Migne Patrologia Latina Tomus 101
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus?)), J. P. Migne
MONITUM PRAEVIUM.
Propositiones sequentes maximam partem editae exstant inter Opera Ven. Bedae, tom. I editionis Basileensis anni 1563, pag. 135 seq. (Patrologiae tomo XC, col. 667). Illud tamen opusculum cum pluribus aliis ejusdem tomi, Bedae suppositum esse censent eruditi, quod illius nullam mentionem fecerit in catalogo suorum Operum, quem ipsemet confecit. Exstat vero sub nomine Alcuini in pervetusto codice ms. monasterii Augiae Divitis, unde descriptum ad nos pervenit. De eodem fortassis intelligendus Alcuinus, dum ad Carolum Magnum in epistola 101 ita scribit: « Misi excellentiae vestrae quasdam species dictionum exemplis et versibus venerandi Patris confirmatas, et aliquas figuras arithmeticae subtilitatis, laetitiae causa » etc. En rationem quae nos induxit ut scripto huic inter dubia Alcuini locum daremus. Contulimus vero illud cum editione praefata Ven. Bedae et aliquibus locis menda librarii emendavimus. Modicae, fateor, utilitatis habent propositiones isthaec, et ex arithmetica hodie culta multo facilius et clarius resolvi possent; erunt tamen fortassis qui, ad quasvis antiquitatis reliquias attenti, his quoque pretium statuant, et inde nonnulla quae ad calculum, mensuras ac pondera veterum cognoscenda conferunt, eruere possint. Nonnulla quae in ms. deficiebant, supplevimus ex Ven. Beda sub his [ ] signis. ↑
418 MONITUM PRAEVIUM.
(1097D) Quod loco secundo inter dubia beati Alcuini exhibemus opusculum in pervetusto codice ms. Salisburgensi (1098D)900 annorum, notato num. 67, deprehendimus. Quoniam vero nullum auctoris nomen ibi praefixum esset, haesitavimus aliquandiu an illud beato Alcuino, (1099A)an alteri illius aevi scriptori esset attribuendum. Necdum vero certi quidpiam de illo pronuntiare audemus, quamvis rationes haud leves sint quae pro Alcuino pugnant, quas eruditis dijudicandas proponimus.
Primo namque in eodem codice alia indubitata Alcuini opuscula continentur, et post praesentem Tractatum eadem manu descriptus habetur ejusdem Commentarius in psalmos poenitentiales, etc., cum epistola ad Arnonem archiepiscopum. Secundo stylus et methodus hujus tractatus stylo ac methodo Alcuini ita similes sunt, ut ovum ovo, quod nemo, reor, inficiabitur, qui in scriptis viri celeberrimi versatus fuerit: nec ullus alius illius aetatis, qua praesens Opusculum exaratum esse diximus, aut anterior aliquis scriptor ostendi potest, cui stylus ille methodusque magis conveniat. Continetur insuper in hoc scripto, sub forma dialogi, brevis illa Commentatio in illud Genesis: Faciamus hominem ad imaginem et (1099B)similitudinem nostram, quam cl. Quercetanus, detracta forma dialogica, post expositionem in Genesin edidit ex cod. ms. Sirmondi, ubi exstabat sub nomine Alcuini. Et verosimile nobis videtur, hanc ipsam commentatiunculam a quopiam pro singulari usu suo ex hocce Dialogo extractam fuisse, praefixo titulo: Dicta beati Albini levitae super illud Geneseos, etc., quod idem factum fuisse suspicor cum aliis scriptis hic insertis, v. g., De proprietatibus nominum quae Deo attribuuntur in Scripturis, quod inter scripta Alcuini recenset Trithemius libro II de Viris illustr. O. S. B., cap. 26. Explicationes Symboli et orationis Dominicae, quas Alcuino tribuit Yepesius Chron. O. S. B. tom. III, pag. 426.
At mirum videri cuipiam possit, neminem hujus opusculi meminisse, quod tamen aetate Alcuini ac deinceps ob materiarum, quas pertractat, praestantiam et selectum magno usui esse potuit ac debuit. Verum hoc ego oscitantiae illorum librariorum attribuo, qui opuscula beati viri recensentes nudos titulos (1099C)dederunt, nulla facta mentione initii vel finis contentorum, aut methodi.
Possevinus et alii inter scripta Alcuini numerant: Dialogorum ad discipulos librum unum. Speculum parvulorum de dogmate ecclesiastico. De dogmatibus ecclesiasticis librum unum. Sententiarum librum unum. In Bibliotheca Laurentiana Medicea, pluteo 12, num. 22, teste Montefauconio Bibl. Bibl., pag. 270, exstat post Alcuini levitae ad Carolum imp. de Trinitate libros tres: Fidei catholicae Recapitulatio per interrogationes et Responsa. Et sub his titulis aut uno illorum nostrum hoc opusculum seu Disputatio puerorum per interrogationes et responsiones facile latere potest. Et fortassis hic tractatus est ille Liber Sententiarum, quem inter scripta Alcuini recensent Trithemius, Possevinus, Helinandus et alii. Est enim hujus tractatus titulus: Incipit Sententia prima de operibus sex dierum.
Ex his, reor, viri eruditi judicabunt, opusculum (1099D)praesens, si non certo genuinis, dubiis saltem Alcuini operibus jure a nobis accenseri potuisse. Ex illius initio haud obscurum est, deficere prologum aut epistolam dedicatoriam autographo abs dubio appositam. Est vero totum pene opusculum compilatum (quod genus scribendi Alcuino nostro familiare est) ex libris Originum seu Etymologiarum aliisque tractatibus sancti Isidori Hispalensis, quos sedulo notavimus, et ex illis nonnunquam ea quae in ms. depravata fuerant, correximus. 419
CAPUT PRIMUM. IN NOMINE DIVINO TRINO INCIPIT SENTENTIA PRIMA DE OPERIBUS SEX DIERUM CUM PUERORUM INTERROGATIONIBUS ET RESPONSIONIBUS EJUS.
Interrog. Et quia humana fragilitas nec audet, nec potest aliunde exordium sumere rationis, nisi a principio (1100A)operis Conditoris; idcirco si vestrae dominationi audire placuerit, in quantum eo largiente, qui cuncta creavit, conceditur, volumus de distinctionibus sex dierum operum in praesentia vestra aliquid rationis deducere. Eia condiscipule, quoniam sicut dixi, et ipse nosti, nec possumus nec audemus altius initium nostrae protrahere disputationis, si tibi videtur incipiamus ab eodem principio, et prout Dominus donare dignatur, disputemus de distinctionibus praefatarum sex dierum suorumque operum. Resp. Nequaquam disputationem nostram alicubi melius incipere posse arbitror, quam ab ipsa prima creatione, et a praescripto sacrato et perfecto numero, sicut asseruisti, qui ex omni parte perfectus est.
Inter. Jam quia ita judicasti, fiat ita. Sed primum (1100B)peto, ut dicas, quomodo perfectus esse constet? Resp. Ideo enim perfectus esse dicitur, quia partibus suis completur.
Inter. Qua ratione? Resp. Habet quippe unum; quod est sexta pars ejus; duo, quod est tertia; tres, quod est medium; unum ergo, duo, et tres sex faciunt, cujus perfectio ita completa est.
Inter. Quoniam ab illo principio incipiendam disputationem nostram esse censuisti, dic mihi in quo principio ipsam creationem condidisset omnipotens Deus; in principio temporis, an in principio Verbi Dei, quod est unigenitus Filius Dei? Resp. Non in principio temporis, sed in principio Verbi Dei, de quo et beatus Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus (1100C)erat Verbum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). Unde et ipse Dominus in Evangelio interrogantibus. Tu quis es? Respondit: Ego initium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). In hoc ergo principio fecit omnipotens Deus coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt.
Inter. Nunc volo, ut omnes distinctiones singulorum operum supradictorum dierum per ordinem mihi exponas. Resp. Primo die lux ex nihilo facta est; 2º firmamentum in medio aquarum; 3º species maris et terrae cum his, quae terrae radicitus inhaerent; 4º luminaria coeli de lumine, primo die facto; 5º natalia et volatilia de aquis; 6º vero reliqua animalia de terra; et homo carne quidem de terra, anima autem de nihilo constat, de quo, cum creandus (1100D)esset, Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26).
CAPUT II. DE NATURA HOMINIS.
Inter. Quoniam creator omnium ad imaginem et similitudinem suam hominem creare dignatus est, inquiramus diligenter, quomodo aut qualiter ad imaginem ejus homo creatus esse dicatur? Resp. Faciamus ut dicis, eo quod necesse est nobis scire, in quantum ab eo conceditur, qualiter ab ipso creati sumus, ut ejus misericordiam magis laudare valeamus, quia, ut ita dicam, si omnia membra nostra in linguas converti potuissent, nullatenus pro sola creatione, (1101A)qua nos creare dignatus est, dignas ei laudes referre valuissemus.
Inter. Consentio per omnia, ut dicis, sed peto humiliter, ut quomodo vel qualiter ab eo creati esse fateamur, quantum ex te est, mihi indicare non renuas. Resp. Secundum quod legi, faciam quod petisti. Tanta dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solo jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis et opere divinae Majestatis creatus est homo, in quo ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), quod ideo ei praestitit conditor, ut tanto ardentius eum amaret, quanto se mirabilius ab eo esse conditum intelligeret: et ne hoc solum ei concessit, quod consilio sanctae Trinitatis (1101B)sic eum condidit, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam eum creavit, quod nulli alio [ Leg., alii] ex creaturis donavit.
Inter. Verum est, ut asseris, sed quomodo ad imaginem suam eum creasset, ut mihi aperias, obsecro. Resp. Primo quidem ad imaginem suam eum creavit, quod in nobilitate interioris hominis considerare debemus, ut sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens, et gubernans, sicut Apostolus confirmat. quod in eo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans eum, movens et gubernans.
Inter. Dic mihi, si eadem anima, quam interiorem hominem esse dixisti, in quibusdam majoribus membris corporis sui sit major, et in minoribus 420 minor? (1101C)Aut etiam si singularem locum in eodem corpore teneat, an non? Resp. Nec locum ibi singularem obtinet, nec in majoribus membris major, et in minoribus minor, sed in minimis tota et in maximis tota: et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima habet in se.
Inter. Potest eadem anima aliquam Trinitatis habere imaginem, an non? Resp. Utique potest. Inter. Quomodo? Resp. Primo enim sicut Deus est, vivit, et sapit, ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit.
Inter. Potest in hoc aliam habere rationem? Resp. Potest. Inter. Quomodo? Resp. Est enim alia trinitas in ea, qua ad imaginem sui conditoris, perfectae quidem et summae Trinitatis, quae est in Patre et (1101D)Filio et Spiritu sancto, condita, quae licet unius sit naturae, tres tamen in se dignitates habet.
Inter. Quae sunt hae? Resp. Id est, intellectum, voluntatem et memoriam. Unde et Dominus in Evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria.
Inter. Qua ratione haec sibi conveniunt? Resp. Quia sicut ex Patre generatur Filius, ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria. Et hoc facile intelligi potest, quia sine his tribus perfecta anima esse non potest; nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet (1102A)beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat.
Inter. Adhuc de eadem re a te audire desidero. Resp. Et ego tibi prout scio, adhuc dicam. Sicut enim Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus est, non tamen tres dii sunt, sed unus Deus tres habens personas; ita anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen tres animae in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates, atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo; ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere conditorem, ut quantum intelligatur, diligatur, et quantum diligatur semper in memoria habeatur; nec solus sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas; nec etiam haec duo sufficiunt, nisi memoria (1102B)addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; et sicut nullum potest esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia, ita nullum debeat esse momentum, quo praesentem eum non habeat memoria.
Inter. Haec de imagine hac vice mihi sufficiunt; sed qualiter ad similitudinem Dei creati sumus innotesce. Resp. In quantum ipso conditore largiente valeo, faciam. Sicut enim Deus creator, qui nos ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, justus et patiens, mitis et mundus, atque misericors, et caetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur; ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus et misericors foret; quas virtutes quanto plus in (1102C)nobis habemus, tanto propius sumus Deo, et majorem nostri conditoris gerimus similitudinem.
Inter. Si autem, quod absit, nostrum aliquis per devia vitiorum, et divortia criminum ab hac nobilissima sui conditoris similitudine degener oberrat, quid ei futurum esse asseris? Resp. Absit, ut hoc fiat! Nam si forsitan evenerit, quid aliud, nisi ut impleatur in nobis, quod scriptum est: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quae [ Leg., quis] major honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decore (1102D)indutus est (Psal. XCII, 1), id est, omnium virtutum splendore, et totius bonitatis decore ornatus. Et e contra quod majus ei potest esse dedecus, aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui conditoris amissa, ad informem et irrationabilium brutorum jumentorum delabatur similitudinem. Quapropter, o dilectissime frater! attende diligentius primae conditionis nostrae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis agnosce imaginem, honoremque similitudinis divinae, ad quam creatus es, nobilitatem morum, exercitium virtutum, dignitatem morum meritorumque habere contende, ut quando appareat, qualis sit, tunc similis ei appareas, qui te mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam (1103A)condidit, mirabiliusque in secundo reformavit. Haec de imagine et similitudine habeto.
Inter. Expleta ratione imaginis ad similitudinem interioris hominis, quae cunctis, sicut hucusque retulisti, praecedit creaturis, qualis ejus natura sit secundum rationem exterioris hominis, velut quid ipsa natura dicatur, diligenter expone. Resp. Natura dicta est ab eo, quod nasci aliquod faciat, gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam [ Ms., quaedam] Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt.
Inter. Quid est genus? Resp. Genus est a gignendo dictum, cui derivativum nomen a terra, ex qua [ Ms., ex quo] omnia gignuntur. Inter. Quomodo? Resp. Ge enim graece terra dicitur. Inter. Vita unde dicitur? (1103B)Resp. Vita dicta est propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi, atque crescendi, unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt.
Inter. Homo unde est dictus? Resp. Ideo enim homo est appellatus, quia ex humo est factus; sicut et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de humo. [Al., limo] terrae (Gen. II, 7). Abusive autem ponitur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis; nam proprie homo ab humo.
Inter. Homo quomodo vocatur Graece? Resp. Graeci autem hominem antrophum appellaverunt, eo quod sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui, quod Obidius [ Leg., Ovidius] poeta designat, cum dicit (I Met. 84): (1103C)Pronaque conspectant animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
421 Inter. Cur homo aspicere coelum dicitur? Resp. Ideo enim erectus ad coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat, veluti pecora, quae natura prona et ventri obedientia finxit.
Inter. Est homo simplex, an duplex? Resp. Homo autem duplex est, interior et exterior.
Inter. Quomodo? Resp. Interior homo, anima; et exterior homo, corpus.
Inter. Anima unde nomen accepit? Resp. A gentilibus [ Isid., a ventis] enim anima nomen sumpsit, eo quod ventus sit, unde et ventus Graece anemos dicitur, (1103D)quod ore trahentes aerem vivere [ Ms., videre] videamur: sed apertissime falsum est.
Inter. Qua ratione? Resp. Quia multo prius gignitur anima, quam concipi [ore] aer possit, quia jam in genetricis utero vivit, et ideo non est aer anima, quod putaverunt quidam, quia [ Ms., quae] non potuerunt incorpoream ejus cogitare naturam.
Inter. Dic mihi, si idem sit spiritus, quod et anima? Resp. Spiritum idem esse, quod et animam evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam (Joan. X, 18). De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus evangelista (1104A)ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX, 30). Et idcirco nihil aliud est spiritum emittere, nisi quod et animam ponere. Inter. Quare dicta est anima? Resp. Anima est enim dicta propter quod vivit.
Inter. Quare vocatur spiritus? Resp. Spiritus autem appellatus est, vel pro spirituali natura, vel pro eo, quod inspiret in corpore.
Inter. Inter animum et animam quid interest? Resp. Animus idem est, quod et anima; sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi, etiam sine animo vitam manere, et sine mente durare animam, unde et amentes. Nam mentem vocari [volunt] ut sciat, animam vero, ut velit.
Inter. Mens unde vocatur? Resp. Mens autem vocata, (1104B)quod eminet in anima, vel quod meminit. Unde et immemores amentes. Quapropter non anima sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput ejus vel oculus: unde et homo ipse secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit; pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est, unde et immemores amentes.
Inter. Qua ratione? Resp. Cum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est: nam inde animus sensus dicitur pro his, quae sentit, unde et sententia nomen accepit.
Inter. Corpus unde dictum est? Resp. Dictum est (1104C)enim corpus, eo quod corruptum perit; solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum.
Inter. Unde dicta est caro? Resp. Caro autem a creando est appellata. Inter. Quomodo? Resp. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur; hinc et parentes creatores vocantur.
Inter. Quibus ex causis constat caro? Resp. Caro autem ex quatuor elementis compacta est. Inter. Quibus? Resp. Nam terra in carne est; aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali; habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cujus [ Isid., quibus] quid debetur compage resoluta.
Inter. Inter carnem et corpus quid interest? Resp. Caro enim et corpus diversa significant. Inter. Quomodo? (1104D)Resp. In carne semper corpus est, non semper in corpore caro. Inter. Qua ratione? Resp. Nam caro est, quae vivit, idem et corpus; corpus quod non vivit, idem non caro [ Isid., idem et caro]. Inter. Quomodo? Resp. Nam corpus dicitur aut quod post vitam est mortuum; aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus et non caro, ut herba et lignum.
Inter. Sensus corporis quot sunt? Resp. Quinque. Inter. Quomodo vocantur? Resp. Visus, auditus, odoratus, gustus et tactus.
Inter. Qui ex his aperiuntur et clauduntur? qui vero sunt patentes? Resp. Oculi et os aperiuntur et (1105A)clauduntur; aures vero et nares patentes existunt.
Inter. Quare sensus vocantur? Resp. Sensus sunt dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi, unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis.
Inter. Quid est visus? Resp. Visus est, qui a philosophis humor vitreus appellatur. Inter. Visus unde fit? Resp. Visum autem fieri quidam asseverant aut extrema aetheria luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tunicis in aere exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes.
Inter. Unde dicitur visus? Resp. Visus est dictus, eo quod vivacior sit caeteris sensibus ac praestantior (1105B)sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter caetera mentis officia; vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit, ut ea, quae ad alios pertinent sensus, videre dicamus: veluti cum dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, sic et caetera.
Inter. Auditus quare appellatur? Resp. Auditus est appellatus eo quod voces hauriat, hoc est, aere verberato suscipiat sonos.
Inter. Quare dicitur odoratus? Resp. Dicitur enim odoratus, quasi aeris odoris attactus [ Isid., attractus]. Tacto enim aere sentitur, sic et olfactus, quod odoribus afficiatur. Inter. Gustus unde appellatur? Resp. Gustus enim a gutture est dictus.
Inter. Tactus quare vocatur? Resp. Tactus dictus (1105C)est, eo quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid caeteris sensibus judicare non possumus.
Inter. Genera tactus quot esse dicuntur? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp. Aut enim extrinsecus venit, quod feriat; aut intus in ipso corpore oritur, ut sentiatur.
Inter. Habet unusquisque sensus propriam naturam, an non? Resp. Habet quidem. Inter. Qua ratione? Resp. Quod enim videndum est, oculis capitur; quod audiendum, auribus; quam mollia 422 et dura, tactu aestimantur; sapor vero gustu; odor autem naribus ducitur.
Inter. Quae est prima pars hominis? Resp. Prima (1105D)pars corporis caput. Inter. Quare ita vocatur? Resp. Ideo enim datum est illi hoc nomen, eo quod et sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur; ibi enim omnes sensus apparent; unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo gerit personam.
Inter. Quid est vertix [ Ita cod.]? Resp. Vertix est ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur.
Inter. Quid est calvaria? Resp. Calvaria est dicta ab ossibus calvis per defectionem, et neutraliter pronuntiatur.
Inter. Quid est occipitium? Resp. Occipitium est capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capitis retrorsum.
(1106A)Inter. Unde dicuntur capilli? Resp. Capilli sunt vocati, quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant, atque a sole defendant.
Inter. Pili quare vocantur? Resp. Dicti sunt autem pili a pelle, de qua prodeunt; sicut et pilum dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur.
Inter. Caesaries unde appellatur? Resp. Caesaries a caedendo est vocata, ideoque tantum virorum est. Inter. Quare virorum et non feminarum? Resp. Quoniam virum decet tonsum esse, mulierem non decet.
Inter. Quid sunt comae? Resp. Comae sunt proprie non caesi capilli, et est sermo Graecus. Inter. Qua ratione? Resp. Comas enim Graeci Caimos a secando (1106B)[ Forte, κόμας, a κόπτω, seco ] nominant; unde et Cyrin tundere [ Forte, κείρειν, tundere ] dicunt. Inde et cirri vocantur; quod etiam iidem Graeci mallonem [Forte, a μαλλός, lana promissa ] vocant. Inter. Crines unde vocantur? Resp. Crines autem proprie mulierum sunt, et dicti crines eo quod vittis discernuntur, unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae religantur.
Inter. Quid sunt tympora [ Ita cod.; leg., tempora]? Resp. Tympora sunt quae calvariae dextra laevaque subjacent.
Inter. Quare ita vocantur? Resp. Ideo sic nuncupantur, quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora a quibusdam intervallis mutantur.
Inter. Quare dicta est facies? Resp. Facies ab effigie (1106C)est dicta, ubi [ Fort., ibi] est enim tota [ Isid., tota facta] figura hominis, et uniuscujusque personae cognitio.
Inter. Quare dicitur vultus? Resp. Vultus dictus est, eo quod per eum voluntas animi ostenditur.
Inter. Qua ratione? Resp. Secundum voluntatem enim in varios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque; nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque naturali aspectu; vultus autem animorum qualitatem significat.
Inter. Frons unde nomen accepit? Resp. Frons enim ab oculorum foraminibus nominata est; haec imago quaedam animi, mentisque motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est.
Haec tibi, frater mi, de ratione humanae naturae hac (1106D)vice sufficiant ( Hucusque ex Isid. ).
CAPUT III. DE SPIRITIBUS.
Inter. Ista mihi sufficiunt, sed si placet, revertamur ad rationem spiritus, de quo paulo superius jam aliquid protulisti, et investigemus, in quantum Deo permittente valeamus, quot [ Ms., quod spiritus idem creator omnium creasset? Resp. Difficilis res est ad investigandum, sed tamen faciamus, ut dicis.
Inter. Dic ergo mihi, quot spiritus vitales esse credantur? Resp. Secundum quod legi, tres spiritus vitales creavit omnipotens Deus. Inter. Qui sunt hi? Resp. Unus est, qui carne non tegitur; alius qui (1107A)carne tegitur, sed non cum carne moritur; tertius vero, qui carne tegitur, et cum carne moritur.
Inter. Nunc rogo, ut mihi aperias, qui ex his non tegitur carne; et carne tegitur, sed non cum carne moritur; qui vero carne tegitur, et cum carne moritur? seu etiam unusquisque eorum ad quam pertineat creaturam? Resp. Spiritus namque, qui carne non tegitur, angelorum est; spiritus autem, qui carne tegitur, sed non cum carne moritur, hominum est; spiritus vero, qui carne tegitur, et cum carne moritur, jumentorum, omniumque brutorum animalium est.
Inter. Habentur plures spiritus, an non? Resp. Utique habentur. Inter. Quomodo? Resp. Dicitur (1107B)etiam et pars animae, id est, rationabilis mens, quae oculus est animae, spiritus, quae capax est donorum spirituum [ Forte, spiritualium], et divinae inhabitationis gratiam obtinet participando, sicut Apostolus ait: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Et iterum: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus (Gal. V, 25). Et item: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9).
Inter. Est tibi aliquid amplius ad requirendum? Resp. Etiam. Inter. Quid? Resp. Dicitur quoque generaliter tota anima spiritus, sicut de Domino in Evangelio scriptum est: Inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Et Psal. de hominibus: Exivit spiritus eorum (Psal. XIV, 4). Et Ecclesiastes: Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendit sursum (1107C)(Eccle. III, 21). Dicuntur, sicut superius dixi, animae omnium animalium spiritus, de quibus idem Ecclesiastes ait: Quis novit, si spiritus jumentorum descendat deorsum. Et in fine psalmorum, unde jam dictum est: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). In Hebraico etenim legitur: Omne quod spirat, laudet Dominum. Et in Genesi: Omnis caro, quae habeat spiritum vitae (Gen. VII, 15). Dicitur enim vocalis flatus in homine spiritus, sicut ait Apostolus: Nam si orem lingua, spiritus quidem meus orat, mens autem mea sine fructu est (I Cor. XIV, 14).
Inter. Adhuc de ratione spirituum a te audire voluissem. Resp. Et ego tibi, prout scio, adhuc dicam. Dicitur quoque flatus ventorum spiritus, sicut scriptum (1107D)est: Spiritus procellarum (Psal. X, 7; et Psal. CXLVIII, 8). Et alibi: 423 Spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8). Adduxit quoque Dominus spiritum super terram, et diminutae sunt aquae (Gen. VIII, 1). Dicuntur et adversariae potestates spiritus, sicut scriptum est: Spiritus Domini malus irruebat in Saul (I Reg. XVIII, 10). Et iterum: Cum immundus spiritus exierit ab homine (Matth. XII, 43). Dicitur etiam motus animi vel ad excitationem, vel ad submissionem spiritus.
Inter. Quomodo ad excitationem? Resp. Ad excitationem namque, sicut diximus [ Forte, dicimus], (1108A)hominem tumentem spiritu; aut sicut dicitur, spiritus superbiae, spiritus vanae gloriae.
Inter. Quomodo ad submissionem? Resp. Ad submissionem quoque, sicut in bonam partem: In spiritu humilitatis, et, beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Et Apostolus de sermone Dei dicit, quod sit pertingens usque ad divisionem animae, ac spiritus (Heb. IV, 12). Juxta quem talem modum dicitur et divina animadversio spiritus, sicut scriptum est: En proferam vobis spiritum meum, et ostendam verba mea (Prov. I, 23). Et iterum, iniqui dicuntur flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumpti, quod utique non proprie dicitur de Deo, sed metaphorice ab humanis motibus translatum est ad Deum.
Inter. Inveniuntur alii spiritus, an non? Resp. (1108B)Scriptum est etiam de sole: Gyrans gyrando vadit spiritus. Vel sicut alia habet translatio: Lustrans universa per circuitum pergit spiritus (Eccle. I, 6). Sed de his superioribus modis patet veritas, quae dicuntur spiritus; de hoc quoque, quod sol spiritus dicitur, non declarat, quare dicatur, teste beato Augustino, qui ait: Dicant qui possunt, et reliqua.
Inter. His ita expletis, supplico charitatem tuam, ut mihi veraciter aperias, si in sanctis Scripturis plures spiritus sim ausus investigare? Resp. Utique. Inter. Qua ratione? Resp. Summus namque conditor et vivificator Spiritus omnipotens Deus propter spiritalem et incorpoream naturam spiritus dicitur, sicut Veritas in Evangelio ait: Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (1108C)(Joan. IV, 24). Dicuntur enim dona gratiarum spiritus, sicut evangelista testatur cum verbis Domini, qui ait: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; subjungit: Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38). Hoc modo Spiritus sanctus mentium habitator esse dicitur, sicut Apostolus ait: Corpora vestra templum sunt Spiritus sancti. Et post pauca: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Et alibi: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Haec de spiritibus habeto.
CAPUT IV. DE DECEM DEI NOMINIBUS.
(1108D)Inter. Prolata ratione spirituum, nunc volo ut dicas mihi, quibus nominibus in Scripturis sacris . . . . . [ Suppl., Deus appellatur]. Resp. Decem nomina Deus habere legitur. Inter. Quae sunt haec? Resp. Primum apud Hebreos nomen Dei El dicitur; secundum Eloi; tertium Eloe; quartum Sabaoth; quintum Elion; sextum Eiei; septimum Adonai, octavum Ja; nonum tetragrammaton, quod est Jode Jode; decimum vero Sadai.
Inter. Nunc rogo ut horum omnium rationem atque interpretationem, de quibus dixisti, quare vocentur, mihi exponas. Resp. Secundum quod legi, faciam (1109A)quod petisti. Primum apud Hebreos Dei nomen, sicut dixi, El dicitur, quod alii Deum, alii aethimologiam ejus exprimentes Chyros [Forte, ἰσχυρός], id est, fortem interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est, et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, Eloi, tertium Eloe, quod utrumque in Latinum Deus dicitur; est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum; nam Deus Graece Theos dicitur, id est, timor, unde tractum est nomen Deus, quod eum colentibus sit timor; Deus autem proprie nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem, et Filium et Spiritum sanctum; ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae infra Deum sunt posita, vocabula referuntur. Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum exercituum, (1109B)sive virtutum, de quo in psalmo ab angelis dicitur: Quis est iste rex gloriae, Dominus virtutum (Psal. XXIII, 8). Sunt enim in hujusmodi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus, et potestates, cunctique coelestis militiae ordines, quorum tamen et ille Dominus est; omnes enim sub ipso sunt, ejusque dominatui subjacent. Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, qui supra coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus, super coelos gloria ejus (Psal. CXII, 4). Excelsus autem dictus pro valde celsus, ex enim pro valde ponitur, quasi eximius, quasi valde eminens. Sextum Eiei, id est, qui est: Deus enim solus, qui aeternus, est, et ob hoc qui exordium non habet essentiae nomen vere tenet: hoc enim nomen ad sanctum (1109C)Moysen per angelum est delatum: quaerenti enim, quod esset nomen ejus, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14), tanquam in ejus comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia facta sunt, quasi non sint. Quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est; Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit; solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Unde et in colloquio dicimus: vivit Deus, quia essentia vita vivit, quam mors non habet. Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel (1109D)424 quod creatura omnis dominatui ejus deserviat; Dominus ergo, et Deus; vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum, Ja, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in Alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum tetragrammaton, hoc est, quatuor litterarum, quod proprie apud Hebreos in Deo ponitur, Jode, id est, duabus Ja, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt; dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest, et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum vero Sadai, id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens, eo quod omnia potest; (1110A)sed a faciendo quod vult, non a patiendo, quod non vult; quod si accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid vult, et inde omnipotens. Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia, quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium.
Inter. Est licitum, plura nomina Dei inquirere, an non? Resp. Licet utique. Inter. Quomodo? Resp. Dicuntur etiam et alia quaedam in Deum substantialiter, nomina, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus; unde et merito cunctae praeponitur creaturae; dicitur etiam invisibilis, impassibilis, simplex, incorporeus, immensus et perfectus.
Inter. Quare dicitur immortalis? Resp. Dicitur etiam immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); quia in ejus (1110B)natura nulla est commutatio; nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum quod et anima dicitur mori, non quia in corpus, vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc est, aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur immortalis, quia solus est incommutabilis.
Inter. Quare dicitur incorruptibilis? Resp. Incorruptibilis appellatur, quia corrumpi et dissolvi non potest, nec dividi; quidquid enim capit divisionem, et interitum capit; ille nec dividi potest, nec interimi, unde incorruptibilis est.
Inter. Unde dicitur incommutabilis? Resp. Incommutabilis (1110C)inde est, quia semper manet, et mutari nescit; nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est.
Inter. Quomodo est aeternus? Resp. Quia sine tempore est, non enim habet initium, neque finem; hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus.
Inter. Unde dicitur aeternus? Resp. A quibusdam autem aeternus ab ethere creditur dictus, quoniam coelum sedes ejus habetur; unde et illud: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII, 16), et rel.
Inter. Quare dicitur invisibilis? Resp. Quia nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subjectae creaturae eamdemque [ Isid., ejusdemque] corporeae; nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et (1110D)vivere, sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est.
Inter. Quomodo est impassibilis? Resp. Quia nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana subcumbit; non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor [ Isid., dolor], moeror, invidia, et caetera, quibus mens humana turbatur. Sed cum dicitur Deus irasci, aut zelari, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est.
Inter. Quare vocatur simplex? Resp. Simplex dicitur (1111A)sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est; sicut in homine, cujus aliud est esse, et aliud sapere, nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam, sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est, ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad quamcunque personam est. Summum bonum, quia incommutabilis est; creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum.
Inter. Quare dicitur incorporeus? Resp. Ideo incorporeus, vel incorporalis Deus dicitur, ut spiritus credatur, vel intelligatur, et non corpus. Nam dum (1111B)dicitur spiritus, ejus significatur substantia.
Inter. Quare immensus appellatur? Resp. Quia ille cuncta concludit, et a nemine concluditur, sed omnia intra ejus potentiam coartantur.
Inter. Quare dicitur perfectus? Resp. Quia nihil possit ei adjici. Attamen de consummatione alicujus facti perfectio dicitur. Inter. Deus autem, qui non est factus, quomodo potest esse perfectus? Resp. Hoc vocabulum ex usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua [verba, quatenus id, quod ineffabile est, utcunque dici possit ( Ex Isid. )].
Inter. Quare idem vocatur creator? Resp. Dictus est enim creator pro totius mundi rebus ab ipso creatis; nihil enim est, quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil (1111C)aliud esse potest, quod tantumdem capiat potestatis.
Haec igitur, quae de Deo hucusque dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio ejus unigenito in forma Dei, sive in Spiritu sancto, quia unus Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti
Inter. Nunc voluissem scire, si amplius de nominibus Dei ausus essem investigare? Resp. Es utique. Inter. Qua ratione? Resp. Sunt etiam quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum sumpta de membris nostris, sive de inferioribus. Et quia in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet.
Inter. Ut hoc intelligere possim, obsecro, ut mihi (1111D)indicare non renuas? Resp. Quia omnia videt recte, dicitur oculus; propter quod omnia audit recte, dicitur auris; pro eo, quod avertitur, 425 ambulat; pro eo, quod exspectat, stat; sic et in caeteris horum similibus ab humanis motibus [ Isid., mentibus] trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans; hinc est, quod et Propheta dicit: Juravit Dominus exercituum per animam suam (Jer. LI, 14).
Inter. Quomodo per animam jurasse dicitur, cum Deus animam non habet? Resp. Hoc nostro narrat effectu; sicut et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione, quia per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione Deo dicitur: Ostende (1112A)nobis faciem tuam; ac si dicatur: Da nobis cognitionem tuam. Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum cognoscitur; ad perfectum vero omnipotens reperietur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cujus nunc vestigia comprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicuntur. Nam et situs et habitus, et locus et tempus non in Deo proprie, sed per similitudinem translata dicuntur; quippe sedere super Cherubin dicitur, quod est ad situm; et: Abyssum tanquam vestimentum amictus (Psal. CIII, 6), quod est ad habitum; et: Anni tui non deficient (Psal. CI, 28), quod ad tempus pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu illic es (Psal. CXXXVIII, 8), quod ad locum manet; (1112B)et in Propheta, plaustri portantis fenum species ad Deum dicitur: et haec omnia per figuram dicitur, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae ejus. Haec tibi de Dei nominibus hucusque sufficiant.
CAPUT V. DE SEX AETATIBUS MUNDI, MAJORIS VIDELICET ET MINORIS.
Inter. Haec mihi sufficiunt, sed quoniam a senario numero haec disputatio nostra coepit initium, inquiramus ex parte rationem sex aetatum mundi; et quae earum ratio sit, et quot generationes, vel quot anni in unaquaque earum contineantur, ut breviter mihi exponas obsecro. Resp. De generationibus earum, prout donante Domino possim, solvam; de (1112C)annis vero, sicut nosti, diversi diversa sentiunt, attamen juxta quod ex ipsis invenire valui, tuae fraternitati respondebo. Prima aetas fuit, nisi fallor, ab Adam usque ad Noe, continens generationes X, annos secundum Hebraeos [I] DC LVI. Secundum LXX interpretes [II] CC XLII. Secunda a Noe usque ad Abraham, continens similiter generationes X, annos juxta Hebreos CCXLII, juxta LXX vero CCLXXII. Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIV, anni secundum Hebreos DCCCCXLII. Quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae generationes XIV, anni juxta Hebreos CCCCLXXIV. Quinta denique usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi secundum carnem generationes XIV, anni vero juxta Hebreos DLXXXVIIII. Sexta siquidem, quae nunc agitur nulla (1112D)generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa totius saeculi morte finienda. Ecce habes in paucis, quae de aetatibus mundi majoris quaesisti.
Inter. Ista recipio, si tamen dicere voluisses, quot sint aetates mundi minoris? Resp. Totidem sunt, ut reor, quot et majoris.
Inter. Et si totidem sunt, quomodo nominantur; vel quae est earum ratio, aut quot annis continentur? Resp. Prima earum infantia est pueri nascentis ad lucem, septem continens annos; nam infans dicitur homo primae aetatis, eo quod adhuc fari, id est, loqui nescit. Secunda pueritia est, pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad XIV annos. Tertia (1113A)adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad XXVII annos. Quarta juventus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. Quinta aetas senior est gravitas, quae est declinatio a juventute ad senectutem, nondum tamen senectus, sed jam nondum juventus; haec enim aetas a quinquagesimo anno incipiens, in septuagesimo terminatur. Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur, sed post quinque illas aetates quantumcunque vitae est, senectuti deputabitur.
Inter. Quid nobis sentiendum est de hoc, quod legitur in psalmo: Et usque in senectam et senium (Psal. LXX, 18)? Resp. Senium enim pars est ultima senectutis dicta, quod sit terminus sextae aetatis. Haec de aetatibus habeto.
CAPUT VI. DE RATIONE TEMPORUM.
(1113B) Domine, quoniam omnes aetates et omnia saecula, sicut optime nostis, per diversa spatia temporum transeunt atque discurrunt, si placet, volumus, auxiliante Domino de eisdem temporibus, prout intelligimus in praesentia vestra aliquid habere disputationis.
Inter. Dic, frater charissime, horum temporum ratio sub quot capitulis continetur, in quantum nunc ad nostram pertinet disputationem? Resp. Nisi fallor sub X capitulis consistere cernitur. Inter. Quae sunt haec? Resp. Primum capitulum est de Chronicae vocabulo, secundum de momentis et horis, tertium (1113C)de diebus, quartum de nocte, quintum de hebdomadis, sextum de mensibus, septimum de solstitiis et aequinoctiis, octavum de temporibus anni, nonum de annis, decimum de olympiadibus et lustris et jubeleis.
Inter. Ecce protulisti numerum et nomina capitulorum, nunc peto ut mihi aperire non renuas, qua lingua Chronica appellatur? Resp. Certe, frater, quia humiliter petisti ea quae scire cupis, ego autem quod intelligo amabiliter tibi indicare cupio. Chronica Graece dicitur, quae latine temporum series appellatur.
426 Inter. Quis eam composuit? Resp. Eusebius enim Caesariensis episcopus apud Graecos illam edidit, sed Hieronymus Pater in Latinam linguam (1113D)illam convertit. Chronos [ χρόνος] enim Graece, Latine tempus interpretatur.
Inter. Tempora in quot partes dividuntur? Resp. In sex. Inter. In quibus? Resp. In momentis, horis, diebus, mensibus, annis et lustribus.
Inter. Quid est momentum? Resp. Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum; est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit.
Inter. Hora qua lingua dicitur? Resp. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat. Inter. Quid est hora? Resp. Finis est temporis, sicut et (1114A)hora [ Ita cod.; leg. ora] sunt finis maris. fluviorum et vestimentorum.
Inter. Quid est dies? Resp. Dies est praesentia solis, sive sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Inter. Quomodo? Resp. Ut enim dies aut nox sit, causa est, ut supra terram sol sit, aut sub terris. Inter. Dies quot horas habet? Resp. Dies legitimus XXIV horarum est, usque dum dies et nox spatio sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem coeli volubilitate concludit; nam abusive dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. Inter. Diei spatia quot sunt? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp. Interdianum, et nocturnum, et est dies quidem horarum XXIV, spatium autem horarum XII. Inter. Unde dicitur dies? Resp. Vocatus est autem (1114B)dies a parte meliore, unde et in usu est, ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege divina scriptum est: Factum est vespere et mane dies unus. Inter. Dic mihi, quibus horis secundum consuetudinem uniuscujusque gentis rationem inchoat dies? Resp. Secundum Aegyptios incipit ab occasu solis; secundum Persas ab ortu solis; secundum Athenienses a VI hora diei; secundum Romanos vero a media nocte, unde et tunc gallicinium est, quorum vox diei ostendit praeconium, quando et mesonictios afflatus sit. Inter. Unde dicti sunt dies? Resp. Dies a diis sunt dicti, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Inter. Qua ratione? Resp. Primum enim diem a sole appellaverunt, qui princeps est omnium siderum, (1114C)sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. Secundum a luna, quae soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat [ Ms., mutat] lumen. Tertium ab stella Martis, quae vesper vocatur. Quartum a stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. Quintum ab stella Jovis, quam Foetonem [Isid., Phaetontem ] aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimum vero a stella Saturni, quae sexto coelo locata XX [ Isid., XXX] annis fertur explere cursum suum.
Inter. Quare ab his VII stellis dies nominati sunt? Resp. Ideo enim ex his VII steliis nomina dierum gentiles dederunt, quia per easdem aliquid sibi effici existimarunt, dicentes, habere a sole spiritum, a luna (1114D)corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere voluptatem, a Marte sanguinem, a Jove temperantiam, a Saturno humorem; talis quippe exstitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta.
Inter. Quomodo vocatur dies apud Hebreos? Resp. Apud Hebreos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies Dominicus est. Inter. Secunda sabbati quare appellatur? Resp. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem lunae vocant. Inter. Quid tertia? Resp. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Inter. Quid est quarta? Resp. Quarta sabbati quarta feria est, qui Mercurii dies est a paganis. Inter. Quid est (1115A)quinta? Resp. Quinta sabbati quinta feria est, id est, quinta a die Dominico, qui apud gentiles Jovis vocatur. Inter. Quid est sexta? Resp. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris vocatur. Inter. Sabbatum quid est? Resp. Sabbatum aut septimus a Dominico die est, quem gentiles Saturno dicaverunt, et Saturnum [ Isid., Saturni] nominaverunt.
Inter. Sabbatum quid interpretatur? Resp. Sabbatum autem ex Hebreo in Latinum requies interpretatur, eo quod in eo Deus requievisset ab omnibus operibus suis. Melius autem in vocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit; tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore, quod improbat in corde, intelligat (1115B)illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse; et pro beneficiis [ Isid., et propter beneficia] quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis divini honores, et in diebus et sideribus. Sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati
Inter. Unde dicuntur feriae? Resp. Feriae autem a fando sunt nuncupatae, quod sit in eis nobis tempus dictionis, id est, in divino vel humano officio fari. Sed ex his festis diebus hominum causa institutos feriatos divinorum sacrorum [ Isid., Sed ex iis festi dies instituti sunt hominum causa: feriati, causa divinorum sacrorum].
(1115C)Inter. Partes diei quot sunt? Resp. Tres. Inter. Quae sunt hae? Resp. Mane, meridies, et suprema. Inter. Quomodo mane? Resp. Mane lux matura et plena, nec jam crepusculum. Inter. Quare dicitur mane? Resp. Mane autem a manu est dictum. Inter. Qua ratione? Resp. Manum enim antiqui bonum dicebant; quid enim melius luce? Alii mane existimant vocari ab animabus, quarum [ Isid., a manibus, id est, diis, quorum, etc.] conversatio a luna ad terram est. Alii putant ab aere, quia manus, id est, clarus atque perspicuus
Inter. Meridies quare vocatur? Resp. Meridies dicta quasi medidies, hoc est, mediusdies, vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur, in (1115D)toto enim die nihil clarius meridie, quando sol in medio coelo rutilat, et omnem orbem pari claritate illustrat.
Inter. Quid est suprema? Resp. Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in 427 occasum vertit; et dicta suprema, quod superest ad partem ultimam diei.
Inter. Serum quare dicitur? Resp. Serum vocatum est a clausis seris, quando jam nox venit, ut unusquisque somno tutior fit.
Inter. Cur dicitur hodie? Resp. Hodie, quasi hoc die: sic et quottidie, non cotidie, ut sit quot diebus; (1116A)alicubi aliter legitur, non a quota die, sed a continenti die cotidie dicitur.
Inter. Cras quare appellatur? Resp. Cras, quod est postea. Hesternum est pridie, et dictum hesternum ab eo, quod jam dies ipse sit a nobis extraneus, et praetereundo alienus.
Inter. Unde dicitur pridie? Resp. Pridie autem dictum quasi priori die. Perendie, id est, per ante diem, vel in antecessum, id est, prius.
Inter. Unde dicta est nox? Resp. Nox a nocendo est dicta, eo quod oculis noceat; quae idcirco lunae et siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolarentur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.
(1116B)Inter. Alternatio diei et noctis cur facta est? Resp. Noctis autem et diei alternatio propter vicissitudinem dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet.
Inter. Quare facta est nox? Resp. Aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum coeli spatium pervenit, elanguescit, ac tabefactus efflat suos ignes: aut quia eadem vi sub terras cogitur, qua super terras pertulit [ Forte, protulit] lumen; et sic umbra terrae noctem facit. Unde et Virgilius (Aen. II, 250):
Ruit Oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque.
Inter. Partes noctis quot sunt? Resp. Septem. Inter. Quae? Resp. Vesper, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, et diluculum. (1116C)Inter. Quid est vesper? Resp. Vesperum ab stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit, de qua Virgilius (Aen. I, 378): Ante diem clauso componit Vesper Olympo.
Inter. Unde sunt tenebrae dictae? Resp. Quod teneant umbras. Inter. Quid est crepusculum? Resp. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras.
Inter. Quid est conticinium? Resp. Conticinium est, quando omnes silent, conticescere enim silere est.
Inter. Quid est intempestum? Resp. Intempestum est medium et inactuosum, quod est tempus [ Isid., (1116D)inactuosum noctis tempus], quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Nam medium noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa [ Isid., intempesta, inactuosa], quasi sine tempore, hoc est, sine actu, per quem dinoscitur tempus. Unde est: Intempestive venisti. Ergo tempesta dicitur, quia caret tempora, id est, actuum [ Isid. leg.: Ergo intempesta vocatur, quia caret tempore, id est, actu].
Inter. Quid est gallicinium? Resp. Gallicinium propter gallos, lucis praenuntiatio [ Isid., lucis praenuntios] dictum.
(1117A)Inter. Quid est matutinum? Resp. Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum, et dictum matutinum, quod hoc tempus inchoante mane sit.
Inter. Quid est diluculum? Resp. Diluculum quasi incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor aeris, qui Graece Eos [ ἠώς] dicitur. Nam nos per derivationem auroram vocamus, quasi Eoruram [Isid., Eororam ]. Unde est illud: Splendidus auctoris de vertice fulget Eous.
Inter. Quare dicitur ebdomada? Resp. Ebdomada dicta a numero septem dierum, quorum repetitione (1117B)et menses et anni et saeculum peraguntur. Inter. Qua ratione? Resp. Epta [ ἑπτά] enim Graeci septem dicunt; hanc nos septimanam vocamus, quasi septem luces. Nam mane lux est.
Inter. Unde appellatur dies octavus? Resp. Octavus autem dies, id est, primus ad quem reditur, et a quo rursus ebdomadis series oritur.
Inter. Mensis unde vocatus? Resp. Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Inter. Quomodo? Resp. Luna enim mene [ μήνη] Graeco sermone vocatur. Unde et apud Hebreos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de nova ad novam. Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum, et ne error computationis ejus velocitati [ Isid., velocitate] accideret, (1117C)ex solis cursu diem mensis adinvenerunt, quo tardior solis motus facilius poterat comprehendi.
Inter. Januarius quare vocatur? Resp. Januarius mensis a Jano est dictus, qui fuit a gentilibus ei consecratus: vel quia limes et janua sit anni. Unde et bifrons idem Janus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstretur.
Inter. Februarius unde appellatur? Resp. Februarius nuncupatur a Februa [Februo], id est, Plutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Januarium diis superis; Februarium diis Manibus Romani consecraverunt. Ergo Februarius a Februa, id est, Plutone, non a febre, quod est aegritudo, nominatur.
Inter. Martius unde appellatur? Resp. Martius appellatus est propter Martem Romanae gentis auctorem: (1117D)vel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem, et ad concumbendi voluptatem.
Inter. Quomodo aliter vocatur? Resp. Appellatur autem idem et Mensis novorum, quia anni initium mensis est Martius; idem et November ab indiciis scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus novis, transactorum probatur occasus.
Inter. Aprelis [ Ita cod. ] unde dicitur? Resp. Aprelis enim pro venere dicitur, quasi afrondis [Isid., Aphrodis]. Inter. Quomodo? Resp. Graece enim Afrondis [Isid., Ἀφροδίτη] Venus dicitur: vel quia in hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi aperilis.
Inter. Maius unde vocatur? Resp. Maius dictus a Maia matre Mercurii: vel a majoribus natu, qui erant (1118A)principes reipublicae. Nam hunc mensem majoribus; sequentem vero minoribus Romani consecraverunt, 428 unde et Junius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et juniorum divisus erat.
Inter. Julius et Augustus unde sunt dicti? Resp. Julius vero et Augustus de honoribus hominum Julii et Augusti Caesarum nuncupati sunt. Inter. Quomodo vocabantur prius? Resp. Prius enim Quintilis et Sextilis vocabantur. Inter. Qua ratione? Resp. Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; sextilis vero similiter, quod sit sextus.
Inter. September unde nomen accepit? Resp. September enim nomen habet a numero et imbre; quia septimus est a Martio, et imbres habet; sic et (1118B)October, November, atque December ex numero et imbribus acceperunt vocabula, quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit.
Inter. Kalendae, Nonae et Idus quare vocantur? Resp. Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt, vel propter officia magistratuum. Inter. Qua ratione? Resp. In his enim diebus conveniebant in urbibus. Inter. Cur specialiter nominatae sunt? Resp. Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud veteres enim omnium mensium principia colebantur: sic et apud Hebreos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud veteres epularum essent. Nonae a nondinis vocatae. Nondinae autem (1118C)sunt publicae conventiones seu mercimonia.
Inter. Solestitium quare dicitur? Resp. Solestitium dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante crescant dies vel noctes.
Inter. Quare dicitur aequinoctium? Resp. Aequinoctium appellatum est, quod tunc dies et nox horarum spatio aequali consistunt.
Inter. Solestitia quot sunt? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp. Unum aestivum octavo Kalendarum Juliarum, de quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos. Aliud hiemale octavo Kal. Jan. quo tempore sol altiores incipit circulos petere. Unde et hiemalis solestitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur.
Inter. Aequinoctia quot sunt? Resp. Duo. Inter. (1118D)Quae? Resp. Unum vernale, et aliud autumnale, quae Graeci Isimrias [ ἰσημερίας] vocant. Inter. Haec aequinoctia quo tempore fiunt? Resp. Unum est die octavo Kal. Aprilium. Alterum vero octavo Kal. Octobrium, quia annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est, in aestivum et in hiemale; solestitium in duo emispheria.
Inter. Anni tempora quot sunt? Resp. Quatuor. Inter. Quae? Resp. Primum est ver, secundum aestas, tertium autumnus, et quartum hiems. Inter. Unde dicuntur tempora? Resp. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore, et frigore temperent. Inter. Quomodo aliter vocantur? Resp. Dicuntur enim curricula, (1119A)quia non stant, sed currunt. Inter. Qua ratione? Resp. Constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis, tempora in ternos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primum mensem ver novum dicitur, secundum adultum, tertium vero praeceps. Sic et aestas in suis tribus mensibus nova, adulta, et praeceps. Item hiems nova, adulta, et praeceps, sive extrema. Unde et est illud: Extreme sub casu hiems [ Isid., extremae sub casum hiemis].
Inter. Ver unde appellatur? Resp. Ver autem dictum, quod viret. Tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur.
Inter. Aestas unde dicitur? Resp. Aestas dicitur ab aestu, id est a calore; et aestas quasi ustas, id est (1119B)exusta et arida. Nam calor aridus est.
Inter. Autumnus unde appellatur? Resp. Autumnus a tempestate vocatus, quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt.
Inter. Hiems quare dicitur? Resp. Hiems est ratio emisferii nuncupata [ Isid. Hiemem autem ratio . . . nuncupavit]. Inter. Quomodo? Resp. Quia tunc breviori solvitur [ Isid. volvitur] circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi braxin [ Isid., Βραχεῖα ἡμέρα], id est brevis: vel a cibo, quod major sit tunc vescendi appetitus. Inter. Qua ratione? Resp. Edacitas enim Graece bruma appellatur. Unde et inbrumati dicuntur, quibus fastidium est ciborum.
Inter. Hibernus quare ita vocatur? Resp. Hibernus autem inter hiemem et vernum, quasi hivernus (1119C)[ Isid., hyevernus], qui plerumque a parte totam hiemem significat. Inter. Haec tempora cui deputantur? Resp. Ascribuntur enim singulis partibus coeli. Inter. Quomodo? Resp. Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero meridiano, eo quod pars ejus calore flagrantior sit. Hiems septemtrioni, eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet. Autumnus occiduo, propter quod graves morbos habet. Unde et tunc omnia folia arborum defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris et compugnantia intra se contrariorum aerum.
Inter. Annus quid est? Resp. Annus est solis anfractus, cum peractis ter centum sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Inter. Unde dicitur (1119D)annus? Resp. Annus dictus est, quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Unde et annulus, quasi annuus, id est, circulus, quod in se redeat. Unde et Virgilius (Georg. II, 402): Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras, picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt apotilanistai [ ἀπὸ τοῦ ἀνανεούσθαι], id est, ab innovatione, renovatur enim semper.
Inter. Quot sunt aliter annorum tempora? Resp. Annorum tempora tria sunt. Inter. Quae sunt haec? Resp. Aut enim lunaris est annus, qui continet dies (1120A)XXX, aut solstitialis, qui continet XII menses, aut magnus omnibus planetis in eumdem locum recurrentibus, quod fit post annos solstitiales plurimos.
Inter. Quid est aera, vel quis ea constituit? Resp. Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato [ Isid., censum exegit, ac] Romanum orbem descripsit. Inter. Unde dicitur aera? Resp. Dicta est autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae.
429 Inter. Olimpias unde dicitur? Resp. Olimpias apud Graecos est constituta apud Elidem Graeciae civitatem Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quatuor mediis annis vacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olimpiadem vocaverunt, (1120B)quadriennio in una olimpiade supputato.
Inter. Quid est lustrum? Resp. Lustrum est pentetesis, id est, quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olimpiades a Romanis. Adhuc enim consules; adhuc non erat aera. Est enim quinquennale tempus. Inter. Quare ita vocatur? Resp. Ideo enim sic vocatur, eo quod censu super quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur.
Inter. Jubeleus quid interpretatur? Resp. Interpretatur enim remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum ebdomadibus, id est, XL et IX annis texitur, in quibus clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, et (1120C)confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti cirografo [chirographo] evacuato ab omni nexu liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti. Haec pauca tibi de temporum ratione prolata, quousque majora proferantur, sufficiant.
CAPUT VII. DE VETERI TESTAMENTO.
Quoniam omnia per diversas temporum successiones ab initio creaturae gesta atque conscripta, maxime in Vetere Testamento narrantur atque leguntur, idcirco si libet, prout nunc occurrit, disputemus inter nos, quae diversitas atque multiplicitas in (1120D)eodem Testamento habeatur.
Inter. Et quia haec ita aguntur, dic mihi, Vetus Testamentum quare dicatur? Resp. Vetus enim Testamentum vocatur, quia veniente Novo cessavit, sicut ait Apostolus: Vetera transierunt et ecce omnia facta sunt nova (II Cor. V, 17).
Inter. Vetus Testamentum in quot libris dinumeratur? Resp. In XLV. Inter. Qomodo nominantur? Resp. Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomius, Josue, Judicum, Ruth, Libri Regum IV, Paralipomenon, Job, Psalterium, Proverbiorum, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Libri Prophetarum XVI, Tobi, Judith, Hester et Machabeorum.
Inter. Prolatis numeris quid in unoquoque eorum (1121A)principaliter contineatur, brevi sermone ut mihi aperias, obsecro. Resp. Prout Domino donante valeo, faciam.
Inter. Dic ergo mihi, quid contineatur in Genesi? Resp. Continetur enim in eo fabrica mundi, conditio hominis, cataclismus, divisio terrae, confusio linguarum, et gesta omnium Patriarcharum usque ad ingressionem Israel in Aegyptum.
Inter. Quid in Exodo? Resp. Hebreorum servitus, plaga Aegypti, egressus populi, protectio nubis, transitus maris Rubri, mersus Pharaonis, gloria decantationis [ Isid., gloriae decantatio], congressus eremi, cibus mannae, fluenta in dulcedinem versa, pugna Amalech, mandata decalogi, archa testamenti, et dedicatio tabernaculi et oblationis.
(1121B)Inter. Quid in Levitico? Resp. Lex sacrificiorum et hostiarum diversitas, indumenta pontificum, ministeria levitarum, ciborum discretio, diversitas populorum, purgationesque hostiarum [ Isid., purgationisque vel hostiae].
Inter. Quid in Numero? Resp. Egressio tribuum ex Aegypto, et XL duarum per eremum mansionum sacramenta.
Inter. Quid in Deuteronomio? Resp. Recapitulatio legis, et omnia, quae inter Faran, et Obeth, et Laban, et Asaroth usque ad Cadesbarnae fuerunt a Moyse populo data [ Isid., mandata] atque promissa, maledictiones peccatorum et promissiones beatitudinis; ibi canit canticum Moyses, ibi dat benedictionem filiis Israel, ibi, terra repromissionis conspecta, moritur (1121C)et sepelitur.
Inter. Quid in Jesu Nave? Resp. Transitus Jordanis filiorum Israel et circumcisio secunda, subversio Chananeorum, et divisio terrae eorum, nec non et haereditas sorte suscepta.
Inter. Quid in libro Judicum? Resp. Peccata et servitus Israel, exclamationes populi, et miserationes Dei ad eum.
Inter. Quid in Ruth? Resp. Historia Moabitidis, de cujus stirpe descendit David.
Inter. Quid in Regum? Resp. Transitus archae dominicae a Judaeis ad gentes, sacerdotium Heli, et in David imperium regis Saulis, gesta regum Judae et Israelitarum, gentium transmigratio quoque ab (1121D)errore idololatriae Israel in Assiriis, et adventus Nabugodonosor in Hierusalem, sive etiam captivitas principum ac populi, et subversio urbis vel templi.
Inter. Quid in Paralipomenon? Resp. Ordo generationum et temporum, et sanctarum Scripturarum eruditio, nec non et quidquid in historia Veteris Testamenti omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in isto summatim ac breviter explicata sunt.
Inter. Quid in Job? Resp. Ejusdem sancti viri damna, funera, vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta: lamenta quoque ejus, in quibus totius mundi deplorat miseriam, consolatio etiam (1122A)Dei ad eum per turbinem, et duplex ejus in fine remuneratio.
Inter. Quid in libro Psalmorum? Resp. Continentur enim in eo allegorice ac typice sacramenta signata, sed specialiter nativitas, passio et resurrectio Christi.
Inter. Quid in libris Salomonis? Resp. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, et conservationem mandatorum, vel doctrinae coelestis institutionem brevibus sententiis coaptavit. In Ecclesiaste vero rerum naturam discutiens et cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerumque omnium fragilitate perspecta renuntiare mundo admonuit. In Canticis Canticorum ea, quae sunt (1122B)coelestia vel divina sub specie sponsi et sponsae, 430 Christi Ecclesiaeque unitatem declarat atque animam ad amorem coelestium excitans ad perveniendum ad consortium Dei provocat.
Inter. Quid in Prophetis? Resp. Quanquam multa obscura in eis legantur, quaedam ex eis tibi proferre non denegabo. Inter. Dic ergo, quid in Esaia debeo intelligere? Resp. Occultationem alarum duorum Seraphin sedentium in throno Dei et post visionem Judae et Hierusalem adversus caeteras gentes, quae in circuitu ejus sunt, [prophetiae convertit sermonem, et] secundum qualitatem locorum et diversitatem vitae mala, quae eis ventura essent, denuntiat, et post captivitatem Hierusalem ruinam Babyloniae comminatur. Deinde necem Philistiim, (1122C)vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri.
Inter. Quid in Hieremia? Resp. Locutio simplex, intellectus facilis, imitatio corporis, et in passionibus suis imago exprimitur Redemptoris, destructio regni diaboli, et aedificatio imperii justitiae vel fidei.
Inter. Quid in Ezechiel? Resp. Describuntur enim in eo mysteria totius Ecclesiae, quae ex latere Christi formata est.
Inter. Quid in Danihele? Resp. Legitur in eo non solum ventura praedicatio, sed etiam definitio temporis incarnationis vel passionis ex ordine regum: (1122D)vel numerum annorum, nec non et regnum Antichristi, sive de die judicii vel regno sanctorum, et in fine ejus prophetiae Susannae [ Suppl., historia].
Inter. Quid in Oseae? Resp. Legitur historialiter ultima credulitas Judaeorum in Christo, et totius Dominicae resurrectionis dies.
Inter. Quid in Johel? Resp. Ille tantum ad Judam et Hierusalem vaticinium ferens et [post] voluptuosa convivia ad luctum provocat Hierusalem, excidiumque ejus pronuntiat et vocationem gentium.
Inter. Quid in Amos? Resp. Quatuor enim scelera gentium sub totius mundi figura describens et adventum Christi omnibus annuntians.
(1123A)Inter. Quid in Abdia? Resp. Increpatio mystica superbiae Edom, prioris videlicet populi audaciam, quod Christum occiderit; et futuram salutem Domini.
Inter. Quid in Jona? Resp. Figuram gerens passionis mortisque vel resurrectionis Christi, in naufragio videlicet suo et projectione de navi in mare: nec non et de absorbitione ceti trium dierum ac noctium, vel quod in Ninive poenitentiam mundo praedixerit.
Inter. Quid in Michea? Resp. Comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum: interitumque venturum populo Israhelitico denuntiat, et locum, in quo nasceretur Christus, demonstrat.
(1123B)Inter. Quid in Naum? Resp. Pronuntiat simulacra gentium exterminanda, nec non et urbem sanguinum Hierusalem: post cujus interitum pedes annuntians pacem, id est, Salvatoris adventum Christi proclamat.
Inter. Quid in Abacuc? Resp. In principio voluminis sui descripsit diabolum cum membris et moribus suis: in fine vero pronuntiat adventum et passionem Salvatoris.
Inter. Quid in Sophonia? Resp. Praedicat enim contritionem montis Sion, qui est collis Hierusalem: nec non et aliarum gentium eversionem, terroremque diei judicii intonat: et tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventum Christi totum orbem sub uno jugo Domino serviturum annuntiat.
(1123C)Inter. Quid in Aggea? Resp. Restauratio templi Domini, et contritio gentium vel commotio totius mundi, et adventus Christi, seu captivitas populi.
Inter. Quid in Zacharia? Resp. Leguntur enim in eo visiones diversae, quae longum est numerare; in quibus etiam diversa mysteria intelligenda esse noscuntur.
Inter. Quid in Malachia? Resp. Demonstrat enim in principio voluminis sui odium Judaeorum in Esau, et dilectionem minoris populi in Jacob. In sequentibus autem reprobat Judeae victimas [ Isid., veteres Judae victimas], et sacrificium transferre annuntiat; in finem vero adventum Domini et diem judicii, justorumque praemia et impiorum poenas; Johannis vero adventum primum et Heliae secundum (1123D)annuntiat.
Inter. Quid in Esdra? Resp. Renovatio murorum Hierusalem et templi, sive altaris; nec non et juris sacerdotii restitutio, seu sanctae religionis culmen multis opibus gentium et principum Persarum muneribus perornatum.
Inter. Quid in Machabeorum Libris est intelligendum? Resp. Praenotant enim praelia inter Hebreorum duces et gentes Persarum, pugnamque Sabbatorum et nobiles Machabeorum triumphos; foedus quoque amicitiarum cum Romanorum ducibus actaque legationum.
Inter. Hi libri, de quibus actenus rationem protulisti, (1124A)in quot ordines secundum Hebreos dividuntur? Resp. In tres. Inter. Quomodo? Resp. In legis scilicet, prophetarum et agyographorum.
Inter. Primus ordo legis quomodo accipiendus est? Resp. Primus ordo legis in quinque libris accipitur. Inter. Qui sunt hi? Resp. Primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Elesmod, quod est Exodus; tertius Vaiecra, quod est Leviticus; quartus Vagedaber, quod est Numerus; quintus Heliadabarim, quod est Deuteronomius. Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebrei Thorat, Latini Legem appellant, et haec proprie lex appellatur, quae per Moysen data est.
Inter. Ordo secundus qualis est? Resp. Secundus ordo est Prophetarum, in quo contineantur libri octo. (1124B)Inter. Quomodo nominantur? Resp. Primus est Josue Bennon, qui Latine Jesu Nave dicitur. Secundus Sopthim, quod est Judicum. Tertius Samuhel, qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum secundus. Quintus Esaias. Sextus Hieremias. Septimus Ezechiel. Octavus Tharesra, qui dicitur XII prophetarum; qui libri, quia sibi pro brevitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur.
Inter. Qualis est ordo tertius? Resp. Tertius ordo est agyographorum, id est, sancta scribentium dicta, qui sunt libri novem. Inter. Quomodo vocantur? Resp. Primus appellatur Job. Secundus Psalterium. Tertius Masloth, quod est Proverbia Salomonis. Quartus Caeleth, quod est Ecclesiastes. Quintus Syrasirim, quod Canticum Canticorum. Sextus Danihel. (1124C)431 Septimus Dabreiamin, quod est Verba dierum, hoc est Paralipomenon. Octavus Hesdra. Nonus Hester, qui simul omnes quinque, octo, et novem fiunt XXII, sicut superius dictum est.
Inter. Habentur plures libri Veteris Testamenti, an non? Resp. Habentur utique. Inter. Qui sunt hi? Resp. Quidam autem Ruth; et Cynoth, quod Latine dicitur Lamentatio Hieremiae, agyographis adjiciunt, et XXIIII volumina Veteris Testamenti faciunt, juxta XXIIII seniores, qui ante conspectum Domini assistunt.
Inter. Inveniuntur amplius ex libris Veteris Testamenti? Resp. Etiam. Inter. Quomodo? Resp. Habetur etiam ordo quartus eorum librorum, qui in canone Hebraico non sunt. Inter. Quomodo vocantur (1124D)illi? Resp. Primus est Liber Sapientiae. Secundus Ecclesiasticus. Tertius Tobi. Quartus Judith. Quintus et sextus Machabeorum, quos licet Judaei inter apogrifa separent; Ecclesia tamen Christi inter divinos libros honorat et praedicat.
Inter. Transactis nominibus et ordinibus, vel etiam quid ex parte in eisdem libris continetur, nunc obsecro, ut scriptores eorum, qui fuissent, nec non et vocabula, quare unusquisque eorum ita vocetur, mihi aperias. Resp. Vere, frater, magnam et difficilem rem a me requiris, quam tamen; prout Domino volente valeo, tibi exponam.
Inter. Dic ergo mihi, Veteris Testamenti librorum (1125A)auctores qui fuissent? Resp. Veteris Testamenti secundum Hebreorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmograficon in quinque voluminibus edidit, quod Pentateucum nominatur. Inter. Quare ita vocatur? Resp. Pentateucus autem a quinque voluminibus dicitur. Inter. Qua ratione? Resp. Penta enim Graece [quinque] theucos vero volumen vocatur, ubi et Genesis primus vocatur. Inter. Unde Genesis dicitur? Resp. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur.
Inter. Exodus unde nomen accepit? Resp. Exodus vero exitum ab Aegypto vel egressum populi Israhel digerit, et ex ea causa nomen accepit.
Inter. Leviticus unde dicitur? Resp. Leviticus appellatus (1125B)eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviticus admutatur [ Isid., adnotatur].
Inter. Numerus [ Leg., Numerorum] liber quare dicitur? Resp. Numerus liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et XL ac duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur.
Inter. Deuteronomium cur ita appellatus est? Resp. Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est, repetitio, et evangelicae legis praefiguratio, qui sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo replicantur.
Inter. Josue a quo nomen accepit? Resp. Josue (1125C)liber nomen accepit ab Jesu, filio Nave, cujus historiam continet: scriptorem vero ejus eumdem Josue Hebrei asserunt, in cujus textu post Jordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, vicos, montes, atque confinia Ecclesiae, coelestisque Hierusalem spiritalia regna praefigurantur.
Inter. Judicum unde nominatur? Resp. Judicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israhel post Moysen et Josue, antequam David et caeteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuhel.
Inter. Samuhelis liber, quare ita appellatur? Resp. Liber Samuhelis ejusdem Samuhel nativitatem et sacerdotium et gesta describit, idcirco et ab eo (1125D)nomen accepit: et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, utrique tamen ad Samuhelem referuntur, quia ipse unxit Saul in regem, ipse David in regem futurum. Cujus libri primam partem conscripsit idem Samuhel; sequentia vero ejus usque calcem scripsit David.
Inter. Malachim [ Isid., Melachim] cur ita nominatur? Resp. Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Judae et Israheliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Malachim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc librum Hieremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias.
(1126A)Inter. Paralipomenon qua lingua appellatur? Resp. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in Lege nec non in Regum libris vel omissa, vel non plena relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur.
Inter. Scriptor libri Job qui fuit? Resp. Librum Job quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis; nonnulli vero eumdem Job post plagam suae passionis scriptorem fuisse aestimant, arbitrantes, ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit. Principia autem et fines libri Job apud Hebreos prosa oratione texta sunt; media autem ipsius ab eo loco, qui ait: Pereat dies, in qua natus sum, usque ad eum locum: (1126B)Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam (Job. III, 3 et seqq.), omnia heroico metro discurrunt.
Inter. Liber Psalmorum qua lingua dicitur? Resp. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice Nabla, Latine organum dicitur: vocatus autem Psalmorum liber, quia uno propheta canente ad psalterium chorus consonando responderet. Titulus autem in Psalmis Hebraicis ita est: Hyspysta librum [Isid., Thehilim ], qui interpretatur volumen hymnorum. Auctores autem psalmorum, qui ponuntur in titulis, Moyses scilicet et David, et Salomon, Asaph, Aethan et Idithun et filii Core, Eman [Eszrahelitae ( Omitt. Isid. )] et reliquorum, quos Esdras uno volumine comprehendit. Omnes autem psalmi apud Hebreos metrico carmine constant esse compositi. Nam in more Romani (1126C)Flacci, et Graeci Pindari, nunc alii iambico currunt, nunc Eszrahelitae Alchaico [ Isid., nunc clegiaco] personant, nunc Saffico nitent, trimetro vel tetrametro pede incedentes.
Inter. Libri Salomonis qua ratione consistunt? Resp. Salomon, filius David, rex Israhel juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, 432 quorum primum est Masloth [Isid., Misse ], quem Graeci Parabolas, Latini Proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit; ipsam autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit. Secundum librum Coeleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator, eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, (1126D)sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia, et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Syrasyrin [Isid., sir hysirim ] praenotavit, qui in Latinam linguam vertitur Cantica Canticorum, ubi per epitalamium carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit.
Inter. Quare dicitur Cantica Canticorum? Resp. Dictum autem Canticum Canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, qui in Scripturis sacris habentur; sicut quaedam in Lege dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina exametris, et pentametris (1127A)versibus apud suos composita perhibentur, ut Josephus, Hieronymusque scribunt.
Inter. Librum Esaiae quis composuit? Resp. Esaias evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cujus omnis textus eloquentiae prosa incedit; canticum vero exametro et pentametro cursu [ Isid., versu] dicurrit.
Inter. Hieremiae quis? Resp. Hieremias similiter edidit librum suum cum Threnis ejus, quos nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplex diverso metro composuit alfabetum, quorum duo prima quasi Saffico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludunt. Tertium alfabetum (1127B)trimetro scriptum est, et a ternis litteris, id est, terni versus [ Isid., iidem versus] incipiunt. Quartum alfabetum simile primo et secundo habetur.
Inter. Ezechielis et Danihelis quis? Resp. Ezechiel et Danihel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus involuta. Danihel vero claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione annotat. Hi sunt quatuor prophetae, qui majores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt.
Inter. Libri XII Prophetarum auctores qui fuerunt? Resp. Libri XII Prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur, qui propterea dicuntur minores, (1127C)quia sermones eorum breves sunt. Unde et connexi sibimet invicem in uno volumine continentur, quorum nomina haec sunt: Osee, Johel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Ageus, Zacharias, et Malachias.
Inter. Esdrae libri quis auctor exstitit? Resp. Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur, in cujus textu ejusdem Hesdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Ne quemquam moveat, quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebreos, sed inter apocriphos deputantur.
Inter. Librum Hester quis scripsit? Resp. Hester librum ipsa creditur conscripsisse, in quo eadem regina, sub figura Ecclesiae, Dei populum a servitute (1127D)et morte eripuisse scribitur, atque interfecto hoste Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur.
Inter. Libri Sapientiae et Ecclesiastici, Judith, Tobiae, atque Machabeorum scriptores qui esse dicuntur? Resp. Liber Sapientiae apud Hebreos nusquam est; unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judei Filonis esse affirmant: qui proinde Sapientia nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio ejus evidenter exprimitur. Librum autem Ecclesiasticum certissime Jesus filius Sirach Jerosolimita nepus (1128A)[ Ita cod. ] Jesu sacerdotis magni composuit, de quo meminit Zacharias. Qui liber apud Latinos, propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod totius Ecclesiae disciplinae [ Isid., disciplina] religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebreos reperitur, sed inter apocrifos habetur. Judith vero et Tobi sive Machabeorum libri quibus auctoribus scripti sunt, minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. Haec pauca de Veteri Testamento hac vice tibi sufficiant.
CAPUT VIII. DE NOVO TESTAMENTO.
Inter. Ea quae de illo dixisti, sufficiunt, sed quare Novum Testamentum dicatur, ut mihi aperias, obsecro. (1128B)Resp. Novum Testamentum ideo vocatur, quia innovat; non enim illud discunt, nisi homines renovati ex vetustate per gratiam et pertinentes jam ad testamentum novum, quod est regnum coelorum.
Inter. Ordines librorum Novi Testamenti qui sunt? Resp. Duo. Inter. Qui? Resp. Primus est evangelicus, in quo sunt Mattheus, Marcus, Lucas et Johannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in XIV Epistolis, Petrus in duabus, Johannes in tribus, Jacobus et Judas in singulis, Actus Apostolorum et Apocalipsis.
Inter. Auctores hujus Novi Testamenti qui fuerunt? Resp. Quatuor libros Evangeliorum quatuor supra nominati singulariter conscripserunt.
(1128C)Inter. Nunc peto, ut mihi exponas quis eorum primus, et qua lingua, vel ubi et unde Evangelium conscripsisset? Similiter de secundo, tertio, et quarto facere non renuas. Resp. Primus Mattheus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus, in Judaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens: Liber generationis 433 Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. Secundus Marcus plenus Spiritu sancto scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia secutus Petrum ut discipulus. Is initium a spiritu prophetali fecit dicens: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino (Marc. I, 3), (1128D)ut ostenderet Christum post assumptionem carnis Evangelium praedicasse mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: Et prophetam in gentibus posui te (Jer. I, 5). Tertius Lucas inter omnes evangelistas Graecis sermonibus [ Isid., Graeci sermonis] eruditissimus, quippe ut medicus, in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens: Fuit in diebus Herodis regis Judae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5). Ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi: ipse est enim sacerdos, (1129A)de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Ubi enim Christus advenit, sacerdolium Judaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. Quartus Joannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati: ipsum ante saecula Dei Verbum esse: ipsum coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse.
Inter. Nunc volo ut mihi exponas, quare quatuor sint qui haec gesta conscripserunt? seu etiam, qui sint hi quatuor, qui divino Spiritu, annuntiante Propheta, signati sunt? Resp. Ideo ergo conscriptores gestae ( sic ) Evangeliorum quatuor esse dicuntur, quia, dicente Propheta, quatuor animalia ostensa esse leguntur, (1129B)quorum primum animal tenens similitudinem hominis, secundum leonis, tertium vituli, quartum vero aquilae. Sed hi quatuor has habentes figuras evangelistas esse non dubium est.
Inter. Isti evangelistae quare quatuor animalibus assimilati sunt? Resp. Quia per quatuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est.
Inter. Quare dicuntur animalia? Resp. Quia propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in priori. Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis reperitur; et alas habentes senas tegentes crura et facies suas: revelata (1129C)sunt enim quae tegebantur in adventu Christi.
Inter. Dic mihi cur evangelista in generatione Christi ordinem praeposterum posuisset, cum ante David, et postea nominavit Abraham? Resp. Hic ordo in hoc loco necessitate est commutatus; quoniam si primum posuisset Abraham, et postea David, rursus ei repetendus erat Abraham, ut series generationis Christi texeretur.
Inter. Quare caeteris praetermissis horum filium eum nuncupavit? Resp. Ideo illum istorum filium esse dixit, quia ad hos tantum facta esse repromissio legitur. Inter. Qualiter promissio facta est ad Abraham, et qualiter ad David? Resp. Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) terrae, quod est Christus. David (1129D)vero: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11).
Inter. Ordine primo Novi Testamenti finito, dic, secundi ordinis, qui sequitur, auctores qui fuissent. Resp. Prout intelligo, dicam. Inter. Dic ergo Epistolas Pauli quis scripsit; et quot sunt, vel ubi et ubi leguntur scriptae? Resp. Paulus apostolus suas scripsit Epistolas XIV. Ex quibus novem VII Ecclesiis scripsit; reliquas vero discipulis suis, Timotheo, Tito et Filimoni [ Leg., Philemoni]. Ad Hebraeos autem Epistola plerisque e Latinis ejus esse incerta est, propter dissonantiam sermonis, eamdemque alii (1130A)Barnabam scripsisse; alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.
Inter. Petri quis, aut quot, vel quomodo nominantur? Resp. Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt.
Inter. Jacobi, Joannis et Judae quis? Resp. Jacob, Joannes et Judas suas scripserunt Epistolas.
Inter. Actuum apostolorum scriptor quis exstitit? Resp. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse evangelistam manifestum est, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia (1130B)retinetur. Unde et Actus apostolorum dicitur.
Inter. Apocalypsin quis, aut quo tempore, vel ubi? Resp. Apocalypsin librum Joannes evangelista scripsit eo tempore, quo ob Evangelii praedicationem in insula Pathmos traditur religatus [ Leg., relegatus]. Inter. Apocalypsis qua lingua dicitur, vel quid interpretatur? Resp. Apocalypsis autem ex Graeco, in Latinum revelatio interpretatur. Inter. Revelatio quid est? Resp. Revelatio est manifestatio eorum quae abscondita erant, juxta quod ipse Joannes dicit: Apocalypsis Jesu Christi, quem dedit illi Deus palam facere servis suis (Apoc. I, 1). Hi et caeteri, quos in Veteri Testamento paulo superius dinumeravimus, sunt scriptores sacrorum Librorum per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram, et praecepta (1130C)vivendi, et credendi regulam conscripserunt. Praeter haec alia volumina apocrifa nuncupantur.
Inter. Quare dicuntur apocrifa? Resp. Apocrifa autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt; est enim earum occulta origo, nec patet Patribus, e quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In his apocrifis, etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte a prudentibus judicantur, non esse eorum credenda, quibus ascribuntur ( Cod., ascribunt). Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocriforum auctoritate canonica diligenti examinatione remota (1130D)sunt.
434 Inter. Ecce protulisti quadam ex parte interpretationes [ Cod., intemptationes], et numeros, ordinesque atque scriptores, necnon et vocabula librorum Novi Testamenti; nunc peto ut quidquid in eis contineatur, per singula currens brevi sermone mihi exponas. Resp. Nequaquam ab his, volente Domino, lassabo. Inter. Dic ergo mihi, quid in libris Novi Testamenti principaliter contineatur? Resp. Prout ille concedere dignatur, a quo et Vetus et Novum exortum est Testamentum, juxta quod nunc ratio exigit, dicam.
(1131A)Inter. Jam quia libri Evangeliorum in principio illorum, sicut dignum est, positi sunt, dic mihi quid in eis habeatur? Resp. Prout valeo, in paucis tibi dicam. Continetur enim in illis praedicatio, quae tamen una esse dignosictur, quia ex uno eodemque ore divinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina de uno Paradisi fonte manantia, quae per totum mundum coelestes praedicationes ministrant, et de fluento [ Cod., fluenta] gratiae ac fidei virorem infundunt.
Inter. Quid continetur in Epistolis Pauli? Resp. In illa quam scripsit ad Romanos, fidem Romanae plebis collaudat; in illis ad Corinthios geminam doctrinam castigat; ad Galatas per gratiam fidei excludit opera legis; ad Ephesios, magnificat eos in fide quam acceperunt; (1131B)ad Colossenses laudat eos pro eo quod in fide perstiterunt; ad Philippenses gratulatur eos Evangelium custodisse; ad Thessalonicenses fidem [ Forte, fide], et operibus credidisse et persecutiones tolerasse eos gloriatur; ad Timotheum vero et Titum instruit Ecclesias; ad Philemonem rogat de Onesimo servo emendato. In ultima vero quam scripsit ad Hebraeos, qui in Christo crediderant, et postmodum persecutionibus judaicis territi a fide recesserant, confortat atque ad gratiam Evangelii revocat.
Inter. Quid habetur in epistolis Petri? Resp. Est enim ibi profunditas sensus, eo quod repleti sint sensibus, ut per eas divinae scientiae sensus possint perscrutari.
Inter. Quid in Jacobi? Resp. Aedificatio Ecclesiae (1131C)et infusio charitatis in amore Dei et fraterna dilectione. In secunda (Joannis) dilectionis studium hortatur. In tertia laus Gagi [Gaii] in studio veritatis et opera misericordiae versatur.
Inter. Quid in Judae? Resp. Increpatio blasphemantium in Christo. Inter. Quid in Actibus apostolorum? Resp. Historia nascentis Ecclesiae, et descriptio operis fidei.
Inter. Quid in Apocalypsi? Resp. Multa quidem et difficilia in eo leguntur, sed breviter ex eo aliqua tibi proferam. Continetur enim in ipso filii hominis sedes in throno et XXIIII seniores: necnon et quatuor animalia praecedentia ante thronum, notaturque ibi finis mundi, pugna Michaelis cum dracone, interitus Antichristi, punitio diaboli et ad ultimum resurrectio (1131D)mortuorum, et novitas coeli ac terrae vel caetera.
Haec pauca, frater, de Novo Testamento ad praesens libenter suscipe, donec, Deo volente, ex eo tibi majora proferam.
CAPUT IX.--DE GRADIBUS TOTIUS ECCLESIAE DIGNITATIS.
Inter. Dic ergo, frater, gradus ecclesiastici quot sunt? Resp. De his quae nunc temporis, Deo volente, nobis convenire possunt, octo sunt. Inter. Quomodo nominantur? Resp. Primus ostiarius, secundus psalmista, tertius lector, quartus exorcista, quintus acolythus, (1132A)sextus subdiaconus, septimus diaconus, octavus vero presbyter.
Inter. Modo volo ut dicas mihi quare dicitur ostiarius? Resp. Secundum quod legi faciam. Ostiarii dicti sunt, eo quod praesint ostiis templi, ut sciant recipere fideles et infideles respuere. Unde et Dominus ostiarius dignatus est fieri, cum ostia inferni aperuit, et electos suos inde abstulit, reprobos autem reliquit.
Inter. Unde vocatur psalmista? Resp. Ab psalmis canendis. Ipsi enim canunt, ut excitent animas ad compunctionem audientium.
Inter. Quare dicuntur lectores? Resp. Dicti sunt lectores a legendo. Illi enim praedicant populis quod sequantur. Unde et Dominus lector dicitur, quando (1132B)aperuit Dominus librum Isaiae prophetae et legit in medio plebis dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18).
Inter. Quare dicitur exorcista? Resp. Exorcistae ex Graeco in Latinum adjurantes sive increpantes vocantur. Unde et Dominus exorcista fuit, quando septem daemonia de Maria Magdalenae ejecit.
Inter. Unde dicitur acolythus, aut quale ministerium habet? Resp. Acolythi Graece, Latine vero ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium et sacrificium offerendum.
Inter. Quare vocatur subdiaconus? Resp. Ideo subdiaconi appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis levitarum. Oportet enim illis . . . . . [ In Ms., Aplm] (1132C)honestare altare, et aquam praeparare in ministerio altaris. Unde et Dominus subdiaconus est appellatus, quia in Cana Galileae aquam in vinum convertit.
Inter. Dic mihi, qua lingua dicitur diaconus, aut unde dictus est diaconus? Resp. Diaconus enim Graece, Latine minister dicitur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. Unde et Dominus diaconus dictus est, quando lavit pedes discipulorum suorum.
Inter. Unde idem diaconus levita appellatur? Resp. Levitae ex nomine auctoris vocati. De Levi enim levitae exorti sunt.
Inter. Jam quia de diaconibus ac levitis, quorum ministerium proprium est Evangelium legere [ Suppl. dixisti, vel aliquid simile ]: nunc ratio instat, volo ut (1132D)dicas mihi quid sit Evangelium, aut unde descendit, vel cujus in eo verba ponuntur? Resp. Evangelium dicitur proprie bona 435 annuntiatio, quae utique annuntiatio est Domini nostri Jesu Christi: et vitam annuntiat post mortem. Descendit autem Evangelium ab eo quo annuntiet et ostendat, quod is qui per prophetas suos loquebatur, venit in carne, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum (Isai. LII, 6).
Inter. Explicasti autem quid sit Evangelium, vel unde descendat, nunc obsecro, ut mihi aperias. quare quatuor sint, qui haec gesta scripserunt, seu etiam qui sunt hi quatuor qui uno spiritu, annuntiante (1133A)Propheta, signati sunt? Resp. Ideo ergo conscriptores gestae Evangeliorum quatuor esse dicuntur, quia, dicente Propheta, quatuor animalia ostensa esse leguntur, quorum primum animal tenens similitudinem hominis, secundum leonis, tertium vituli, quartum vero aquilae. Sed hi quatuor has habentes figuras evangelistas esse non dubium est.
Inter. Ecce dixisti numerum et figuras singulorum, modo volo ut dicas omnium illorum nomina, seu etiam ob quam rationem singuli eorum has videantur obtinere figuras? Resp. Nomina eorum haec sunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Sed ut quid has figuras obtineant, Domino miserante, exponam. Inter. Fac. Resp. Matthaeus idcirco figuram hominis in se habet, qui ab initio Evangelii sui generationem (1133B)et nativitatem Salvatoris enarret. Sic enim incipit: Liber generationis Jesu Christi (Matth. I, 1), et caetera. Marcus leonis gerens figuram, quia a solitudine incipit dicens: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini (Marc. I, 3). Lucas vituli speciem gestat, ad cujus similitudinem Salvator noster est immolatus, et ideo Lucas vitulo comparatur, quia duo cornua duo Testamenta, et quatuor pedum ungulas quatuor Evangelia designantur, et quia eo tempore vituli in sacrificio offerebantur. Sic enim a sacerdotibus incipit: Fuit in diebus Herodis regis sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor ejus de filiabus Aaron, nomen Elisabeth (Luc. I, 5). Joannes habet similitudinem aquilae, eo quod alta petiit. Ait enim: In principio erat Verbum, (1133C)et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Et David dicit de persona Christi: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5), id est, Christi Jesu Domini nostri, quia resurgens a mortuis ascendit ad coelos.
Inter. Frater, prout potui, solvi tibi quaestionem tuam, rogo, si placet, ut dicas mihi cur evangelista in generatione Christi ordinem praeposterum posuisset, cum ante David, et postea nominavit Abraham? Resp. Vere secundum quod legendo didici, referam. Hic ordo in hoc loco necessitate est commutatus. Si enim primum posuisset Abraham, et postea David, rursus ei repetendus esset Abraham, ut generationis series texeretur. Inter. Quare caeteris praetermissis (1133D)horum filium eum nuncupavit? Resp. Ideo illum istorum filium esse dixerunt, quia ad hos tantum facta esse repromissio legitur.
Inter. Qualiter promissio facta est ad Abraham, et qualiter ad David? Resp. Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) terrae, quod est Christus. David vero: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal., CXXXI, 11). Haec pauca propter brevitatem diei de ratione Evangeliorum conscriptorumque suorum, si placet dominationi vestrae, hac vice sufficere possunt [ Cod., potest]. Inter. Nunc ad caetera transeamus. Resp. Fiat, ut dicis.
(1134A)Inter. Dic mihi, presbyter qua lingua vocatur, et unde est appellatus? Resp. Presbyter Graece, Latine senior interpretatur; non tamen propter aetatem, vel decrepitam senectutem, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, ita vocantur.
Inter. Quare idem sacerdos appellatur? Resp. Sacerdos enim nomen compositum habet ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. Quoniam sicut rex a regendo, ita sacerdos a sanctificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat.
CAPUT X. DE MISSA.
Inter. Ecce, frater mi, de ratione graduum, de quibus interrogasti, rationem tibi in paucis deduxi. Nunc peto ut rationem missae, quae ab illis celebratur, (1134B)quare vocetur, mihi exponas. Resp. Certe, frater, difficilem rem a me requiris: sed tamen prout nunc ratio exigit, secundum quod scio, tibi respondere non negabo.
Inter. Unde dicta est missa? Resp. Ab emittendo. Inter. Qua ratione? Resp. Missa enim tempore sacrificii est, quando catechumeni foras mittebantur clamante levita: Si quis catechumenus remansit, foras mittatur, quia sacramento [ Cod., sacramenta] altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur.
Inter. Hoc sacrificium, quod dixisti, quare ita est appellatum? Resp. Sacrificium est dictum, eo quod sit sacrum factum, quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam Dominicae passionis. Unde (1134C)et eo jubente hoc corpus et sanguinem Christi dicimus, quod ut sit ex fructibus terrae sanctificatum, et fit sacramentum operante invisibiliter Spiritu Dei. Cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur.
Inter. Offertorium unde vocatur? Resp. Offertorium dicitur oblatio, eo quod altaribus fertur et sanctificatur a sacerdotibus.
Inter. Inter dona et munera quid interest? Resp. Dona proprie Dei [ Cod. divinae] dicuntur; munera hominum sunt. Inter. Qua ratione? Resp. Munera dicuntur obsequia, quae pauperes loco [ Cod., locum] munerum divitibus solvunt: donum autem, quod Deo datur. Unde et in templis donaria dicimus.
(1134D)Inter. Munera unde vocantur? Resp. Dicuntur munera eo quod manibus vel accipiantur, vel dantur. Inter. Quot sunt, quae offeruntur? Resp. Duo. Inter. Quae? Resp. Donum et sacrificium. Inter. Quid est donum? Resp. Donum est, quicquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur.
Inter. Quid est sacrificium? Resp. Sacrificium est victima et quaecunque in ara cremantur, seu ponuntur. 436 Quia omne, quod Deo datur, aut dicatur aut consecratur. Inter. Qua ratione? Resp. Quod enim dicatur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde errant, qui consecrationem dedicationem putant significari. Inter. Immolatio unde dicitur? (1135A)Resp. Immolatio ab antiquis est dicta, eo quod in mola [ Isid., mole] altaris victimae caederentur. Unde et mactatio post immolationem. Nunc autem immolatio panis et calicis convenit.
Inter. Quid est libatio? Resp. Libatio tantummodo calicis est oblatio. Unde dicitur: Et libavit de sanguine uvae (Eccli. L, 16); nam libare fundere est.
Inter. Hostiae unde vocantur? Resp. Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant antequam ad hostem pergerent.
Inter. Quid sunt victimae, et quare ita vocantur? Resp. Victimae dicuntur sacrificia, quae post victoriam devictis hostibus immolabant. Et erant victimae majora sacrificia, quam hostia. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat, vel quia (1135B)vincta ad aras ducebatur.
Inter. Holocaustum unde vocatur? Resp. Holocaustum est, ubi totum igne consumitur, quod offertur. Holo [ ὅλον] enim Graece totum dicitur, [ καῦσις incensio]: unde et holocaustum, totum incensum.
Inter. Quid sunt caeremoniae? Resp. Caeremoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia, quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari caeremonia, quasi carimonias, eo quod ea, quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines. Alii caeremonias proprie [ Cod., propria] in observationibus Judaeorum credunt; abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes (1135C)careant his rebus quibus se abstinuerint.
Inter. Ipsa missa a quo pontifice sumpsit initium? Resp. Ordo autem missae vel orationum, quibus oblata Deo sacrificia consecrantur, primo a sancto Petro est institutus, cujus celebrationem uno eodemque vocabulo universus peragit orbis.
Inter. Obsecro humiliter, quid in eadem missa contineatur, ut mihi aperire non dedigneris. Resp. Prout intelligo dicam. In ordine totius missae septem orationes continentur. Inter. Quae sunt haec? Resp. Prima earumdem oratio, ubi dicitur: Dominus vobiscum, vel Oremus, admonitio est erga populum, ut excitentur ad Deum adorandum. Secunda quidem collecta, quae posthaec sequitur, invocatio est ad Deum, ut clementer suscipiat preces fidelium et (1135D)oblationes eorum. Tertia autem effunditur oratio pro offerentibus, sive pro defunctis fidelibus, in collecta quae dicitur post sacrificii receptionem, ut per idem [ Cod., eumdem] sacrificium veniam consequi mereantur. Quarta, quae posthaec infertur pro osculo pacis et charitate reconciliationis a Sursum corda, usque per Christum Dominum nostrum. Quinta deinde ponitur inlatio [ Isid., illatio] in sanctificatione oblationis, a loco, ubi dicitur: Per quem majestatem (1136A)tuam laudant angeli, usque ad eum locum, ubi osanna in excelsis canitur. In qua etiam ad laudem terrestrium creaturarum, virtutumque coelestium universitas provocatur. Porro sexta exhinc succedit: Te igitur, clementissime Pater, quae est confirmatio sacramenti; ut oblatio sanctificata per Spiritum sanctum corpus et sanguinem conformetur. Septima vero oratio est, quam Dominus noster discipulis suis instituit orare dicens: Pater noster, qui es in coelis.
Inter. Dic mihi hac oratione quot petitiones habentur? Resp. Ego respondi tibi in paucis, prout novi, rationem missae. Inter. Nunc obsecro, ut mihi similiter, prout intelligis, quid in ista oratione contineatur, dicere non abneges. Resp. Prout intelligo, (1136B)faciam. In hac oratione septem petitiones continentur. Inter. Quae sunt hae? Resp. Prima est: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Secunda: Adveniat regnum tuum. Tertia: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Quarta: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quinta: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sexta: Et ne nos inducas in tentationem. Septima: Sed libera nos a malo.
Inter. Nunc obsecro, ut dicas mihi, quid in iisdem petitionibus contineatur? Resp. In tribus primis aeterna poscuntur: in sequentibus quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna adipiscenda petuntur. Inter. Quomodo? Resp. Nam cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. (1136C)Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Hic quidem ista tria inchoantur, sed in illa vita sperantur, ubi sanctificatio Dei, et voluntas et regnum in sanctis suis immortaliter permanebit. Jam vero panis quotidianus, qui vel animae vel carni tribuitur, hic exposcitur. [ Hic post subsidium cibi, venia ad exemplum fraternae indulgentiae postulatur: hic ne in peccati tentationem incidamus, exposcimus.] Hic post omnia ut a malis liberemur, Dei auxilium imploramus. In tribus autem, quae superius dixi, nihil horum est. Hanc itaque orationem Salvator discipulos suos docuit, in qua spes continetur fidelium, et confessio peccatorum.
CAPUT XI. INCIPIT DE FIDE.
(1136D)Inter. Ista suscipio. Sed quoniam, sicut nosti, omnes per fidem salvari credimus, rogo ut dicas mihi, quomodo fidem tuam intelligis, vel etiam in quem credis? Resp. Ego credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.
Inter. Quare dicitur omnipotens, et quare creator? Resp. Omnipotens dicitur, quia omnia potest; creator, eo quod omnia creavit, coelum, terram, mare et omnia quae in eis sunt.
(1137A)Inter. Credis in Jesum Christum? Resp. Omnino 437 credo in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui est verus Deus et verus homo. Inter. Quomodo Deus, et quomodo verus est homo? Resp. Deus verus est, quia de Spiritu sancto conceptus est. Homo verus est, quia ex Maria Virgine natus est. Inter. Ecce illum natum. Quid postea factum est? Resp. Post sanctam enim ejus nativitatem aetate et sapientia crescens XXX annos implevit. In qua etiam aetate a Joanne Baptista dignatus est baptizari, et post baptismum tribus annis et dimidio docuit et praedicavit omnia, quae ad vitam aeternam pertinent. Inter. Post hanc praedicationem quid factum est? Resp. In ipsa praedicatione comprehensus est ab iniquis et perfidis Judaeis, a quibus propter (1137B)invidiam illorum et propter peccata nostra multas blasphemias, multasque passiones sub Pontio Pilato, qui judex erat illo tempore in Judaea, sustinuit.
Inter. Unde dicitur Pontius? Resp. A loco, ubi natus fuit, hoc nomen accepit. Inter. Quid post haec? Resp. Sub illo enim crucifixus est, et in eadem cruce mortuus. Deinde sepultus est, et, manente corpore in sepulcro, anima ejus ad inferna descendit, de quo inferno sanctos patriarchas, id sunt, Abraham, Isaac et Jacob, et sanctos prophetas, Isaiam, Jeremiam, et reliquos, ac caeteros omnes, quos elegit, misericorditer liberavit, et victor tertia die a mortuis resurrexit.
Inter. Postquam resurrexit, quid fecit? Resp. (1137C)Post nobilissimam enim et sanctissimam ejus resurrectionem conversatus est XL diebus, et XL noctibus cum discipulis suis, et manducavit cum illis, multa docens et loquens de regno Dei.
Inter. Quid postea? Resp. Post haec vero videntibus illis ascendit in coelum, ubi quomodo vult et qualiter vult, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
Inter. Quid posthaec facturus erit? Resp. Finito mundi termino cum ipso corpore, cum quo ascendit in coelum, venturus est judicare vivos et mortuos. Inter. Qui sunt vivi et qui sunt mortui? Resp. Vivi justi; mortui peccatores.
Inter. Credis in Spiritum sanctum? Resp. Credo sine dubio in Spiritum sanctum, qui idem Deus est (1137D)et in Trinitate tertia persona. Quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. In qua Trinitate unum Deum omnino esse credo et confiteor.
Inter. Credis in sanctam Ecclesiam catholicam et in sanctorum communionem? Resp. Esse etenim sanctam Ecclesiam, sed in illam non credo, quia non Deus, sed convocatio seu congregatio Christianorum [est] sicut superius dixi. Inter. Quid est catholica? Resp. Universalis, id est, per totum orbem diffusa. Sanctorum communionem, id est, cum sanctis societatem et communionem habere credo, si fidem firmiter tenuero et operibus servavero. Inter. Ecclesia qua lingua dicitur? Resp. Graeca. Inter. (1138A)Quid interpretatur Latine? Resp. Convocatio seu congregatio Christianorum, sicut superius dixi.
Inter. Credis in remissionem peccatorum? Resp. Non: sed esse remissionem peccatorum credo. Quia propter hoc dignatus est Dei Filius carnem assumere, ut nos, qui propter peccata nostra salvi esse non poteramus, ejus misericordia salvaremur.
Inter. Credis in carnis resurrectionem? Resp. Non credo in illam, sed carnem, quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem credo, et pro consortio animae rationem reddituram. Vitam aeternam vero sine dubio nos consecuturos credamus, si ista, quae hucusque exposuimus, firmiter teneamus, et operibus fideliter impleamus.
(1138B)Si ejusdem fidei rationem plenius nosse desideras, in ordine sequenti invenies.
Inter. Dic mihi, symbolum, in quo haec eadem fides continetur, cujus lingua vocatur? Et quo tempore, vel a quibus auctoribus sit compositum. Vel etiam, qui illud composuerunt, quorum sint exemplum consecuti? Resp. Certe, frater, cum scias me parvum non solum corpore, sed et sensu, valde difficilem rationem a me requiris, sed tamen propter ejusdem fidei dilectionem ea, quae de illa Dominus mihi administrare dignatur, tibi pandere non denegabo. Inter. Nisi enim tuam dilectionem talem cognoscerem, nequaquam talia a te requirere debuissem. Resp. Symbolum namque nomen est Graecum, quod Latine collatio pecuniae interpretatur, quod et (1138C)beati apostoli post susceptionem Spiritus sancti, priusquam ab invicem separarentur, pro signo fidei composuerunt. Sed quorum exemplum in hoc facto fuissent imitati, secundum quod legi, breviter ostendam. Quaedam Israeliticae tribus cum adversum se civibus [ Forte, civili] praelio decertarent, et propter unius populi [ Suppl. arma vel simile] vel habitum inter bellantes discretio esse non posset, tribus illa, cui justior erat causa pugnandi, et per Dei auxilium victoriam se habere putabat, signaculum sibi certo in sermone constituit, ut quos unius habitus et una armorum similitudo confuderat [ Cod., confunderat], secretioris verbi distingueret sacramentum. Quod et beati apostoli, qui Ecclesiam Dei contra malitiam diabolici furoris armabant, et defensores (1138D)ac propugnatores illius erant futuri, hoc sequentes exemplum mysterium symboli tradiderunt. Et quia sub uno nomine Christi credentium erat futura diversitas, signaculum symboli inter fideles perfidosque secerneret, quis fidelis quisve hostis appareret Ecclesiae.
Inter. Valde placent quae dicis, si tamen nomina illarum tribuum, nomenque secreti sermonis, de quo dixeras, indicare voluisses. Resp. Si rite recordor, faciam, quod petisti. Cum Jepte dux justioris tribus Galaad cognovisset inimicos ejus, tribus videlicet Effraim, adversus se advenisse, occupavit continuo vada Jordanis, per quae illi reverti debuerant. (1139A)Qui dum se superatos cognoscerent, et de praello fugientes per eadem vada evadere volentes transeundi licentiam postulabant, interrogabantque eos: Unde estis? Qui respondentes, de Galaad. Statimque illis dicebatur: Si de Galaad estis, dicite ergo Seboleth, quod interpretatur spica. Quod cum dicere non poterant, protinus capite truncabantur, ut secreti sermonis veritas probaretur. Hic est enim sermo secretus, quem Galaaditides sibi pro 438 signo constituerunt. Ad cujus similitudinem nisi fallor, praefatum symbolum beati apostoli conscripserunt, ut inter fideles et infideles Ecclesiae, sicut superius dictum est, veritatem credulitatis discernere potuissent; incipiente beato Petro, qui ait: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.
(1139B)Inter. Optima sunt valde, quae dicis. Sed obsecro, ut quomodo, aut qualiter vel in quem credere debeam, diligenter aperias. Resp. Juxta quod intelligo, faciam. Credendus est sine dubio Deus Pater omnipotens, cujus sic virtus sentitur, ut quantitas ejus et qualitas ignoretur. Esse enim illius et posse non discutiendo assequimur, sed credendo. In quem autem credere debeamus, edocet nos redemptoris nostri auctoritas dicens: Qui credit in me et in eum qui me misit, habet vitam aeternam (Joan. III, 15). Et alibi: Credite in Deum, et in me credite (Ibid., 14, I). Plus enim, frater, mihi est, quod fidei oculis videmus, quam sensus noster carnalis possit conspicere.
Inter. Credo omnino, sicut dicis. Sed peto ut dicas (1139C)quid in Deo, quid in Patre, quidve in omnipotente debeam intelligere? Resp. In Deo siquidem natura innascibilis; in Patre unigeniti veritas: in omnipotente vero plenitudo virtutis ostenditur.
Inter. Quomodo? Resp. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater. Non enim inquirere debemus qualiter sit Pater, quia qualiter Deus sit aut omnipotens non potest humanis mentibus comprehendi.
Inter. Ratio, quam de primo versu protulisti, hac vice sufficere potest. Sed quis secundum composuisset, vel qualiter eum intelligere debeam, innotesce. Resp. Andreas secundum versum composuit dicens: Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum (1139D)nostrum. Sicut enim Patrem rerum omnium Deum, ita oportet nos et Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, qui est Verbum ipsius, confiteri, cujus principium ex ipso est, quia Deus Verbum est. Quod autem Christus est factus, qui Filius erat, dispensatio est redemptionis humanae. Quod vero Dominus est, de proprietate naturae est. Unicus siquidem vel unigenitus annuntiatur et creditur, quia unus ita est genitus, neque habet [ Cod., libet] in unitate consortem. Filium audis, non ut illum aliquo sexu editum putes, sed ut credas incomprehensibili majestate Deum prodiisse de Deo, ut ipse ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28).
Inter. Tertium versum quis composuit, aut quid in eo intelligitur? Resp. Jacobus ait: Qui conceptus (1140A)est de Spiritu sancto natus ex Maria Virgine. Spiritum Deum esse Salvator ipse nos docuit dicens in Evangelio: Quia Spiritus Deus est (Joan. IV, 24). Et ideo natum Christum de Spiritu sancto et Maria Virgine confitemur. Spiritum sanctum audis, ut partum illum mirabilem simul et inculpabilem recognoscas. Quoniam coeleste est quod Spiritus agit, et inviolatum quod sanctus operatur. Nam cum unigenitum Dei hominem fieri redemptionis nostrae necessitas flagitaret, hoc nativitatis suae privilegium propriae divinitatis [ Forte, propria divinitate] invexit, ut de virgine nasceretur. Qui enim veniebat inveteratam peccatis hominum renovare naturam, novam legem voluit habere nascendi. Unigenitus igitur Dei factus est filius hominis, ut qui erat mundi creator, (1140B)fieret et redemptor.
Inter. Quarti versus compositorem, sive quid in eo contineatur, expone. Resp. Beatus Joannes apostolus quartum composuit versum, dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: Iste Pilatus judex erat illo tempore in Judaea a Tiberio Caesare constitutus, sub quo Dominus passus est, qui etiam Pontius a loco, unde natus est, appellatur. Hunc itaque Dominum nostrum Jesum Christum sicut perfectum Deum, ita et perfectum hominem confiteri debemus. De cujus cruce nulla sit nobis confusio, quia habemus de ejus passione victoriam. Sicut enim Dei Filius non sibi, sed nobis natus est, ita immaculatus Dei Agnus non sibi, sed nobis est (1140C)passus. Quis autem non mirum advertat esse mysterium, ubi ipse praedicatur, qui Deus est, et ubi Dominis annuntiatur, qui asseritur crucifixus? Nam crucem illam, in qua confixus est corpore, nos gestamus in fronte. Et ideo illusiones et opprobria, mortemque, quam sustinuit, non debemus suspiriis ingemiscere, sed continuis laudibus celebrare. Quoniam satis abundeque gloriam passionis ejus ostenderunt repentina obscuritas solis, tremor terrarum, saxorum divisio, et resurrectio mortuorum. Sepultus est autem, quia consequens erat, ut qui mortuus fuerat, acciperet sepulturam. Qualiter ad consolationem sepultorum benedictionem corporis ejus terra susciperet, ut qui vere mortuus cernebatur, vere a mortuis redisse crederetur.
(1140D)Inter. Quinti versus compositorem ejusque explanationem a te audire desidero. Resp. Philippus quintum versum exposuit dicens: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. In hoc enim Trinitatis mysterium, et naturalis legis ostenditur resolutio, ut hominem in inferno positum elevaret ad coelum. Decebat enim ut mors, quae per hominem subintraverat, per hominem solveretur. Et sicut credimus, quod mortis est, ita utique credamus, quod vitae est. Et sicut in passione mysterium est pietatis, ita in resurrectione operatio pietatis [ Forte, potestatis], sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Quis enim stultus non credat illum resurrexisse, (1141A)ad cujus praeceptum Lazarus sepultus est emersus de tumulo?
Inter. Sextum versum quis composuit, aut quid in eo est intelligendum? Resp. Bartholomaeus sextum versum ita composuit, dicens: Ascendit in coelum. Illuc enim ascendit, unde venerat; non tamen alicujus jussione, sed propria voluntate. Decebat enim talis gloria hominem, qui de virgine nascebatur. Nec fuit ei impossibile coelum ascendere, cui possibile fuit inferos triumphare. Et ideo necesse erat, ut qui ad mortem de regno venerat, post mortem rediret ad regnum. Et sicut terra laetata est Dei Filium se suscepisse, ita coelum filium hominis se accepisse gauderet, dicente Propheta: Laetentur coeli et exsultet terra (Psal. XCV, 11).
(1141B)Inter. Septimi versus auctorem, ejusque intellectum ut mihi exponas, obsecro. Resp. Thomas 439 septimi versus auctor exstitit dicens: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Quod sedet, Christi victoriae munus est; quod ad dexteram Patris sedet, divinitatis est privilegium et consortium indiscretae charitatis. Ut ostenderet locum justis, et sinistram peccatoribus demonstraret. Bene enim ad dexteram Patris annuntiatur sedere, in quo nihil voluntatis suae diabolus, qui totus sinister est, invenit.
Inter. Octavum versum quis fecit, aut quid in eo continetur? Resp. Matthaeus octavum versum componens ait: Inde venturus est judicare vivos et mortuos. In ipso enim corpore Dominus venturus est ad judicium, in quo ascendit ad coelum. Necesse est (1141C)quidem, ut humanum genus ille discutiat, qui creavit; et ipse judicet, qui redemit. Justum quippe est, ut omnipotens Dominus mortales suos, quos virtute divinitatis formavit, Patris pietate salvavit, judicis examinatione discernat, ut impios gehennae ignis tradat, pios autem in societate aeternitatis adsumat. Quid namque justius potest esse apud Deum, quam ut quorum vita diversa fuit in saeculo, eorum post hoc saeculum merita distinguantur. Ubi autem judicandi referuntur (vivi) ac mortui, ibi omnium hominum esse apud Deum cura credatur.
Inter. Nonum versum quis composuit, aut quomodo est intelligendus? Resp. Item Jacobus nonum versum adjungens ait: Credo in Spiritum sanctum. Hoc ad formam fidei pertinet, ut sicut in Patrem (1141D)et Filium, ita et in Spiritum sanctum absque ulla dubitatione credamus, ut quorum unum nomen est, non sit eorum diversa confessio. Et qui in coelo apud se unum sunt, a nobis non separentur in terris. Quoniam sicut divinitati nihil de creaturis aequari potest, ita omnem divisionem et inaequalitatem natura divinitatis excludit. Itaque secundum evangelicam veritatem, sicut Filius a Patre exivit, ita et Spiritus sanctus a Patre procedit. Et sicut unigenitus Filius Dei est, ita et Spiritus sanctus Dei est. Et sicut Pater, cui vult, miseretur, et Filius, cui vult, Patrem revelat; ita etiam Spiritus et inspirare legitur, prout vult, et dona coelestium gratiarum dividere, prout vult. Quae cum ita se habeant, quomodo (1142A)non unum esse cum Patre Filioque credendus est Spiritus, cui aequaliter adjacet posse quod vult?
Inter. Omnino credendum est ita, ut asseris. Sed peto, ut decimi versus auctorem, ejusque intellectum mihi exponas. Resp. Simon decimi versus auctor exstitit dicens: Sanctam Ecclesiam catholicam, etc. Esse etenim sanctam Ecclesiam, sed non in eam credere debemus, quia non Deus, sed populus et domus est Dei, per quam et sanctificatio data est mortalibus, et crescente credentium numero omnium pene linguis in Dei laudibus sanctior mundus exsultat. Quae etiam baptismi sacramento, peccatorum contaminatione detersa, terrarum incolas transmittit ad coelum. Catholicam dicit, id est, toto orbe diffusam. Sanctorum communionem, quod sequitur, (1142B)id est, ut cum illis sanctis, qui in hac quam suscepimus fide de praesenti saeculo ad Deum migraverunt, societatem et spei communionem habere credamus. Si tamen recte vivendo fidem illam teneamus, et operibus impleamus.
Inter. Undecimum versum quis composuit, aut quid in eo debeo intelligere? Resp. Thaddeus undecimum versum componens ait: Remissionem peccatorum. Credenda est utique peccatorum remissio, quia hoc unum est remedium, quod humanum genus a sententia perpetuae mortis absolvit. Idcirco unigenitus Altissimi dignatus est et carnem sumere, et crucem subire, ut nos, qui propter crimina atque peccata non poteramus evadere, sua indulgentia faceret innocentes. Et ideo immaculatus occisus est (1142C)Agnus, ut ejus cruore humani generis maculae tergerentur. Ecce profunditatem mysterii! Ecce altitudinem sacramenti! Ubi mors reddit vitam, et peccantium sordes sanguine sunt innocentis mundatae. Haec autem remissio non nos ad peccatum nutrit, sed admonet, ut jam peccare timeamus, qui nos intelligimus sine venia non posse salvari. Bonitas enim Dei munere indulgentiae suae non nos armat ad culpam, sed absolvit ad gloriam.
Inter. Caeteris versibus expositis, quis duodecimum composuisset, seu etiam quid miraculi in eo habeatur, ut mihi aperias, humiliter obsecro. Resp. Certe, frater, sicut in reliquis, ita et in hoc petitioni tuae benigno animo, prout intelligo, obtemperabo. Matthias, qui ab apostolis post Judam electus est (1142D)sorte, duodecimum versum adjecit, dicens: Carnis resurrectionem et vitam aeternam. Carnem, quam in hac vita sub mortali conditione portamus, hanc resurrecturam esse immortalem ac rationem reddituram pro consortio animae credamus. Quis enim credens Deo possit de resurrectione dubitare, cum manifestum sit hanc solam causam Christo fuisse nascendi? Quae utilitas erat, ut perpetuus carnem dignaretur assumere, nisi ut perpetuitati carnem donaret? Quae gloria esset Dei filium crucem non refugere, mortem expetere, et perpeti sepulturam, nisi vitam mortalibus praestita resurrectione conferret? Posse hoc fieri facit divinitas fidem, cui totum, quod vult, posse subsistit. Denique ut indubitata (1143A)resurgendi exempla capiamus ipse hic mundus amissa receptaque decoris sui specie et occidit, et resurgit. Documentum nimirum futurae resurrectionis accipimus, cum commendata sulcis frumenta in stipulam suam redeunt, et renovatis frondibus spoliata gelu nemora revirescunt. Cuncta etiam, quae terra producit aut semine aut radice multiplicata redduntur. Quae autem duritia cordis est non credere reformari hominem, cum omnia, quae facta sunt, reparentur. Vitam aeternam, quod sequitur absque ulla dubitatione nos consecuturos credamus, si haec, quae tibi hactenus exposui, firmiter teneamus ac bonis operibus fideliter conservemus. Quoniam, sicut nosti, fides sine operibus mortua est. Hoc omnibus patet.
(1143B)Hoc est symbolum, frater mi, quod tibi exponere postulasti, cujus signaculo, sicut dictum est, in primordio fideles ab infidelibus secernuntur. Hoc est symbolum, cujus veritas unumquemque credentem efficit Christianum. Hoc est symbolum, quod et viventes sanctificat, et mortuos reducit ad vitam, ad quam ille nos dignetur perducere, qui trinus et unus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. 440
CAPUT XII. INCIPIT DE DOMINICA ORATIONE. Inter. Exposita tibi fide prout potui, nunc peto ut dicas mihi, si scis Orationem Dominicam, quam Dominus noster Jesus Christus discipulos suos orare docuit. Resp. Scio.
Inter. Peto humiliter ut mihi illam dicas. Resp. (1143C)Prout eodem Domino miserante valeo, qui illam docuit, faciam. Pater noster, qui es in coelis, et rel.
Inter. In eadem oratione quot petitiones inveniuntur? Resp. Septem. Inter. Quae est prima? Resp. Sanctificetur nomen tuum.
Inter. Hoc quod in capite dixisti: Pater noster, qui es in coelis, quomodo intelligitur? Resp. Ibi enim invocatio dignitatis est, dum Patrem nos habere profitemur Deum, quia omnes nos fratres sumus, et Deum Patrem habemus in coelis.
Inter. In prima petitione, quam superius dixisti, (1144A)quid intelligendum est? Resp. A Christo enim Christianus derivatur, et ideo dum Christiani vocamur, Christi nomen tenemus, et supplicamus, ut opera Christi facere valeamus, et nomen suum per bona opera nostra in nobis sanctificetur.
Inter. Quae est secunda petitio? Resp. Adveniat regnum tuum. Inter. Quid ibi intelligendum est? Resp. Oramus enim, ut Christus regnet in nobis, et non diabolus; et Ecclesia Christi semper crescat, in qua regnat Deus; et dies judicii adveniat, quia tunc diabolus in mundo regnare desistet, et Christus cum sanctis suis regnabit in aeternum.
Inter. Quae est tertia? Resp. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Inter. Quomodo est intelligenda? Resp. Sicut angeli in coelo tuae voluntati (1144B)obediunt, ita et justi in terra faciant. Et sicut in sanctis, ita et in peccatoribus tua voluntas impleatur.
Inter. Quae est quarta? Resp. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Inter. Quid in ea intelligitur? Resp. Hoc loco panis pro omnibus cibis accipitur, de quibus quotidie vivere debemus. Precamur etiam pro assumptione corporis Christi. Petimus denique, ut nobis seipsum tribuat, qui est panis vivus.
Inter. Quae est quinta? Resp. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Inter. Quid in illa sentiendum est? Resp. Precamur enim, ut sic dimittat nobis peccata nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Inter. Quae est sexta? Resp. Et ne nos inducas in (1144C)tentationem. Inter. Quomodo haec intelligitur? Resp. Non petimus ut non tentemur, quia qui non est tentatus, non est probatus. Sed precamur ut ne nos inducat in tentationem, quam sufferre non possumus.
Inter. Quae est septima? Resp. Sed libera nos a malo. Inter. Quomodo est intelligenda? Resp. Id est, a diabolo, a peccato et ab omni malo tentamento.
Inter. Amen, quod in fine est, quomodo intelligitur, vel cujus lingua dicitur? Resp. Amen Hebraice dicitur, quod Latine vere et fideliter interpretatur.