Jump to content

Disquisitiones dogmaticae in Lactantium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Disquisitiones dogmaticae in Lactantium
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 7

AucInc.DiDoInL 7 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

De religione generatim spectata.

ARTICULUS PRIMUS.

Unde religionis, et superstitionis nomen derivatum, ac utrum Cicero veram dederit utriusque illius nominis etymologiam.

Antequam de iis disputemus, quae ad christianam religionem speciatim attinent, ea sunt a nobis examinanda, quae Lactantius de ipsa religione, generatim sumpta, litteris consignavit. Ab ipso autem nomine ut ordiamur, illud non a relegendo, uti Cicero putabat, sed a religando censet esse deductum. De illius siquidem etymologia sic adversus latinum Oratorem dimicat. « Vinculo pietatis obstricti, Deo religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit; non, ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo dicit ita. Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam religerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex diligendo diligentes. His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso. Ita factum est in superstitioso, ac religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. » (Lactant. lib. IV, cap. 8.) Quae quidem ex citato Ciceronis libro (Cicer. lib. II de Natur. deor.) revera totidem verbis transcripta sunt, his tamen omissis, quae post verbum, appellati, ita legimus: Quod nomen postea latius patuit.

Verum hanc utriusque illius nominis etymologiam et interpretationem, a Cicerone sic datam, Lactantius noster omnino improbat. Si enim, inquit, in diis sic colendis superstitio et religio versatur, exiguum aut potius nullum inter utramque erit discrimen. Nam si semel pro filiorum salute, et ut superstites sint, deos precari, iisque immolare bonum et religiosum est; ergo saepius et totos dies pro eadem filiorum salute precari et immolare nec malum est, nec superstitiosum. Contra vero si saepius precari et immolare vitio vertitur, ergo et semel etiam.

Deinde vero, quid honestius, quid justius optari et peti potest a patribus, quam ut filios suos sibi superstites relinquant? Superstitio igitur, quod vitii, fatente Cicerone, nomen est, non inde derivatur.

Concludit itaque Lactantius (Lib. IV. Inst. cap. 28) religionem esse veri Dei, ac superstitionem falsorum deorum cultum. Addit vero: Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere; sive interest omnino utrum verum Deum, an fictitios deos colas, et in hoc religio a superstitione distinguitur, non vero quomodo, hoc est, an semel, vel saepius, an per unam horam, aut totos dies preceris; id enim ad discernendam a religione superstitionem nihil facit.

At Lescaloperius, ubi citatum Ciceronis librum suis expositionibus illustrare conatur, multa in hac Lactantii animadversione esse contendit, quae justam nequeant vitare reprehensionem. Primum itaque in eo Lactantium arguit, quod neget superstitionem et religionem in diis colendis versari. Omnes quippe Theologi fatentur superstitionem non eo tantum a religione distingui, quod aliquis falsum deum veneretur, sed quod verum etiam Deum nec debito, nec sicuti par est, modo colat. Quamobrem aequo animo ille ferre non potest hoc Lactantii effatum: Quid colas interest, non quemadmodum colas. Deus quippe verus falso indignoque cultu potest coli et honorari.

Sed quemadmodum haec Lactantii pace dixit Lescaloperius, ita et nobis Lescaloperii pace dicere liceat Lactantii mentem ipsi fortassis non fuisse satis perspectam. Eximius siquidem ille vir idcirco refellit Ciceronem, quia superstitiosos eos esse appellatos volebat, qui totis diebus precabantur deos, et eis immolabant, ut filii sui sibi essent superstites. Atqui ab ethnicis non ideo praecise dicti sunt superstitiosi, quod pro liberorum suorum salute suos precarentur deos, sed quod per totos dies eis supplicarent immolarentque. Lactantius itaque recte asserit non in longiori aut breviori hac precatione situm esse superstitionis et religionis discrimen.

Contra vero Lescaloperius objicit hanc non esse Ciceronis mentem, qui vulgarem tantummodo profert nominis superstitiosi etymologiam, et omnium judicio expendendam permittit. Verum quid hoc facit contra Lactantii argumentationem? Nonne ipsamet retulit Ciceronis verba, quibus illud explicat et interpretatur, quod a philosophis et majoribus fuerat traditum? At certe cum id Cicero non rejiciat, nonne probare videtur, nec relinquere indefinitum ac suspensum?

Instat Lescaloperius: Quod semel facere optimum est, saepius facere, uti variis exemplis patet, non est semper optimum. Sed frustra haec objicit. Nam de iis solis agitur, qui deos precabantur. At quis negaverit, si semel eos precari optimum sit, illos quoque saepius precari esse optimum?

Porro autem quemadmodum nimia Lescaloperii in Ciceronem, quem illustrat, propensio, illum magis fortasse, quam aequum erat. Lactantio infensum reddidit: ita ubi de Cicerone amplius non agitur, eidem Lactantio aequior est. Nam ingenue fatetur non improbandas, quas ille et alii utriusque nominis et religionis et superstitionis etymologias attulerunt. Recte quidem. Primam siquidem Lactantius confirmat, his Lucretii versibus, quorum ultima tantum verba transcripsit: Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis, Relligionum animum nodis exsolvere pergo. (Lucret., lib. I, long. ante fin.)

Suffragatur Servius in haec Virgilii carmina: Jam tum relligio pavidos terrebat agrestes Dira loci. (Virg., lib. VIII Aeneid. v. 349.) Ibi siquidem haec explicationis causa subjecit: Religio, id est, metus, ab eo quod mentem religat dicta religio. Augustinus quoque: « Ad unum, inquit, Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. » (August. lib. de vera relig. cap. 55.)

Scimus quidem ab eodem Augustino datum a Cicerone hujus nominis etymon alibi non improbari, aliosque proferri ab laudato Servio, Festo, Macrobio, et A. Gellio (Gell. lib. V, Noct. Att. cap. 9) ejusdem religionis et religiosi etymologias. Sed nobis sufficit ostendisse Lactantium plures habuisse opinionis suae fautores et patronos. Unum his adjicere liceat, a Betuleio observatum, religionis nomen plurali numero in malam partem a Lactantio usurpari (Lactant. lib. III Inst. cap. 9 et cap. 30; et lib. IV cap. 3). At quemadmodum fatendum est illud ita passim et fere ubique ab eo accipi; ita etiam singulari numero nomen illud eodem aliquando adhibetur significatu.

Quod vero ad nomen superstitionis spectat, illud quidem Lactantius a voce superstes ortum Ciceroni facile concedit: sed ab eo dissentit, quod id de filiis, quos parentes sibi esse superstites optant, intelligendum non arbitretur. Vultitaque illud intelligi de superstite defunctorum memoria, aut mortuorum imagine parentum, quos ethnici novo ritu tamquam deos colebant. Et id quidem ille probat hoc Virgilii carmine (lib. VIII, Aeneid. v. 188). Vana superstitio veterumque ignara deorum. Quod in carmen haec adnotavit Servius: « Duo dicit: Non ideo Herculem colimus, aut quia omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus antiquos. Cautum enim fuerat et apud Athenienses, et apud Romanos, ne quis novas introduceret religiones . . . . . . Ergo ideo vana, quia superstitio ignara deorum, » novos haud dubie deos contra reipublicae statuta inducendo. Legem autem illam Cicero (Cic. lib. II de legib.) his verbis retulit: « Separatim nemo habessit deos, neve novos, sed ne advenas, nisi publice adscitos, privatim colunto. » Nam antiquos, uti ait Auctor noster (Lactant. lib. IV. cap. 28.) et publicos deos, qui colerent, religiosos nominabant. Sed de his satis, et qui plura desiderabit, is Vossii etymologicon adeat.

At certe nemo diffitebitur veram procul dubio esse hanc dictis deductam a Lactantio conclusionem. « Superstitiosi ergo, qui multos ac falsos deos colunt: nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus. » Quo autem modo et ritu verus Deus sit colendus, ibi quidem non edisseruit, quia id non conducebat ad propositum suum. At illud fuse in libro sexto et alibi explicat, uti ex sequentibus manifestum omnibus fiet.

ARTICULUS II.

Quae sit vera religio, et quam inseparabili nexu um justitia ac sapientia conjuncta sit.

Quae in superiore articulo disputata sunt, ea aparte demonstrant religionem a Lactantio in hoc constitui, quod veri Dei cognitio et cultus sit: Sed necesse est ut ille cultus sit verus, pius, justus, sanctus ac qualis Deo vero, ac summo omnium parenti, debetur. « In Dei autem agnitione (inquit) et cultu, rerum summa versatur: in hoc spes omnis et salus hominis, hic sapientiae gradus primus; ut sciamus quis sit nobis verus pater; eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic devotissime serviamus, et in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur. » (Lib. VI Inst. cap. 9.) Quid, quaeso, praeclarius et luculentius de cultu Dei, veraque religione dici poterat? Nonne evidentissime definit quis qualisque sit et verus Dei cultus, et ipsa vera religio? At prius nec minus recte dixerat: « Haec est religio coelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae virtutibus animi, qui oritur e coelo. Hic verus est cultus, in quo mens colentis se ipsam Deo immaculatam sistit. » (Ibid. cap. 2.) Visne eum eadem adhuc dicentem rursus audire? Ecce alia totidem ejus verba: « Quisquis omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est veri » (sive ut recte in regio antiquissimo codice legitur verus) Dei, cujus sacrificia sunt mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni. (Ibid. cap. 24.) Pura hanc in rem congeri possent, sed ea ad eum reservanda sunt locum, ubi de sacrificio agemus.

Mirum itaque nemini videri debet, si Lactantius hanc religionem, sive unius summique Dei cognitionem, et cultum debitum, ab justitia et vera sapientia separari non posse constanter asseveret. Sed illud tametsi satis clarum et apertum, variis probat rationum momentis, ac primo quidem ipsius justitiae definitione: Justitia inquiebat ille, nihil aliud est quam Dei unici pia et religiosa cultura (Ibid. lib. V, cap. 7), id est, ipsamet est vera religio. Recte igitur utramque sibi ita cohaerere asseverat; ut una pelli non possit, quin continuo altera tollatur. Unde rursus ait: « Expulsio justitiae, nihil aliud, ut dixi, quam desertio divinae religionis putanda est (Ibid. cap. 6). Sed jam illud probaverat diversis poetarum, philosophis antiquiorum, testimoniis (Lib. V Instit., cap. 5 et 6 et seq.). Saepius enim cecinerunt justitiam ad Jovis usque tempora, ac tamdiu permansisse quamdiu religio, sive veri Dei cultus, stetit et perseveravit. Post haec vero ubi hic cultus, haecque religio, introducto falsorum deorum cultu, extincta fuere, tum etiam justitia sublata est, et omnia deinde mala inundaverunt. Plane autem ille ostendit istud non pro fictione poetica, sed pro vero habendum. Quapropter Ciceronem castigat, qui justitiam ex terris in coeleste Jovis regnum avolasse, hoc versu probare contendit: Et Jovis in regno, coelique in parte resedit. (Cicer. in fragm.) Justitia enimvero non poterat in illius regno residere, qui expulsum regno patrem, bello persecutus est, et exulem toto orbe jactavit.

Fugata vero, inquit Lactantius (Lib. V Inst., cap. 7), eadem justitia cum comite sua individua religione, ac pio veroque Dei cultu, in terras a Christo reducta est. Quamobrem ethnicos asperius objurgat (Ibid. cap. 8), qui in scriptis suis eam tum adhuc a mundo exulare conquerebantur, et de coelo cadere optabant. Ante ipsorum quippe oculos erat, poterantque facile falso deorum cultu et malitia depositis, illam suscipere, modo verum Deum colere coepissent.

Nec valde mirandum, si illi, qui verum Deum non noverant, justitiam quoque non agnoscerent: « Qui enim Deum ignorat, inquit, et ipsam justitiam ignoret, necesse est. » (Ibid. lib. VI, cap. 9.) Cujus hanc reddit rationem, quia jus civile ab hominibus constitutum, pro eorum moribus variatur; justitia autem uniformis et simplex a Deo tantum proponi potest. Ea igitur agnita, Deus illius auctor debet agnosci. Ubi vero agnoscitur, verus et debitus cultus ei exhibendus est.

Veri porro Dei ignoratio eo minus hominibus condonanda erat, quo potiori jure et veteres philosophi, et ipse Cicero hominem ad justitiam revera natum esse fatebantur. Quod quidem auctor noster his ostendit ejusdem latini Oratoris verbis: « Sed omnium, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » (Cicer. lib. I de legib.) Totidem autem sunt haec verba Ciceronis, ex primo illius de legibus libro transcripta. At illa ipsa auctor noster alio adhuc in libro refert (Lib. de Ira Dei, c. 14), atque ex iis confirmat religionis ac justitiae causa hominem esse generatum. Quam porro id verum sit, inde luculenter conficit, quia homo a Deo creatus est statura corporis erecta, mente, ratione, ac loquendi, caeterisque rebus dominandi facultate praeditus, ut illum creatorem suum agnoscat, contempletur, colat, diligat, ac majestatem ejus praedicet, eique subjectus sit. Vides itaque quam recte Lactantius ex his omnibus concludat: « Nulla igitur alia religio est vera, nisi quae virtute ac justitia constat. » (Lib. VI Inst. cap. 25.) Atque idcirco haec a vera religione non potest umquam divelli. Nam religioni, sicut ille alibi asserit (Lib. de Ira Dei, cap. 7), propria est justitia, cui et Dei cultus adscribitur.

Non minus autem persuasum habuit sapientiam eodem plane modo ac justitiam cum religione conjungi; ita ut ab illa numquam distrahi possit. Ab ipso siquidem Institutionum divinarum exordio docet impias gentilium superstitiones maximosque errores inde manasse, quod nec se ipsos, nec quo vita referenda, aut quomodo degenda sit, cognoverint. At hujus, inquit, « scientiae summam breviter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla, sine religione, probanda sapientia. » (Lib. I Inst. cap. I.) Una etenim si ab altera separetur, neque vera erit amplius religio, neque sapientia. Sed audias velim eum (Ibid., lib. III, cap. 11), id clarissime explicantem. « Naturam hominis, inquit, hanc Deus esse voluit, ut duarum rerum cupidus et appetens esset, religionis et sapientiae. Sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiant, omissa sapientia, aut sapientiae soli studeant, omissa religione; cum alterum sine altero esse non possit verum. Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse: aut student sapientiae, sed ideo falsae; quia religionem summi Dei omiserunt, qui eos ad veri scientiam potuit erudire. Sic homines qui alterutrum suscipiunt, viam deviam, maximisque erroribus plenam sequuntur; quoniam in his duobus inseparabiliter connexis et officium hominis, et veritas omnis inclusa est. » Quibus vero rationum momentis fultus, hanc doctrinam propugnet, si scire aveas, hanc primum adducemus, quam ille his expressam verbis tradidit: Omnis sapientia hominis in hoc uno est; ut Deum cognoscat et colat. Hoc nostrum dogma, haec sententia est (Lib. III, cap. 30). Atqui religio, uti ille docet, nihil aliud est, quam Dei veri et summi cognitio, et cultus. Ergo secundum ejus sententiam vera sapientia et religio unum idemque sunt, nec possunt a se invicem secerni. Nam « idem, » inquit (Ibid. lib. IV, cap. 4), « Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae; et honorari, quod est religionis. » Sed illud hac rursus argumentatione confirmat (Ibid., cap. 3): « In colendo sapere debemus, id est, scire quid nobis et quomodo sit colendum. In sapiendo colere, id est, re et actu quod scierimus implere. » Sapientia igitur et religio nexu inseparabili cohaerent. Quando autem sic conjunguntur, unus colitur Deus, vita nostra, et actus omnis ad unum caput, ad unamque summam referuntur.

Praeterea: « Sapere, » inquit (ibid.), « nihil est aliud nisi Deum verum justis ac piis cultibus honorare. » Atqui hoc ipsum religio vera est, quae sic Deum honorat: « Ergo et in sapientia religio, et in religione sapientia est. »

Quid insuper, quod Deus, uti auctor noster recte ait (Ibid., cap. 4), intelligi ac cognosci debet? At id ipsamet est sapientia. Ubi vero cognoscitur, eo ipso debet honorari. Hoc autem est religionis officium (Ibid., lib. VII, cap. 9). Ergo utraque sapientia et religio non possunt a se invicem umquam separari. Fatetur quidem praeire sapientiam, et religionem subsequi. Prius enimvero est scire Deum, ac postea illum honorare. Sed duo sunt sicut rivuli ex eodem fonte manantes, atque una vis est in duobus nominibus, quorum uno sensus, altero actus significantur.

Cur ergo, inquies, ille dixit: « Sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad servos, quae exigit timorem? » Nonne his verbis indicat aliquod profecto inter utramque intercedere discrimen, quo revera sejunguntur? Minime quidem. Nam ibidem eas inter se esse conjunctas concludit. Prius autem demonstraverat unum dumtaxat esse posse Deum, qui idem omnium sit pater et dominus, atque ideo unusquisque nostrum et filius et servus illius est. Quia ergo pater noster est, eum diligere et honorare; quia dominus, colere et vereri debemus. Sapientia vero Deus cognoscitur, religione colitur, et utraque etiam amatur tamquam Deus, et timetur tamquam Dominus. Sicut ergo hi actus, ita religio et sapientia arctissimo vinculo connectuntur.

Instabit aliquis: Nonne Lactantius inde suam de vera Dei ira opinionem stabilire conatur, quia sicut religio numquam potest esse sine metu, ita nec Deus sine ira? « Metus » vero, ait ille (Lib. de Ira Dei, cap. 8 et cap. 11), « non est, ubi nullus irascitur. » Et postea, « religio esse non potest, ubi metus nullus est. » Quis autem dixerit idem esse Deum timere iratum, et eum filii amore prosequi? Sed quis nescit patrem a filio suo amari simul et timeri? Metus itaque neque amori contrarius est, neque illum semper excludit. Praeterea quamvis filialis Dei, ut aiunt Theologi nostri, et servilis timor plane diversi essent, quid vetat quominus uterque religione comprehendatur? Nonne eadem religione homo Dei filius et servus illum ut patrem colit, et timet ut Dominum? Sed quae Lactantii de ira Dei opinio, et utrum ea vera sit, postea suo loco expendemus.

ARTICULUS III. Religionem non metus causa introductam, sed a Deo institutam, et insitam homini, qui idcirco corpus habet erectum, vocaturque graece ἄνθρωπος, ac religione potissimum a belluis distinguitur, hisque contraria Epicuri argumenta solvuntur.

Tametsi Lactantius, sicuti mox vidimus, dixerit religionem nullam esse ubi nullus metus est; diserte nihilominus asseverat eos tota via aberrare, qui putabant religionem, metus terrorisque causa, a sapientibus, fuisse institutam; quo imperitos homines facilius a peccatis deterrerent. Ipsa autem sunt haec illius verba, quibus impium eorum errorem hac infamiae nota condemnat: « Falsa est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent. » Quapropter absurdam hanc opinionem funditus evertit; quia philosophorum omnium sapientissimi, ac maximarum inter eos sectarum principes constanter docuerunt mundum ab omnipotente Deo creatum esse, ejusque providentia gubernari. Deus ergo hominum sicut et mundi creator, ab iis agnoscendus et colendus est. At in hac Dei agnitione illiusque cultu tota, uti diximus, religio constituitur. Non ergo ab ullo homine mortali introducta, sed cum ipso, uti recte auctor noster ait, ingenita est (Ibid., cap. 14). Omnes enim fateri coguntur huic Deo, ut pote mundi hominisque creatori ac rectori, maximum deberi honorem summamque venerationem. Et vero mundum propter hominem, quemadmodum hominem creavit propter seipsum, ut ab illo videlicet cognoscatur, ac colatur (Lib. VII Inst. cap. 6). Atqui vera religio, ut diximus, nihil est aliud, quam veri Dei notitia et cultus. Ergo religio non insulsi alicujus timoris incutiendi, sed honorandi Dei causa ab illo ipso constituta est.

Sed haec auctor noster non uno tantum in loco, sed saepius confirmat, repetit, et inculcat. Praeter citatum etenim locum alibi scripsit: « Hac conditione gignimur; ut generanti nos Deo justa et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti, Deo religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit. » (Lib. IV, cap. 28.) Ab ipso itaque ortu nostro alligati Deo sumus religione; qua eum noscamus, colamus, sequamur, ejusque voluntati, et jussis obtemperemus.

Huc accedit, quod non solum mens ipsi homini a Deo insita est, ut illum agnoscat et veneretur: sed recta etiam corporis ejus statura, ab ipsomet Deo formata, hujusce officii ille semper admonetur. Nec semel adhuc id auctor noster, sed saepe saepius variis suis in libris asserit, ipsorumque gentilium testimonio corroborat. In secundo quippe divinarum Institutionum libro, cap. 1: « Cum caeterae, » inquit, « animantes pronis corporibus in humum spectent, Deus hominem, ex humo sublevatum, ad contemplationem sui artificis erexit. » Quod quidem ille decantatum fuisse ostendit his ingeniosi, uti ait, poetae, id est, Ovidii dii versibus, quos hunc citavit in modum: Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre Jussit, et erectos ad sydera tollere vultus. (Ovid., lib. I Metamor., v. 80 et seq.) Apud Ovidium tamen pro videre, legitur tueri. Addit Lactantius hominem a Graecis ἄνθρωπον vocari, quod sursum spectet. Vox enim illa graeca, ut quibusdam videtur, originem duxit ab ἄνω ῥέπων, sursum vergens, sive ut aliis placet, παρὰ τὸ ἄνω ἀθρεῖν, a sursum adspiciendo, vel juxta magni etymologici auctorem ab ἄνω θρεῖν, hoc est, sursum spectare. Quod Lactantii nostri opinioni magis consentaneum est.

Quamobrem ipse alibi sic argumentatur: « Qui religionem non suscipiunt, terreni sunt; quia religio de coelo est . . . Nihil igitur prodest homini ita esse fictum, ut recto corpore spectet coelum, nisi erecta mente Deum cernat, et cogitatio ejus in spe vitae perpetuae tota versetur. » (Lib. III Inst. c. 27.) Vide ergo an id paucioribus verbis significet, ubi hominem hortatur, ut sacramentum nativitatis suae norit, id est, erectam corporis sui staturam, qua ad terram descipiciendam, coelumque ac Deum conspiciendum, tamquam symbolo et sacramento figurae suae commonetur. Si id tamen tibi probari velis, alia ipsius proferemus verba, quibus diserte pronuntiat, solum ex omnibus hominem esse animal. « Cujus corpus, » inquit, « ab humo excitatum, vultus sublimis, status erectus originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrae, ad altum nititur . . . memorque conditionis suae, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat. Quam spectationem Trismegistus θεωρίαν rectissime nominavit, quae in mutis animalibus nulla est (Ibid. lib. VII, cap. 9). Nonne autem his verbis, memor conditionis, seu creationis suae, qua Deus corpus ejus rectum fecit, ut ad artificem suum spectet, satis aperte declarat, quid nativitatis ejus sacramento intelligi voluerit?

Finem dicendi profecto non faceremus, si omnia ejus loca, quibus id docuit, et stabilivit, integra transcriberemus. Praecipua itaque, quae in aliis libris occurrunt, notasse sufficiat.

Tam sanae rectaeque doctrinae, tamque naturae hominis convenienti, quis repugare umquam ausus est, nisi aliquis atheus homo, aut Epicureus philosophus, qui Deum verbo tenus confessus est, atque omnem prorsus religionem sustulit? Hic autem, ut ait auctor noster, objiciebat: « Quid ergo Deo cultus hominis, » hoc est ipsa religio, « confert beato, et nulla re indigenti? » (Lib. IV Inst. cap. 5.) Tametsi vero ibi neminem, qui haec dixerit, nomine suo appellet, obscurum nihilominus non est hunc esse Lucretium, cujus carmina, quibus id stulte cecinerat, paulo ante citavit. Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti. (Lucr., lib. V, v. 165 et seq.)

Et prius: Praetereaque Ad laudabile opus divum laudare decere. Sed satis huic ineptae objectationi se respondisse Lactantius noster declarat, cum toties dixit hominem a Deo creatum, ut illum ejusque opera contempletur, intelligat, miretur, praedicet, ac debita veneratione prosequatur. At demonstraverat insuper hanc non modo suam, sed ipsorummet gentilium esse sententiam. Plures autem si non citavit, ea proculdubio ratio est, quia id omnes, his dumtaxat, quos notavimus, exceptis, pro vero, certo, et confesso habebant. Praesto quippe illi erat laudare Ciceronem, quem tacito forsitan nomine, sequitur dicentem: « Deus homines primum humi excitatos, celsos, et rectos constituit, ut deorum cognitionem, coelum intuentes, capere possent. Sunt enim e terra homines, non ut incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque coelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. » (Cic., lib. II de Natur. deor.) Eadem vero ille in Tusculanis quaestionibus et alibi litteris mandaverat (Cic., lib. I Tuscul.).

At porro ibi non stetit Lactantius, aliaque argumentandi ratione ostendit homini ingenitam innatam que esse religionem. In ea quippe putat vel solum, vel praecipuum, et maximum situm esse hominis pecudisque discrimen. « Hominem, inquit, atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est. » (Lib. II Inst. cap. 3.) Alibi vero: « Nullum est aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei, religioque est pene sola, quae hominem discernat a brutis. » (Ibid., lib VII, cap. 9.)

Opinionem porro suam cum Ciceronis auctoritate, tum etiam ratione propugnare et firmare conatur. Et Ciceronem quidem loco proxime citato laudavit. At alia ipsius verba prius hunc retulerat in modum: « Qua de re Ciceronis vera est sententia: Ex tot, inquit, generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei, ipsisque in hominibus nulla gens est, neque tam immansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Ex quo efficitur ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur. » (Lib. III Inst., cap. 10.) Haec autem transcripta sunt ex primo illius de Legibus libro, ad quem rursus Lactantius nos alibi mittit, ibique addidit: « Solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intelligat. Et haec est hominis atque mutorum vel praecipua vel sola distantia. » (Lib. de Ira Dei, cap. 7.)

Sed audi, quaeso, qua ratione id probaverit: Omnia, inquit (Lib. III Inst., cap. 10 et lib. de Ira Dei, cap. 7), praeter religionem, quae videntur propria esse homini, cum animantibus caeteris aut communia, aut certe plane similia apparent. Si proprius etenim homini sermo dicitur, muta etiam animalia vocibus sese invicem cognoscunt, interioremque patefaciunt habitum. Quaedam igitur in illis est sermonis similitudo. Si homini laetitia elato peculiaris videatur risus, in animalium auribus, oculis, rictu, serenaque fronte signa laetitiae deprehenduntur. Si nihil hominis magis proprium sit, quam ratio, et futuri providentia; in animalibus etiam inest quaedam intelligentiae et cogitationis species, qua in latibulis suis varios exitus pandunt; ut obsessis, et periculo imminente, saluti suae fuga consulant. Formicae vero et apes, uti Lactantius Virgilii versibus probat, aestate colligunt, quae victui suo hyemis tempore necessaria fore praevident.

Missa porro facit plurima in singulis animalium generibus exempla, quae humanae solertiae simillima sunt. Quae enim retulerat, haec prorsus sufficere putavit; ut ex illis hanc eliceret conclusionem: « Quod si horum omnium, quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cujus in mutis nec vestigium aliquod, nec ulla suspicio inveniri potest. » (Lib. de Ira Dei, cap. 7.)

At Isaeus suis in Lactantium notis observat illum, cum libris Institutionum conficiendis operam daret, existimasse hominem a brutis sola religione distingui, quia tunc Pythagorae, Platonis, aliorumque quorumdam sequebatur opinionem, qui brutis inesse rationem arbitrabantur. Verum postea cum librum de Ira Dei edidit, ab hoc errore tunc eum resipuisse existimat. Et re quidem vera in prioribus libris ita locutus est: « Equidem sic arbitror universis animantibus esse datam rationem, sed mutis tantummodo ad vitam tuendam, homini autem ad propagandam. Et quia in homine ipsa ratio perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intelligere divina. » (Lib. II Inst., cap. 10.) In libro autem de Ira Dei, videtur mutis animantibus solam eorum omnium, quae rationis et solertiae humanae sunt, tribuere similitudinem.

Verumtamen veremur, ne Isaeo plane penitusque explorata non fuerit auctoris nostri sententia. Nam in libro secundo et septimo Institutionum, a nobis paulo ante citato, aperte declarat hominem a mutis animantibus sola religione vel ea potissimum discrepare; quia homo perfectae rationis compos illam habere potest, minime vero bruta animantia, quae imperfecta tantum ratione potiri possunt. Non alia itaque videtur fuisse mens ejus et opinio, nisi in brutis esse rationem aliquam imperfectam, aut potius rationis tantum similitudinem et speciem, quae illis ad vitam dumtaxat tuendam data est. Itaque cum religio sola sit, cujus nullum plane, ne minimum quidem in brutis sit vestigium, inde Lactantius intulit eam esse, qua homo clarius et evidentius ab illis distinguitur. Quoquo autem modo res se habeat, si ille erravit, erroremque correxit, laudari certe debet ingenui veracisque hominis modestia, ac sincerus tuendae veritatis amor, summumque studium.

Hominibus porro cum sic ingenita fuerit religio, et illius, sicuti sapientiae, naturaliter cupidi, atque, ut ait Lactantius (Lib. III Inst., cap. 10), appetentes sint, quid mirum si inde concludat ab iis, qui eam tollunt, hominem suo proprio singularique bono orbari. « Qui ergo philosophi, » inquit, « volunt animos omni metu liberare, tollunt etiam religionem, et orbant hominem suo proprio ac singulari bono. » (Ibid., cap. 10.) Epicurum autem his verbis perstrinxit, de quo alibi dixit: Dissolvitur omnis religio, si credamus Epicuro dicenti (Lib. II, v. 56 et seq.). Omnis enim per se divum natura necesse est Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, etc. Vides sane ibi ab illo Epicuri nomine citari Lucretii carmina. Monitos etenim alibi nos fecerat (Lact., lib. de Opific., cap. 6), Epicuri esse omnia, quae delirat Lucretius. Impium vero hunc errorem eidem nominatim Epicuro Tullius adscripsit. Praeterea hic ipse orator ethnicus (Cicer., lib. II de Natur. deor.) cuidam ejusdem Epicuri discipulo objicienti: « At etiam de sanctitate, de pietate libros scripsit Epicurus, » respondet: « At quomodo in his loquitur? Coruncanum, aut Scaevolam, pontifices maximos, te audire dicas, non eum, qui sustulerit omnem funditus religionem; nec manibus, ut Xerxes, sed rationibus deorum templa et aras everterit. Quid est enim, cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dii non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? » Quod paulo post aliis verbis repetit, ac postea addidit hoc Epicuri de sanctitate libro, quem invidiae detestandae gratia composuerat, nos ludi « ab homine non tam faceto, quam ad scribendi licentiam libero, » et qui « re tollit, oratione relinquit deos. » Et hoc quidem ab illo jam antea dictum fuerat.

Lactantius vero, qui hunc absurdissimum errorem, ab aliis omnibus explosum, acrius adhuc insectatur, et radicitus evellit, ex hactenus disputatis duplicem elicit conclusionem; primo, non metus causa esse institutam religionem; utpote quae hominum animis naturaliter insila est, ac Deus voluit eorum naturam illius esse cupidam et appetentem: secundo, serviendum eidem religioni, quam totius humani generis consensu constat esse suscipiendam. Verum quia plures religiones in mundum invaserant, videndum est quam Lactantius existimet esse veram, quamque ab omnibus deligi et suscipi necesse est.

CAPUT SECUNDUM.

Expenduntur argumenta, quibus Lactantius solam religionem christianam veram esse demonstrat.

ARTICULUS PRIMUS.

Examinantur Lactantii argumenta quibus christianam religionem ver am esse demonstrat ex sacrorum nostrorum vatum oraculis, quibus praedixerunt fore ut Christus, Dei Filius, homo fieret, et ex virgine nasceretur.

Cum omnes omnino homines tanta, sicuti dictum est, necessitate religionem suscipere et amplecti teneantur; constat profecto ab eis nullam aliam esse suscipiendam, nisi quae vera sit, et Deum summum vero et debito cultu honoret ac veneretur. Atqui Lactantius hanc solam christianam esse religionem variis, iisque invictissimis, rationum momentis demonstrat (Lact., lib. IV Inst., cap. 23, 24, 25). Primum autem inde petit, quod Christus a Deo Patre legatus et nuntius missus est; ut justitiam, quae nulla amplius erat in terris, restitueret, ac vero pioque Dei cultu per omnem terram verbis et exemplis disseminato, novum aedificaret templum, seu veram religionem fundaret, doceret, et stabiliret. Ut autem eam institueret ac docendi munere fungeretur, voluit Deus illum in terram, sicuti decreverat, descendere, et humana carne indui.

Sed quoniam ab ethnicis, aliisque negari poterat illum revera a Deo fuisse missum, et veram sancivisse religionem, id Lactantius luculentissime probat (Ibid., lib. IV, cap. 10) sacrorum auctoritate vatum, qui jam a pluribus, antequam natus fuisset, saeculis praedixerant fore ut ille aliquando Filius Dei humanum corpus ex virgine acciperet, ex Davidis familia nasceretur, miracula faceret, per totam terram promulgaret veri Dei cultum, affixus cruci moreretur, ac demum tertia die a morte rediret ad vitam. Non potuerunt autem haec omnia a sacris illis vatibus eodem, quo acta sunt, modo sic praenuntiari, nisi divino Spiritu afflati fuerint. At nemo sanae mentis homo inficias umquam ire poterit his divinis oraculis, quae effectum suum sortita sunt, certo et evidenter demonstrari et Christum a Deo revera fuisse missum, et fundatae ab illo christianae religionis veritatem.

Quapropter Lactantius primo quidem ostendit hos prophetas multa ante saecula vaticinatos esse Christum Filium Dei ex virgine nasciturum. Dicendi vero initium ab hisce sumpsit Salomonis verbis (Ibid., lib. IV, cap. 12): Salomon sic ait (ms. codex regius antiquissimus, et editio Betuleii: Salomon in ode undevicesima ita dicit: alter ms. codex regius, priore paulo recentior, et alii nonnulli; « Salomon in psalmo undevicesimo ita dicit): Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est in multa miseratione mater et virgo. » Sed plures jam annotarunt hunc locum in sacris nostris Bibliis non reperiri. Suspicatur autem Betuleius illud esse unum ex quinque millibus carminibus, quae auctor libri tertii Regum ab eodem Salomone edita fuisse sic testificatur: Et fuerunt carmina ejus quinque et mille (Lib. III Reg., cap. IV, v. 32).

Gallaeus vero putat Lactantium citasse verba, quae ab aliis audita, ipse non legerat, sed nugas ille vendit pro conjecturis. Quo enim argumento id probare contendat, audias velim. Patres, inquit, saepe loca citant, quae frustra in sacrorum Bibliorum libris quaesieris. Numquid ergo non lecta, sed ab aliis tantum audita Lactantius retulit? Quis umquam ita argumentatus est?

At Isaeus hunc locum adducit in falsi suspicionem. Non arbitratur enim in ullo canonicorum Scripturae librorum haec fuisse scripta; quandoquidem beata Virgo nullum ex Christi Domini conceptu et partu dolorem sensit. Verum vox infirmatus, videtur ibi in bonam partem a Lactantio accipi, non vero in hanc malam, qua significare voluerit debilitatum fuisse Virginis uterum, ita ut aliquo affecta fuerit dolore. Nam his verbis Salomon, sive quivis eorum scriptor, declarat eam divino Spiritu, sine ullo viri attactu concepisse, et in multa miseratione matrem factam, et permansisse virginem. Nonne autem tanto tamque inaudito miraculo solitus mulierum parientium dolor exclusus est? Sed quamvis illud bono sensu explicari posset, non deerunt tamen qui haec verba a Lactantio non ex genuino Salomonis libro, sed alio quodam apocrypho desumpta fuisse opinentur. Qui enim, inquient, fieri potuit ut tam clara et evidens illibatae virginitatis Mariae vaticinatio ab Irenaeo, Epiphanio, Hieronymo, et aliis praetermissa fuerit, qui totis ingenii viribus virginitatem illius adversus haereticos, eam negantes, propugnandam susceperunt?

Omnibus itaque notiora sunt haec, quae Lactantius adhuc citat (Lactant., lib. II Inst. cap. 12) Isaiae verba: Ecce Virgo accipiet in uterum (plures mss. in utero) et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Hemanuel (Isaiae, cap. VII, 14). Ita etiam Cyprianus (Cyprian., lib. I adv. Judaeos, § 9, et Epist. 9). Quanto autem clarius, uti ait auctor noster, tanto certius esse debet hoc prophetae de Christo ex virgine nascituro testimonium. Nam illud christiani a Judaeis, et suis, et Christi Domini infensissimis hostibus acceperant. Ab iis ergo quantumlibet obstinatis, et a caeteris omnibus hoc Isaiae, sicut et alia omnia sacrorum prophetarum nostrorum testimonia, debebant utique, sicut infra ostendemus, pro veris ac plane divinis agnosci et recipi.

Neque objici poterat Christum non Emmanuelis, sed Jesus nomine vocatum. Emmanuel enim ab Isaia dictus est, ut hoc vocabulo Deum aliquando nobiscum futurum significaret. Atqui Christus ex virgine natus, nobiscum revera Deus fuit. Videtur autem Lactantius haec delibasse ex Tertulliano qui adversus Judaeos eodem Isaiae oraculo dimicat (Tertull., lib. adv. Judae., caput 9), et frivolam illorum responsionem sic refellit: « Itaque dicunt Judaei: Provocemus istam praedicationem Isaiae, et faciamus comparationem, an Christo, qui jam venit, competat illi primo nomen, quod Isaias praedicavit . . . Equidem Isaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere . . . Porro, inquiunt, iste, qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus . . . At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant. Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est.Sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communi est. Quaero ergo an ista vox Nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus illuxit, agitetur in Christo? Et puto, ex toto non negabis. Nam qui ex judaismo credunt Christo, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant. Atque ita constat jam venisse illum, qui praedicabatur Emmanuel; quia quod significat Emmanuel, venit, id est, nobiscum Deus. » Locum hunc, etsi paulo longiorem, totum transcripsimus, quia inde clariora fiunt, quae Lactantius noster brevius retulit. Plura adhuc Tertullianus ibidem adjecit, quae quidem cum ad rem nostram non faciant, quamvis lectu dignissima, omittimus. At alio adhuc in libro (Idem, lib. III adv. Marc, cap. 12 et 13) eadem repetit, eosdemque castigat Judaeos, qui hisce Isaiae verbis non virginem, sed juvenculam concepturam significari perperam, nec sine mendacio praedicabant. Sed in priore Apparatus nostri tomo, ubi de Justini et Irenaei scriptis, hanc praeposteram explicationem confutavimus. Videsis adhuc Eusebium (Euseb. lib. II Dem. Evang. § 39, et lib. III, § 2, lib. VII, § 3), Hieronymum, Huetium (Huet. Demonstr. Evang. propos. 9, cap. 9), et alios sacrae Scripturae interpretes.

Tum deinde Lactantius ostendit praenuntiatum rursus fuisse futurum Christi adventum hoc Psalmistae oraculo: Veritas de terra orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quod quidem hac ratione comprobat: « Quia Deus in quo veritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret. » Irenaeus vero (Iren. lib. III adv. haeres. cap. 5) his ipsismet verbis non modo Christi ex virgine ortum, sed illius etiam a morte ad vitam reditum annuntiari arbitratus est: « David, » inquit, « eam, quae est ex virgine, generationem ejus, et eam quae estex mortuis resurrectionem prophetans ait: Veritas de terra orta est. » At Hieronymus in quarto suorum in Isaiam commentariorum libro eadem Psalmistae verba de humano Christi ortu sic interpretatur (Hieronym. in Isai. cap. XI, 1, et. seqq.): Ipse factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, qui in Evangelio loquitur. Ego sum lux, vita, et veritas; et de quo in psalmis dicitur: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Rursum vero postea (Ibid. in cap. XLV Isaiae, 1): « Nubes pluant mundo justum, sive justitiam, terraque aperiatur, et germinet Salvatorem, de quo in psalmis canitur: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit; sive juxta LXX: Terra misericordiam et justitiam pariter germinavit; ut et peccatores misericordiam, et justi praemia consequantur. » Plura qui voluerit, adeat sacrae Scripturae interpretes, et ab eis discet veritatem a psalmographo annuntiatam esse Christum, qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. Evang. cap. XIV, 6).

Redit autem Lactantius ad Isaiam, et ab illo adhuc alibi praedictum Christi adventum his probat illius verbis: Ipsi autem non crediderunt . . . . . Et ipse expugnavit, et recordatus est dierum saeculi, qui suscitavit de terra pastorem (Isai. cap. LXIII, 10, 11). Apud LXXII seniores legitur: Ipse pugnavit contra eos, et recordatus est dierum antiquorum, qui eduxit a mari, ἐκ τῆς θαλάσσης, pastorem ovium. Ab utraque illa interpretatione discrepant haec ultima Vulgatae verba. Recordatus dierum saeculi Moysi et populi sui. Ubi est, qui eduxit eos de mari cum pastoribus suis? At Lactantius, qui in sacro suo codice legerat pastor, hunc esse ait, de quo antea idem ipse Isaias dixerat: Exsultent coeli desuper, et nubes induant justitiam, aperiatur terra, et pullulet Salvatorem. Ego enim Dominus Deus creavi eum (Ibid cap. XLV, 8). Septuaginta autem duo Interpretes: Laetetur coelum desuper, et nubes spargant justitiam: germinet terra, et proferat misericordiam, et justitiam germinet simul. Ego sum Dominus qui creavi. Jam vero Hieronymum paulo ante audivimus haec ex eadem versione citantem. In Vulgata autem: Rorate coeli desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Ego Dominus creavi eum. Varias porro horum sacri prophetae verborum interpretationes retulimus, ut facilius quisque intelligat quam Lactantius noster secutus sit. Omnes autem passim antiqui Ecclesiae Patres, et sacrae Scripturae interpretes, illa Isaiae verba de Christo homine facto, quemadmodum Lactantius noster, intelligenda esse existimant. Ab his itaque qui tanto numero, quanto consensu obviam nobis veniunt, hic appellandis, operae prorsus inutilis esse duximus.

Eodem quoque consensu docent praemonstratum adhuc fuisse humanum Christi ortum his, quae Lactantius deinde citavit (Ibid., lib. IV, cap. 12), ejusdem Isaiae verbis: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus, et vocatum est nomen ejus magni consilii nuntius (Isai. cap. IX, 6). Magis autem ibi adhaeret LXXII interpretationi. Ita etiam Cyprianus (Cyprian. lib. II, adv. Jud. § 21), nisi quod in fine scripsit, magnae cogitationis nuntius. In notis tamen observatur uno in codice legi, magni consilii nuntius. Inde vero Lactantius sic argumentatur: « Idcirco missus est a Deo Patre, ut universis gentibus, quae sub coelo sunt, singularis et veri Dei sanctum mysterium revelaret, ablatum perfido populo, qui adversus Deum saepe deliquit. » Tertullianus autem inde adversus Judaeos hunc in modum disputat: « Quid novum si non de Filio Dei dicit? . . . Quid omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquam propriae vestis notam. Sed solus novus rex saeculorum, Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem in humero extulit, crucem scilicet. » (Tertull. lib. adv. Jud. cap. 11; et lib. de Carne Christi, cap. 14). Quod quidem ille ad confutandum Marcionem alibi iisdem verbis repetit. Alio insuper in libro (lib. III adv. Marcion., cap. 19) non solum Judaeos, sed haereticos etiam qui Christum aut verum Deum, aut verum hominem esse negabant posterioribus Isaiae verbis sic refellit: « Dictus est quidem magni consilii Angelus, id est, nuntius, officii non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum Patris super hominis scilicet restitutione annuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic Angelus intelligendus, ut aliqui Gabriel, aut Michael. Nam et filius a Domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius, quia famulorum successit officio. » (Idem, lib. de Carne Christ., cap. 14.) Denique disputationem suam his absolvit verbis: « Quid ultra? » Adhuc Isaiam exclamantem audi: « Non Angelus, neque legatus, sed ipse Dominus salvos eos fecit. » Eodem modo haec et superiora Isaiae verba interpretati sunt Hieronymus et Eusebius (Hieronym. in comm. cit. Isa. loc.; Euseb. lib. VII Demonstr. Evang., cap. 3), quem plura, et notatu certe digna, enarrantem te legisse non poenitebit.

Prosequitur Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 12), adhucque ostendit a Daniele non modo primum, sed secundum etiam Christi in mundi fine adventum praenuntiari. De utroque enim haec, inquit, vaticinatus fuerat: Videbam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli, ut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit. Et qui adsistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae servient ei, et potestas ejus aeterna, quae numquam transibit, et regnum ejus, quod non corrumpetur (Daniel. cap. VII, 13). Judaeos autem inde auctor noster redarguit, qui Christum, quia ex homine natus est, verum Messiam negabant. Duos enim ejus adventus paucis his verbis propheta aperte praesignavit. Et primum quidem, cum ait: ut filius hominis veniens. Hoc siquidem loquendi modo significabat fore, ut suscepta hominis forma, et conditione mortali, homines justitiam ac veritatem doceret. Subsequentibus autem ejusdem Danielis verbis secundum Christi adventum praenuntiari auctor noster demonstrat; nisi quod illa: Datum est ei regnum, et quae sequuntur, possint de utroque ejusdem Christi adventu intelligi.

Tertullianus tamen hoc eodem sacri vatis testimonio (Tertull. lib. adv. Jud., cap. 14, et lib. III, adv. Marc., cap. 7), quod non sine pluribus diversis lectionibus retulit, contra Judaeos et Marcionem probat posteriorem dumtaxat designari futurum Christi adventum, priorem vero alia Isaiae vaticinatione. Tertullianum autem sequitur Cyprianus (Cyprian. lib. advers. Judaeos, § 26), qui eadem Danielis verba, nec sine diversis adhuc ab utroque lectionibus, descripsit. At Hieronymus (Hieronym. in cit. Danielis loc.) haec ad priorem Christi adventum magis referre videtur. Addit porro Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 22) iisdem quoque prophetae verbis significari fore, ut Christus a mortuis excitatus, postea in coelum ascenderet.

Rursum vero ille diserte asseverat Hieremiam praedixisse fore ut Christus homo fieret, ubi hoc fudit oraculum: Et homo est, et quis cognoscet eum? Sed observant notarum in auctoris nostri opera editores haec verba neque in Hieremiae, neque in Baruchi prophetia inveniri. At ea haud dubie in Vulgata interpretatione quaesierunt, ubi aliter leguntur; non autem apud LXXII interpretes, qui illa eodem, atque auctor noster, modo graece, sicuti postea Epiphanius, retulerunt (Epiph. Haeres. 54, § 4). Quid vero, quod illud idem prophetae testimonium latinis totidem verbis a Tertulliano variis suis in libris (Tert. lib. adv. Jud. cap. ult.; lib. de Carn. Christi, cap. 15; lib. III adv. Marcion., cap. 7), et a Cypriano (Cyp. lib. advers. Judaeos, § 10), Ambrosio (Ambros. lib. de Inst. Virg., cap. 16), aliisque transcriptum est. Verum praetermittenda non sunt, quae Hieronymus in hunc Hieremiae locum animadvertit. « Verbum Hebraicum Enos quatuor litteris scribitur, aleph, et nun, et vau, et sin. Si igitur legatur Enos, homo dicitur, si anus, inscrutabile, sive desperabile, eo quod nullus hominum valeat cor hominis invenire. Symmachus vero hunc locum ita interpretatus est: Inscrutabile cor omnium: vir autem quis est, qui inveniat illud? Solent quidam nostri bono quidem voto, sed non secundum scientiam, uti hoc loco contra Judaeos, quod homo sit dominus atque salvator secundum dispensationem carnis assumptae, nullusque possit nativitatis ejus scire mysterium . . . Melius autem est, ut simpliciter accipiamus quod nullus cogitationum secreta cognoscat, nisi solus Deus. » Tota porro ex hac disputatione colligit Christum esse Deum, quippe qui secretas hominum, teste Evangelista, cognoverit cogitationes. Antiquissimi vero Ecclesiae Patres septuaginta duorum, qui et ipsi Judaei erant, interpretationem secuti, haec de Christo pariter intelligenda esse censuerunt.

Quid plura? Christum, ait Lactantius (Lactant. lib. VI, cap. 13), hominem futurum his Isaias adhuc praedixit verbis: Et mittet eis Deus hominem, et salvabit eos, et judicans sanabit eos (Isaiae, cap. XIX, 20). Sed quidam notarum in hunc Lactantii locum scriptores rursus nos admonent haec etiam verba ab Isaiae libro abesse. Quid ergo? Nonne potuerunt in Vulgata Scripturae sacrae editione, et Hieronymi commentariis haec sicut et nos legere: « Et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. » (Hieronym. in cit. Isai. loc.) Nonne idem his atque transcriptis ab Lactantio verbis significatur? Numquid aliquid expressius desiderabant? Ab eis igitur adeunda erat LXXII interpretatio, et in ea legissent: Καὶ ἀποστελεῖ αὐτοῖς ἄνθρωπον, ὃς σώσει αὐτούς· κρίνων σώσει αὐτούς. Et mittet eis hominem, qui salvabit eos: judicans salvabit eos. Vides sane quae hominum quorumdam heterodoxorum, qui editionibus operum Lactantii praefecti erant, diligentia fuerit. Caeterum Hieronymus (Hieronym. Comment. in cit. Isai. loc.), aliique antiqui Ecclesiae Patres hunc locum de Christo intelligendum esse palam profitentur.

Omnibus his prophetarum nostrorum vaticinationibus Lactantius (Lactant., ibid.) subjunxit celeberrimum Balaami oraculum, quod Moysis, illud scilicet narrantis, nomine hunc citat in modum: Sed et Moyses in Numeris ita loquitur: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Numer. cap. XXIV, 17). Vulgata: et consurget virga de Israel. Cyprianus vero totidem ac Lactantius noster verbis illud exhibet (Cyprian. lib. I adv. Judaeos, § 10.) Irenaeus autem (Irenae. lib. III adv. haeres. cap. 19): Orietur stella ex Jacob, et orietur dux ex Israel. Atque ita etiam Justinus Martyr graece (Justin. dial. cum Tryph.), atque eodem quoque Moysis nomine: ἀνατελεῖ ἄστρον ἐξ Ἰακὼβ, καὶ ἠγούμενος ἐξ Ἰσραήλ. Orietur stella ex Jacob, et dux ex Israel. Eusebius vero (Euseb., lib. IX Demonstr. Evang. § 2) similiter, nisi quod addidit verbum καὶ ἀνατσήσεται, et surget, ubi ille plura de hoc et aliis cum ejusdem Isaiae tum aliorum prophetarum de humana natura, a Christo assumenda, oraculis scite disputat: quem sicut et plurimos alios graece latinaeque Ecclesiae Patres, quos singillatim appellare longius foret, si adire volueris, operam profecto non perdes. Interim Auctorem nostrum sequamur, alia prophetarum de Christo oracula enarrantem.

ARTICULUS II. Quibus sacrorum prophetarum oraculis Lactantius praedictum fuisse demonstret fore, ut Christus ex Davidis familia nasceretur, et utrum recte dixerit urbem Hierosolymam suum a Salomone accepisse nomen.

Prosequitur Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 13), et plura profert sacrorum vatum nostrorum oracula, quibus Christum non humanam tantummodo naturam assumpturum, sed etiam ex Davidis familia generandum, diserte praedixerunt. Primum autem id ostendit hac duplici Isaiae vaticinatione: Et erit in illa die radix Jesse, et qui exsurget principari in nationes, in eum gentes sperabunt, et erit requies ejus in honore (Isaiae cap. X, 11). Et alio loco: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini (Isaiae cap. X, 11). Vides sane quomodo auctor noster utrumque illum locum inverso paululum prophetae ordine citaverit. Priorem vero Cyprianus (Cyprian., lib. I adv. Judaeos § 12) nobis sic exhibet. « Et erit in die illa radix Jesse, qui surget imperare omnibus gentibus: in illum gentes sperabunt, et erit requies ejus honor. » Ita etiam LXXII. At Vulgata paulo aliter: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Citatur etiam ab Paulo Apostolo (Ad Roman. cap. XV, 12), sed magis juxta LXXII interpretationem; atque his verbis praenuntiatum esse docet fore, ut Christus ex Davidis stirpe nasceretur, et gentibus omnibus ad se vocatis imperaret.

Secundus autem locus in utraque et LXXII seniorum, et Vulgata versione, fere eodem modo descriptus est. Totidem vero ac Lactantius verbis, eumdemque in finem Cyprianus illum protulerat (Cyprian. lib. II, adv. Judaeos § 11). At ante utrumque Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. 9) hinc contra Judaeos sic disputat: « Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo, ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Isaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus ascendet . . . . . . Neque enim ulli hominum universitas spiritualium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de patria Bethleem, et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria, ex qua nascitur Christus. » Inde etiam contra haereticos, male de Christo sentientes, argumentatur, eorumque errores alibi, nec quidem semel refellit. Similiter Eusebius (Euseb. lib. II Demonstr. Evang. § 19; lib. III, § 1; lib. 7, § 3) utroque illo Isaiae testimonio probat significari Christum ex radice Jesse, et Davidis semine nasciturum. Quia vero longior est illius disputatio, quam ut tota hic transcribatur, librorum ejus locos indicabimus, ut unicuique illos adire liceat. Nec minus longum foret alios appellare recentiores, quibus idcirco praetermissis, te ad Hieronymum (Hieronym. Comment. cit. Isai. loc.) et Eusebium (Euseb., lib. VI Demonstr. Evang. cap. 33) praeclare de hoc argumento disserentes mittemus.

Porro autem Lactantius (Lact., ibid.) ut gentiles suo gladio jugularet, memoratum ab Isaia florem eum esse dicit, quem Sibylla (Lib. VI Oracul., v. 8), cujus auctoritatem elevare non poterant, his verbis designavit; Ἀνθήσει δ' ἄνθος καθαρόν, quae in vetusto librorum Lactantii nostri codice regio sic latine reddita sunt: Florescet autem flos purus, et in editis Sibyllinis oraculis reperiuntur.

Nec ibi adhuc stetit auctor noster (Lact. ibid.), sed idem adhuc demonstrat his Nathanis prophetae verbis, quae ab illo et Cypriano (Cyprian., lib. II adv. Jud. § 11) ita citata legimus: « Item in βασιλειῶν (duo regii codices antiquissimi, Basilion, Cyprianus In Basileion ) » id est, Regnorum, « libro secundo propheta Nathan, missus est ad David volentem Deo templum fabricare: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens (hoc verbum a Cypriano omissum fuit) Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum (Cyprianus vero addidit, erit ) cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te (Cyprianus his adjecit, qui erit de utero tuo ) et parabo semen (Cyprianus, regnum ) ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus usque in saeculum: et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum, » at insuper Cyprianus subjungit, in conspectu meo. Prius vero ille eumdem locum, alium tamen in finem citaverat. Haec autem verba leguntur in secundo, uti dictum est, Regum (Lib. II Reg. cap. VII, 4, 5, 12, 13, 14, 16), sive Samuelis libro: sed plura, quae ibi in sacro textu interponuntur, ab utroque Cypriano et Lactantio praetermissa sunt.

Variis porro rationibus ab eodem Lactantio confutantur Judaei, qui haec non de Christo, sed de Salomone intelligi volebant. Propheta enimvero de eo, inquit, loquebatur, qui non antea nasci debebat, quam David cum patribus requievisset. Atque antea natus erat Salomon. Deinde hoc prophetae oraculo ille expresse designatur, cujus perpetuum foret imperium. Non ergo is est Salomon, qui quadraginta tantum annis regnavit. Denique destructum est templum ab Salomone aedificatum. Non illud igitur Salomonis, filii David, sed Christi filii Dei templum denotabatur, quod nihil aliud est, quam fundata ab eo Ecclesia, quae non in parietibus, sed corde fidelium hominum in perpetuum permanebit.

Simili prorsus ratione Tertullianus (Tertull. lib. III adv. Marcion. cap. 20) contra Marcionem prius pugnaverat. « Nathan propheta in secundo Basiliarum (haec ipsa sunt illius verba) professionem ad David facit semini ejus: Quod erit, inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. Videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David, qui esset ex David, id est, Mariae? Quin et aedem Dei magis Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret Dei spiritus, et in Dei filium magis Christus habendus esset, quam Salomon filius David. Denique et thronus in aevum, et regnum in aevum, magis Christo competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia Dei non abscessit: Salomoni vero etiam ira Dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Sathan hostem Idumaeum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas. » Tertulliano autem et Lactantio nostro Augustinus concinit (August., lib. XVII de Civit. cap. 8, § 3), et alii quamplurimi.

At Lactantius (Lact. ibid. lib. IV, cap. 13 et cap. 18), inquiet forsitan aliquis, multo longius quam Tertullianus et Augustinus excurrendo, quemdam offendit erroris scopulum. Non enim solum Hierosolymitanum templum a Salomone aedificatum fuisse asseverat, sed civitatem etiam, quam de nomine suo Hierosolyma nuncupavit. Atqui haec urbs longe ante Salomonis aetatem condita cognomen suum acceperat. Nam ut omittamus illius mentionem in libris Josue et Judicum saepius fieri (Josue, cap. X, XI, XII, Judic. cap. I, XIX), Josephus (Joseph. lib. VII, Antiqui. cap. 2, 3) narrat Hierosolymam, Ἱεροσόλυμα, captam fuisse a Davide, ac postea instauratam. Tum deinde haec addidit: « Igitur primus David Jebusaeis inde ejectis, a se civitatem denominavit; nam tempore Abrahami, generis nostri auctoris, Solyma vocabatur. » Alio autem in libro (Idem. lib. VII de bello Judai. cap. 18) narrat quidem eam tempore Abrahami a Melchisedecho aedificatam, sed addit ab illo appeltam Hierosolymam, cum prius nuncuparetur Solyma.

Hieronymus quoque scribit eam a Jebusaeis suum traxisse vocabulum, ac deinde a Davide, qui eos exterminavit, factam fuisse Judaicae provinciae metropolim: « Eo quod locum templi, inquit, emerit, et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit. Hanc esse Josephus refert, quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech (Hieronym. loc. Hebrai.). » Ibi autem antiquorum Ecclesiae Patrum opiniones recenset, subditique plures, quos nominatim appellat, tradidisse « Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Hierosolymae, quae primum Salem, postea Jebus, ad extremum Jerusalem appellata sit (Hieronym. epist. ad Evangel.). » Sed siluit quibus temporibus mutatum fuerit illius nomen. Deinde tamen Josephum aliosque reprehendit, qui arbitrati sunt Salem esse Jerusalem, hocque nomen ex Graeco et Hebraico compositum. Suidas nihilominus eam a Melchisedecho Hierusalem cognominatam opinatur.

At Eusebius (Euseb. lib. IX Praepar. Evang. cap. 34) haec ab Eupolemo de Hierosolymitano templo, quod Salomon construxit, litteris mandata memorat: Προσαγορευσθῆναι δὲ πρῶτον μὲν τὸ ἀνάκτορον, ἱερὸν Σολομῶνος; ὕστερον δὲ παρεφθαρμένως τὴν πόλιν ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ Ἱερουσαλὴμ ὀνομασθῆναι. ὑπὸ δὲ τῶν Ἑλλήνων φερωνύμως Ἱεροσόλυμα λέγεσθαι. « At primum sacra illa aedes Solomonis templum, nominata est. Deinde urbs ipsa Hierusalem corrupto vitiatoque templi nomine appellata, quam Graeci postea Hierosolymam affini geminoque vocabulo nuncuparunt. » Vides profecto non unam de illo, qui primus Hierosolymae cognomen dedit, fuisse omnium sententiam, Lactantioque non defuisse opinionis suae patronum.

Verum si eum erroris in hoc convincas, fateri sane debes ab ipso non omnibus quidem, quae proferre poterat, sed pluribus, iisque certissimis sacrorum prophetarum oraculis satis probari fore, ut Christus ex virgine,.et Davidis familia nasceretur. Nec minus luculenter ille demonstrat praenuntiatum fuisse aeternum ejusdem Christi Domini sacerdotium. Quod quidem jam examinandum est.

ARTICULUS III.

Quibus prophetarum Oraculis Lactantius demonstret praenuntiatum fuisse sempiternum Christi, verae religionis auctoris, sacerdotium.

Satis Lactantio non fuit demonstrasse quam claris et expressis sacrorum prophetarum oraculis praenuntiatus fuerit mirabilis plane Christi ex virgine et Davidis familia ortus. Verum progreditur ulterius, et ostendit non minus luculenter ab illis praedictum fuisse sempiternum ejus sacerdotium. Primum itaque probat (Lactant. lib. IV, cap. 14) illud plane praecantatum fuisse his Psalmographi verbis: Ante Luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX, 4 et 5). Tria posteriora tamen haec verba absunt a duobus antiquissimis regiae bibliothecae manuscriptis codicibus. Atqui haec tamen a sacro vate revera de Christo dicta fuisse in sua Apostolus ad Hebraeos epistola diserte asseruit (Epist. ad. Hebr. V, 6).

Quapropter Tertullianus sic disputat: « Quod et in ipso hic accedit: Tu es sacerdos in aeternum. Nec sacerdos autem Ezechias, nec in aevum, etsi fuisset Secundum ordinem, inquit, Melchisedech. Quid Ezechias ad Melchisedech, altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum, jam accepta decimarum oblatione, benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedech; quoniam quidem Christus, proprius et legitimus Dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem, et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur » (Tertull. lib. V adv. Marcion., cap. 9). Sed id adhuc fusius prosequitur Hieronymus ( Hieronym. Epist. ad Evangel. ) ubi utriusque et psalmistae et Apostoli verba citavit. Ita etiam Eusebius (Euseb.lib. IV Demonstr. Evang. § 15) in sua demonstratione evangelica, sed brevius in psalmorum commentariis. Eadem est Hilarii (Hilar. tract. in Psalm. CXLIX) ac Cypriani mox citandi atque aliorum magno plane consensu interpretatio.

Quamvis autem illud Davidis testimonium, Apostoli auctoritate, ut diximus, firmatum, cuilibet etiam pervicaciori sufficere debeat; Lactantius (Lact. l. IV, c. 14), tamen id adhuc probat scriptis in primo Regum hisce verbis: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciat, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus (I Reg., I, 2). Cyprianus (Cypr. lib. I Test. adv. Judaeos § 18) quoque scribit illis et superioribus Psalmographi verbis sempiternum Christi sacerdotium praesignificari.

Tertium insuper Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 14) subjungit apertissimum, ut ipse ait, hoc Zachariae testimonium: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesus (uterque regius librorum Lactantii codex antiquior, et Cyprianus (Cypr. lib. II Testimon., § 14), Jesum) sacerdotem magnum stantem ante faciem Angeli Domini . . . . Et ecce titio ejectus ab igne, et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem Angeli . . . . . Si in viis meis ambulaveris . . . . . Tu judicabis domum meam . . . . . Audi itaque sacerdos magne (Zachar. cap. III, v. 1. et seqq.). Planum itaque Lactantius noster facit eos penitus decipi, qui haec de Jesu Nave, sive Josue, aut de sacerdote Jesu, filio Josedech, dicta esse opinabantur. Neuter enim sordidatus est, neuter, ut titio ab igne ejectus, aliquid perpessus est adversi, neuter in conspectu Dei et angelorum stetit. Denique Zacharias non de rebus praeteritis, et mortuis illis hominibus, sed de aliquo homine futuro loquebatur. At quantum haec neutiquam utrique illi Jesu, tantum certe Jesu Christo prorsus conveniunt. Nam ille veste sordida, id est, carne humana indutus, tormentis et supplicio crucis, tamquam titio, igne extinctus est. Ad haec vero Zacharias de illo loquitur, qui cum in viis Dei ambulaverit, ejusque impleverit voluntatem, et judicium accipiet et imperium sempiternum. Atqui solus Christus, sublato falso deorum cultu, ac stabilita vera religione, implevit Patris sui voluntatem et mandatum, atque idcirco, et sacerdotis perpetui, ait auctor noster, dignitatem et regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.

Justinus autem Martyr (Just. Dial. cum Tryph.) eadem Zachariae verba adversus Tryphonem urget, palamque facit divinum illum prophetam haec de Christo, non autem de Josue aut alio fuisse praelocutum. Quia vero prolixior est ejus interpretatio, ab illius verbis recitandis abstinentes, ad ejus librum omnibus facile obvium te mittimus. Interim vero audi Tertullianum (Tertullian. lib. advers. Jud. cap. 14), qui quidem citatum Zachariae locum de duplici Christi adventu explicat, pluraque adjecit, quae Lactantii nostri explicationi plane congruunt: « Apud Zachariam, inquit, in persona ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos Patris, Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus delineatur. Primos sordidis indutus est, id est, carnis passibilis et mortalis indignitate, cum diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, qui eum etiam post baptismum tentaverat. Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra, et cidari munda, id est, secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Josedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit exornatus, nec umquam sacerdotali munere privatus. Sed Jesus iste, Christus, Dei patris summus sacerdos, qui primo adventu suo humana forma, et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in aeternum Dei Patris nuncupatus est. » Et haec quidem ille pene iisdem, sed paucioribus verbis adversus Marcionem repetit (Idem lib. III advers. Marcion. cap. 7).

Cyprianus vero (Cypr. lib. II, adv. Jud., cap. 13) isthaec de primo Christi adventu, quemadmodum auctor noster, interpretatur. Sed legendus in primis Hieronymus (Hieron. lib. I, Comment. in Zachar. cit. loc.) , qui praeclare ostendit haec Zachariae verba a Judaeis de Jesu sacerdote, filio Josedech, perperam ac falso explicari, eaque de Christo Jesu esse intelligenda. Nec minus fuse et luculenter Eusebius haec de eodem Christo dicta fuisse demonstrat (Euseb. lib. IV Demonstr. Evang., § 16).

Verae ergo cum fuerint omnes illae non solum de mirabili prorsus Christi ortu, sed sempiterno quoque ejus sacerdotio praedictiones, suumque sortitae sint effectum; nemo sane negare umquam potest, eas divino spiritu editas, ac Christum reipsa a Deo missum, veramque esse, quam instituit religionem. Sed haec Lactantius aliis de illius morte oraculis mirum in modum confirmat. Ad ea igitur examinanda, jam si lubet, veniamus.

ARTICULUS IV. De aliis Apollinis Milesii, Sibyllarum et sacrorum prophetarum nostrorum oraculis, quibus impia Judaeorum in Christum conspiratio, varia tormenta ante mortem ei infligenda, mortis ejus genus, solis eo moriente defectus, et ejus ad vitam reditus praenuntiabantur, ac quantum inde christianae religionis veritas stabilita sit.

Transit Lactantius (Lactant. lib. IV. cap. 13) ad alia oracula, quibus mors Christi, ejus circumstantiae, miracula tum edita, illius a morte et ab inferis reditus praedicta fuerant. Palam vero facit haec oracula fusa esse non a sacris tantum nostris prophetis, sed ab aliis etiam vatibus, Apolline Milesio et Sibyllis, quorum summa erat apud ethnicos auctoritas. Tres autem citat de futura Christi mortali vita et morte hos Apollinis Milesii versus: Θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα, σοφὸς τερατώδεσιν ἔργοις, Ἀλλ' ὑπὸ Χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συνάλωθεὶς, Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι πικρὴν ἀνέτλησε τελευτὴν. Quorum haec est in 3736 regio librorum Lactantii nostri manuscripto codice latina, sed non de verbo ad verbum interpretatio: « Mortali erat corpore, sapiens signis operum atque monstris, sub judicibus Chaldaeis comprehensus, transfixus, finem amarum complevit » (Oracul. Veter. § 5). Referuntur autem haec carmina in editis veterum oraculorum libris, sed ex Lactantio nostro desumpta. Non infrequens tamen oraculorum Apollinis Milesii apud antiquos scriptores mentio. Nam praeter Herodotum (Herodot. lib. II. § 178), Strabonem (Strab. lib. IV. Geogr.), Melam (Mela, lib. I. cap. 17), Plinium (Plin. V. Natur. Hist. cap. 20), Apuleium (Apul. lib. IV. Metamor.), et alios, testatur Sozomenus (Sozomen. lib. I. hist. Eccles. c. 9) Apollinem Licinio Imperatori de belli eventu interroganti respondisse citatis Homeri carminibus.

Lactantius vero animadvertit Apollinem solita daemonum fraude cecinisse Christi mortale corpus, et portentifica opera, ut ethnici crederent illum non esse Deum, ac magicis artibus et virtutibus edita ab eo miracula. At certe Christum mortalem appellando, non ausus est illius negare divinitatem. Deinde vero quamvis mendacio, ait Lactantius, fallente, celare voluerit facta ab illo divina virtute miracula; veritas tamen ab hoc ipso Apolline extorsit, ut illa ipsa vocaret portentifica, nec tamen ullis magicis artibus, sed Dei, ut infra demonstrabimus, potestate edita esse fateretur. Denique sapientem Christum dicendo, declarat et sapientem esse ejus doctrinam et eos sapientes qui illam sequuntur.

At longe plura auctor noster citavit (Lactant. lib. IV. Inst. cap. 18) Sybillarum carmina (Sybill. Orac. lib. I et lib. VI), quibus cecinerant pleraque Christi ante suam mortem tormenta, eumque plane obmutescentem, sputis foedandum, caedendum alapis ac flagellis, coronandum spinis, potandum aceto et felle, velum templi scindendum, tenebras diei clarissimo obducendas, denique Christum nece mulctandum crudelissima, sed tertia die a morte et inferis ad vitam rediturum. Verum haec omnia, quae graecis Sibyllarum versibus a Lactantio nostro descripta sunt, non aliis latinis aptius referre possumus, quam his Augustini (August. lib. XVIII de Civit. cap. 23), qui ea ex Lactantio nostro decerpsit, et sententiam ejus confirmat verbis: « Inserit Lactantius Operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat cujus. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum conjuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. In manus iniquas, inquit, infidelium postea veniet. Dabunt autem Deo alapas manibus incestis, et impurato ore expuent venenatos spiritus. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum; et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum, vel unde venit, ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed et spinis coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur, et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur, tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus, resurrectionis principio revocatis ostenso. Ista Lactantius carptim per intervalla disputationis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes, solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea servare non negligant, distinguenda curavimus. » Haec autem ille ex eo, quem prae manibus habebat, operum Lactantii codice, haud dubie transcripsit. At citata Sibyllarum oracula latine tantum citavit, quae in plerisque antiquissimis et recentioribus cum manuscriptis tum editis eorumdem Lactantii librorum codicibus graece dumtaxat exhibentur. Quae vero ab Augustino profertur latina Sibyllinorum oraculorum interpretatio eadem est ac illa quam in secundo eorumdem Lactantii librorum antiquissimo regiae bibliothecae codice, uti jam dictum a nobis fuit, e graecorum verborum regione de verbo ad verbum legimus. Graeca porro Sibyllarum oracula, latine reddita invenies in editis illarum libris, sed ab Lactantio nostro et aliis scriptoribus collecta et transcripta, etiamsi nonnulli quaedam in eis non occurrere putaverint.

Verum Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 16) haec recepta ab gentilibus de Christo oracula citasse non contentus, perspicue adhuc ostendit nostros prophetas haec eadem ac plura divini spiritus afflatu de illo fuisse vaticinatos. Nam praeterquam quod ipsemet Christus Judae proditionem, de qua plura Eusebius (Euseb. lib. X, Demonstr. Evang. cap. 2 et 3), et mortem suam praedixerat, certe Psalmographus impiam Judaeorum de illo occidendo conspirationem praesignavit hisce verbis, quibus cecinit beatum esse qui non abierit in concilio impiorum. Martyr vero Justinus (Justin. Apolog. 1) docet haec verba eodem, quo Lactantius, modo esse intelligenda. Tertullianus (Tertull. lib. de Spectac. cap. 3) vero tametsi ea ad vetita gentilium spectacula accommodet; quia tamen varius et multiplex est sacrae Scripturae sensus, fatetur dicta quoque videri de justo illo homine qui in concilio, et in sessu Judaeorum de necando Domino consultantium non communicavit.

Praeterea Lactantius (Lactant. loc. cit.) de illa in Christum conspiratione haec a Salomone in libro Sapientiae ante mille et amplius annos scripta fuisse existimat: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis (Sapient. cap. II, 12 et seqq.). Quem ille locum integrum descripsit, quemadmodum et antea Cyprianus (Cypr. lib. II adv. Jud., § 14, p. 40), eumque pariter de Christo, a Juadaeis interficiendo, intelligendum esse non dubitat. Magistrum porro suum hic sequitur Tertullianum (Tertull. lib. III advers. Marcion. cap. XXII) qui hoc quoque sensu verba illa explicanda esse arbitratus est.

Isaias insuper, ut ait Lactantius (Lact. lib. IV, cap. 18), tam certo quam diserte, nec breve ante tempus, annuntiaverat flagella, alapas, sputa, quibus Christus ante mortem caedendus erat, et inquinandus. Citat (Lactant. loc. cit.) autem haec totidem sacri hujus prophetae verba: Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmam: faciem autem meam non averti a foeditate sputorum (Isai. cap. L, 5). Cyprianus vero (Cypr. lib. II, adv. Jud., § 13 et de Bono patient. sub fin.) eadem omnino haec verba descripsit, et de Christo similiter interpretatur. Ita etiam Tertullianus (Tertull. lib. III contr. Marcion. cap. V et de Resur. carn. cap. XX), exceptis tamen posterioribus verbis, quae sic reddidit: Faciem meam vero non averti a sputaminibus; LXXII: A confusione sputorum; Vulgata: Ego autem non contradico, retrorsum non abii, corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Hieronymus (Hieronym. init. lib. XIV in Esai) autem castigat Judaeos qui haec de Isaia intelligi volebant, et ea de Christo dicta fuisse, quemadmodum Justinus Martyr (Justin. Apolog. 1) atque Irenaeus, ostendit (Iren. lib. IV adv. haeres., cap. LXVIII).

Ad haec vero, Lactantius (Lact. lib. IV. cap. XVIII) hoc quoque designatum fuisse docet his Psalmistae verbis: Congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt, dissoluti sunt, nec compuncti sunt, tentaverunt me, et deriserunt derisu, et striderunt super me dentibus suis (Psalm. XXXIV, 15 et 16). Quamvis tamen Judaei haec de David explicare, ut ait Eusebius (Euseb. Comment. in hunc psal.), conarentur; de Christo tamen Domino patiente praedicta fuisse et ille, et caeteri interpretes, quos appellare longius foret, summa profecto consensione existimant. Et certe ea tunc completa in eo fuisse sacra Evangelistarum historia apertissime demonstrat.

Summum etiam, pergit Lactantius (Lactant. loc. cit.), ejusdem Christi patientis silentium indicavit Isaias his verbis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondentibus se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. cap. LIII. 7). Legebat haec Isaiae verba Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, cum accessit ad eum Philippus, qui illa de Christo scripta esse tam evidenter demonstravit, ut Eunuchus Christi fidem amplexus fuerit. Quid igitur mirum si omnes nostri scriptores, Justinus martyr, ( Just. Dial. cum Tryph. ), Irenaeus (Iren., lib. IV. adv. haeret. cap. XLI), Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. IX et XIII), Cyprianus (Cypr. lib. II. adv. Jud. § 15), Athanasius ( Athan. orat. de Incarnat. Verbi ), Hieronymus (Hieronym. in cit. Isai. loc.), et alii huic apertissimae interpretationi subscripserint?

Rursum vero sacer psalmista, inquit Lactantius, cecinerat Christum felle potandum et aceto. Dixerat enim: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Eadem est Justini Martyris, Irenaei et Ambrosii sententia (Ambros. lib. X. in Lucam, § 124). Judaeos autem id caeca pertinacia negantes, Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. X et XIII) sic redarguit: « Ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, in psalmis ipse spiritus Christi jam canebat . . . . Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto . . . . Quae quidem omnia ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo modo passus est, sed ut Scripturae implerentur de ore prophetarum. » Sed haec fusius Eusebius (Euseb. in hunc psal.) et alii.

Varia deinde eorumdem sacrorum prophetarum testimonia adducit Lactantius noster, quibus praenuntiaverant interficiendum a Judaeis Christum Dominum. Sed caeteris omnibus difficilius est, quod ille ex Esdrae libro sic descripsit: « Et dixit Esdras ad populum: Hoc pascha Salvator noster et refugium nostrum, cogitate, et ascendet in cor vestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit Dominus, Deus virtutum. Si non credideritis ei, neque audieritis annuntiationem ejus, eritis derisio in gentibus. » Nam Justinus Martyr ( Just. Mart. Dial. cum Tryph. ), qui hunc locum integrum graece citavit, observat illum, uti alibi annotavimus, ex textu Esdrae a Judaeis, hoc est, ex eorum, quos legerat, libris fuisse amputatum. At certe nec ille, nec Lactantius noster, tanta fiducia gentilibus et Judaeis eum objecissent, nisi a se perlectum in iis, quos prae manibus habebant, Esdrae libris. Non desunt tamen, qui palam dixerint haec conficta a christianis, sed pia quadam fraude, qua et gentiles et alios ad Christi fidem facilius adducerent. Sed qui sic antiquissimos Patres arguunt, hi non pia forsitan, sed maligna, qua auctoritatem eorum infirment, fraude utuntur. Quid enim, amabo te, Justino et Lactantio illa piâ fraude opus erat? Numquid illud solum erat in omnibus sacrorum prophetarum libris, et tota sacra Scriptura de Christi morte testimonium? Tunc enim illa fraus pia prodesse potuisset. Sed plurima alia illi, quemadmodum Justino martyri, de quo nos alibi, Eusebio ( Euseb. in lib. de Demonstrat. Evang. ) aliisque obviam passim venerunt, quibus eadem non minus perspicue praenuntiabantur.

Et certe Lactantius noster (Lactant. lib. IV. cap. XVII) non ea quidem omnia retulit, sed ex iis plura selegit, quae non minus profecto, uti exponemus, clara manifestaque sunt. Primum autem his exprimitur Isaiae verbis: In humilitate ejus judicium sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur a terra vita ejus, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem. Et dabo malos pro sepultura, et divites pro morte ejus, qui facinus non fecit, neque insidias ore locutus est. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia, propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est, et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est (Isai. cap. LII, 8 et seqq.). Eodem modo et eamdem ob causam haec citantur a Cypriano (Cypr. lib. II. adv. Jud. § 15), si paucas exceperis varias lectiones, atque hanc in primis: Propterea quod tradita est ad mortem anima ejus. Sed plura etiam, quae in sacro Isaiae textu interjiciuntur, verba praetermisit. Tertullianus vero (Tertull. lib. cont. Jud. cap. X et XII) hunc eumdem Isaiae locum, etsi pauciora illius verba transcripserit, eodem sensu de Christo interpretatur, ac Judaeorum pervicaciam retundit. Eadem quoque antea fuerat Irenaei (Iren. lib. IV. adv. haeres. cap. XL) ac postea Hieronymi ( Hieronym. in hunc Isai. loc. ) et aliorum sententia.

Deinde vero Lactantius (Lactant. ibid.) illud adhuc probat his Davidis verbis: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi Dominus in refugium (Psalm. XCIII. 21 et 22). Nec dubitat Huetius (Huet. Demonstrat. Evang. proposit. 9. cap. CXXVI) et alii quidam, verba haec eodem sensu accipienda. Sed fatendum est haec ab aliis longe pluribus explicari de justis hominibus, quos impii divexare solent.

Magis itaque ad id probandum haec apta sunt quae Lactantius refert (Lactant. ibid.) Hieremiae verba: Domine, significa mihi, et cognoscam. Tunc vidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine macula perductus sum ad victimam. In me cogitaverunt cogitationem dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus e terra vitam ejus; et nomen ejus non erit in memoria amplius (Hierem. cap. XI. 18 et 19). In duobus antiquissimis codicibus regiis pro sine macula scriptum est sine malitia. Atque ita etiam apud Cyprianum (Cypr. lib. II. adv. Jud. § 15), qui totum hunc locum eodem modo et eodem sensu retulit. Apud LXXII graece legitur ὡς ἀρνίον ἄκακον, sicut agnus innocens, et purus. Uterque vero Cyprianus et Lactantius non omnino hanc graecam interpretationem κατὰ πόδας sequuntur.

Porro autem auctor noster dixit ligni nomine crucem: et panis, corpus Christi significari. Tertullianus quoque: « De hoc, inquit, crucis signo etiam Deus insinuat per Hieremiam, quod essetis dicturi: Venite, mittamus in panem ejus lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen ejus non memorabitur amplius. Utique in corpus ejus lignum missum est. Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit » (Tertull. lib. adv. Jud. cap. X). Eadem ille alibi repetit (Idem. lib. III. adv. Marcion. cap. XIX). Plures alios hic citare quid opus est? quando quidem Hieronymus (Hieronym. fin. lib. II. Comment. in Hierem.) diserte asseverat hunc fuisse consensum omnium Ecclesiarum, quae sub persona Hieremiae haec a Christo dicta fuisse fatebantur. A nobis autem jam observatum est hunc locum inter eos a Justino martyre recenseri, quos Judaei ex sacris codicibus haud dubie non omnibus, sed visis ab ipso fortasse solo abstulerant.

Prosequitur Lactantius (Lactant. ibid.), docetque illud adhuc de eadem Christi cruce, et ut ipse quidem putat, apertius his Moysis verbis praedicatum: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deuter. XXVIII. 66). Totidem verbis hunc locum descripsit Cyprianus, eodemque modo explicat. Utrique autem praeiverat Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. XI et XIII), qui memoriae lapsu ea verba ex Exodi pro Deuteronomii libro transcripta fuisse opinatus est. Sed id certe non impedivit quominus plurimi, uti Augustinus (August. lib. XVI. contr. Faust. cap. XXII), Procopius ( Procop. in hunc Deuteron. loc. ), Leo Magnus (Leo, serm. 8. de passion.), ejus interpretationi subscripserint. Scimus quidem eos erroris ab aliquibus inde argui, quia alii non putant genuinam hanc esse illorum Moysis verborum significationem. At quis nesciat varios unius ejusdemque sacrarum Scripturarum loci esse sensus, alium, ut aiunt, litteralem, et alium, qualis est iste, propheticum?

Ad haec vero Lactantius (Lactant. lib. IV. cap. XVIII) existimat eamdem Christi crucem designari his ejusdem Moysis in Numerorum libro verbis: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minus patitur (Numer. cap. XXIII. 19). Nobis quidem non latet hunc locum in vulgatis bibliorum libris aliter exhiberi. Sed non minus compertum nobis est, eum a Cypriano (Cypr. lib. II. adv. Jud. § 20) non solum eodem sensu explicari, sed totidem etiam describi verbis; nisi quod pro verbo Dominus, ab illo Deus scriptum legimus. Quis autem dubitet ab utroque haec verba in suo bibliorum codice lecta fuisse, quemadmodum ab eis descripta sunt?

Majorem fortasse difficultatem ea habent quae Lactantius paulo post subjunxit, funestissimum Hierosolymae excidium in ultionem, ut ipse ait, sanctae crucis a Salomone his verbis praedictum fuisse: Quod si avertimini a me . . . erit Israel in perditionem, et in opprobrium (Mss. improperium . . . ) quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna; propter hoc importavit illis Deus mala haec (Lib. III. Reg. cap. IX, 6 et seqq.). Quamvis enim pleraque ex his videantur ex secundo Regum aut Paralipomenon libro delibata, in neutro tamen hoc libro verba illa, Et persecuti sunt . . . . . in humilitate magna (Lib. Paral. cap. VII. 19. et seqq.); quae sola ad Lactantii propositum faciunt, legere est. Quid vero, quod in utroque illo libro quae habentur verba non Salomonis sunt, sed Dei ad Salomonem? Nonne itaque dicendum erit aut antiquarios textum Lactantii describendo errasse, aut ipsummet Lactantium memoria lapsum, nisi haec ex aliquo bibliorum codice, a nostris diverso, excerpsisse probetur?

At certe etsi Lactantius (Lactant. lib. IV. Inst. cap. XVIII) quaedam retulisset sacris ex bibliis testimonia, quae ipsi tantummodo, minime vero aliis de Christo dicta viderentur; certum nihilominus esse debet ab illo alia afferri, quae de Christo vere praenuntiata fuisse nemo cordatus homo poterit umquam negare. Nam praeter jam memorata, tale procul dubio illud est, quod ipse, Cyprianum secutus, ex Zachariae libro in medium adduxit: « Zacharias, » inquit, « etiam haec tradidit: Et intuebuntur in me, quem (Cyprianus (Cyprian. lib. II, adv. Jud. § 20), in quem) transfixerunt (Zachar. cap. XII. 10). Quis enimvero inficias iverit haec de Christo esse intelligenda, postquam Joannes Evangelista disertissime affirmavit (Joann. cap. XVII. 37), Christo moriente, impletam esse Scripturam, quae dixerat: Videbunt in quem transfixerunt? Divini autem hujus scriptoris testimonium tantae est auctoritatis, ut alios praeterea citare supervacaneum videatur. Si quis tamen Hieronymum (Hieron. in cit. Zach. loc.) adhuc adire voluerit, hunc laboris proculdubio non poenitebit.

Non minori profecto evidentia illud declaratur his, quae Lactantius post haec retulit (Lactant. ibid.), Psalmistae verbis. Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam sortem miserunt. (Psal. XXI. 18 et 19). Ita etiam Cyprianus (Cyprian. lib. II adv. Jud. § 20) eodemque plane sensu verba illa interpretatur. Atqui Psalmographus haec, uti ait Lactantius, non de se, qui nihil simile perpessus est, sed divino spiritu afflatus, de Christo praeloquebatur. Simili quoque modo Tertullianus: « Scriptura in psalmis dicit: Exterminaverunt (prius scripserat, foderunt) manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati, et viderunt me . . . . Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur; sed Christus qui crucifixus est » (Tertull. lib. adv. Jud. cap. X et XIII). Quin etiam ille diserte asserit toto illo integro psalmo futuram Christi passionem decantari. Et certe alios bene multos ut praetereamus, Justinus martyr ( Just. Mart. Dial. cum Tryph. ), et Eusebius ( Euseb. Demonstrat. Evangel. ) illum totum, et singulos illius versus de iisdem extremis Christi tormentis et morte exponunt. Evangelistae vero Matthaeus (Matth. XXVII. 35) et Joannes (Joan. XIX. 24) docent tunc evenisse, quod in eodem psalmo de vestimentis ejus, sorte dividendis, praenuntiatum fuerat.

Eodem autem ipso tempore, ait Lactantius (Lactant. lib. IV. cap. XIX), quo Christus ultro et sponte animam exhalabat, lux solis defecit, et omnia tenebris per tres horas circumfusa fuerunt. Atqui haec citatus ab illo propheta his verbis praesignificaverat: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis, et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem (Amos, cap. VIII. 9 et 10). Hanc praedictionem eodem modo protulit Cyprianus (Cypr. lib. II. adv. Jud. § 23), nisi quod ante cantica, addidit, omnia. Paulo tamen aliter Irenaeus: « In die illa, dicit Dominus, occidet sol meridie, et erunt tenebrae super terram in die lucis . . . . . et universa cantica vestra in lamentationem. Eum occasum solis, qui crucifixo eo fuit ab hora sexta, manifeste annuntiaverunt » (Iren. lib. IV. adv. haeres. cap. LXI). Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. X) quoque hanc vaticinationem adversus Judaeos, quam de Christo accipiendam esse negabant, sic urget. « Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta annuntiat, dicens: « Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem. » Quamobrem alio in libro scripsit: « Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo praedicatum non sciverunt. Et tamen eum mundi casum relatum in archivis vestris habetis » ( Idem Apolog. cap. XXI). Denique ex jam citato Amosi oraculo contra Marcionem, quemadmodum adversus Judaeos disputat (Idem lib. contr. Marcion.). Hieronymus vero (Hieron. In loc. Amos cit.) illud explicat tum de Judaeorum apud Assyrios et Chaldaeos captivitate, tum de Christo Domino cruci affixo. Sed quid mirum? cum jam a nobis observatum sit plures esse ejusdem sacri textus nostri significatus et interpretationes, quas omnes veras esse nullus negare merito umquam poterit.

Neque vero sacris vatibus nostris satis erat mortem Christi, et quae tum acciderant, omnibus praenuntiare, nisi illius etiam resurrectionis, sine qua, uti ait Apostolus (Paul. I, Corinth., cap. XV. 17), vana esset fides nostra, mysterium praedixissent. At illud evidenter ab eis praenuntiatum fuisse probat Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. XIX) his Psalmistae verbis: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre interitum (Psalm. XV, 10). Prius vero eadem Cyprianus (Cypr. lib. II adv. Jud. § 24) scriptis tradiderat, praeter ultimum verbum, pro quo posuit corruptionem. Tam clara autem et aperta est ea praedictio, ut Petrus Apostolus in primo suo ad Judaeos sermone (Act. Apost., cap. II, 25 et seqq.) evidenter demonstret illam non in Davide, qui apud eos mortuus et sepultus fuerat, sed in Christo, a mortuis ad vitam revocato, perfecte completam. Quin etiam Paulus in sua quoque ad eos concione (Ibid. cap. XIII., 35 et seqq.) idem plane ostendit. Itaque hoc oraculum tantorum Apostolorum auctoritate firmatum, aliorum, ut facile est, testimonio corroborare tam longum esset, quam inutile. Qui enim illis non credit, quibus, quaeso, fidem umquam habebit?

Neque ibi consistit Lactantius, sed idem rursus probat his ejusdem Psalmistae verbis: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus auxiliatus est mihi (Psalm. III, 6). Ita etiam et totidem verbis Cyprianus (Cyp., lib. II, adv. Jud., § 24). Testatum autem Justinus Martyr (Just. Apol. I, al. 2) et Irenaeus (Iren., lib. IV, adv. haeres., cap. XV) nobis faciunt, haec verba a Christo, in persona Davidis loquente, de sua morte, et ad vitam regressu fuisse pronuntiata.

Ad haec vero propheta Oseas non uno tantum, sed duplici oraculo perspicue praedixerat fore ut idem Christus aliquando revivisceret. Dixerat enim: Hic filius meus sapiens, propter quod nunc resistet in contribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus (Os., cap. XIII. 13 et 14)? Ibi ille pro more sequitur interpretationem LXXII, sed non sine diversis quibusdam lectionibus. Posteriora autem prophetae verba in sua Paulus (I Corinth., cap. XV, 54), uti nemo nescit, ad Corinthios epistola retulit. Quapropter Hieronymus (Hieronym., lib. III Comment. in Os., cap. XIII) ex citatis a se hujus Apostoli verbis hanc elicuit conclusionem: « Itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. »

Aliud Osee testimonium, secundo loco ab Lactantio citatum, hunc exprimitur in modum: Vivificabit nos post biduum, die tertio (Osee, cap. VI, 2). Totidem quoque haec verba transcripsit Cyprianus (Cypr., lib. II adv. Jud., § 25), eaque ille, et Tertullianus (Tertull., lib. adv. Jud., cap. XV, lib. IV, adv. Marcion., cap. XLIV), ac postea Hieronymus (Hieronym. in cit. Os., loc.), atque alii similiter interpretantur.

Addit tandem Lactantius praedictum a Daniele, fore ut Christus a morte ad vitam revocatus, ascenderet in coelum. Sed de hac vaticinatione nos paulo ante egimus.

Quis autem jam non intelligat quo jure Lactantius dixerit (Lact., lib. IV, cap. XIV) « prophetas omnes, » hoc est, sacros prophetas nostros, et alios quos ethnici pro vatibus habebant, « pronuntiasse de Christo, ut ex genere David corporaliter natus, constitueret aeternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad religionem Dei veram convocaret? » Fieri enim non potuit ut tot oracula de mirando prorsus Christi ex virgine et familia David ortu, de summo ejus sacerdotio, de Judaeorum in eum iniquissima conspiratione, dirissimis cruciatibus, horrenda morte, ad vitam regressu, longissimum ante tempus praenuntiata, ab alio quam divino spiritu profecta fuerint. Tam certo igitur, quam evidenter ex iis conficitur Christum a Deo Patre suo missum esse, ut homines a falso et impio deorum cultu ad veram, quam fundavit, religionem adduceret. Nullus itaque nec Judaeus, nec gentilis, nisi insanabili caecitate perculsus, negare potest ad demonstrandam christianae religionem certissimum atque invictissimum esse illud argumentum. Sed Lactantius alia adhuc non minoris ponderis profert, quae jam expendenda sunt.

CAPUT III. Quomodo Lactantius veritatem christianae religionis asserat et confirmet ex veris Christi miraculis, quae a sacris nostris aliisque vatibus praedicta fuerant.

ARTICULUS PRIMUS. Quanta evidentia Lactantius ostendat veram esse Christi religionem, quam ille veris miraculis, ab Isaia et Sibylla designatis, confirmavit.

Aliud ad asserendam ac probandam christianae religionis veritatem argumentum desumit Lactantius ex Christi miraculis, tum quia et vera et divina virtute ab eo sunt facta, tum quia sacri vates, aliique, longissimo antequam fierent tempore, illa revera praedixerant. Deus enim neque spiritus sui afflatum, neque potiorem ad edenda vera miracula divinae potestatis suae partem cum aliis communicat, nisi ad asserendam veritatem, sanaque ac vera documenta tradenda et stabilienda. Quam igitur religionem Christus veris miraculis, et longe antea praenuntiatis, et divina virtute a se editis fundavit, ea omnino vera sanctaque sit penitus necesse est.

At Christus « maximas, » inquit Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. IV), « virtutes, » quas Apollo, a nobis antea laudatus, « portentificas » appellavit, « operatus est, non praestigiis magicis, quae nihil veri ac solidi ostentant, sed vi ac potestate coelesti, quae jam pridem prophetis nuntiantibus canebantur. » Quocumque enimvero iter Christus faceret, quoslibet, quovis morborum genere laborantes, paralyticos, claudos, caecos, mutos, leprosos, aliosque non manu aut medicamentis, sed solo verbo et jussione, unoque momento sanavit. Quin immo eodem quoque modo ad vitam revocavit mortuos. Atqui Isaias ejusmodi aegros pristinae valetudini a Christo restituendos annuntiaverat. Illius quippe est descriptum a Lactantio, et prius a Cypriano hoc praedictum: Confortamini manus resolutae, et genua debilia consolamini (ms. regius antiquissimus consoldamini, Cyprianus vero (Cypr., libr. II, adv. Jud.) exhortamini) qui estis pusilli animi, nolite metuere; Dominus noster judicium retribuet. Ipse veniet et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum (Isai, cap. XV. 3 et seqq.). Ibi autem neque ille, neque Cyprianus, aut interpretationi LXXII, aut Vulgatae omnino adhaerent, sed alteri paululum diversae. Utriusque autem varias lectiones collegit Hyeronymus (Hieronym., lib. X. Comment. in cit. Isai. loc.), palamque fecit ea, quae ibidem dicuntur, in Christo et Apostolis suum sortita esse exitum. Prius autem Tertullianus (Tertull., lib. adv. Jud., cap. IX, lib. de Resur. carn. cap. XX, et lib. IV advers. Marcion., cap. X et XII) hinc pene incredibilem Judaeorum Marcionisque pervicaciam retundit, et illa de Christo praedicta ab eoque reapse peracta esse demonstrat.

Quin etiam Sibylla, cui ethnici fidem derogare non poterant, eadem Christi miracula his cecinit carminibus, quae Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. XVI) graece citavit, et in regio codice sic latine exhibentur: « Mortuorum vero resurrectio erit, et claudorum cursus velocissimus, et surdus audiet, et caeci videbunt, et loquentur non loquentes » (Sibyll. Orac., lib. VIII, 226 et seqq.). At eadem insuper Sibylla uno versu decantaverat fore, ut Christus haec solo suo verbo faceret: Πάντα λόγῳ πράττων, πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων. (Idem post Acrostich. Lactant., loc. cit.) Quae scriptor praefati codicis regii his latinis verbis reddidit: Omnia verbo faciens, omnemque infirmitatem curans. At praeclare omnino animadvertit Lactantius mirum non esse quod Christus verbo faciebat (mss. regii faceret) mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, coelesti virtute ac potestate subnixum.

Prosequitur ille, et ait quinque millia hominum, in deserto fame enectorum, a Christo quinque tantummodo panibus et duobus piscibus fuisse saturata. De his autem nos in superiori dissertatione egimus. Quid autem, inquit auctor noster (Lactant., loc. cit.), dici aut fieri potest mirabilius (Sibyll. Orac., lib. VIII, v. 302 et seqq.)? Atqui Sibylla id adhuc futurum praececinerat his versibus, quos ille descripsit, et in oraculis earum editis similiter, si quasdam varias lectiones excipias, inveniuntur.

Praeterea Christus non solum super undas maris sicco pede ambulavit, sed verbo etiam suo sedavit ejusdem maris tempestates. Addit Lactantius: « Non ut poetae Orionem mentiuntur, in pelago incedentem, qui demersa corporis parte, humero supereminet undas. » Observant ibi Betuleius, et post eum Gallaeus hemistichion esse poetae alicujus: sed quis ille sit, neuter indicat. At magno sine labore discere poterant illud esse Virgilii, cujus haec sunt carmina, (Lib. X Aeneid., v. 763 et seqq.). Quae magnus Orion Cum pedes incedit, medii per maxima Nerei Stagna, viam scindens, humero supereminet undas. Quis enim dubitabit haec a Lactantio designari et irrideri? Videsis Servii in illos versus et in primum ejusdem Aeneidos librum annotationes, Natalem Comitem et alios.

Rursus autem Lactantius ostendit (Lactant., lib. IV, cap. 15) haec olim designata fuisse Sibyllarum carminibus, quae in variis earum libris legimus. Ea vero graece tantum ab illo transcripta, in codice regio, saepius a nobis laudato, sic latina facta sunt: « Ventos compescet; sternet vero insanum mare pedibus, pacisque fide calcatum. Et rursus aliqua dixit: Super undas ambulabit, infirmitatem hominum solvet, resurgere faciet mortuos, et pellet multos dolores, et de pane unius perionis saturatio erit virorum. » Ibi autem dicitur perionis; quia graece scriptum est πέρης ἄρτου, id est, sacculo et pera panis. In quibusdam vero editis legitur ῥίζης, in aliis πηγῆς, hoc est fonte, melius forsitan πήρης ex una panis pera aut sacculo, quo paucitas panum evidentius significatur. Caeterum latinam praedicti regii operum Lactantii codicis interpretationem saepius curiosis eruditisque lectoribus exhibuimus, ut quomodo ab aliis discrepet, et quae corrupta fuerint graeca verba, facilius perspiciant.

Sed videamus quid gentiles et Judaei contra tantorum hactenusque inauditorum Christi miraculorum auctoritatem objectarent. Primum autem respondebant carmina Sibyllarum non ab iis, sed a nostris, id est, christianis scriptoribus, fallaci titulo fuisse composita.

Verum Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. 15) futilem vanamque esse ostendit hanc responsionem. Nam Varro, Cicero, et veteres Sibyllam Erythraeam aliasque commemorant. Christiani vero ea, quae citant, illorum testimonia ex libris transcripserant auctorum, quorum dubia non erat fides, utpote qui ante obierant quam Christus homo factus fuisset.

Judaei vero majori procul dubio audacia et temeritate clamitabant, haec miracula a Christo quidem facta, sed magicis plane artibus. Nulla enim, ait auctor noster, fingi poterat major calumnia. Christus siquidem maximas, uti ille loquitur, « virtutes coepit operari non praestigiis magicis, quae nihil veri ac solidi ostentant, » id est, nihil veri, aut quod aliquid aliis afferat utilitatis et emolumenti. Quae enim arte magica aut daemonum fraudibus fiunt, ideo tantum aguntur, ut decipiantur homines. At Christi miracula vi ac potestate divina, non mala arte aliqua, sed solo, ut diximus, verbo facta sunt, atque ut homines ad Dei veri cultum veramque religionem adducerentur. Deinde vero Judaei negare non poterant edita fuisse a Christo haec miracula, quemadmodum in arcanis eorum litteris, id est, Veteris Testamenti libris praenuntiata fuerunt. A quibus autem longe antea praedicta fuerant, quam ab hominibus, ut vidimus, divino afflatis spiritu, qui nulli nocere, nullumque fallere, nec unquam mentiri poterant? Denique hanc insulsissimam non modo Judaeorum, sed gentilium quoque criminationem ab Arnobio aliisque depulsam et eversam ostendimus.

Recte ergo concludit Lactantius (Lact., l. IV, c. 13 et 15) Christum tantis miraculis et prodigiis meruisse et veracis legati, a Deo missi, et ipsiusmet divinitatis fidem. Quin etiam certissima fuerunt coelestis virtutis indicia, quibus sole meridiano clarius probavit veram esse quam fundavit et instituit religionem. Verum Lactantius aliis adhuc Christi miraculis, quibus daemones, magicarum artium auctores fugavit, evidentissime demonstrat illa nullis magorum dolis et artificiis, sed divina prorsus virtute ab ipso facta, atque inde adhuc veritatem christianae religionis mirum in modum stabiliri. Sed haec in sequenti articulo examinanda sunt.

ARTICULUS II. Quam invicte Lactantius christianae religionis veritatem demonstret ex fugatis a Christo, ejusque nomine, ac crucis signo daemonibus.

Tantum abest ut Christus praestigiis artibusque magorum aut daemonum miracula ediderit, quin et ipse et ejus discipuli mirabili virtute fugaverint daemones, eosque ejecerint ex iis, quae obsidebant, hominum corporibus. Atqui uti Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. XXVII) recte argumentatur: « Necesse est veram esse religionem, quae et rationem daemonum novit, et astutiam intelligit, et vim retundit, et eos spiritualibus armis domitos ac subjectos, cedere sibi cogit. » Enimvero hi daemones Jovis, Aesculapii aliorumque, quos gentiles colunt, deorum aut amici sunt, et illis aliqua necessitudine copulati, aut e contrario inimici, et infensi. Si sibi invicem copulati sint, atque, ut ait Homerus (Homer. Iliad., I, vers. 221), Jupiter daemonibus aggregetur, si a poetis et philosophis modo daemones, modo dii appellentur, quomodo eos distinguemus a se invicem, ut illos rite distinctos colamus et honoremus? Si vero eximii gentilium dii hostes revera sint daemonum, et eis infensi, cur illos non fugant, atque ad eos expellendos, non eamdem ac Christus ejusque discipuli habent potestatem? Quae etiam erit horumce deorum vis aut potentia, si ipsis subjecti non sint daemones? Cur etiam Christi, non autem Jovis aliorumque deorum, nomine fugantur, nisi quia Christum, minime vero falsos deos reformidant? Et certe ubi coluntur, se deos esse mentiuntur; ubi adjurantur a christianis, coguntur se daemones esse palam confiteri. Quorsum autem ab eis extorquetur tam ignominiosa confessio, nisi quia maximo christianorum eos adjurantium timore percelluntur?

Sed Lactantium nostrum, haec omnia, nec semel profecto enarrantem, si lubet audiamus: « Justos, inquit, id est, cultores Dei metuunt, cujus nomine adjurati, de corporibus excedunt, quorum verbis, tamquam flagris verberati, non modo daemones se esse confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa quae in templis adorantur; et quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in opprobrium religionis, sed honoris sui ( duo antiquissimi codices regii, et honoris sui), quia nec Deo, per quem adjurantur, nec justis, quorum voce torquentur, mentiri possunt. Itaque maximis saepe ululatibus editis, verberari se, et ardere, et jam jamque exire proclamant » (Ibid. lib. II, cap. 15, lib. IV, cap. 27, et lib. V, cap. 21). Eadem a Minucio Felice tradita alibi annotavimus et explicavimus.

Atqui si tantus sit daemonum, homines a veri Dei veneratione ad impium falsorum deorum cultum fraudulenter avocantium timor, si tanta illorum et deorum et daemonum infirmitas: contra vero, si tantum est Christianorum, verum Deum colentium, in ipsos daemones imperium, si tanta ad eos fugandos potestas; nonne certissime inde conficitur, tam veram esse christianorum, quam falsam gentilium religionem?

Acrius adhuc urget Lactantius, perspicuumque facit iisdem daemonibus terrorem maximum incuti ipso etiam crucis signo, quo quidem facto, non secus ac ejusdem Christi nomine adjurati, de hominum corporibus, quae obsessa tenebant, confestim ejiciebantur. Atque id quidem auctor noster narrat, non uti rem incertam, aut obscuram, sed omnibus sui temporis hominibus notissimam ac certissimam. « Nunc, » inquit, « sectatores ejus, » Christi videlicet, « eosdem spiritus inquinatos, de hominibus, et nomine magistri sui et signo passionis excludunt (Lactant., lib. IV, c. 27), » Neque hos improbos spiritus clam et occulto in fugam vertebant, sed palam ac publice, ac cum ipsimet gentiles diis suis immolarent. Tum enim, si assistat aliquis, uti ille ait, signatam frontem gerens, non poterant ullo modo litare, vel sicut Virgilius ab eo laudatus canebat (lib. III Georg., vers. 149): Nec responsa potest consultus reddere vates. Non semel autem aut raro, sed saepius id factum plane asseverat. Nam continenter subjungit hanc saepe causam praeeipuam fuisse malis regibus justitiam, hoc est, christianos persequendi.

Unum tamen ex pluribus selegit memorabile exemplum, quod his protulit verbis: « Cum quidam ministrorum nostrorum » (in duobus antiquioribus mss. regiis codicibus, pro nostrorum, legimus, e cultoribus Dei ) « sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, » (memorati codices regii prosecrant, et unus secunda manu, consecrant, editio Florentina prosecuerant ) « conquerentes, profanos, id est, Christianos, homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expurgarent, (mss. regii praefati, ac plures alii cum antiquiores tum recentiores, et editio ultima, expugnarent ) « Dei templum, seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium poenis expiaretur. » Duae autem diversae codicum lectiones duplicem exhibent Lactantii sensum. Si enim legas expugnarent Dei templum, significabit Nicomediae templum, Diocletiano jubente, ut ipse Lactantius postea narrat, fuisse expugnatum et eversum. Si vero legas expurgarent Dei templum, sensus erit, ut gentiles expiarent dei sui templum, quod a christianis contaminatum putabant.

Quaecumque sit vera Lactantii lectio, ex ea aperte intelligitur daemones facto a christianis crucis signo territos ac fugatos. Sed haec fusius enarrat Lucius Cecilius in suo de Mortibus persecutorum libro, ubi rationem nobis reddit cur Diocletianus Imperator coeperit in christianos saevire. Ibi enimvero haec legimus: « Tum quidam ministrorum, scientes Dominum, cum assisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis immortale signum. Quo facto, fugatis daemonibus, sacra turbata sunt. Trepidabant Aruspices, nec solitas in extis notas videbant; et quasi non litassent, saepius immolabant. Verum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille Aruspicum Tages, seu suspicione, seu visu, ait idcirco non respondere sacra, quod rebus divinis profani homines, nimirum christiani, interessent. Tunc ira furens, sacrificare non eos tantum, qui sacris ministrabant, sed universos, qui erant in palatio, jussit, et in eos, si detrectassent, verberibus animadverti, datisque ad praepositos litteris, etiam milite cogi ad nefanda sacrificia praecepit; ut qui non paruissent, militia solverentur » (Cecil., lib. de mortib. persecut., cap. X). Vides sane quam asseveranter uterque affirmet ethnicorum sacra facto a christianis dominicae crucis signo turbata fuisse, ac Diocletianum, ibi praesentem, tum jussisse in hos caeterosque christianos saeviri.

Quamvis autem certissimum sit utriusque Lactantii, et Lucii Cecilii, sicut alibi ostendimus, de fugatis signo crucis daemonibus testimonium, nec ab ullo cordato homine in dubium merito possit vocari; si quis tamen id sibi aliunde probari postulet, huic testem primum dabimus Athanasium, qui palam testificatur daemones ac deos signo crucis Christi facto tamquam mortuos obmutescere, irritasque fieri eorum praestigias: Τῷ δὲ σημείῷ τοῦ σταυροῦ πᾶσα μὲν μαγεία παύεται, πᾶσα δὲ φαρμακεία καταργεῖται ( Athanas., de Incarn. Verb. Dei ). « Signo autem crucis omnis ars magica deficit, incantamenta omnia evanescunt. » Quapropter Cyrillus Hierosolymitanus christianos, curae suae commissos, sic adhortabatur: « Ne ergo Christi crucem erubescamus, sed si quisalius abscondat, tu palam ad frontem obsignato, ut daemones regium signum intuentes, tremuli procul aufugiant. » Μὴ τοίνυν ἐπαισχυνθῶμεν τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ, ἀλλὰ κἂν ἄλλος ἀποκρύπτῃ, σὺ φανερῶς ἐπὶ μετώπῳ σφραγίζου, ἵνα οἱ δαίμονες τὸ σημεῖον ἰδόντες τὸ βασιλικὸν, μακρὰν φύγωσι τρέμοντες (Cyrill., Hierosol. Catech., IV, § 10). « Non enim, inquit, alterius crucifixi invocatio daemones abigit.

Nec minus perspicue Gregorius Nazianzenus divinam hujus salutiferi crucis signi et invocati nominis Christi potestatem hisce versibus cecinit: . . . . Ἐγὼ Χριστοῦ λάχος οὔνομα σεπτὸν Πολλάκι μοῦνον ἔειπον· ὅδ' ᾤχετο τηλόθι δαίμων Τρύζων, ἀσχαλόων τε, βοῶν σθένος ὑψιμέδοντος· Ἢ σταυροῦ μεγάλοιο χαράγματι, μηδὲ μένοντι, Ἠέρα μέσσον ἔγραψα, τύπος δὲ ἔστησε τρόπαιον. (Greg. Naz, Carm. 61.) Ipse etiam sors inclyta Christi Prolato ipsius vel solo nomine, saepe Daemones ejeci stridentes, atque gementes, Clamantesque Dei robur dominantis olympo, Aera vel medium signo crucis ipse notavi Illustremque tulit typus hic ex hoste triumphum.

Quid vero quod vir ille, fide procul dubio dignissimus, ac post eum Theodoretus (Theodoret., lib. III Hist., Eccl., cap. III), celeberrimum nobis suppeditant Juliani Apostatae exemplum, quo certe nihil ad ostendendam signi crucis in daemones virtutem efficacius potest umquam desiderari. Impius enim ille imperator, sicut illi testantur, postquam a christiana religione defecisset, in subterraneum et horrendum adytum, uno tantum stipatus comite, descendit, ut magicis artibus daret operam. Sed sonis insuetis, tetris odoribus, spectrisque igneis territus: « Ad crucem, » inquit Gregorius, « vetusque remedium confugit, hocque se adversus terrores consignat, eumque quem persequebatur, « videlicet Christum, » opitulatorem adsciscit . . . . . Valuit signaculum, cedunt daemones, pelluntur timores. Quid deinde? Respirat malum, rursus audaciam concipit, rursus aggreditur, rursus iidem terrores urgent, rursus signum adhibetur, ac daemones conquiescunt. »

Cum haec vero publica notaque omnibus ethnici negare nequirent, qua, putas, ratione ea infirmare conabantur? Respondebant, ait Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. 27), hoc deos non metu (male in editis, nutu ) verum odio facere. Neque in animum, quaeso, inducas illud ab auctore nostro gratis fictum; quod facilius refelleret. Jam enim citati Gregorius Nazianzenus et Theodoretus certiores nos faciunt sacrorum antistitem, lateri Juliani inhaerentem, ipsi virtutem crucis valde admiranti respondisse. Abominationi illis fuimus, non terrori, vel ut scribit Theodoretus: « Non timuerunt daemones, ut tu censes, sed factum tuum abominati recesserunt. »

Verum Lactantius insulsam hanc cavillationem funditus evertit. Si qua etenim fuisset deorum sive daemonum potestas; congruum, immo necesse proculdubio erat, ut quos signo crucis munitos oderant ac detestabantur, hos non fugerent, sed praesentibus potius mulctarent poenis. Turpis namque haec fuga certissimum erat victoriae, a christianis in eosdem daemonas reportatae indicium. Negare itaque nemo poterat, tam veram, quam victricem esse religionem christianorum, qui daemonas solo crucis signo fugabant domabantque.

Quis igitur Gallaeum, non secus atque alios ejus asseclas, salutiferi crucis signi inimicos, non mirabitur, qui in hunc Lactantii locum observat, eum plus, quam par erat, tribuisse crucis signo; quando quidem dixit illud daemonibus fuisse terrori? Quid enim, amabo te, illi nimium tribuit? Daemones, inquit Galaeus, non signo crucis terrebantur, sed cruce ipsa, hoc est, morte Christi in cruce interempti. Verum eximius ille vir prius evidentissime probare debebat, mentitos fuisse non dubiae tamen fidei scriptores, a nobis hactenus citatos. Sed id nec probavit Gallaeus, nec probare curavit. Atqui si Julianus impius ille apostata, non amplius, si tamen umquam fuit, sincerus Christi sectator, daemones, uti diximus, signo solo crucis fronte imposito expulit; multo magis certum esse debet, eos a veris ac piis Christi discipulis hoc ipso solo fugatos fuisse.

Urget Gallaeus: Paulum in sua ad Hebraeos epistola scripsisse diabolum Christi morte destructum. Quid inde? Numquid ex his verbis conficitur solo crucis Christi signo fugatos non fuisse daemones? Quin immo, quia Christus morte sua diabolum destruxit, inde profecto conficitur ipsius crucis signum diabolo et daemonibus esse terrori.

Instat adhuc heterodoxus homo Lactantium non dixisse daemones nudo crucis signo expelli, sed et nomine magistri et signo passionis, quod, inquit, et nos concedimus. Bene est, quod ille tandem concedat, quod non poterat amplius inficiari. At si utroque et nomine Christi, et signo crucis ejus daemones expulsi sunt, certe ad eos expellendos debuit aliqua esse illius salutaris signi potentia. Ut quid enim frustra adhibitum fuisset? Atqui Lactantius ibidem subjunxit, quod Gallaeus non sine fraude et dolo dissimulasse videtur, cum sacrificarent ethnici in fugam versos fuisse daemones, imposito ab assistentibus christianis frontibus crucis Christi signo. At ibi Lactantius, quemadmodum alii a nobis citati, mentionem solius Dominicae crucis signi fecerunt. Porro autem hanc signi crucis virtutem non ab ipso solo, sed a divina potentia, cujus instrumentum est, derivari catholici omnes, quidquid calumniatores heterodoxi secus effutiant, palam profitentur.

ARTICULUS III. Diluuntur ethnicorum argumenta, quibus frustra probare conati sunt ab Apollonio Tyanaeo similia, ac majora etiam, quam a Christo facta fuisse miracula, aut haec ab apostolis, ut quaestum facerent, conficta.

Quantum christiana religio veris ac certe stupendis Christi miraculis stabilitur, tanta ethnici audacia, tantoque conatu tam saepe quam frustra repetito, illa negare aut infirmare connisi sunt. Unus autem ex iis cujus nomini Lactantius pepercit, et quem superius Hieroclem fuisse ostendimus, peculiari quadam, sed. plane penitusque vanâ ac futili ratione ad cuncta Christi miracula deprimenda et extenuanda aggressus est. Cum enim illa negare non posset, voluit ostendere, Lactantii verba sunt, Apollonium vel paria, vel etiam majora fecisse (Lactant. lib. V. Ins. div. cap. III). Famosus ille fuit Apollonius Tyanaeus, Pythagoricae philosophiae sectator, qui sub finem primi Ecclesiae saeculi, ut in Eusebiano Chronico notatur (Euseb. Chron. ad ann. Christ. 96), florebat. Octo autem, qui etiamnum exstant, libros de illius vita Philostratus stylo, sicuti ait Photius, aperto, gratioso, et conciso conscripsit. Ibi autem varia et maxima memorantur miracula, ex quibus pauca quaedam idem Photius recenset, qui narrationem suam sic absolvit: « His similia dementiae plena, et alia plurima prodigiose confingit. Itaque libris octo omnis ab illo vanissimi laboris opera consumitur. » Παραπλήσια τούτοις ἀνοίας μεστὰ καὶ ἕτερα πλεῖστα τερατευσάμενος. ἐν ὁκτὼ δὲ λόγοις ἡ πᾶσα αὐτῳ τῆς ματαιοπονίας σπούδη κατηνάλωται.

Ex hac autem Philostrati historia, seu potius confictis ab eo fabulis, Hierocles in suis libris, quos pseudotitulo φιλαληθεῖς, uti notavimus, inscripserat, occasionem arripuit Apollonii miracula cum iis, quae Christus divina virtute fecerat, perperam componendi. Itaque hac insulsa comparatione, non ille tantum, sed alii quoque gentiles, postea conati sunt miraculorum Christi minuere, ac penitus etiam infirmare auctoritatem. Saeculo etenim quinto Marcellinus quaestiones quasdam Augustino solvendas proposuit, eumque rogat, ut iis respondere dignetur, qui « Apollonium suum nobis, et Apuleium aliosque magicae artis homines in medium proferunt, quorum majora contendunt exstitisse miracula » (Apud Aug. epist. 136). Audaciores procul dubio hi videntur, qui miracula non solum ab Apollonio, quemadmodum Philostratus jactitabat, sed etiam ab Apuleio, effecta, his quae Christus fecerat, paria atque majora etiam fuisse opinabantur. Sed quia nemo negare poterat hunc Apuleium impium fuisse hominem, et magiae accusatum, hinc Lactantius (Lactant. ibid.) haud illepide Hieroclem sic irridet: « Mirum quod Apuleium praetermiserit, cujus solent et multa, et mira memorari. » At serio hunc deinde refellit et respondet, si vera fuerint, quae venditabantur Apollonii miracula, illum debuisse pro deo ab omnibus coli. Hieroclem itaque sic urget, « Cur igitur, ô delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit, nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus? »

Quo autem, inquies, pacto, id Lactantius asseverare potuit. Nonne Xiphilinus memoriae mandavit eumdem Apollonium ab Antonino Caracalla in honore magno habitum fuisse, καὶ ἡρῶον αὐτῷ κατασκευάσαι, eique ab illo erectum monumentum, sive aedificatam, tamquam heroi, basilicam? Narrat vero Vopiscus Apollonium Aureliano post captam Tyanam urbem apparuisse, illique suasisse, ut clementius ageret. Tum deinde haec adjecit: « Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus, atque in multis ejus imaginem viderat templis. Denique statim attonitus, et imaginem et statuas, et templum eidem promisit » (Vopisc. in Vit. Aurel. circ. med.). « At si imperator ille stetit promissis, ante Lactantii tempora, templum Apollonio aedificatum est. Quid vero visae ab illo ejus imagines et statuae, in templis collocatae, aliud innuunt, nisi eas ipsi tamquam Deo positas? Verum id probatione adhuc indiget. Quis enim nesciat alias in gentilium templis, quam deorum erectas fuisse statuas et imagines? Et certe Xiphilinus dicit illi, non tamquam Deo, sed tamquam heroi fabricatum a Caracalla monimentum.

Quoquo autem modo res se habeat, Lactantius paulo post suam clarius explicat mentem, ubi adversarium suum sic insectatur: « Cum dicas et adoratum esse a quibusdam, sicut Deum, et simulacrum ejus sub Herculis Alexiaci nomine constitutum, ab Ephesiis etiam nunc honorari » (Lact. ibid.). At haec ex Philostrati historia (Philostr. lib. IV, cap. 3) Hierocles haud dubie delibaverat. Nonne ergo Lactantius hinc recte colligit Apollonium a quibusdam tantummodo pro deo habitum, quem tamen non suo nomine colebant, sed alieno, nimirum Herculis Alexiaci, seu ut graece Philostratus dixit ἀποτροπαίου, id est, malorum depulsoris et averruncatoris? Si qui autem alii illum vero ac proprio ejus nomine tamquam Deum honoraverint, hi paucissimi erant, ac unus fortasse, uti, Lactantius, joco et risu dixerat, et solus Hierocles.

At hic ipse respondebat Apollonium fuisse Christo modestiorem, qui etsi majora, ut ille garriebat, quam Christus, fecisset miracula, Dei nihilominus nomen sibi non arrogaverit. Sed Lactantius funditus evertit vanum illud simulatae frustra verecundiae effugium. Quis est enim, inquit, qui immortalis nominis sui memoriam non concupiscat? Reges certe maximi, aliique homines magnificis imaginibus, statuis et sepulcris eam sibi comparare moliti sunt. Immo vero ipsemet Hierocles editis libris suis, tametsi detestabile ingenii sui monimentum sint, nihil aliud quam nominis immortalitatem affectaverat. Stultum est igitur putare id, quod omnes optant, recusatum ab Apollonio, quem Hierocles dixit a quibusdam sicut Deum adoratum fuisse.

Dein vero falsa fuisse Apollonii miracula hinc auctor noster aperte convincit (Lactant. lib. V Inst., cap. III), quia constabat illum operam magicis dedisse artibus, quibus aliquid supra consuetum naturae ordinem fecisse videbatur. Nefandis siquidem his fraudibus illud plane tribuendum, quod Hierocles post Philostratum posteris tradidit (Philostr. lib. VIII, cap. 4), eumdem Apollonium cum ante judicum tribunal staret, moxque debitas poenas Domitiano daturus esset, tum repente ex omnium oculis evanuisse, nec comparuisse amplius. At inde Eusebius jure merito concludit (Euseb. adv. Hierocl.) illum non ideo quidem magum fuisse, quia subiit judicium, sed quia judices, imperatorem et circumfusos illi speculatores effugit ac fefellit. Nec absimili sane modo Hieronymus contra Marcionistas, qui Christum ficte et simulate natum falso asserebant, disputat: « Apollonius Tyanaeus scribitur, cum ante Domitianum staret in consistorio, repente non comparuisse. Noli potentiam Domini magorum praestigiis adaequare, ut videatur fuisse, quod non fuit » (Hieronym. epist. ad Pammach. adv. Error. Joan. Hierosol.).

Quamobrem Augustinus censet irridendos prorsus esse gentiles, qui hunc Apollonium et Apuleium magicis artibus deditos, Christo comparare audebant, tametsi tolerabilius videatur, quod illos cum eodem Christo potius, quam cum sceleratissimis diis suis contulerint. Marcellino siquidem, ipsum, ut paulo ante dicebamus, interroganti sic respondet: « Quis vel risu dignum non putet, quod Apollonium et Apuleium, caeterosque magicarum artium peritissimos, conferre Christo, vel etiam praeferre conantur? quamquam tolerabilius ferendum sit quando istos ei potius compararunt, quam deos suos. Multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit, quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Jovem nominant » (Augustin. epist. 138 ad Marcell. § 18). Alia vero in epistola seu libro, ubi ethnicos refellit, qui Jonam triduo in ventre ceti fuisse, tanquam penitus incredibile irridebant, ibi Apollonium haud dubitanter magum appellat, et asserit memorata ejus miracula nullius certa auctoritate firmari: « Et tamen si hoc, inquit, quod de Jona scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyanaeus fecisse dicerentur, quorum multa mira, nullo fideli auctore, jactitant, quamvis et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate, sed specie, non sapientia, sed plane fallacia; tamen si de istis, ut dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus » (Idem epist. CII. quaest. 6). Animum, quaeso, parumper advertas ad id, quod ibi eximius iste doctor palam aperteque asseverat, haec utriusque, Apollonii et Apuleii miracula nullo fideli auctore jactitari. Nec immerito quidem. Nam quae Apollonio tribuuntur, illa ex Philostrato, uti observavimus, incertae omnino, ne quid amplius dicamus, fidei scriptore, litteris mandata sunt. Deinde vero Augustinus dicit illos magos, vel laudabiliter philosophos nominari. Quam jure autem merito id ab eo dictum sit, inde colligas, quod Hieronymus Apollonium a vulgo magum, a Pythagoricis philosophum nuncupatum fuisse testificatur: « Apollonius, inquit, sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut Pythagorici dicunt » (Hieronym. epist. L. ad Paulin.).

Neque solum porro vulgus hunc magum vocavit, sed Lucianus narrat (Lucian. in Alexandr. seu Pseud.) quemdam maleficum et improbum praestigiatorem, Alexandri itidem magi praeceptorem, ex eorum fuisse numero qui cum Apollonio Tyanaeo versati fuerant, omnemque pernoverant illius tragaediam: καὶ τὴν πᾶσαν αὐτοῦ τραγῳδίαν εἰδότων.

At vehementius adhuc ethnicos hinc urget Lactantius, quod ab illis pauca tantum, fatente etiam Hierocle, atque exigua Apollonii portenta venditarent: Christus vero innumera, et tam multa, inquit ille, ediderit miracula, ut unus liber ad complectenda omnia satis non sit (Lactant. lib. IV. cap. 15). Quo ille loquendi modo Joannem haud dubie imitatus est, qui in fine Evangelii sui scripsit, se non arbitrari singula Christi opera, si scriberentur, mundum ipsum capere posse eos qui scribendi sunt libros (Joan. Evang. cap. XXI, 25). At his procul dubio verbis significat innumerabilia fuisse Christi opera et miracula, quae digna erant immortali memoriae singulatim consignari. Porro autem Christiani, uti Lactantius prosequitur (Lactant. lib. V. cap. 3), agnoverunt palamque profitebantur Christum esse verum Deum, sed non ideo tantum, quia tot tantaque miracula ab ipso edita, verum etiam quia ea ipsa a sacris vatibus, uti dictum est, divino spiritu afflatis praenuntiata fuisse certo certius compererant. Atqui nec Apollonius, nec Apuleius vera umquam ediderunt miracula, neque ullus umquam ea ab aliquo divino propheta, prius quam fierent, annuntiata fuisse ullibi testificatus est. Plura autem de Apollonio qui legere voluerit, is Huetium consulat (Huet. de Demonstr. Evangel. prop. IX, c. 147), et recentioris scriptoris lucubrationem, gallica lingua nuper conscriptam.

Contra tamen impudentissimus christianorum hostis Hierocles instabat, quae in sacra Scriptura narrantur, haec falsa esse, sibi ipsis contraria et a Petro et Paulo, caeterisque Christi discipulis rudibus et indoctis, ac plerisque piscatoria arte quaestum facientibus, atque omnia ad lucrum revocantibus, ficta fuisse ac fallaciter disseminata. Sed insulsissimam calumniam tam cito quam facile Lactantius noster depellit (Lact. lib. V, cap. 2 et 3). Nam si rudes et indocti fuerunt, ergo ab eis abfuit fingendi astutia et voluntas. Quid vero, quod non indocti homines, sed eruditi ac doctrina exculti, quales erant Plato, Aristoteles aliique philosophi, contraria sibi invicem et repugnantia aliquando docuerunt. At ea omnia quae a Christi discipulis tradita sunt, ubique quadrant, planeque sibi consentiunt. Nihil porro dictu absurdius, quam illos quaestus et commodi gratia fuisse fallaciarum seminatores. Vivendi etenim genus secuti sunt, quod omni voluptate caret, et omnia, quae habentur in hujus mortalis vitae bonis, plane spernebant. Quin immo pro Christi fide et religione non solum mortem constantissime subierunt, sed Christus, et ii etiam ipsi praedixerunt se morituros illius causa, omnesque suos sectatores acerba et nefanda passuros. Sed de his omnibus jam a nobis in superiori dissertatione disputatum est.

Quid ergo ex tota hac disputatione aliud concludendum, nisi verissima fuisse quaecumque Christus fecit miracula, neque ea ab ipso edita malis quibusdam artibus, sed divina tantummodo virtute ac potestate? Atqui si Christus divina, sicuti nemo, nisi dementi pervicacia obcaecatus, negare potest, virtute praeditus fuit, necessario fatendum est veram esse fundatam ab illo religionem.

CAPUT IV. Examinantur alia argumenta, quibus christianae religionis veritas a Lactantio stabilitur.

ARTICULUS PRIMUS. Quam perspicue Lactantius demonstret veram esse christianam religionem ex Judaicae legis abrogatione, ac christianae institutione, propagatione et sanctitate.

Religionis nostrae veritatem demonstrant non ea tantum, quae ab Christi, ejus auctoris vita, mirandisque prorsus ejus operibus ducuntur argumenta, sed alia, etiam, quae ex ipsamet ejusdem religionis institutione, propagatione et sanctitate erui possunt (Lactant. lib. IV. Inst. divin. cap. 11 et cap. 17). Praedictum siquidem a sacris vatibus et ipsomet Moyse fuerat fore ut Deus suum mitteret e coelo filium, qui Judaeorum circumcisionem, ut infra dicetur, et legem eorum abrogaret, novamque conderet ubique terrarum disseminandam. Quin etiam iidem prophetae praenuntiaverant abjectam a Judaeis justitiam, ad eas transferendam gentes, quae illam ignorabant. Quae autem hunc praedicuntur in modum quis vera esse non fateatur? Atqui illud, inquit Lactantius, Propheta Malachias (vel juxta duos antiquissimos mss. regios, Malachiel, aut juxta Hieronymum (Hieronym. praef. in Malach.), Malachi, et Augustinum (August. lib. XX de Civit., cap. 25), Malachias sive Malachi) his indicat verbis: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habeo (Malach. cap. I, 10) (Cyprianus habebo; LXXII et Vulgata suscipiam) ex manibus vestris: quoniam a solis ortu usque ad occasum clarificabitur (Cyprianus (Cyprian. lib. I adv. Judaeos § 16) clarificatum est; LXXII, magnum est; Vulgata, glorificatum est) nomen meum apud gentes. Nullus autem fere est ex antiquis Ecclesiae Patribus, qui hoc Malachiae testimonium de rejiciendis Judaeorum sacrificiis, et nova lege christiana, incruentoque illius sacrificio postea instituendis, non interpretetur. Supervacaneum itaque foret omnium singillatim appellandorum verba transcribere, ac sufficiet Justini martyris (Just. Dial. cum Tryph.), Iraenei (Iren. lib. IV, adv. haeres. c. 32), Tertulliani (Tertullian. lib. III adv. Marcion. cap. 22 et lib. IV), Cypriani (Cyprian. loc. cit.), Eusebii (Euseb. in fin. lib. I. Demonstr. Evangel.) Hieronymi (Hieronym. in cit. Malach. loc.), libros citasse et loca librorum.

Praeterea Lactantius illud confirmat hac psalmistae vaticinatione: Item David in Psal. XVII: Constitues me in caput gentium: populus quem non cognovi serviet mihi (Psalm. XVII, 44). Ita et Cyprianus juxta manuscriptum codicem Corbeiensem, et secundum alios servivit mihi, atque inde ille similiter probat his verbis designatas fuisse gentes in Christum credituras. Tertullianus vero: « Sicut supra ostendimus, inquit, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est; ita et novae legis et spiritualis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu oris obaudivit me, prophetae annuntiaverunt. Quis autem populus, qui Deum ignorabat, nisi noster qui Deum nesciebamus? Et quis in auditu auris audiit, nisi nos qui, relictis idolis, ad Deum conversi sumus? » (Tertull., lib. adv. Jud., cap. 3). Sed de psalmi illius verbis totoque hoc psalmo legendus in primis Augustinus (August. lib. XVII de Civit. cap. 16).

Nec minus clare id Lactantius annuntiatum esse docet his Isaiae verbis: Venio colligere omnes gentes et linguas, et venient, et videbunt claritatem meam, et dimittam super eos signum, et mittam ex eis conservatos in gentes, quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam (Cyprianus, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam) et nuntiabunt claritatem meam in gentes (Isai. cap. LXVI, 18). Ibi Lactantius ea omisit, quae ex Cypriano annotavimus (Cyprian. lib. II, adv. Judaeos, § 22), et in LXXII interpretatione leguntur. Sed uterque nonnulla quoque alia, quae in eadem versione habentur, praetermisit, eodem tamen, quo diximus, sensu citata a se verba explicat. Ita etiam praeter alios, Hieronymus, qui haec longe fusius prosecutus est (Hieronym. in comm. cit. Isa. loc.).

Nec obscure etiam praefatis Isaiae verbis significatur fore, ut vera Christi religio, per totum terrarum orbem disseminata, ab omnibus gentibus susciperetur. At illud adhuc auctor noster declaratum putat (Lact. ibid. cap. 12) his, de quibus nos paulo antea egimus, Danielis verbis: Datum est ei regnum, et honor et imperium, et omnes populi, tribus, linguae, servient ei (Daniel, cap. VII, 13.) Nam ea effectum suum sortita sunt; quandoquidem Christus: « Nunc habet, » inquit Lactantius, « perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen ejus venerantur, majestatem confitentur, doctrinam sequuntur, vitam imitantur. » Alibi vero: « Nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio ejus, » Christi videlicet, « aut sublimitas majestatis ignota sit » (Lactant. lib. IV. Inst. cap. 26). Denique alio adhuc in loco: « Ab ortu, inquit, solis usque ad occasum lex divina suscepta est » (Idem, lib. V, cap. 13). Quis autem diffiteri potest eam religionem esse veram, quae per totum terrarum orbem eodem plane propagata est modo, quem divino afflante Spiritu, prophetae longe antea praedixerant? Sed hoc argumentum paulo aliter et uberius tractatum ab Arnobio vidimus et expendimus.

Caeterum Lactantius (Lactant. lib. III Inst., cap. 10) in propositionis suae confirmationem alia profert eorumdem sacrorum vatum testimonia, quibus palam denuntiaverant fore, ut Christus, abdicato et exhaeredato Judaico populo, christianos faceret regni sui haeredes. Primum autem desumit ex his Hieremiae verbis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Egypti; quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus (Hierem. cap. XXXI, 31 et 32). Quae quidem leguntur in LXXII interpretatione, et apud Cyprianum (Cyprian. lib. I, adv. Judaeos, § 11), qui ea sicuti Lactantius noster interpretatus est. Eodem quoque modo duobus in libris contra Judaeos et Marcionem inde argumentatur Tertullianus (Tertull. lib. adv. Judaeos, cap. III, et lib. IV adv. Marcion. cap. I), qui tamen duobus illis in locis diversa ratione retulit Hieremiae verba. Sed hujus diversitatis non alia procul dubio causa fuit, nisi quia illa aliquando ab ipso, sicut aliis Ecclesiae Patribus usu haud semel venit, memoriter tantum reddita sunt. Hieronymus vero (Hieronym. in cit. Hierem. loc.) haud dubitanter asseverat Paulum Apostolum hoc antea usum fuisse testimonio, omnesque deinceps ecclesiasticos viros censuisse illud in primo Christi adventu completum quando Evangelium Veteri Testamento successit.

Secundam futurae hujus successionis praedictionem his Lactantius (Lact. ibid.) censet exprimi ejusdem Hieremiae verbis: Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam (LXXII addunt: Dedi dilectam animam meam) in manus inimicorum ejus. Facta est haereditas mea mihi, quasi leo in sylva. Dedit super me (LXXII contra me ) vocem suam, ideo odi eam (LXXII odivi ) eam (Hieronym. cap. XII, 7 et 8). Haereditatis enimvero nomine, ait Lactantius, non regnum designatur, sed ingrati et impii haeredes Judaei, quibus Christus factus est sicut leo, id est, praeda, quando cum crucis supplicio interfecerunt, cum prius dedissent super, sive contra ipsum suam vocem, id est mortis sententiam. Hieronymus vero et alii magno consensu huic propheticorum verborum interpretationi subscripserunt.

Porro autem inde colligit Lactantius christianos ex gentibus a Christo convocatos et suffectos in Judaeorum locum, filios horum ipsorum appellari. Quod ille insuper confirmat Sibyllino versu, quem in secundo antiquiore codice regio sic latine legimus: Judaeorum beatum divinum genus coelestium. Sed illud maledieo dente carpit Gallaeus, quod auctor noster dixit christianos Judaeorum filios nuncupari; quia Paulus manifeste, uti ille ait, ab gentibus distinxit Judaeos (Paul. epist. ad Galat. cap. III, 7 et 29, et cap. IV, 31). Quid ergo, bone vir, nonne innatum in antiquos Ecclesiae Patres odium te occaecavit? Qui enim oblivisci aut dissimulare potuisti christianos ab eodem Apostolo semen Abrahae, atque illius sicut et liberae, id est, Sarae filios appellari?

Quamobrem omissis his inepti scholiastae quisquiliis, Lactantium nostrum sequamur (Lact. ibid.). Suam autem assertionem rursus probat hac Isaiae praedictione (Isaiae cap. XLII, 6 et 7): Apud quem, inquit, Pater summus ad Filium loquitur, dicens: Ego Dominus Deus vocavi te in justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te (LXXII et Cyprianus (Cypr. lib. II adv. Judaeos, § 7), confortabo te ), et dedi te in testamentum generis mei (LXXII in foedus generis Israel ) in lucem gentium aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Quibus ille verbis significari putat nos, cum antea tanquam caeci, et carcere inclusi, Deum veritatemque ignoraremus, fuisse ab eo illuminatos, solutos malis vinculis, et in regni coelestis adscitos haereditatem. Eadem fuit sententia Tertulliani, quem velim audias, adversus Judaeos disputantem; « Aspice, » inquit, « universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad dominum Deum creatorem, et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetatum. Statim tibi promissio occurrit . . . . . Sicut per Isaiam dicit: Ecce dedi in dispositionem generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est, de delictis liberare, et de domo carceris, id est, mortis, sedentes in tenebris ignorantiae scilicet. » (Tertull. lib. adv. Jud. cap. XII). Quid autem Lactantii, oro te, disputationi magis congruum? Nonne is tibi videbitur illam ex hoc Tertulliani fonte hausisse? Quis ergo inficiabitur veram esse religionem sectatorum Christi, quos prophetae et ipsemet Christus annuntiaverant in locum exhaeredati populi Judaici divinitus substituendos? Sed de his legendi Justinus in Dialogo cum Tryphone, et Eusebius de Demonstr. Evang. lib. IX, pag 443, et seq. atque alii.

Neque porro illae dumtaxat, quae exitum suum habuerunt, de christiana religione instituenda ac propaganda praedictiones; sed ejusdem etiam religionis sanctitas, documenta et praecepta, quibus eam profitentes per totum vitae suae curriculum fideliter obsecuti sunt, veritatem illius mirum plane in modum comprobant. Nam omnis christianorum, inquit Lactantius (Lactant. lib. V, cap. 9), religio quid aliud praecipit, nisi ut illi non solum sine scelere et macula, sed pie sancteque vivant? At fieri non potest, pergit ille, ut qui omnibus vitae suae actibus non errant, in ipsa errent religione, quae rerum omnium caput et summa est. Ecquis vero non fatebitur fieri neutiquam posse, ut maxima hominum, qualis jam tum Lactantii aetate erat, christianorum multitudo, omni vitae suae tempore, in vera pietate et sanctimonia constanter perseveraret; quin pura et sana sint ea, quibus sedulo obtemperabat, instituta praecepta, ac documenta? Atqui christiani, uti saepius jam ostendimus, et infra adhuc dicetur, minime vero gentiles vitam hujuscemodi agebant. Ergo tam vera erat illorum quam falsa horum religio.

ARTICULUS II. Quam luculenter Lactantius christianae religionis veritatem asseruerit ex dirissimis Martyrum suppliciis, ad extremum usque vitae spiritum, non sine divinae gratiae auxilio, constantissime toleratis.

Aliud ad vindicandam christianae religionis veritatem argumentum, caeteris procul dubio non minus validum, Lactantio suppeditavit invictissima infinitorum cujuslibet aetatis, sexus, et conditionis martyrum constantia qua eam ubique ad extremum usque vitae spiritum defenderunt. Quamvis etenim omni suppliciorum genere, ac iis etiam, quae humana rabies excogitare potuit, crudelissimis saepissime excruciati fuerint, numquam tamen labefactari potuit eorum constantia, ac semel susceptae religionis propositum. Sed Lactantium nostrum pulchre, ut solet, ea de re disserentem, si lubet, audiamus: « Cum ab ortu solis usque ad occasum, lex divina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unitis ac paribus animis Deo serviant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis, intelligere debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa ad mortem usque defendatur » (Lact., lib. V, cap. XIII). Quomodo namque tantus potuit esse tot christianorum hominum, aetate, sexu, conditione tam diversorum, et in regionibus a se invicem adeo remotis habitantium consensus, tantaque pro religionis suae defensione conspiratio; nisi invictissimis rationum momentis persuasum omnino habuerint eam veram, nec humano ullo ingenio, sed ab ipsomet Deo institutam fuisse? Tanta siquidem hominum multitudo simul errare non potuit, nisi forte dixeris eos omnes eo stultitiae devenisse, ut unanimi consensu tormenta gravissima et mortem, quae vitare facillime poterant, nulla ratione omnibus commodis ac vitae suae praetulerint.

Sed haec mira prorsus martyrum fortitudo paulo attentiori animo consideranda est. Fatebantur ethnici christianos esse homines placidissimos, justorum imitatores, qui bona, ut ait Lactantius, et justa operabantur. Tanta tamen iniquitate ac feritate illos, ob solam Christi fidem, excarnificabant, quanta ac quam mirabili prorsus patientia innocentes ac vitae integerrimae illi viri quaelibet tolerabant irrogata sibi supplicia. Nam impii judices, tyranni et carnifices, contra omne humanitatis jus et fas, illos ne audita quidem causa, sed propter solum christianum nomen condemnabant, laniabant, occidebant. Quin etiam animas eorum, ut loquitur auctor noster, opes, liberos ferro et igni appetendo, horrenda prorsus immanitate ipsasmet feras, lupos et serpentes superabant. Quod quidem ille adhuc exprimit hoc Virgilii versu, sed tacito ejus nomine: Lupi seu Raptores atra in nebula, quos improba ventris Exegit caecos rabies. (Virgil., lib. III Aeneid., v. 354 et seq.) Sed immanissimos christiani nominis hostes non saeva ventris sicut feras, sed saevior cordis rabies efferaverat; nec hi in atra nebula, sed aperta praedatione in homines plane innocentes grassabantur. Parum autem erat eos viventes vexare, ac dirissimis necare suppliciis, sed horribili crudelitate mortuis illudebant eorum corporibus.

Ea autem erat plane diabolica ethnicorum iniquitas, ut si quis christianus doloris aut mortis metu, coeleste sacramentum, id est, Christi religionem desereret, sacrificaretque falsis numinibus, hunc laudarent et honoribus mactarent, hoc est, ut alibi diximus (Dissertat. in Minuc., cap. VIII, art. II), augerent et cumularent. Contra vero in verae religionis professione perseverantes vocabant impios atque, ut a nobis observatum est (Ibid., cap. XII, art. I), desperatos, totisque in eos incumbebant carnificinae viribus. Quamobrem Lactantius asserit (Lactant., lib. V, cap. 11) hos inhumanissimos tyrannos a prophetis, procul dubio nostris, bestias merito vocari. Nam bestiis, inquit, erant saeviores, nihilque hominis aliud gerebant, quam lineamenta et summam figuram. At, inquit ille, nihil, teste Cicerone, his miserius (Cicer. in fragment., tom. II, pag. 36).

Operae autem pretium est hic ea referre quae ab illo de crudelissimi cujusdam tyranni, quem solo bestiae nomine appellat (Lact., lib. V, cap. 11), inaudita hactenus saevitia et immanitate narrantur: Illa est, inquit, vera bestia, cujus una jussione Funditur ater ubique cruor. Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. (Virg., lib. II Aeneid., v. 647, et lib. II, v. 268 et seq.) Ibi ille plura conjunxit Virgilii carmina suppresso, uti adsolet, nomine, et in variis ejus libris decantata, nisi forte librarios potius errasse dixeris. Pergit vero: « Nemo hujus tantae bulluae immanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saevit, et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit, et in cineres furit, ne quis exstet sepulturae locus. » Ibi autem belluae nomine impium crudelemque procul dubio designat Diocletianum, cujus Eusebius (Euseb., lib. VIII Histor. Eccl., cap. III et seqq., pag. 293 et seqq.) haec et alia plura similia infandae in christianos inhumanitatis facinora memorat. At illud in primis quod scribit Lactantius noster, ferum illum imperatorem in occisorum martyrum saevisse cineres, potest confirmari testimonio jam laudati Eusebii (Idem. ibid., cap. VI, pag. 298), qui memoriae prodidit Dorothei et Gorgonii, regiorum cubiculariorum, corpora, quae post mortem convenienti sepulturae tradita fuerunt, ex sepulcro eruta, projectaque in mare, ne quis eos in sepulcris conditos, pro diis habitos adoraret. Parem quoque Tertullianus ethnicorum in sepulta martyrum corpora furorem exagitat et insectatur (Tertullian., Apologet., c. XXXVII). Sed de illo nos infra suo loco agemus. At Lucius Cecilius, uti alibi annotavimus (Dissert. in Luc. Cecil., cap. XII, art. III), narrat eamdem fuisse inhumanissimi Galerii, cum Diocletiano imperantis, saevitiam ac feritatem. Si quis itaque bestiae nomine utrumque imperatorem ab auctore nostro designari recte probaverit, nos in suam eo facilius adducet opinionem, quo certius est latas adversus christianos leges utriusque imperatoris nomine fuisse inscriptas.

Prosequitur auctor noster (Lact., ibid.), asseritque ab imperatoris Diocletiani satellitibus ac ministris tanta, tamque gravia excogitata fuisse ad excarnificandos et occidendos christianos tormentorum genera, ut ea nemo dicere, nec ullus voluminum numerus capere potuerit. Quaedam tamen ille ibi recenset, quae ab laudato Eusebio (Euseb. loc. cit., cap. VII et seqq.) satis confirmata, singillatim referre foret longius. At silentio is praeteriri non debet, quem Lactantius memorat ex ferocissimis illis hominibus unum ad cruentas caedes praecipitem exstitisse, qui in Phrygia, inquit, universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit. Sed hoc ab eodem Eusebio sic describitur: « Certe urbem quamdam Christianorum in Phrygia milites armati obsidione cinxerant, injectoque igne totam una cum viris, et mulieribus, ac parvulis, Christum Dominum invocantibus, concremarunt. » Valesius autem et alii, immo vero Gallaeus etiam fatentur eamdem historiam ab utroque Eusebio et Lactantio narrari. Vide ergo utrum apud Lactantium (Lact., ibid., cap. II), idem significet conventiculum, atque apud Eusebium vox graeca πολίχνη, id est, oppidulum. At animadvertas velim quod paulo antea dixerat ipse Lactantius, cum Nicomediae in Bithynia oratorias litteras doceret, contigisse ut eodem tempore Dei templum everteretur. Numquid ergo tunc et templum, et totum oppidulum subversum fuisse significavit?

Caeterum postquam Eusebius (Euseb., lib. VIII Histor. Eccl., cap. 12) longa enumeratione recensuit varia supplicia, quibus christiani excarnificabantur, suam sic absolvit narrationem: « Singulos quidem martyres nominatim commemorare longum, ac difficile fuerit, ne dicam prorsus inexplicabile. » Plura autem de hac Diocletiani persecutione, et de incenso illo conventiculo, Lucius Cecilius in suo de Mortibus persecutorum libro tradidit, quae in nostra de hoc libro dissertatione explanare contendimus (Dissert. in Luc. Cecil., cap. VIII, art. IV et seq.).

At subsequamur, si placet, Lactantium nostrum (Lactant., lib. V, cap. 11) diserte asseverantem eo usque processisse insatiabilem quorumdam crudelitatem, ut juberent, curam tortis, sicuti ille ait, dili genter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renoventur, et reparetur novus sanguis ad poenam. Testatum vero Eusebius alicubi facit (Euseb., lib. VIII Hist., cap. 11) quosdam martyres, variis curantium remediis refocillatos, ad mortem fidentiores perrexisse. Nos vero in jam citata de Lucii Cecilii libro dissertatione (Dissert. in Luc. Cecil., cap. XII, art. III) ostendimus Galerium imperatorem hac falsa pietate, quae ipsamet crudelitate crudelior erat, martyres nostros ad novos et redintegrandos praeparasse cruciatus.

Quidam vero, pergit Lactantius, sceleratissimi homicidae, aut nimio in christianos odio, aut innata animi feritate, aut tandem ut imperatoribus impie adularentur, ausi sunt saeva illorum edicta saevioribus explicationibus interpretari, ac singillatim enarrare quibus suppliciis christianos excruciari oporteret. Sed juvat ipsummet Lactantium loquentem audire: « Sceleratissimi, inquit, homicidae contra pios jura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegae, et disputationes jurisperitorum leguntur injustae. Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta nefaria collegit, ut doceret quibus poenis affici oporteret eos, qui se cultores Dei confiterentur. » (Lactant. loc. cit.) Ab Eusebio autem discimus (Euseb., lib. VIII Histor. Eccl., cap. 2) anno decimo nono imperii Diocletiani, mense Martio, circa diem festum dominicae passionis, datas esse duas leges, quarum prima praecipiebatur Ecclesias ad solum usque dirui, cremari sacros codices, infamia notari honoratos, qui in fidei christianae proposito permanerent, ac plebeios libertate spoliari. Nec multo post lata altera lege jubebatur, ut omnes ubicumque Ecclesiarum praesules conjicerentur in vincula, ac quoquo tandem modo sacrificare diis cogerentur. In Cecilii tamen libro de Mortibus persecutorum legimus sancitam fuisse a Diocletiano legem, sexto kalendas martias, qua cautum erat, ut omnes christiani cujuslibet ordinis aut gradus, omni privarentur honore et dignitate, atque in eos quibuscumque suppliciis animadverteretur. Sed de his in nostra de hoc Cecilii libro dissertatione disputavimus (Dissert. in Luc. Cecil., cap. VIII, art. IV).

Citatum porro a Lactantio Domitium censent eum esse Domitium Ulpianum, Alexandri imperatoris praeceptorem, qui decem de officio proconsulis libros, nunc deperditos ediderat. Ex his autem libris plura in Digestis transcripta reperies (lib. I Digest., tit. 15 et alibi). Utrum autem is ipse sit, de quo auctor noster loquitur, vel alius, Diocletiano imperante, jurisconsultus, expende, quaeso, ac pronuntia.

At certe ille jure prorsus merito detestatur acerbiorem omnibus tormentis falsam quorumdam praesidum indulgentiam, qui simulata humanitate et clementia, christianos torquere se nolle fingebant; ut ab illis facilius religionis suae repudiationem extorquerent. Neque ipse ab aliis tantum acceperat nonnullos sibi mirifice blandiri, quod eorum administratio hac in parte fuisset incruenta: sed, « Vidi ego, inquit, in Bithynia Praesidem, gaudio mirabiliter elatum, tamquam barbarorum gentem aliquam subjugasset: quod unus qui per biennium magna virtute restiterat, postremo cedere visus est. » Narrat autem Eusebius eosdem ethnicos machinas omnes adhibuisse, ut quibusdam falso persuaderent alios christianos diis tandem sacrificasse: « Adeo, » inquit, « pietatis hostes magno utique aestimabant, si id, quod voluerant, perfecisse saltem viderentur » (Euseb., lib. VIII Hist. Eccl., cap. 3). Addit tamen id adversus fortissimos Christi martyres parum prospere successisse.

Verum quam fraudulenta erat horum certe paucissimorum lenitas, tam horrenda erat aliorum pene omnium feritas, qui belluis longe saeviores, nova et caeteris atrociora semper excogitabant tormenta, quibus christianos crudelius quam antea excarnificarent et interficerent. Nobis vero, si fidem omnem praebere dubites, eam procul dubio non denegabis Lactantio, qui de iis, quae tempore adhuc suo agebantur, aut ipse viderat, aut certo certius didicerat, hunc scribit in modum: « Spectatae sunt, spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum Dei, in quibus excruciandis nova et inusitata tormenta excogitata sunt. Nam de mortis generibus horret animus recordari, cum immanium bestiarum, ultra ipsam mortem, carnificina saevierit. » (Lact., lib. VI Inst., cap. 17). Dicit itaque ultra mortem, sicut prius dixerat, eos in martyrum cineres saeviisse.

Neminem porro sanae mentis hominem esse putamus, qui ex hac certissima tot tantorumque suppliciorum, a christianis tanta constantia toleratorum, narratione apertissime non videat veram esse illorum et falsam gentilium religionem. Ea enim religio plane falsa esse convincitur, cujus sectatores summa iniquitate ac contra omnia divinarum et humanarum legum jura christianos, prorsus innocentes, ac veri Dei cultores, non audita umquam causa, sed suum solum ob nomen, iis necabant cruciatibus, quos, ut ait Lactantius, horret animus recordari. Vera enim religio cum scelere et injustitia consistere non potest. Contra autem haec religio vera est, cujus sectatores pietate, aequitate, morum integritate, fatentibus etiam hostibus suis, plane conspicua, haec omnia supplicia ad mortem usque miranda prorsus constantia atque, ut Lactantius adhuc asseverat (Idem lib. V, cap. 17). non necessitate, sed voluntate tolerabant. Nihil enim facilius illis erat, quam vel semel vel etiam ficte, ejurato nomine suo, non solum omnia illa tormenta declinare, sed praemia etiam temporalia, honores et dignitates consequi.

Quis insuper sani capitis homo, cum cerneret martyres, tanta tamque crudelia quarumlibet poenarum tormenta mirabili et invicta prorsus patientia perpeti, statim fateri non cogebatur, nec ipsam, inquit Lactantius, patientiam sine Deo cruciatus tantos posse sustinere? Non enim latrones et robusti corporis viri possunt tam patienter ejusmodi lacerationes perferre, sed exclamant, gemitus edunt et dolore vincuntur. Cur ergo? Quia illis, ait auctor noster, deest inspirata patientia. Atqui si martyrum nostrorum patientia humanas vires superavit, si ipsis ab omnipotente Deo inspirata est, uti etiam in superioribus dissertationibus nostris ostendimus (Dissert. in Minuc. Octav. cap. VI, art. IV), hinc evidentissime conficitur veram esse christianam religionem.

Novum autem huic argumento robur ac firmamentum inde accedit, quod his invictissimorum martyrum nostrorum poenis ac caedibus non modo non minueretur christianorum numerus, sed magis magisque semper augeretur. Talis siquidem, adeoque universalis hujuscemodi tormentorum et mortis contemptus, aliis plane persuasit aliquid procul dubio in eorum religione esse prorsus insolitum ac divinum; quo factum est, ut unde everti debebat, hinc altiores egerit radices, firmiusque stabilita et disseminata fuerit. Et certe hac pene incredibili martyrum patientia docti pariter atque indocti agnoverunt veram esse illorum religionem, eamque non hominum ingenio, sed Dei ipsius ope ac virtute fundari. « Nam cum videat vulgus » , inquit, « dilacerare homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant id, quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium, vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare » (Ibid. lib. V. cap. XIII), vel sicut brevius postea dixit: Augetur religio Dei, quanto magis premitur. Plurimis enim, examinata et cognita causa cur christiani tam patienter haec perferrent, merito displicuit iniquissima tyrannorum crudelitas, atque explorata mirabili martyrum patientia ac virtute, agnoverunt ipsorum innocentiam, ac illius, quam tam constanter tuebantur, religionis veritatem.

Eodem quoque modo Tertullianus (Tertull. Apolog. cap. L) adversus gentiles in christianae religionis defensionem argumentatur, ac publico in scripto audacter asseverat horrendam tyrannorum crudelitatem fuisse illecebram, qua alii ad illius religionis professionem alliciebantur. Qui enim videbant quibus suppliciis martyres torquerentur, causam requirebant, ac facile agnoscebant illorum innocentiam; qua agnita, religionem christianam amplexabantur. Atque ita, ut ait Tertullianus, martyrum sanguis erat semen christianorum, ac quam eorum religio vera sit, certissima comprobatio. In superioribus porro nostris dissertationibus ostendimus quomodo alii Ecclesiae Patres hoc pro christiana religione argumentum proponant, explicent, et confirment.

ARTICULUS III. Solvuntur contraria gentilium argumenta, quibus probare conabantur christianos vi, poenis et tormentis ad majorum religiones revocandos; quia iniquus foret Deus, qui eos in egestate et inopia degere permittit.

Quamvis diminuto gentilium populo, numerus christianorum mirum plane in modum multiplicatus, tanta, ut diximus, evidentia veritatem religionis nostrae demonstraret, pervicaciores tamen ethnici hac aliisque rationibus minime commoti, objiciebant servandas esse majorum religiones, et christianos ad eas retinendas vi ac tormentis, cum id aliter fieri non posset, jure merito compellendos. Lactantius autem ultro fatetur (Lactant. lib. V, Inst. cap. 19) in ea majorum religione permanendum, quae verum Deum colit, quae tormenta quaelibet, ac illatam mortem libenter ferendo propugnatur: non vero illam quae veri Dei cultum prohibet, conaturque, innocentes viros occidendo, se ipsam tueri. Nam hoc iniquorum, et illud justorum hominum officium est. Nihil quippe magis voluntarium, quam religio. Deus enimvero nullum amat, nisi ab eo libere ametur; nullum precantem audit, nisi sponte atque ex animo ad precandum accedat: « Religio itaque » , uti Lactantius loquitur, « cogi non potest. Verbis potius quam verberibus res agenda est, ut sit voluntas. » Prius vero Tertullianus dixerat: « Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem. » Et postea: « Iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum. Nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur. » (Tertull. Apolog. cap. 24 et cap. 28.) Sed plura de Tertulliano infra disputabimus.

Christiani ergo haec probe intelligentes, neminem ad suscipiendam religionem suam cogebant, aut in ea retinebant invitum: sed eam solam veram esse docebant, probabant, demonstrabant. Quamobrem Lactantius noster, quemadmodum Cyprianus ( Cyprian. tract. ad. Demetrian. ) omnes ethnicos provocat, ut sine ulla vi et injuria, sed omni qua pollent, arment se eloquentia, ac cominus congrediantur cum christianis, et singula eorum documenta discutiant, ac si possint, refellant. Petit insuper, ut clare demonstrent quae fuerit deorum et rituum suorum origo, quo ritu illi honorandi sint, quae in eorum cultu merces, aut in contemptu poena homines maneat. Sed quantavis eloquentia pollerent, numquam id definire ausi sunt; ne deorum suorum, quos mortales fuisse diffiteri nemo poterat, ortum, res gestas, interitum, sepulcra patefacientes, summae profecto dementiae arguerentur. Contra vero christiani, quantumlibet rudes et imperiti, disertissime demonstrabant veritatem religionis suae, et omnium ejus institutorum sanctitatem. Quid ergo aliud inde concludendum; nisi quod res ipsa, ait Lactantius, et veritas loquitur, horum veram, illorum falsam esse religionem?

Acerrimo adhuc telo ethnicos confodit, qui palam vociferabantur vel ob id solum puniendos esse christianos, quia majorum suorum religiones funditus destruebant. Non enim illas, inquit, magis evertebant, quam Aegyptii, qui turpes bestias et quaedam dictu pudenda, de quibus nos alibi, et adhuc infra agemus, pro piis venerabantur. Non magis etiam eas auferebant, quam ipsimet ethnici, qui cum adorarent deos suos in templis, eos, ut alibi adhuc ostendimus, in theatris deridebant. Non magis denique illas convellebant, quam Epicurei et alii philosophi, qui nullos deos, aut si qui sint, illos nihil curare, aut omnia sponte nata esse, de quibus adhuc nos satis alibi, tam impudenter quam imperite docuerunt. Nulla ergo ratione gentiles his omnibus hominibus, deos suos irridentibus aut negantibus, impune dimissis, tanta crudelitate in Dei veri cultores christianos, tamquam in verae religionis eversores furebant ac bacchabantur.

Deinde vero facab his solis religionem cultumque deorum destrui, atque idcirco deos ab illis solis affici injuria, horum, inquit Lactantius (Lactant. lib. V, cap. 20) deorum erat suas injurias ulcisci. Non enim nisi potentia et divinitate destituti sint, humano indigebant auxilio, quo de inimicis suis poenas sumerent. Et certe Cicero perhibet in suis, id est, antiquorum Romanorum legibus, hoc fuisse sancitum: Pietatem adhibento, opes amovento. Qui secus faxit, ita in ejusdem Ciceronis textu (Cicer. lib. II de Legib.) et regio operum Lactantii antiquiore codice, Deus ipse vindex erit. Quapropter Cyprianus eosdem gentiles eodem modo, hisque verbis insectatur: « Si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem suam surgant, ipsi se sua majestate defendant; aut quid praestare colentibus possunt, qui se de non colentibus vindicare non possunt? . . . . . Pudeat te eos colere, quos ipse defendis: pudeat tutelam de iis sperare, quos tu ipse tueris. » (Cyprian. tractat. ad Demetr.) At in superioribus nostris dissertationibus animadvertimus quantum ethnici hoc argumento premerentur.

Ad haec vero ethnici christianos diis sacrificare cogendo, nullum plane ulli beneficium dare poterant, non diis quidem: quod enim ab invito extorquetur, illud non sacrificium, sed exsecratio est. Quid vero, quod eo ipso dii non sunt, qui sic ab invitis, ut paulo ante dicebamus, volunt honorari. Huc accedit, quod nullus non insani capitis homo id postulare potest.

Neque etiam ethnici hac vi atque violentia bene de christianis merebantur. Nullum siquidem tribuitur nolenti et recusanti beneficium. Neque dixeris pietatis officium esse consulere omnium, atque etiam nolentium saluti. Nam crudelitas vera, minime autem pietas est, quae aliorum falsa numina colere recusantium saluti consulere se putat, illos, nisi ea adorent, cruciando, atterendo, perdendo, et interficiendo. Eapropter christiani ne minimo quidem homini, qui Deum verum colere nolebat, vim faciebant, ut illum ingratiis coleret. Certo quippe certius noverant, eum, qui Deum, sicuti par est, non veneratur, impietatis suae poenas ipsi aliquando daturum.

Contra tamen ethnici instabant: Si dii injurias sibi illatas debeant ulcisci, Christianorum quoque Deus, si verus et omnipotens est, prohibere debebat, ne sui cultores tantis cruciatibus torquerentur. Atqui id ille non solum tacitus sinit, sed permittit etiam ut alii, a quibus numquam colitur, divites, opulenti, felices sint, atque ad summos conscendant dignitatum omnium gradus. Verum jam vidimus quomodo hoc argumentum, sive perpetua gentilium querimonia, a Minucio Felice refellatur ac diluatur.

Respondet veronoster Lactantius gentiles sic argumentantes, omnia metiri corpore, cupiditate ac voluptate, non autem animo, in quo solo, inquit, est homo. Si enim animo suo et recta ratione uterentur agnoscerent utique corporis bona tam caduca esse ac fragilia, quam ipsum corpus; animi vero, non secus ac ipsum, solida esse et perpetua; quippe quae in sola virtute posita sint. Deinde etiam, Deus, sicuti pergit auctor noster, variis, sed justis semper rationibus permisit christianos egestate, inopia, cruciatibus et suppliciis vexari; ne, sicut olim praevaricatores Judaei, otio torpentes, laberentur in luxuriam; ut etiam fides illorum ac devotio probaretur; ut gentiles cognita admirabilis eorum patientiae causa, impios deorum cultus desererent, et eorumdem christianorum numerus semper augeretur; denique ut is ipsemet aequissimus Deus illorum constantiam et virtutem aeterna felicitate remuneret, ac iniquissimos eorum persecutores poenis sempiternis afficiat.

Tertullianus vero antea dixerat idcirco: Nos haec pati Deus patitur (Tertull. Apolog. cap. 50), quia tyrannorum, christianos torquentium et atterentium, iniquitas erat certa horum innocentiae comprobatio, ac christiani effuso ob ejusdem veri Dei ac Christi confessionem sanguine, et omnium peccatorum veniam, et aeternam felicitatem adipiscebantur. Sed de Tertulliano postea adhuc agendum.

ARTICULUS IV.

Diluuntur alia ethnicorum argumenta, petita ex quorumdam christianorum lapsu, ac Reguli et Mutii in acerba morte constantia, ac quia christianos publicarum calamitatum causam esse dicebant.

Tot tantisque rationum momentis, tantoque argumentorum hactenus expositorum pondere nondum oppressa fuerat caeca et indomita gentilium pervicacia. Nobis enim adhuc objiciebant non adeo mirandam esse martyrum nostrorum fortitudinem, quandoquidem multi, tormentis cedentes, a nostra religione defecerunt. Ne quis vero conqueratur argumenti hujus vim imminui, ea adjiciemus, quae de illis Eusebius memoriae mandavit: « Alii, inquit, non pauci, μυρίοι ἄλλοι, sive alii plurimi, fracti animis ac debilitati, primo statim impetu prae timore conciderunt » (Euseb. lib. VIII histor. Eccles. cap. 3).

Verum illi si cum infinito aliorum, qui perseverarunt, et horrendis cruciatibus enecti sunt numero componantur, paucos esse fatendum est. Nam ut recte Lactantius asserit, ab ortu solis usque ad occasum christiana religio suscepta erat, et omnis gens, sexus, et aetas, eadem ubique patientia, et animis paribus Deo servientes, quaelibet tormentorum genera contempserunt. Eusebius autem eodem citato loco enarrat, quam magnus fuerit horum martyrum numerus, qui omni suppliciorum genere mortem pro religione sua constantissime obierunt.

Deinde vero ille perspicue declarat plures quidem animis prae timore fractos, ἀπὸ πρώτης προβολῆς, primo, ut interpretatur Valesius, statim impetu: sed non inficiatur eos ad sanam rediisse mentem. At id Lactantius disertissime asseverat: « Nullus est, inquit, tam malus Dei cultor, qui data facultate, ad placandum Deum non revertatur, » id est, ad Christi religionem, « et quidem devotione majori » (Lactant. lib. V, cap. 13). Quemadmodum ergo illorum defectio dirissimis suppliciis extorta, exemplum fuit humanae fragilitatis: ita certe spontanea eorum poenitentia fuit eximiae virtutis miraculum, quo viso, novus ad christianos populus semper accedebat. Plura hanc in rem affert Cyprianus (Cyprian., lib. de Laps.), quae etsi paulo longiora, non inutile erit hic transcribere. Ita autem ille: « Queri de tormentis potest, qui per tormenta superatus est, excusationem doloris obtendere, qui victus est in dolore. Potest rogare talis et dicere: Certare quidem fortiter volui, et sacramenti memor, devotionis ac fidei arma suscepi; sed me in congressione pugnantem cruciamenta varia et supplicia longa vicerunt. Stetit mens stabilis et fortis, et cum torquentibus poenis diu anima luctata est: sed cum durissimi judicis recrudescente saevitia, jam fatigatum, jam lassum corpus nunc flagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione deseruit, infirmitas viscerum cessit, nec animus, sed corpus dolore defecit. Potest cito proficere ad veniam causa talis, potest ejusmodi excusatio esse miserabilis . . . . . Sic in prima congressione devictos, victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent, qui ignibus ante cessissent, et unde superati essent, inde superarent. » Rursus autem alio in libro (Idem tract. de Unit. Eccles.): « Non statim confessorum sanctitas, et dignitas comminuta est, quia quorumdam fides fracta est . . . . . . . Stat confessorum pars major et melior in fidei suae robore, et in legis ac disciplinae dominicae veritate . . . . . Atqui hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui juncti confessionis consortio fuerunt, a contagio criminis recesserunt. » At haec sane ad diluendam gentilium argumentationem plane sufficiunt, donec alius disputandi de lapsorum, uti vocabantur, causa, nobis locus detur. Interim legi possunt et hi Cypriani tractatus, et scriptae ab illo in eamdem causam epistolae.

Urgebant iterum ethnici non minorem fuisse Reguli et Mutii, quam martyrum nostrorum fortitudinem ac constantiam. Alter enim se hosti ad certam obtulit mortem: alter vero manum in ardentem focum injecit. Sed frivola, reponit Lactantius, et omnino inepta est haec comparatio. Regulus quippe hosti se ideo obtulit, quia captivum se vivere pudebat. Mutius autem ab hostibus captus, desperatae saluti suae hoc facinore sic consuluit; ut quam certe non meruerat, acceperit veniam. De utroque autem Regulo et Mutio jam a nobis actum est.

Verum quid haec contra christianos faciebant, ex quibus non paucissimi tantum, sicuti Lactantius recte redarguit, sed sexus infirmus et fragilis, ac cujuslibet aetatis, et conditionis, uti diximus, homines non necessitate, sed voluntate, toto se corpore dilaniari et comburi mira plane constantia patiebantur Quam vero id praeclarum sit ac laudabile, nec ipsi quidem gentiles negare poterant. Nam illorum philosophi, etsi non suo utique exemplo, ut ait Auctor noster, coacti sunt palam confiteri veram esse virtutem, qua sapiens nullis terroribus potest de sententiae suae, ut injusti aliquid faciat, proposito divelli. Neque etiam ii, aut alius quilibet, dicere poterant delirasse citatum ab Auctore nostro Horatium, cum cecinit: Justum et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida. (Horat., lib. III Carm., od. 3.) At id insuper Lactantius confirmat his Senecae verbis: Summa virtus illis videtur magnus animus. Ea autem transcripta putant ex deperdito illius libro, qui inscribitur Fortuita, et a Tertulliano, sicuti suo loco videbimus, nominatim citatur. Illa porro verba initio ejusdem Senecae operum inter ejus fragmenta reperies.

Denique Lactantius non amplius censuit audiendos esse gentiles, qui pene incredibili audacia et importunitate numquam clamitare desinebant tollendos esse christianos; utpote qui omnium publicarum calamitatum causa erant. Impudentem enimvero hanc calumniam, quantumvis saepius, nec maximo sine fastidio repetitam, plane aspernatur. Paucis tamen verbis eam funditus evertit, palamque facit ipsosmet ethnicos, a quibus falsi dii colebantur, harumce calamitatum esse auctores. Nam si verus tantum Deus coleretur, ac sedulo observarentur illius leges, nulla procul dubio essent bella, nullae dissensiones, invidiae, fraudes, rapinae, nulla adulteria, stupra, aliaque scelera, quae impius deorum cultus induxit. Non christiani ergo legibus suis morem sedulo gerentes, sed ipsimet gentiles tantorum criminum rei, publicarum calamitatum causa erant. Sed jam ostendimus (Dissert. in Arnob., cap. 6, art. 1 et seqq.) quibus argumentis insulsa illa gentilium redargutio evertitur ab Arnobio; ac postea videbimus qua ratione a Tertulliano refellatur.

Quis igitur Judaeus aut gentilis, cujus sana mens in sano corpore sit, inficias ire potest veram esse christianam religionem, pro cujus, ut satis probavimus, defensione sectatores ejus, mirae prorsus et ab omnibus agnitae innocentiae et integritatis pueri, viri et mulieres tot tantaque supplicia, quae vel commemorare horret animus, nulla necessitate sed tam vera, quam voluntaria animi virtute, nec divino sine auxilio constantissime pertulerunt? A nobis porro examinatum est quomodo Arnobius christianae religionis veritatem ex eadem plane invicta martyrum fortitudine demonstraverit. Nunc vero investigandum quid in Lactantii libris de illa, sanctisque ejus institutis et documentis traditum sit et assertum. At primum videamus quid de sacris ejus scriptis statuat, et pronuntiet.

CAPUT V.

De sacris veteris et novi Testamenti libris, eorumque auctoribus, ex quibus Lactantius hausit christianae religionis instituta et documenta.

ARTICULUS PRIMUS.

De sacrae Scripturae in vetus et novum Testamentum divisione, divinoque sacrorum prophetarum afflatu.

Quibus et quam validis rationum momentis veritas christianae religionis a Lactantio nostro asserta stabilitaque sit, postquam demonstravimus, jam examinandum est, quae qualiave sint ejus instituta ac documenta, et quibus ex fontibus hausta fuerint. At non alii procul dubio sunt hi fontes, nisi omnes sacrarum nostrarum Scripturarum libri, et prophetarum nostrorum oracula, ex quibus ille invictissimum, uti jam vidimus, ad asserendam nostrae religionis veritatem duxit argumentum. Quamobrem operae pretium est investigare, quid de illis ab eo traditum statutumque sit.

In duo autem Testamenta, uti ait (Lact. lib. IV, cap. 20) omnis haec Scriptura divisa est, quorum primum continet libros et legis et prophetarum, qui ea omnia exhibent, quae adventum Christi mortemque ejus antecesserunt. Hi autem libri Vetus Testamentum idcirco vocari solent. Secundum vero illa complectitur, quae postquam Christus revixit, ab Evangelistis, apostolis et aliis ejus discipulis scripto sunt tradita, atque iis idcirco novi Testamenti impositum fuit nomen. Sed haec quae auctor noster sic enarrat, cum omnibus satis nota sint, longiori explicatione non indigent.

Tum deinde ille dicit Judaeos veteri, quemadmodum christianos, novo uti Testamento. Neque tamen existimes eum credidisse his novum dumtaxat Testamentum usui esse, sicuti et vetus solis Judaeis. Continenter enimvero addidit illa non diversa esse Testamenta, sed unum omnino et idem. Quod duplici ratione ab eo probatur. Et primo quidem; quia novum veteris adimpletio est. Quam autem id verum sit, ex iis plane conficitur, quibus supra ostendimus, redditas a sacris prophetis nostris de Christi ortu, vita, morte, ac substituendis in Judaeorum locum christianis vaticinationes, suum revera, uti praedictum fuerat, habuisse exitum. Secundo id ab illo confirmatur; quoniam in utroque Testamento idem testator est Christus. At iis sane verbis suffragatur opinioni Justini martyris, Irenaei, Clementis Alexandrini, aliorumque, uti suo loco vidimus, veterum Ecclesiae Patrum, qui docuerunt Dei Filium, Christum Dominum, sese Moysi et antiquis patriarchis, videndum praebuisse, ac divino illius spiritu sacros vates nostros suas fudisse praedictiones. Quamobrem non levi certe brachio ethnicos caedit, qui illos divino Spiritu repletos fuisse perperam negabant. Quin immo palam ille ostendit inde factum, ut iidem prophetae pleraque futura, tamquam praeterita, aut in conspectu suo peracta describerent.

Neque objici poterat haec ab iis insano quodam furore correptis fuisse pronuntiata. Nullus enim, inquit auctor noster, sic mentis emotae, id est, a mente ita alienatus, potest vere praedicere futura, et cohaerentia loqui. Quae autem sacri prophetae nostri de Christo Domino praelocuti fuerant, haec non modo reapse, uti vidimus, evenerunt, sed omnia etiam illorum dicta ita sibi invicem et cohaerent, et concordant, ut neuter umquam sibi aut alteri contradixerit.

Huc accedit quod ab illis penitus abfuisse ostendimus, ullam, qua falsi prophetae ducuntur, fallendi causam, et voluntatem, aut lucri studium. Sibi enimvero commissum a Deo munus dum exsequerentur, extemporali cibo contenti, atque iis omnibus, quae ad vitae tutelam non omnino necessaria sunt, derelictis, Judaeorum scelera, pravosque mores tam fidenter et libere redarguebant; ut illi inde offensi, quosdam ex his crudelissime trucidaverint. Atque id a Lactantio nostro post Cyprianum probatur evidentissimis Heliae, Jeremiae et Esdrae testimoniis. Unus vero ab illo nominatim appellatur Isaias, quem Judaei serra sectum, horrenda inhumanitate interfecerunt. Sed de hac immanissima caede alibi disputatum a nobis fuit. Nullus ergo sanae mentis homo negare potest hujuscemodi prophetas divini Spiritus instinctu ea omnia oracula edidisse, quae longissimo post tempore eventus vera esse demonstravit. Nemo igitur etiam gentilis homo fidem illis derogare ullo jure poterat.

ARTICULUS II.

De Scripturae sacrae antiquitate, ac primo utrum Lactantius recte definiat quando, ac quomodo Moyses Israelitas ab Aegyptiaca servitute liberaverit; quid statuat de Angelo eos praecedente, et aquam scindente, ac de miraculis in deserto ab eodem Moyse factis; et ubi ac quare legem Israelitis dederit, ac quandonam mutato Hebraeorum nomine Judaei, et terra eorum Judaea appellari coeperint.

Cum ethnicis nihil magis cordi esset quam sacrae nostrae Scripturae infirmare auctoritatem, eam cuneo saltem aliquo concutere moliebantur. Christianis itaque non ea tantum, quae supra confutavimus, objiciebant, sed eam quoque novam esse, et recens confictam. Quamobrem Lactantius, ut prophetarum sacrorum antiquitatem ab omnibus, uti ille ait, inquirendam patefaciat, rem a sua origine orditur, a Majorum videlicet nostrorum, qui Hebraeorum principes erant, in Aegyptum migratione. Nobis autem manifestum ille facit quomodo diutius ibi intolerabili servitutis jugo oppressos Deus, Moyse duce praeposito, post annos quadringentos et triginta liberaverit. At in duobus antiquissimis codicibus regiis et aliis quibusdam, quemadmodum in Romana horum Lactantii librorum editione, scriptum est: trecentos triginta.

Dubium ergo suboritur quae vera sit lectio, et quid Lactantius Majorum nostrorum nomine intelligat. Nam in Genesis libro alius annorum numerus his verbis notatur: Dictum est ad eum (Abram) Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis (Genes., XV, 13). In Exodo: Habitatio autem filiorum Israel in Aegypto (Septuaginta duo seniores addunt, et terra Chanaan) fuit quadringentorum triginta annorum (Exod., XII, 40). In Actibus Apostolorum: Locutus est autem ei (Abrae) Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis (Act., VII, 6). Paulus vero ad Galatas de iisdem annis haec scribit: Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex (Ad Galat., III, 17). Vides sane in quibusdam sacris libris computari quadringentos, et in aliis triginta super hos quadringentos annos assignari. Praeter hos autem sacros Scriptores Josephus litteris haec mandavit: « Reliquerunt autem Aegyptum mense Xanthico, luna quinta decima, μετ' ἔτη τριάκοντα καὶ τετρακόσια, anno quadringentesimo trigesimo, postquam Abraham, pater noster, in Chananaeam venit, et post Jacobi migrationem in Aegyptum anno ducentesimo quinto, διακοσίοις πρὸς τοῖς διάπεντε ἐνιαυτοῖς ὕστερον » (Joseph., lib, II Antiquit., c. 6).

At horumce annorum initium, numerum et finem Augustinus, ut caeteros sacrae Scripturae interpretes ac chronographos omittamus, ita explicat. « Quadringenti sane, » citatis videlicet Geneseos verbis, « dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint, sive ex hoc tempore computentur, sive ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius jam diximus, ab anno septuagesimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni, quorum Apostolus meminit » (August. lib. XVI de Civit., cap. 24), ipsismet nimirum verbis, quae paulo antea transcripsimus. Sed haec ille fusius alio in libro prosequitur, variasque ea de re proponit opiniones, veramque existimat sententiam Eusebii, qui dixit: Abraham cum esset 75 annorum, divino dignus habetur alloquio, et ea repromissione, quae ad eum facta est; a quo tempore, usque ad regressum gentis Hebraeorum ex Aegypto supputantur anni 430 (Idem, lib. Quaest. in Exod., quaest. 48; Euseb., lib. I Chron.), quorum, inquit, allatis supra Pauli et Moysis in Exodo verbis mentio facta est.

Quae quidem ideo retulimus; ut quisque intelligat Lactantium narrationis suae exordium sumpsisse ab hoc Abrahae anno, si in illius textu, ut verisimilius est, legatur post annos quadringentos triginta. Nam cum de iis agat, quibus futura Christi hominis opera annuntiabantur, ab ipsa Abrahae facta a Deo promissione ordiri procul dubio debuit. Si quis vero contendat, probetque scriptum ab Lactantio nostro fuisse, Post annos trecentos triginta, horum initium ab tempore, quo Jacob Patriarcha cum filiis suis in Aegyptum descendit, duxisse dicendus est. Porro autem hinc etiam colligitur, quos ille nomine Majorum nostrorum designare voluerit.

Quomodo autem Hebraei ab hac Aegyptiaca captivitate educti fuerint, Auctor noster hunc enarrat in modum: Moyses trajecit populum medio mari Rubro; praecedente Angelo, et scindente aquam. . . . . . . ut ait poeta: Curvata in montis faciem circumstetit unda. Versus hic est Virgilii in quarto Georgicorum libro.

At Gallaeus hanc Lactantii narrationem de Angelo Israelitas praecedente, et scindente aquam vellicat. Nam in Exodi, inquit, libro legimus Angelum abiisse post illos, siccatasque aquas, vento flante et urente, postquam Moyses manum suam in mare extendisset. Verum adeo inepta est hujus hominis, Auctorem suum venenato dente ubique passim corrodentis, reprehensio; ut eam Spark jure merito rejecerit. Nam columna lucis Hebraeis usque ad Rubri maris littus anteivit: ibique scidit ejus aquas, postquam Moyses suam in illud manum porrexisset.

Tum deinde Lactantius refert miracula, quae ille in desertis fecit, sed nec omnia, nec ipso ordine, quo in sacris litteris descripta sunt. Ubi autem mira prorsus Dei erga Israelitas beneficia recenset, ibi manna coelestis alimenti pluviam appellat. Sed hi, inquit, impie ingrati, et tantorum beneficiorum prorsus immemores, in luxuriam, et Aegyptiorum idololatriam prolapsi sunt, et aureum, ut ille loquitur, caput bovis, quem vocant Apim . . . . . figurarunt: hoc est, figurarunt caput bovis, quem Aegyptii, sicut alibi observavimus, Apim vocabant.

Deus autem populo ingrato iratus, pergit auctor noster, illum gravibus poenis mulctavit, subjugavitque legi, per Moysen datae. Rursus vero Gallaeus cum Lactantio rixatur, objicitque hoc falsum esse, si Lactantius, quemadmodum videtur, ibi significet latam fuisse legem in hujus peccati poenam. Antequam enim populus, ut ille arguit, figurasset vitulum, jam Moyses legis accipiendae causa montem adscenderat. Sed numquid Gallaeus satis attendit Moysen semel et iterum adscendisse hunc montem, ac post secundum inde descensum duas Hebraeis dedisse legis tabulas? Tum enim eorum scelere offensus fuerat, antequam eos legi subjugaret.

Praeterea Lactantius censet hanc legem datam fuisse non in monte Sion, sed in monte Oreb (Lactant., lib. IV, cap. 17). Quod quidem a Malachia, ac postea ab Irenaeo (Irenae., lib. IV adv. haeres., cap. 21) similiter traditum est (Malach., IV, 4). Neque id mirum tibi videatur. Nam ex ipsomet Moyse et Hieronymo discimus hunc montem duplici nomine nunc Sinai, nunc Choreb vocitari (Exod., XXXI, 18; Deuteron., XIX, 1, 2; Hieronym., epist. ad Fabiol., de 12 mansion.). Quidam vero opinantur Oreb, seu Horeb, seu Choreb esse montis Sinai summam, alii occidentalem, alii orientalem partem. Alii denique censent montes esse duos sibi cohaerentes, et Oreb Sinai inferiorem dixerunt.

Difficilius profecto est, quod Lactantius continenter adjecit Israelitas, cum in deserta quadam Syriae parte consedissent, amisisse vetus Hebraeorum nomen, ipsosque Judaeos, et terram quam incolebant, Judaeam coepisse appellari; quoniam princeps examinis eorum, inquit, erat Judas. Quis enim, argues, fuit Judas ille Hebraeorum in desertis Syriae princeps? Quis etiam nescit quam variae sint de prima Judaici nominis origine opiniones? Josephus enim, cui recentiores etiam quidam critici suffragantur, putat utrumque hoc Judaeorum nomen Hebraeis, eorumque genti impositum, postquam e Babylonia reversi, in pristina sua loca postliminio redierunt. Epiphanius vero opinatur (Epiph., lib. I adv. haeres., § 2 et 3) illos sic cognominatos ob tribum Judae, ex religiosorum hominum genere compositam, atque iis temporibus, quibus David, Salomon, ejusque filius Roboam Hierosolymis regnabant. Sed alii cum Augustino existimant Judaeorum et Judae cognomen ortum fuisse a Juda (August., lib. XV de Civit., cap. 9), Jacobi patriarchae filio. Nonnullis adhuc visum est hanc appellationem inde repetendam, quod tribus Judae, caeteris cunctantibus, aut diffidentibus, prima medias inter maris Rubri undas Moysem secuta sit. Quid mirum igitur cum tot fuerint ea de re opiniones, si Lactantius abierit in aliquam singularem, et ab illis omnibus diversam? At Judaeorum et Judaeae nomen ejusque originem repetere videtur ex illo Juda, qui Chananaeum et Pherezaeum vicisse, plurimasque urbes, ac nominatim Hierusalem delevisse memoratur.

ARTICULUS III.

Quot annis Moyses Trojanam cladem antecesserit: et de aliorum prophetarum, ac regum seu principum, sub quorum imperio hi floruerunt, aetate; quot elapsis post Trojanum excidium annis David et Salomon regnaverint; ac quot inde usque ad Christi tempus numerentur: utrum Zacharias fuerit ultimus propheta, et quot ab ejus aetate usque ad Christi mortem anni fluxerint: quam recte Lactantius ex hac chronologia concludat sacros vates sua omnia de Christo oracula longe antea edidisse, quam ille homo factus sit.

Moysis, aliorumque prophetarum aetatem non aliunde Lactantius, et jure quidem merito, putavit certius posse agnosci, quam ex designato tempore, quo vixerunt et regnaverunt reges et principes, sub quorum imperio illi floruisse perhibentur. Quamobrem tempus illud investigandum esse existimat, quamvis in eo retegendo non magnam arbitretur occurrere difficultatem. Nam testatum unusquisque propheta fecit, sub quo rege, vel principe vixerit, litterisque ea mandaverit, quae divino Spiritu afflante, diu ante didicerat, quam evenerint.

Sed praestat Lactantium ipsum, de Moyse loquentem, prius audire: « Multi scriptores, » inquit, « libros de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui Trojanum bellum nongentis ere annis antecessit » (Lactant., lib. IV, cap. 5). In utroque autem regio codice antiquissimo pro scriptores, legitur, scriptos, minus quidem bene, sed eodem sensu. Majoris itaque momenti est utriusque lectio septingentis pro nongentis annis. Dictu siquidem difficillimum an una ex his lectionibus, aut quaenam ex illis vera sit.

Quis enim hos, quos citat scriptores, nobis certo definire audeat? Postea quidem docet omnem temporum seriem ex Judaicis, Graecis, Romanisque historiis colligi. Sed cum nullum ex illarum scriptoribus nomine suo appellet, non magis certum quos ille secutus sit. Nam de Moysis aetate, et quot annis bello Trojano praeiverit, tot fere eorum sententiae sunt, quot capita. De his autem jam diximus in Clementis Alexandrini Chronographia. Caeterum, si quis minorem annorum numerum ab Lactantio denotatum fuisse ostendat, ei suffragium nostrum haud inviti feremus. Ad falsam quippe gentilium de recentiori Moysis aetate refellendam opinionem is sane, quem retulit, penitus sufficiebat. Praetermittere tamen non possumus indicatum a Lactantio horum annorum numerum non ita abesse a Tertulliani et Josephi calculo (Tertull. Apolog., cap. XIX; Joseph., lib. I contr. Apion.). Tertullianus siquidem, ut suo loco videbimus, narrat Moysen Inacho fuisse coaetaneum, ac mille circiter annis cladem praevertisse Priami, seu Trojanum excidium. Josephus vero mille annos computat ab illorum numero, quos Manethon ab Israelitarum ex Aegypto egressu ad Trojanum bellum elapsos esse arbitrabatur.

Post assertam hunc in modum aetatem Moysis pergit Lactantius (lib. IV, cap. 5), aitque: Is cum per annos quadraginta, quemadmodum in sacris codicibus nostris legimus, populum rexisset, successorem habuit Josuem (vel, ut in duobus regiis codicibus scriptum est, Jesum), qui septem et viginti annis tenuit principatum. Eadem est opinio Clementis Alexandrini, a quo graece cognominatur Ιησοῦς, et Augustini, qui eum Jesum Nave appellat. A Josepho etiam Jesus nuncupatur, sed dicitur annis πεντε καὶ εἴκοσι, viginti quinque Hebraeorum rexisse rempublicam. Sed de Josue principatu, et annorum illius numero nos in exhibita Theophili Antiocheni, et Clementis Alexandrini Chronologia.

Prosequitur Lactantius (Lact., ibid.) « Exinde sub Judicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. » At Clemens Alexandrinus postquam annos, quibus singuli Judices Hebraeis imperaverunt, enumeravit, sic omnem collegit eorum summam: Ὧν ὁ πὰς ἀριθμὸς ἕως τοῦ Σαμουὴλ γίνεται ἔτη τετρακόσια ἑξήκοντα τρία, μῆνες ἑπτά (Clemens Alexandr., lib. I Strom.): Quorum universus numerus usque ad Samuelem anni sunt quadringenti sexaginta tres, menses septem. Sed ibi ille annos 93 Israeliticae sub alienis regibus captivitatis tempus complectitur. Si vero hunc annorum numerum tollas, ille supererit, quem Lactantius Hebraeorum Judicibus assignat. Verendum tamen ne librorum Lactantii scribae in numeris, qui Romano dumtaxat charactere exarati sunt, describendis, more haud insolito erraverint. Vide ergo utrum Lactantius hos captivitatis annos data opera praetermiserit; quia de sola Judicum Hebraeorum aetate loquitur. Quid vero si ille de accuratissima computandorum horumce annorum ratione exhibenda parum sollicitus, minores semper numeros retulerit; ne ethnicis, aut aliis minimam quidem hiscendi occasionem praeberet.

Postea enim, « Tum mutato, » inquit, « statu reges habere ceperunt, quibus imperium tenentibus, per annos quadringentos sexaginta » (duo manuscripti regii antiquiores, et optimae notae alii, per annos 450) usque ad Sedeciae regnum, » et Babylonicam captivitatem. Clemens vero Alexandrinus: « A regno Davidis usque ad captivitatem, quae facta est a Chaldaeis, anni quadringenti quinquaginta duo, menses sex: ut autem colligit nostra accurata supputatio, quadringenti anni nonaginta duo, menses sex, dies decem. » (Clemens Alexandr., lib. I Strom.) Cernis certe ibi adhuc majorem, quam in regiis operum Lactantii nostri codicibus numerum indicari. De his autem agimus in jam citata Theophili Alexandrini et Clementis Alexandrini chronographia.

Denique Lactantius: « Septuagesimo post anno, Cyrus major » (uterque manuscriptus codex regius addidit, captivos Judaeos ) « terris ac sedibus suis reddidit, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus. » Ad calcem libri secundi Paralipomenon et initio libri primi Esdrae (II Paralip., XXXVI, 22 23; I Esdr., I, 1), ille captivitatis Babylonicae finis anno hujus 70, et Cyri Persarum regis primo similiter consignatur. Qua de re Josephus, Eusebius, Eusebianique chronici auctor, et alii quamplurimi, ac nos etiam in Clementis Alexandrini chronologia disseruimus.

At qua, arguet aliquis, ratione Lactantius dixit per idem tempus Tarquinium Superbum coepisse in Romanos dominari. Nam Eusebius non modicum, inter Cyri in Persas et in Romanos Tarquinii regnantis primordia, spatium temporis interposuit. Sed eruditi chronographi triplex Cyri in Persas regni initium constituunt, quorum unum fuit, quando, toto Asiae imperio potitus, solvit Judaeorum captivitatem. Atque ita Lactantius poterit cum aliis modo aliquo conciliari.

Difficultate etiam non carent haec Lactantii de Davidis et Salomonis aetate verba: Quorum alter, qui posterius regnavit, Trojanae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit (Lactant. lib. IV, cap. 8). Nam ibi, aut Lactantium memoria, aut librarios oscitantia lapsos esse, vix ullus dubitandi locus est. Communis quippe choronologorum opinio est Salomonem non minus, quam centum et quadraginta annis Trojano excidio fuisse posteriorem. Quomodo ergo totidem ac pluribus antiquior dici potest? At Isaeus tamen hujusce difficultatis nodum solvi posse puta unius e Vaticanis codicibus auctoritate, in quo pro alter, legitur, alterum. Verborum enim Lactantii hic erit sensus: Trojanae urbis ruina centum et quadraginta annis anteivit alterum, id est, Salomonem, qui post Davidem regnavit. Non male quidem, si hujus manuscripti non admodum vetusti lectio aliorum antiquiorum testimonio firmaretur. Nobis tamen haud aegre persuadebitur veram esse illius Vaticani codicis lectionem; quandoquidem duae ultimae litterae hujus nominis alterum potuerunt facile ab antiquiore scriba et ab aliis deinceps omitti. Utrum porro ita res se habeat, alii judicent, per nos licet.

Videntur autem librarii accuratius descripsisse annorum numerum; quem Lactantius ab Davidis et Salomonis imperio ad Christi usque mortem assignavit. De Davide siquidem haec ille tradidit. « Spiritus Dei per eum loquebatur, qui fuerat passurus post annos mille et quinquaginta. Tot enim colliguntur anni a regno David ad crucem Christi. » De Salomone autem antea dixerat: « A Salomone usque ad id tempus, quo res gesta est, » id est, Christus cruci fuit affixus, « mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. » Recte quidem. Nam si demas quadraginta Davidici regni annos, mille tantum et decem a Salomone, ejus filio et successore, usque ad mortem Christi revera numerandi sunt. Utrum autem vera sit haec auctoris nostri opinio, si roges, respondebimus paulo plures ab veteribus Chronologis, uti ex quorumdam chronologia, a nobis alibi repraesentata patet, annos computari. At non desunt quidam ex recentioribus doctissimi, qui ab eo tempore, quo David rex inauguratus est, ad Christum usque annos 1047, aut paulo plus aut minus elapsos fuisse existiment.

Duo demum de Zacharia propheta Lactantius (Lactant., ibid.) Theophilum Antiochenum (Theophil. lib. III ad Autolyc.) secutus, narrat, ac primum quidem illum sub Dario rege, secundo anno regni ejus, octavo mense, sua litteris mandasse oracula. Et recte quidem. Nam hoc ipsum prophetiae suae tempus ille ab ipsius libri sui initio diserte declaravit. At ab eo autem, pergit Lactantius, tempore, quo Zacharias fuit, usque ad annum quintum decimum imperii Tiberii Caesaris, quo Christus crucifixus est, prope quingenti anni numerantur; siquidem Darii et Alexandri adolevit aetate non multo postquam Tarquinius Superbus exactus est (Zachar. 1, I; Lactant. lib. IV, cap. 14). Haec autem cum utraque Eusebii et Clementis Alexandrini chronographia, secum a nobis alibi composita, satis concordant. Ipse vero Eusebius alio in libro annos 493 numerat ab eo tempore, quo Zacharias vaticinabatur, usque ad Augustum Romanorum imperatorem. Non male itaque a Lactantio nostro anni notantur prope quingenti ab eodem Zachariae tempore, usque ad annum Tiberii Caesaris quintum supra decimum.

Secundo Zacharias a Lactantio dicitur prophetarum ultimus. At nonne Clemens Alexandrinus asseverat (Clemens Alexandr. lib. I Strom.) hoc eodem Zacharia posteriorem fuisse Malachiam, vel, sicut ipse loquitur, μεθ' ὃν ὁ ἐν τοῖς δώδεκα ἄγγελος, qui post eum fuit in duodecim Angelus? Nonne etiam Eusebius et Augustinus novissimos prophetas tres simul appellant (Euseb. in Chron. ad ann. 4497; August. lib. XVIII de Civit. cap. 35), Aggaeum, Zachariam, et Malachiam? Nonne tandem huic Malachiae, non autem Zachariae ultimus in sacris Bibliis locus datus est? Responderi haud inepte potest hos tres prophetas a pluribus simul nominari, quia aetate suppares fuerunt. Ultimum vero locum in sacris Bibliis ideo Malachiae datum censent; quoniam Judaeos non ad templi aedificationem adhortatur; sed ob corruptos mores, et cultus divini depravationem redarguit.

Caeterum Lactantius non alio sane consilio omnem illam texuit Hebraeorum Ducum, Judicum, et Regum chronologiam, nisi ut ostendat sacros prophetas sua de Christo, et stabilita ab eo religione oracula longe antea fudisse, quam ipse Christus natus mortuusque fuerit. At quamvis haec chronologia ad omnes juris apices adornata non videretur; ex dictis tamen constat veram esse hanc illius opinionem, eamque tam certo, quam evidenter demonstrari. Primum enim sacri prophetae nostri, ut paulo ante dictum est, testati sunt sub quo rege aut principe oracula sua ediderint. Deinde si Zacharias, aut si velis Malachias, ultimus prophetarum quadringentis plus aut minus annis ante Christum vixerit, inde manifestissime colligitur alios prophetas, sub prioribus Judaeorum ducibus ac regibus longiori adhuc tempore ante Christum Dominum floruisse. Quamobrem Lactantius, ut brevitati consuleret, alios praeter Zachariam nomine suo ibi non appellavit. Ipsi enimvero hunc ultimum, aut ultimis coaevum nominasse sufficiebat.

De singulorum porro prophetarum aetate plura si desideres, adi Clementis Alexandrini librum primum Stromatum, ejusque chronographiam, quam cum aliis contulimus. Lege etiam, si velis, Cyrilli Alexandrini librum primum contra Julianum, atque varios inter recentiores chronologos, Scaligerum, ac Petavium, hunc de doctrina, illum de emendatione temporum, ac chronologias in Bibliis polyglottis Anglicanis, et aliis, latino et gallico idiomate editas.

Denique Lactantius ex his, quae hactenus disputata sunt, recte concludit sacram Scripturam ab ethnicis immerito novitatis argui. Nam antiquiores, inquit, etiam graecis Scriptoribus prophetae reperiuntur (Lactant. lib. IV, cap. 5). At id certe verum est, si de Moyse loquatur. Enimvero illum Scriptorum omnium esse antiquissimum haud semel in superiore Apparatus nostri tomo ostendimus. Verum sicuti certum est hunc, et alios quosdam prophetas Graecis praeivisse Scriptoribus, ita etiam minime dubium videtur uti ex Eusebii et aliorum accuratioribus chronologiis colligitur, quosdam ex istis Zacharia fuisse vetustiores. At cum Lactantii propositio definita non sit, nec satis intelligatur utrum omnes omnino prophetas comprehendat, nihil necesse est longiorem ea de re institui disputationem. Ad demonstrandam enim sacrae Scripturae antiquitatem satis illi erat probasse Moysen, et alios quosdam sacros vates nostros graecis Scriptoribus fuisse antiquiores, ac longe ante humanum Christi ortum vixisse, suosque composuisse libros, ac vera reddidisse oracula.

ARTICULUS IV.

De libris Moysis, et Josue, qui primum Auses, ac deinde Josue est cognominatus, de libris Regum, seu Basilion, de libris Esdrae ac Nehemiae.

Ad ea quae Lactantius (Lactant. lib. IV, cap. 5) de quibusdam veteris novique Testamenti libris memoriae mandavit, ut veniamus, observare juvat Moysen ab eo non solum prophetam vocari, sed illum etiam fuisse, cui primus a plurimis locus inter eos datur, qui de temporibus commentationes ediderunt. At quos, oro te, Moyses de temporibus libros composuit, nisi Genesim, aliosque ipsi vulgo adscriptos?

Et certe Cyprianum haud dubie imitatus, Numerorum librum ei nominatim attribuit. Moyses enim, ait ille, in Numeris: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Quae quidem non ex Vulgata, sed ex LXXII seniorum interpretatione uterque transcripsit. Quin etiam Lactantius ipsiusmet Moysis nomine verba Balaami, in eodem Numerorum libro descripta, hunc in modum citavit: Moyses in Numeris ita loquitur: Orietur stella ex Jacob. Dixit itaque Moyses loquitur, non suis quidem, sed Balaami verbis, quia totidem ille, dum librum hunc scriberet, accurate retulit.

Deuteronomii quoque librum illi tamquam vero genuinoque ejus parenti semel atque iterum vendicat. Audi, quaeso, quam adseveranter id affirmaverit (Lact., ibid., cap. 17): « Sed et ipse Moyses . . . . . . . in Deuteronomio scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis (Deuteron., XVIII, 15). » Et rursum paulo post (Lact., ibid.): « Item Moyses ipse: In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum. » Postea quoque: « Apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicavit: Et erit pendens vita ante oculos tuos (Deuteron., XXX, 6). »

Moysi itaque hunc librum, et alios ipsi adscriptos, quemadmodum Cyprianus, ac caeteri antiquissimi Ecclesiae Patres, haud dubitanter attribuit. Quis igitur aequo animo ferat recentiorum nonnullorum audaciam, qui negant Moysem aut horum librorum totius Pentateuchi, aut maximae illorum partis fuisse auctorem? Sed eorum insanam temeritatem alibi retudimus.

Eodem plane modo Lactantius librum illum Josue adseruit (Lact., l. IV, c. 17), quem nomine ejus inscriptum habemus. Post Moysis siquidem verba, proxime a nobis citata, sic ille prosequitur: « Item Jesus Nave, successor ejus: Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos (Josue, V, 2). » Data autem opera, ibi auctor noster adjecit successor ejus Moysis, ne qua esset in illius nomine ambiguitas. Cyprianus vero (Cypr., l. I adv. Judae., § 8) eadem verba ita citasse legitur: Ita apud Jesum Nave. Sed in superiori articulo vidimus hunc eumdem Moysis successorem utroque illo nomine appellari. Ante utrumque vero Justinus martyr, Tryphone minime repugnante, plura ex eodem libro verba sic refert, ἀπὸ τοῦ βιβλίου Ἰησοῦ, ex libro Jesu, sive Josue.

Aliud tamen hujus prophetae antea fuisse nomen Lactantius observat: « Qui cum primum, inquit, Auses vocaretur, Moses futura praesentiens, jussit eum vocari Jesum. » Quam quidem nominis mutationem haud semel Justinus martyr (Justin., Dial. cum Tryph.) aliique adnotaverunt. Sed praetermittendus non est Tertullianus (Tertullian., l. advers. Judae. c. 9, et l. III advers. Marcion., c. 16), cujus in vestigiis institisse auctor noster videtur. Ita enim ille: « Dum Moysi successor destinaretur Auses, filius Nave, transfertur certe de primo nomine, et incipit vocari Jesus. » Et id adhuc alibi repetit, atque in utroque loco docet, quemadmodum Lactantius, hunc Jesum sive Josue fuisse Jesu Christi figuram. Quae autem ab illis de Auses nomine dicuntur, haec desumpta sunt ex Numerorum libro, ubi haec verba juxta LXXII interpretationem legimus: Καὶ ἐπωνόμασε Μωϋσῆς τὸν Αὐσῆ, υἱον Ναυὴ, Ἰησοῦν. Et cognominavit Moyses Ause, filium Nave, Jesum. In Vulgata vero habetur: Vocavitque Osec, filium Nun, Josue (Numer., XIII, 17). Plura si velis, lege Eusebium (Euseb., l. IV, Demonstr. evangel., § 17), qui praeclare ea de re disputat. Hieronymus tamen contendit male in graecis et latinis codicibus scriptum Ause (Hieronym., l. I Comment. in c. I, 1, Osee), quod nihil significat, sed scribendum Osee, quod idem sonat ac salvator.

Quaedam praeterea Lactantius transcripsit verba ex libris Regum (Lactant., l. IV, c. 11), primo, secundo, ac tertio, qui in pluribus operum illius editionibus graece Βασιλειῶν, in duobus antiquioribus regiae bibliothecae codicibus manuscriptis, et editione romana latino charactere Basilion, a Cypriano autem Basileion, ac prius a Tertulliano Basiliarum et Basilicarum, sive potius Basilaeorum nominibus citantur. Porro autem haec duximus animadvertenda; quoniam in regiis librorum Lactantii manuscriptis codicibus citata a Lactantio Graecorum auctorum verba graece, uti jam diximus, descripta sunt. Cur ergo et hoc unicum verbum Basilion graecis similiter litteris exaratum non fuit? Non alia procul dubio ratio videtur, nisi quia librarii illud ita in antiquioribus codicibus scriptum repererunt. Utrum autem Lactantii, Cypriani et Tertulliani aetate ita hi Regum libri citari ac cognominari vulgo solerent, expendas, velim, et pronunties.

Dubium autem minime videtur quin auctor noster (Lactant., l. IV, c. 18) in suo sacrorum Bibliorum codice legerit non solum nomen Esdrae, praefixum ejus libro, sed haec etiam verba: Hoc pascha Salvator, etc., a se transcripta, quae de Christo, ut supra vidimus, dicta esse existimavit. At alibi tamen observatum a nobis fuit Justino martyri persuasum omnino fuisse haec ipsa omnia Esdrae verba ex sacro textu a Judaeis amputata fuisse. At de iis procul dubio Judaeis Justinus loquebatur, qui eamdem ac ille regionem incolebant. Sed hos procul dubio Lacctantius noster non cognovit, qui hanc tantae fraudis illis exprobrandae occasionem tanto utique silentio non praetermisisset.

Non mirum igitur, si Lactantius, qui verba illa in sacris suis codicibus legerat, Esdram aperte prophetam appellet. Sed mirabitur fortasse aliquis quod non tantum ab illo, sed prius etiam a Cypriano quaedam verba ejusdem Esdrae nomine citata sint, quae in altero libro, Nehemiae nomen praeferente, reperiuntur. Nam ea hunc Lactantius retulit in modum: « Esdras etiam propheta, qui fuit ejusdem Cyri temporibus, a quo Judaei sunt restituti » (non poterat sane clarius Esdras designari), « sic loquitur: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam. » Verum quidam haud infimae notae critici respondent hunc librum ab Lactantio, et aliis antiquissimis Ecclesiae Patribus idcirco Esdrae nomine citari, quoniam ea complectitur, quae ab illo simul et Nehemia gesta sunt. Deinde vero hac potissimum ratione auctor noster ductus fuisse videtur, quod uterque liber non ab Hebraeis et Graecis, sed a Latinis tantum distinguatur. Enimvero, ut Hieronymi verbis utamur: « Apud Hebraeos Esdrae Nehemiaeque sermones in unum volumen coarctantur » (Hieronym., Praefat in Esdr.).

ARTICULUS V.

De Psalmis, de libris Ecclesiastici, Sapientiae, Proverbiorum, Salomoni adscriptis, ac de quibusdam citatis a Lactantio verbis, quae nunc in sacro textu desiderantur. De libris Isaiae, Jeremiae, Danielis, Oseae, Amos, Micheae, Malachiae, Zachariae; de primis Joannis Evangelistae verbis; de Pauli ad Ephesios Epistola, et Apocalypsi.

David a Lactantio (Lactant., l. IV, c. 9) disertissime vocatur rex, propheta, et divinorum hymnorum, seu psalmorum auctor. Neque hanc suam ac christianorum tantum sententiam fuisse asseverat, sed Judaeorum etiam, qui illum, ut ipse ait, inter (vel, sicut manuscripti regii antiquiores, praeter) caeteros prophetas vel maxime legunt. Atqui si divini sunt scripti a Davide hymni, eos procul dubio spiritu Dei afflatus conscripsit, atque idcirco recte ab eodem Lactantio propheta divinus nuncupatur. Ad haec vero quae ille de Christo vaticinatus est, haec, ut jam ostendimus, cum eodem, quo praedicta fuerant, modo reipsa evenerint, quis illa divini spiritus instinctu praenuntiata fuisse abnuat?

Videtur autem Lactantius eorum, de quibus alibi diximus, subscripsisse opinioni, qui Davidi psalmos omnes adjudicabant. Nam ab illo divinorum sine exceptione hymnorum scriptor dicitur, nullique nisi ejusdem Davidis nomine citantur. Non paucos porro hoc modo citatos vidimus, videlicet psalmum primum, tertium, decimum quintum, decimum septimum, vigesimum primum, trigesimum secundum, et quartum, quadragesimum quartum, sexagesimum octavum, septuagesimum primum, octogesimum quartum, nonagesimum tertium, centesimum nonum, et centesimum vigesimum sextum. At de citatis ab eo horum psalmorum versibus supra, ac praesertim in superiori capite, egimus, et infra data opportuniori occasione agendum. Non minus asseveranter Lactantius pronuntiat Salomonem, sive ut in pluribus manuscriptis codicibus legimus, Solomonem, memorati Davidis filium, quemadmodum patrem suum, fuisse prophetam. Nec mirum sane. Persuasum siquidem habuit libros ab eo, sicut a Davide, conscriptos fuisse divini spiritus afflatu, ac plura in eis de Christo praedicta, sicuti reapse postea facta sunt.

Ecclesiastici autem librum huic ipsi Salomoni, non secus ac Cyprianus adscribit. Quae enimvero ex hoc libro verba transcripsit, ea sic profert: « Salomon ipsum, » Christum videlicet, « Verbum Dei esse demonstrat . . . . . Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi. » Ne quis autem dubitet ex illo libro verba haec fuisse desumpta, Cyprianus id expresse declarat: « Apud eumdem Salomonem in Ecclesiastico: Ego ex ore Altissimi prodivi. » Et haec quidem in hoc Ecclesiastici libro, de quo nos alibi disseruimus, reipsa leguntur.

Quod autem Dei spiritu plenus Salomon scripserit, nos Lactantius docet (Lact., l. IV, c. 6) ubi illi adhuc librum Proverbiorum attribuit. Ipsa quippe haec sunt ejus verba: « Ipse est Dei filius, qui per Salomonem, sapientissimum regem, divino spiritu plenum, locutus est ea, quae subjecimus: Deus condidit me in initio viarum suarum. « Cyprianus vero (Cypr., l. II advers. Jud. § 1): » Apud Salomonem in Paroemiis: Dominus condidit me initium viarum suarum. » Paroemiarum ibi nomine recte indicat Proverbiorum librum, ubi haec revera occurrunt. De hoc libro nos alibi, et infra de transcriptis ex illo verbis disputabimus.

Sapientiae insuper librum ab ipso quoque Salomone profectum esse Lactantius (Lact., l. IV, c. 16), Cyprianum adhuc secutus, ulla absque haesitatione affirmat. Uterque enim plura in hoc libro scripta retulit, praeposito illius nomine. Et Lactantius quidem: « Salomon in libro Sapientiae his verbis usus est: Circumveniamus justum; quoniam insuavis est nobis, etc. (Sapient., II, 12). » Prius autem Cyprianus (Cypr., l. II adv. Jud., § 14): « In Sapientia Salomonis: Circumveniamus justum; quoniam insuavis est nobis, etc. » Sed id ille non ibi tantum, sed in subsequenti etium libro haud semel hunc librum similiter citavit. Nos autem de hoc libro alibi disseruimus.

Non sine aliqua porro observatione praetermittere possumus duo adhuc testimonia ab Lactantio ejusdem Salomonis nomine proferri, quae in editis ejus libris non reperiuntur. Primum autem his ab eo verbis expressum legimus: « Infirmatus uterus virginis et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa, miseratione mater virgo » (Lact., l. IV, c. 12). De hoc autem testimonio a nobis supra actum fuit. Alterum est, quo auctor noster haec Salomonis, tamquam Dei ipsius, retulit verba: « Quod si avertimini a me, dicit Dominus, » etc. Sed jam annotavimus plura ibi citari, quam in sacro textu leguntur.

Plures etiam Lactantius praedictiones et sententias collegit ex Isaiae et Hieremiae, pauciores ex Danielis libris, quos illis constanter, ac communi omnium, praeterquam voluntaria obstinatione penitus obcaecatorum, consensu attribuit. De horum autem prophetarum sententiis, quandoquidem suo loco ubi necesse est, disputamus, nunc tantum juvat animadvertere Hieremiae locum citari in Lactantii editionibus hac epigraphe: « Item de circumcisione solvenda Esaias ita prophetavit » (Lact., ibid., c. 17). Nam ibi scholiorum editores notant hoc esse memoriae Lactantii peccatum. Sed cur non potius librariorum? Nam in manuscripto regio codice antiquiore 3736, scriptum legimus: Item de circumcisione solvenda eseias item prophetavit. Quis autem ibi scribarum oscitantiam et errorem non deprehendat? Imperitus itaque librarius, et qui latine nesciebat, cum nomen Hieremias legere, nec intelligere potuisset, scripsit eseias item nullo plane sensu.

Hieremiae autem nomine, quemadmodum aliis plerisque mos fuit, citat Lactantius Baruchi libellum haud dubie, quia illius, sicut diximus alibi, amanuensis librarius erat, et, veluti Hieronymus ait: Baruchi libellus libro Hieremiae vulgo editioni LXX copulatur (Hieronymus, prologo Commentar. in Hierem.).

Quem vero Osee nomine inscriptum librum habemus, hunc Lactantius ab ipso exaratum esse ubi fatetur, ibi illum haud dubitanter appellat primum duodecim prophetarum, videlicet eorum, qui minores prophetae vocari solent. Cur ergo, inquies? nonne ipsi, teste Hieronymo (Hieronym., l. I Comment. in Osee, c. I, 1), Johel, Amos, Abdias, Jonas, et Micheas σύγχρονοι, et contemporanei fuerunt? Recte quidem. Sed respondet ibidem Hieronymus, Osee primum illorum omnium dici, quia Dominus in Osee prius, quam in illis et aliis locutus est.

Amosis praeterea, Micheae, Malachiae ac Zachariae prophetias, nomen illorum praeferentes, eis Lactantius similiter vindicat. Sed cum hi ipsi eas se scripsisse testificentur, ac Testamenti novi scriptores quaedam earum verba, aliquando etiam praeposito eorum nomine citaverint, quis illas ab iisdem divini spiritus instinctu scriptas fuisse negare maxima sine temeritate audeat?

Ex novi etiam Testamenti libris prima Evangelii ab Joanne compositi verba, expresso illius nomine, sic refert: « Joannes quoque ita tradidit: In principio erat Verbum; « sed ut iis confirmet quod Davidis et Salomonis auctoritate probandum susceperat, Deum ex Deo potuisse prolatione vocis et spiritus generari. De hoc autem Evangelio haud semel in priore Apparatus nostri tomo disseruimus.

Pauli quoque apostoli mandata, tamquam ab ipsomet Deo christianis tradita, Lactantius noster (Lactant., l. VI, c. 18) proponit: « Praecepit Deus, inquit, non occidere solem super iram nostram. » Ubi autem Deus id praecepit, nisi cum Paulus Ephesiis scripsit: Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram? (Ad Ephes., IV, 26.)

Denique Lactantius plura ex libro Apocalypsis excerpsisse videtur, ubi de iis, quae in mundi fine eventura sunt, disputat. Sed cum et libri, et ejus auctoris nomen tacuerit, non deerunt fortasse, qui haec aliunde, et ex aliis libris desumpta ab eo fuisse contendant. Quapropter illud nunc fusius persequendum non duximus, quandoquidem ex iis, quae infra dicentur, manifestiora cuilibet fieri posse arbitramur.

ARTICULUS VI.

Cur et quomodo Lactantius testimoniis sacrae Scripturae ad informandos Christianos, ac Judaeos gentilesque refellendos utatur.

Lactantius divina veteris et novi Testamenti auctoritate feliciter usus est, et veteris quidem adversus Judaeos ac gentiles, utriusque vero ad docendos quoslibet christianos. Utroque enim illo Testamento a Christianis admisso, illos vera doctrina, divinisque institutis, atque praeceptis informat. Veteris vero Testamenti oracula et effata adversus Judaeos adhibet, ut duplicem demonstret adventum Christi, ac praeter hunc ipsum frustra ab iisdem Judaeis alium Messiam exspectari. Quanti vero ponderis adversus illos sint argumenta, inde decerpta, his Lactantius praeclare significat verbis. « Satis firmum testimonium est ad probandam veritatem, quod ab ipsis perhibetur inimicis » (Lact. lib. IV Inst. cap. 12). Non poterant enim hi hostes christianorum infensissimi securius debellari, quam suismet armis, id est, iisdem Scripturis, quas uti plane divinas christianis suppeditaverant. Neque objicere poterant eas, a christianis corruptas fuisse et adulteratas. Nihil quippe christiani ex eis depromebant, quod ab ipsismet Judaeis scriptum traditumque non fuisset.

Verum tanta erat horum obstinatio ac pervicacia, ut dum eas quotidie legerent, mentis oculos clauderent; ne quod solis luce clarius erat, possent intelligere. Quamobrem Lactantius: « Habebant haec, » inquit, « qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt. Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam, prophetarum ore praedictam, quotidianis lectionibus personant, nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. » Quin immo tam caeco furore erant perciti, ut christianos, ait Justinus martyr, implacabili odio persequerentur; quippe qui ex iisdem ipsorum Scripturis Christum advenisse invictissime demonstrabant. Ὅπερ μὴ νοήσαντες οἱ ἔχοντες τὰς βίβλους τῶν πρωφητῶν Ἰουδαῖοι, οὐκ ἐγνώρισαν, οὔτε παραγενόμενον τὸν Χριστόν. ἀλλὰ καὶ ἡμᾶς τοὺς λέγοντας παραγεγενῆσθαι αὐτὸν, καὶ ὡς προεκεκήρυκτο ἀποδεικ,νύντας ἐσταυρῶσθαι ὑπ' αὐτῶν, μισοῦσι (Justin. Apolog. I.): Quod quia non intellexerunt, qui libros prophetarum habent Judaei, Christum etiam praesentem non agnoverunt. Quin et nos advenisse illum asserentes, et ab ipsis cruci affixum esse, quemadmodum vaticiniis est praenuntiatum demonstrantes, odio prosequuntur.

Itaque Lactantius contra hosce Judaeos, qui Christum crucifixerunt, sacrorum prophetarum suorum auctoritate confutatos, hanc jure merito elicit conclusionem: « Quid amplius jam de facinoribus eorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes, neque intellexerunt, neque quin facerent, cavere potuerunt » (Lactant. lib. IV, cap. 19); quia nimirum tam caeco, quam spontaneo furore obcaecati erant. Immo vero ea fuit illorum pervicacia, ut neque coelestibus prodigiis, quae Christo moriente, sicuti ab sacris eorum vatibus annuntiatum fuerat, edita sunt, facinus suum intelligere aut potuerint, aut voluerint.

Neque tamen Lactantius, aliique christianae religionis defensores eos confutando, omnem operam perdidere. Nam evidentissimo ac invictissimo argumentorum, quae ex sacris prophetarum oraculis hauserat, pondere multos ex Judaeis, atque ex gentilibus longe plures, ad christianae fidei professionem ille aliique Scriptores nostri adduxerunt.

Non immerito igitur eadem Scripturae auctoritate adversus gentiles aliquando auctor noster dimicat. (Idem, lib. I, cap. 5; lib. V, cap. 14; et lib. de Ira Dei, cap. 22.) Quamvis enim eam spernerent, inficias tamen ire non poterant eam non confictam a christianis, sed acceptam a Judaeis eorum hostibus, atque ipsosmet suos philosophos, et alios, non pauca ex sacris scriptoribus nostris, uti non semel ostendimus, accepisse documenta. Planum itaque alicubi (Idem, lib. II, cap. 8) facit hominem post caeteras omnes creaturas a Deo factum fuisse, quemadmodum Ovidius post sacras nostras litteras cecinerat. Item Deum ab iis, sicuti a Sibylla, unum praedicari, ac justos homines ad vitam revocandos. Alibi vero eadem Scripturae sacrae auctoritate rursus adversus eosdem gentiles utitur, ubi varia ejus placita rectae rationi plane consentanea esse ostendit. Quae quidem omnia ex infra dicendis plana omnibus manifestaque fient.

A nobis praeterea superius clarissime, nisi fallimur, demonstratum est christianae religionis veritatem ab eodem Auctore nostro etiam adversus ethnicos demonstrari sacrorum vatum oraculis, quae post longa temporum spatia talem plane exitum habuerunt, qualem illi praedixerant. Cum enim ea absque divini spiritus afflatu sic praenuntiare non potuerint, nemo sane ethnicus, suae mentis compos, negare poterat fidem illis esse habendam.

Non amplius itaque gentiles audiendi erant, qui prophetas nostros aut spernendos, aut rejiciendos esse contendebant; utpote qui simplici, rudi, impolito, ac barbaro sermone locuti sunt. Sola enim, inquit Lactantius (Lactant. lib. V Inst. div. cap. 1), eloquentia, quae saeculo servit, non autem veritas, fucatum aliquid desiderat. Neque tamen diffitetur Deum, cujus spiritu afflati sacri scriptores nostri libros suos conficiebant, potuisse elaborata, polita et eleganti elocutione uti. Verum « divina, » infit ille (Lib. VI, cap. 21), « providentia carere fuco voluit ea, quae divina sunt; ut omnes intelligerent, quae ipse omnibus loquebatur. » Quid vero, quod recte ille asseverat Deum in sacris litteris, uti decebat esse locutum. Sed animum, quaeso, ad ipsiusmet Lactantii verba adverte: « Nec enim decebat ut, cum Deus ad hominem loqueretur, argumentis assereret voces suas tamquam fides ei non haberetur. Sed ut oportuit, est locutus, quasi rerum omnium maximus judex, cujus est non argumentari, sed pronuntiare. » (Idem, lib. III, cap. 1.) Quam autem id verum sit, facile evincitur ex ipsorummet gentilium legibus, quae quidem quam simplici sermone scriptae fuerint, ex Cicerone et aliis, qui illas collegerunt, planum omnibus est ac manifestissimum. Sed de his jam supra, et in aliis nostris dissertationibus satis disputavimus.

Denique Lactantius tradidit nos ad res singulas id est, ad omnia christianae religionis dogmata ac praecepta stabilienda et demonstranda, habere testimonia divinae vocis, quam nimirum in sacris nostris Scripturis diserte expressam intelligimus. Quod sane quam verum sit, ac quomodo ab illo asseratur, deinceps examinandum est.