Dissertatio contra Christianum Walchium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Dissertatio contra Christianum Walchium
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

1800-1900- Enhueberus, Joannes Baptista - Dissertatio contra Christianum Walchium

 

 

                [0337] 

- Dissertatio contra Christianum Walchium

DISSERTATIO DOGMATICO-HISTORICA,

QUA CONTRA CHRISTIANUM WALCHIUM ADOPTIONIS IN CHRISTO HOMINE

ASSERTORES FELICEM ET ELIPANDUM

MERITO AB ALCUINO NESTORIANISMI FUISSE PETITOS,

OSTENDITUR. AUCTORE D. JOAN. BAPT. ENHUEBER, PRIORE AD S. EMMERAMUM.

 

                [0337A] Inter omnes Alcuini lucubrationes principem facile locum iis deberi, quas Adoptianorum erroribus opposuit, et dignitas materiae, et eruditionis ecclesiasticae thesaurus, et argumentorum gravitas evincit. Agitur nempe ibi de primario religionis nostrae mysterio seu de incarnatione Verbi divini, fidesque Ecclesiae non tantum locupletissimis Patrum antiquorum testimoniis, sed rationum etiam theologicarum ponderibus apprime roboratur.

 

                Fuere nihilominus qui praestantiae operis multum detrahere conarentur, et hac quidem in re prae caeteris eminet Christianus Guil. Franc. Walchius, theologiae doctor et professor, qui in sua, quam Gottingae an. 755 vulgavit, Adoptianorum Historia, id solum spectasse videtur: ut Elipandum ac Felicem longe alia sensisse ac ipsis imputarat Alcuinus; hunc proin male contra adversarios suos in praedictis libris disputasse ostenderet. Nec vero solum incusat Alcuinum Walchius, sed Adrianum quoque primum S. P. , Paulinum Aquileiensem, Patres Francofordienses, [0337B] et quotquot in concertatione illa cum Adoptianis symbolam contulerunt, mentem antagonistarum suorum ignorasse asserit.

 

                Arguebant scilicet hi omnes Felicem ac Elipandum et Nestorianismo, nec sententiam de adoptione in Christo defendi posse affirmabant, quin duae in illo personae inferrentur. Eodem modo hanc de filio adoptivo assertionem interpretati sunt scriptores posterioris, ipsiusque etiam recentioris aevi, si Gabrielem Vasquesium, et cardinalem Aguirrium ex nostris, paucosque alios de coetu Protestantium excipias, quos ad numerum faciendum in patrocinium sententiae suae cit. loco recitat Walchius, affirmans, episcopos Hispanos, licet in omnibus bene haud senserint, imo gravissimi de regeneratione Christi erroris rei exstiterint, adoptionem tamen sensu eo defendisse, qui sicuti a mente Nestorii esset alienissimus, ita et unitatem personae nullatenus tolleret.

 

                Ulterius adhuc progressus est Jacobus Basnage, [0337C] ab universa erroris suspicione liberos pronuntians Hispanos, dum omnem contentionem hos inter et Francos atque Germanos non nisi de verbis fuisse confidenter statuit. «Nos ingenue fatemur, ait, meram fuisse logomachiam, quae saepius occurrit apud theologos. » Tom. II Thesaur. Monum. eccl. , fol. 288, num. 5. Nec defuere qui eadem cum Basnage sentirent, quos denuo apud Walchium videris.

 

                Moderatior hisce Mabillonius in praefatione ad saeculum IV Benedictinum, parte I, § 1, Felicem et Elipandum haeresis Nestorianae accusatos fuisse ita refert, ut plane eamdem de hisce episcopis tulisse sententiam et ipse existimari queat. At cum nosset hac de re inter eruditos adhuc dum controverti, proponens in tractatu de Studiis monasticis ad calcem [0338A] operis elenchum potiorum difficultatum quae in lectione conciliorum, Patrum, et ecclesiasticae historiae occurrunt et majoris adhuc explanationis egent, alia inter dubia ad saeculum VIII, ultimo loco etiam sequens exhibet: «Felix et Elipandus, quorum haeresis in concilio Francofurtensi damnata fuit, erantne Nestoriani? »

 

                Quaestionem hanc postmodum caeteris accuratius equidem pertractavit et affirmative resolvit cl. Joan. Franc. Madrisius in Dissertatione dogmatica de Felicis et Elipandi haeresi, quam, numero tertiam, Operibus sancti Paulini Aquileiensis Venetiis an. 1737 (Patrol. tom. XCIX) a se editis subjunxit, ostendens tam ex testimoniis Feliciani aeque ac nostri aevi, quam ex rationibus theologicis, doctrinam de adoptione 945 in Christo, Nestorianismo imbutam fuisse. At parum defert his etiam argumentis Walchius, nec forte tantum abest quin et ipse conjecturam Basnagii paulo ante relatam approbet suamque faciat.

 

                [0338B] Operae igitur pretium fore existimavimus si in hac novissima editione Operum Alcuini, eorum omnium qui contra Adoptianos decertarunt, sane praecipui, res novo examini subjiciatur, ut et affinitas Adoptianismi cum erroribus de duplici in Christo persona momentis irrefragabilibus, et quidem non tam ex ratione theologica, quam ipsa temporum illorum historia petitis, comprobetur, et auctor noster, dum Felicem et Elipandum, tanquam Nestorii asseclas insectatur, bene cum adversariis suis pugnasse vindicetur, secus ac existimavit Walchius, qui Felicem et Elipandum de unione hypostatica in Christo orthodoxe locutos esse judicat, Alcuinum vero «hominem mobilem, inconstantem, tum hoc, tum illud dicentem, quid vero certum sit, nescientem» appellat, aliaque multa in Historiae suae decursu affert, quibus, si veritati essent consona, laudibus et auctoritati scriptoris hujus alias celeberrimi non parum detraheretur.

 

                [0338C] Finem porro nobis propositum securius et certius nos assecuturos esse putamus si Adoptianos, paribus cum Nestorianis natalibus ortos, iisdem principiis innixos, ac iisdem demum armis debellatos fuisse ostenderimus. Id ut accuratius fiat, totam Dissertationem in tria capita dividimus, in primo de genesi, in altero de asseriis, in tertio de impugnatione utriusque erroris acturi.

 

              

 

  • I. —DE GENESI NESTORIANISMI ET ADOPTIANISMI.

 

  1. Difficultas in detegenda haeresum genesi. —Difficultatem non levem se prodere in detegenda haeresum genesi, dudum agnovit cl. D. Bernardus de [0339A] Montfaucon in editione Operum S. Athanasii a se adornata. Ait enim tom. I, parte II, fol. 648, in nota ad epist. 1 ad Serapionem: «Lucifugarum hujusmodi, » id est haereticorum, initia «obscuriora sunt, quam ut possit de iis certa et indubitata ferri sententia. Et alioquin mirum quanta varietas sententiarum in haeresum initiis suboriatur, aliis aliud apprehendentibus, atque ex iisdem principiis diversa colligentibus. Nimirum solemne haereticis est ut, amisso semel veritatis tramite, hac illac oberrent, ac ne secum quidem ipsi consistere possint. Scilicet,

 

                [Greek] Pavnth mainovmenoû, kaiú ajmhvcanoû, ajmfalavlhtai. »

 

  1. Haeresis posterior plerumque ex priori nata. —Et profecto, si centenas spectemus fidei formulas, si novam semper ac novam priora asserta explicandi methodum, si errores erroribus superadditos, quoad haereses praecipue priorum saeculorum, Arianam, Nestorianam, Eutychianam, etc. , tam densa caligo [0339B] oculis primo intuitu objicitur, quam discuti posse vix non desperandum sit. Est tamen quod in mediis hisce tenebris quidquam lucis accendat, idque in eo potissimum versatur quod spectando maxime haereses primum dictas plerumque posterior in prioris sinu natales suos aut directe aut indirecte invenerit. Directe quidem, dum nonnulli perverso dogmati aliud quoddam adjecerunt, prout Macedonius, inter Arianorum certe primipilares numerandus, ut ait cit. loc. P. Montfaucon, cum Filium divinum creaturam dixisset, tandem eo devenit ut Spiritus sancti quoque divinitatem negaret, adeo ut Pneumatomachos ab Arianis ortum duxisse, vulgaris ac trita sit omnium sententia. Indirecte vero, quando alii, zelo minus prudenti, surgentes in Ecclesia errores ita impugnarunt, ut in oppositos laberentur, prout rursum constat Eutychen confudisse naturas in Christo, cum unitatem personae non satis caute contra Nestorium defenderet.

 

                [0339C] III. Origo haeresis Nestorianae. —Id ipsum etiam, quoad errores de quibus loquimur, contigisse, ex iis colligi videtur quae aut viri ecclesiastici contra eos disputarunt, aut scriptores historiarum litteris consignarunt; ut proin exinde genesin utriusque haeresis, Nestorianae scilicet et Adoptianae, aliquatenus detegendam esse non abs re speremus.

 

  1. Priorem quod attinet, Nestorius equidem patriarcha CP. is fuit cujus pertinax superbia errorem de virgine matre, quae non Deipara, sed Christipara dicenda esset, et de duplici, quae ex asserto priori consequebatur, persona longe lateque per orbem Christianum sparserat. Fuisse tamen ante ipsum, qui fundamenta huic haeresi posuerant, apud omnes in comperto est. Hos inter profecto eminet Theodorus episcopus Mopsuestiae, a quo Nestorius perversam doctrinam hausisse communiter dicitur, et cujus etiam scripta hanc potissimum ob causam postmodum a synodo V inter famosa illa tria capitula [0339D] damnata fuere. At is quoque antesignanum habuisse, a quibusdam dicitur, suum alias in litteris magistrum, Diodorum scilicet Tarsensem, viris equidem sanctissimis amicitia junctum, quin et propter zelum fidei et pugnam adversus Arianos strenue susceptam a multis apprime commendatum, ab aliis tamen etiam in erroris suspicionem vocatum, quos inter praecipue audiri meretur sanctus Cyrillus Alexandrinus in epistola ad Successum scribens: «Diodorus quidam sancti Spiritus olim impugnator, ut aiunt, cum orthodoxorum Ecclesia communicavit. Hic deposita, ut putavit, Macedonianae haeresis labe in alterius morbi vim decidit. Sensit enim ac scripsit, alterum seorsim esse filium eum qui ex semine David, ex sancta Virgine Deique matre natus est, alterum rursus privatim Filium illud ex Deo Patre Verbum. » Tomi V parte II, edit. Paris. 1638, fol. 135. Et in epist. ad Acacium Melitenae episcopum, fol. 197: «Quoniam vero oportebat et contradictiones [0340A] scriptas esse apud eos, inspectis Theodori et Diodori libris, quos scripserunt non de Incarnatione Unigeniti, sed magis contra Incarnationem, posui aliqua capitulorum, et quo potui modo contradixi eis, declarans ubique abominationis plenam esse sectam eorum. » Parum abest quin omnem fidem hisce sancti Cyrilli testimoniis adhibendam esse censeamus, ut pote qui non tantum proxime ad Diodori circa an. 390 vel 92 demortui tempora accesserit, ipse anno 412 Alexandriae consecratus episcopus, sed et Diodori ac Theodori errores tractatu, quem deperditum lugent eruditi, speciali refutarit, ac proin singulari 946 studio et diligentia eorum scripta examinarit, quod nec Patres Cyrillo priores fecerunt, Diodori zelum in confutando Arianismo et Apollinarismo laudasse contenti, nec defensores Diodori Cyrillo posteriores, Theodoretus scilicet, domnus Antiochenus, Facundus Hermianensis, et Liberatus diaconus, qui partium studio abrepti Diodorum commendare [0340B] et excusare e re sua fore existimarunt, cum primus ad synodum usque Chalcedonensem Nestorio addictissimus permanserit, alter domnus scilicet Antiochenus incertae sit fidei, reliqui duo autem in defensione trium capitulorum pertinaces obierint, adeo ut hoc in puncto eorum testimonia merito suspecta habeantur. Nec tamen propterea Diodorum ipsum haereseos damnandum esse, aut ita contra Arianos vel Apollinaristas pugnasse opinamur, ut duas scienter personas in Christo statueret, sed ea solum in illo certamine, optima fortassis fide, asseruisse, unde id quod postea Nestorius obstinate defendit, prona consequentia flueret. Plura de hac controversia, quam nostram praecise haud facimus, videris apud Tillemont. , tom. VIII, p. 565, et apud Ceillier, Histoire générale des auteurs sacrés, etc. , tom. VII, pag. 705 et seqq. His omnibus tandem praeluserunt, quorum asserta de duplici in Christo filio jam memoraverat simul et refutaverat sanctus Athanasius in epistola [0340C] ad Epictetum Corinthi episcopum, notans fuisse suo tempore quosdam qui dicerent Christum, qui carne passus et crucifixus est, non esse Dominum, et Salvatorem, Filiumque Patris. Item: alium esse Filium, et alium Dei Verbum, etc. , quae paulo infra accuratius videbimus.

 

  1. Occasio erroris Nestoriani fuit pugna adversus Arianos et Apollinaristas. —Tota jam quaestio in id recidit, quaenam ista asserendi occasio, quaenam causa fuerit. Et hanc quidem detexisse videtur Leontius Byzantinus in iis quae de Diodoro Tarsensi ac Theodoro Mopsuesteno scripsit, cujus verba, etsi prolixiora, ex integro ponere juvat, eo quod multum lucis propositae quaestioni afferre videantur. «Exstitere iis temporibus (Apollinaris scilicet, de quo ibi sermo) magni quidam duo viri Diodorus episcopus Tarsi, et Theodorus Mopsi Vestae, qui et adversus Arianos, Macedonium et Apollinarem pugnabant, universasque litteras sacras commentariis illustrabant, [0340D] et in pretio habiti mortem oppetierunt; nec ipsis vivis quisquam dictum aliquod eorum reprehendebat. Imo complures scriptis encomiis eos celebrarunt. Nam et Basilius, et Joannes Chrysostomus (is erat discipulus Diodori Tarsensis) eos praedicat. Verum postea moto dogmate Nestoriano coactus est Cyrillus, qui et ipse pridem eos laudasset, adversus eorum opera scribere, quod dogma suum Nestorius ex eis confirmaret. Nam editis illi sacris commentariis intra fines non constiterunt; sed cum distribuere vellent sacrarum litterarum voces, alias ad divinitatem: alias ad naturam humanam relatas; deprehensum est, eos duas Christi hypostases et divisionem quamdam introducere. » Tom. IX Bibl. PP. Lugd. , de Sectis, act. VI, fol. 666. Dudum antea eadem sanctus Cyrillus quoque testatus fuerat, in epistola ad Successum superius citata de Nestorio scribens: «Itaque voces in evangelicis apostolicisque praeconiis de Christo positas distinguit, et alias [0341A] quidem homini tribuendas esse asserit, nimirum humanas, alias vero singulariter Deo Verbo convenire, scilicet divinas, et quia multipliciter dividit, ac seorsim ponit tanquam hominem proprie, illum ex sancta Virgine natum, et similiter proprie ac seorsim filium illud ex Deo Patre Verbum, propterea sanctam illam Virginem non Dei genitricem, sed potius hominis matrem esse asserit. »

 

  1. En igitur occasionem erroris. Cum viri isti, aliique cum ipsis adversus Arium, Macedonium, et Apollinarem decertarent, «ac distribuere vellent sacrarum litterarum voces, alias ad divinitatem, alias ad humanam naturam relatas, » id ita fecerunt ut simul in divisionem personarum laberentur. Pugna igitur contra Arianos praecipue et Apollinarem ansam errori praebuit, idque non obscure etiam inde colligitur quod Nestorius in epistolis suis existimet doctrinam sibi adversam defendi haud posse, quin aliquis in Arii aut Apollinaris haeresin labatur: «Divino [0341B] Verbo ascribere nativitatem, ait in epist. ad Cyrillum (tom. IV Concil. , edit. Mansi): passionem, mortem, caeterasque carnis proprietates, id demum, mi frater, mentis est, aut ethnicorum more vere errantis, aut certe insani Apollinarii aut Arii, aliorumque haereticorum morbo, aut alio etiam graviori laborantis. » Et in epist. ad Coelestinum papam: «Est enim aegritudo non parva, sed adfinis putredini Apollinaris et Arii. » Et apertius adhuc in altera ad Coelestinum epistola: «Multus enim etiam nobis labor hic celebratur, dum elaboramus eruere sordidissimam impietatem pessimae opinionis Apollinaris et Arii. » Qua autem ratione ex hoc certamine contra utramque haeresin minus caute suscepto ad sententias a dogmate Ecclesiae alienas quidem deviaverint, accuratius jam ex ordine investigare oportet.

 

                VII. Ariani dicebant Verbum esse Filium adoptivum Patris. —Palmarem Arianorum errorem in eo [0341C] fuisse, quod Verbum divinum inter creaturas referrent, Patrique [Greek] o jmoouvsion esse negarent, apud omnes in comperto est. Inde vero concludebant, Verbum istud non nisi Filium Dei adoptivum esse, nomine tenus Deum, servumque Patris, prout variis in locis sanctus Athanasius expresse refert. Et primum quidem quod spectat, in lib. de Synodis, tomi I parte II, fol. 728, ex Thalia Arii ejus blasphemias ita enarrat: «Aeternum ipsum (id est, Deum Patrem) veneramur propter eum qui in tempore natus est. Qui sine initio est, Filium posuit initium creaturarum, huncque tulit, ac sibi in Filium adoptavit: [Greek] Eijû Ui joún e jautwðé tovnde teknopoihvsaû. » Item fol. 767, n. 54, ita argumentatur Athanasius: «Considerandum enim est, et accurate animadvertendum, cum eum dicimus substantia dissimilem, nos haudquaquam verum Filium significare, sed unum ex opificiis, et adscitum adoptioneque Filium, quod haeretici sentiunt: [Greek] Kaiú toún ejpoihtoún kaiú qevsei ui jovn, oåper toiðû, ai jretikoiðû dovkei. [0341D] Et in epistola de sententia Dionysii, tomi I parte I, fol. 258, n. 23, haec verba tanquam Arii adducit: «Verbum non est proprium Patri, sed aliud est in Deo Verbum; hic vero Dominus extraneus quidem et alienus est a Patris substantia, et duntaxat secundum cogitandi modum dicitur Verbum, et non est secundum naturam ac verus Dei 947 Filius; sed per adoptionem ([Greek] kataú qevsin) hic quoque Filius dicitur. » Alia, quae in hanc rem afferri adhuc possent, testimonia brevitatis causa omittimus, cum ex his satis superque pateat Arianos adoptionem ipsi Verbo ascripsisse, in cujus quidem erroris patrocinium, praeter alios Scripturae textus eos maxime urgebant, quibus Verbum divinum primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 15); primogenitus ex mortuis (Ibid. , V. 18); primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29) enuntiatur; quae omnia videre licet apud sanctum Athanasium orat. 2 contra Arianos, tomi I parte I, fol. 531, num. 63 et seqq.

 

                [0342A] VIII. Item Deum nuncupativum. —De appellatione Dei eodem modo erronee sentiebant Ariani, prout rursum ex variis eorum assertis ab Athanasio relatis constat. Sic in epistola ad episcopos Aegypti et Libyae, n. 12, fol. 281, tomi I parte I, inter alias Arii blasphemias etiam sequentem adducit: «Dicunt itaque, neque verum Deum esse Christum, sed eum, ut et alios omnes Deum communicatione appellari. » Et in oratione 1 contra Arianos, ibid. , fol. 409, n. 6: «Praeterea ausus est dicere, Verbum non esse verum Deum. Nam tametsi dicitur Deus, inquit, non tamen verus est Deus, sed gratiae factus particeps non aliter quam alii omnes, ipse quoque, nomine duntaxat dicitur Deus. » Hujus etiam assertionis perversae fundamentum potissimum in illis psalmi LXXXI, V. 6, verbis reponebant: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vel in argumentatione potius quam fecit exinde ipse Christus apud Joan. X, 34, ubi Judaeis blasphemiae crimen, eo quod Filium Dei se [0342B] dixisset, objicientibus respondit: Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi: Dii estis? si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas: quia dixi: Filius Dei sum.

 

  1. Tertio servum Patris. —Demum de servitute etiam indigna affingebant Verbo, passimque illud servum Patris appellabant, iis rursum Scripturae textibus certantes, quibus Christus aut per prophetas servus, puer electus, etc. , vocatur, aut quibus ipse se Patre minorem dixit. In opere de Synodis, fol. 745, ex septima fidei formula haec verba Arianorum recenset Athanasius: «Et hoc catholicum esse, nemo ignorat, duas personas esse, Patris et Filii. Majorem Patrem, Filium subjectum cum omnibus his, quae ipsi Pater subjecit. » Totus insuper est idem sanctus Pater in orat. 2 contra Arianos, fol. 471, n. 3 et 4, ut probet, Verbum, etsi servus subin in Scriptura [0342C] appelletur, esse tamen genuinum verumque Patris Filium, ex quo patet Arianos perverso sensu servitutem de Verbo asseruisse.

 

  1. Ariani statuunt Verbum vices animae egisse in homine assumpto. —Hisce erroribus alium adhuc ex prioribus, uti videtur, natum addiderunt Ariani, quem S. Athanasius lib. II adversus Apollinarem, n. 3, his verbis refert: «Arius carnem solam ad occultationem divinitatis confitetur; vice autem interioris nostri hominis, id est animae, Verbum ait in carne exstitisse, passionem et ab inferis resurrectionem divinitati ascribere ausus. » Verbum igitur animae vices in Christo supplevisse statuebant, tum quod passim in Scripturis dolores, mors ac caeterae infirmitates naturae humanae Filio Dei ascriberentur, tum quod, ut notat Athanasius in epist. ad Adelphium, n. 1, Christus, si perfectus homo esset, quatenus homo adorari haud posset; tum denique, quod duo perfecta unum esse nequirent, quam rationem [0342D] suam postea fecerunt Apollinaristae, idem dogmatizantes.

 

  1. Errores hos ita impugnant aliqui, ut duos in Christo filios statuere videantur. —Haec omnia porro dum in scriptis suis gravissimo argumentorum pondere deprimit Athanasius, ac divina ad divinam, humana vero ad humanam in Christo naturam refert, simul non uno in loco protestatur, ne duplex exinde Filius, aut Verbi ab humanitate assumpta quoad hypostasin disjunctio inferatur; unde sat manifestum habetur indicium jam tum fuisse quosdam qui, ne infirmitates humanas Verbo divino ascribere cogerentur, et hac ratione argutiis Arianorum succumberent, Verbum hoc a filio beatae Virginis separabant. Incaute nimirum distribuentes «sacrarum litterarum voces alias ad divinitatem, alias ad humanam naturam relatas, » cum Christus diceretur «primogenitus omnis creaturae, aut «primogenitus in multis fratribus, » atque ex his Ariani Verbum esse Filium [0343A] inter adoptivos adoptivum assererent, id non de Verbo, quatenus est Filius aeternus aeterni Patris, sed quatenus est Filius ex semine David et ex carne sanctae Mariae ortus intelligendum asseverabant.

 

                XII. Marius Victorinus ait Christum, quatenus homo est, filium esse adoptivum. Idem facit auctor disputationis contra Arium. —Hujus rei vestigium superesse videtur in libro primo Marii Victorini contra Arium, Bibl. Patr. Lugd. tom. IV, fol. 256, ubi is scribit: «Aequalis igitur Filius et Pater, et propterea et Filius in Patre, et Pater in Filio, et ambo unum. Sed ista nunc. At vero illa Joannis videamus. Ipse Salvator dicit: Ego sum resurrectio: quoniam ipse vita: quis autem iste? Martha dicit: Quoniam tu es Christus Filius Dei vivi, qui in mundum venisti. Quod non sic Filius, quemadmodum nos. Nos enim adoptione Filii, ille natura. Etiam quadam adoptione Filius et Christus, sed secundum carnem. » Scio equidem plures esse qui Marium Victorinum ab ejusmodi errore [0343B] vindicant, et per hanc adoptionem secundum carnem nihil aliud ab eo intellectum praetendunt quam ipsius carnis seu humanae naturae in unitatem personae assumptionem. Quin Alcuinus Victorini auctoritate etiam contra Adoptianos utitur, dum lib. IV contra Elipandum, n. 9, sequentia ejus verba recitat ex responsione ad Candidum Arianum, apud Mabillonium Analect. , p. 22 edit. Paris. 1723: «Nos dicimus esse nobis Patrem Deum, et maxime. Qua de causa, et juxta quid Deus charitate praedestinavit nos in adoptionem per Christum. Nunquid et Christum per adoptionem Filium Deus habet? Nullus ausus est dicere. » Et in sequentibus: «Dei igitur Filius Christus, filii et nos; sed nos per adoptionem, nos per Jesum Christum, nos ut filii dispersi. Num et Christus sic Filius? Natura igitur Jesus Filius, nos per adoptionem filii. Quod natura sit Filius, ipse dicit saepe: Pater, gratias tibi ago, quod me audisti. Et: Pater, salva me ex ista hora. » Et haec quidem verba [0343C] posteriora habentur apud Victorinum citato jam libro I adversus Arium, paucisque interjectis subjunguntur iis, quae supra primo loco ex eodem recitavimus, 948 adeo ut mirum nobis sit, ea prorsus intacta ab Alcuino mansisse, cujus rei causa alia forte haud fuit, nisi quod aut in exemplari quo usus est Alcuinus desiderarentur; aut si etiam inibi exstarent, eodem modo illa de assumptione humanae naturae scriptor noster interpretaretur. At vero si scopum consideremus quem sibi in utroque opere praefixit Victorinus, Arianam nempe retundere perfidiam, quae adoptionem ipsi Verbo tribuebat, plane non de carnis assumptione, sed de vera adoptione, quae in Christum, quatenus homo est, caderet, locutus esse videtur. Admittit enim Victorinus de humanitate Christi adoptionem, quam contra Arianos de divina ejus natura negaverat, conceptisque verbis dicit quod Christus sit natura Filius, quatenus est Verbum Patris, de quo solo sermonem habebat cum [0343D] Arianis; sed simul statuit quod etiam quadam adoptione sit Filius, nempe secundum carnem. Unde et D. Ceillier, Histoire générale, etc. , tom. VI, cap. 4, num. 5, pag. 29, postquam enarravit qua ratione Marius Victorinus divinitatem Verbi contra Arianos propugnaverit, haec subjungit: Il avoue néanmoins qu'on peut dire que Jésus-Christ est Fils adoptif de Dieu, mais selon la nature humaine; car selon sa divinité il est Fils de Dieu par nature. Huc fors non incongrue referri quoque debet auctor disputationis contra Arium sancto Athanasio olim suppositae, qui interroganti Ario: «Nunquid alius est Filius? » respondit: «Verus quidem Filius Dei unus est Verbum et Deus. Est autem veluti alius Filius adoptatus per templum corporis ipsius Domini nostri Jesu Christi, ut ait divinus Apostolus: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timore, sed accepimus spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba Pater? » (Tom. II Oper. S. Athanasii, fol. 219.) En hic rursum [0344A] adoptio quoad humanitatem admitti videtur, et quidem ex occasione impugnati Arianismi, quamvis expresse duo Filii haud dicantur, sed: est veluti alius Filius.

 

                XIII. Alii Christum ut hominem Deum nuncupativum esse asserunt. —Quod denominationem Dei spectat, quam solam Arius concedebat, simulque servitutem illam qua idem Verbum Patri subjectum esse contendebat, prout supra vidimus; hac quoque in re distinctione paulo ante memorata inter Christum, quatenus est Filius aeternus aeterni Patris, et quatenus homo est, quidam videntur usi, ut argumenta Arianorum dissolverent. Hos inter nominare forsitan licet Phoebadium, quem sanctus Hieronymus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum Soebadium vocat, Agenni Galliarum episcopum, qui in suo contra Arianos libro (Bibl. PP. , tom. IV, fol. 300) notat, Ursacium, Valentem et Potamium haeretica subtilitate unum Deum confiteri, quo nomine solum Patrem [0344B] intelligunt, simul tamen Verbo nomen Dei, sensu licet subdolo, concedere, ut simpliciores decipiant. Verba ejus per extensum recitare oportet, quia scopo nostro non solum de hac denominatione extrinseca, sed etiam de servitute, quam Verbo adjudicabant Ariani, mire inserviunt: «In omni professionis suae corpore sic ipsum Dominum nostrum non negant (Ariani) ut Deum destruant, hoc est, ut tantum nomine Domini dicant, quo nomine etiam nos appellari soliti sumus. Ego, inquit, dixi: Vos dii estis. Quo nomine et Moyses ante donatus est, Faciam te, inquit, Deum Pharaoni. Ne quis ergo putet, his verbis perfici catholicam professionem, si et unum Deum Patrem confitemur, et Deum Filium non negamus. Potest enim et Deus Pater sic unus Deus dici, ut sit unus Pater, non Deus unus. Potest et sic Filius Deus dici, ut Deus non sit . . . . . Statim enim cur duos deos negaverint, ponunt: quia ipse Deus ait: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad [0344C] Deum meum et Deum vestrum. Qua definitione malae interpretationis in tantum a Patre Filius separatur, et infra omnipotentem Deum ponitur, ut nobis et nativitatis conditio et humanitatis infirmitas societur. Denique subjungunt Deum omnium, unus est Deus, quo dicto Dominus non Deus absolute denegatur. Deo etenim Patri non Filii nomine, sed creaturae conditione subjicitur. Et credo hoc loco auctoritas apostolica vindicabitur, ut Deus Christus dicatur potius, quam sit: quia dixerit: Et donavit illi Deus nomen, quod super omne nomen est. Sed et ipsius Domini negantis esse se Deum verum, cum dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum, et verum Deum, et, Quid me, inquit, dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. Adhuc audies cur honorem ab uno et solo Deo non quaeritis? De die autem et hora nemo scit, nisi solus Pater, etc. » Jam vero recensitis omnibus hisce Arianorum argutiis ex textibus Scripturarum plerumque depromptis, ita exclamat [0344D] Phoebadius: «O duces caeci! o saeculi ambitione decepti! non distinguentes Dominicae potentiae duplicem statum, in sua unumquemque proprietate distantem, et quidquid de homine ejus dictum est, Deo applicatis, ut ipse Deus hominis imbecillitate societur. » Distinguendum ergo censuit Phoebadius «duplicem Dominicae potentiae statum, » et cum Ariani ex testibus adductis Verbum esse «Deum nuncupativum, servumque Patris» inferrent, eos non de Verbo ipso, sed de natura assumpta, seu de Christo, quatenus homo est, interpretandos esse existimavit.

 

                XIV. Quidam id bona fide docuerunt. —Haud equidem dixerim, scriptores allegatos adoptionem, denominationem Dei extrinsecam aut servitutem in Christo, quatenus homo est, ita defendisse, ut duas exinde personas sensu Nestoriano inferrent. Certe Victorinus unionem hypostaticam sat expresse docet, cum ait: «Discedant Marcelli et Photini discipuli; [0345A] ipsum enim Verbum dicimus in carne fuisse; non aliud Verbum esse et aliud hominem, in quo Christum dicunt esse, sed ipsum [Greek] Lovgon carnem induisse. Illi enim dicunt esse et Deum, et [Greek] Lovgon, et spiritum. Quartum autem Filium, id est, hominem, qui ex Maria, quem assumpsit [Greek] Loúgoû, et ut ministrum rexit, cui homini dicunt, et sedem paratam esse. Exciderunt ergo a Trinitate. » Nihilominus ex hisce patet quomodo ex incauta Arianismi impugnatione ac distributione sacrarum vocum via ad divisionem personarum fuerit strata, dum scilicet, quaecunque Verbo aliquatenus videbantur indigna, statim sine selectu ad humanam naturam referrent, quod quidem aliqui spiritu forte haeretico, alii bona etiam fide fecisse merito censentur, eo quod, re necdum plene elucidata atque discussa, periculum haud animadverterent.

 

  1. Confirmantur praecedentia ex sancto Gregorio Nysseno et Athanasio. —Confirmatur haec argumentatio ex iis quae sanctus Gregorius Nyssenus epistola [0345B] ad Theophilum 949 Alexandrinum, tom. II Oper. , edit. Paris. an. 1615, et tom. I Thes. Monum. Eccl. Basnagii, fol. 192, scribit: «Qui dogmata Apollinarii defendunt, conantur accusando nos sua confirmare, Verbum et auctorem saeculorum, Filium hominis dico, facientes carneum et divinitatem Filii mortalem. Proferunt enim, quasi quidam secundum catholicam Ecclesiam duplicem filium in dogmate profiteantur, unum natura, alterum positione (seu adoptione) [Greek] toún meún kataú fuvsin oænta, toún deú kataú qevsin uåsteron prosgenovmenon. » Subjungit equidem his verbis Gregorius: «Nescio a quonam hoc audierint, neque contra quem pugnent. Nondum enim intellexi quis falso haec dixerit. » At licet Gregorius neminem sciverit, qui duos aperte filios profiteretur, fuisse tamen aliquos qui ista de catholicis criminandi occasionem Apollinaristis, sua inter naturalem et adoptivum Filium distinctione dederunt, non abs re dicitur. Admodum communem enim evasisse hanc [0345C] de assertione duplicis filii imputationem catholicis factam, etiam ex iis colligitur quae Athanasius libro I adversus Apollinaristas, postquam haereticorum errores recensuisset, scribit: «Ita vos quoque (Apollinaristas alloquitur) velut sycophantae duos nos filios admittere dicitis, vel nos hominis cultores vocatis, nosque peccati insimulatis. » Nempe, inter jam memoratos Arii errores is etiam, ut supra notavimus, fuerat, quod «carnem solam ad occultationem divinitatis» confiteretur; «vice autem interioris nostri hominis, id est animae, Verbum in carne exstitisse, » diceret, «passionem et ab inferis resurrectionem divinitati ascribere ausus. » Ita Athanasius. Negabant id catholici, contendentes perfectam hominis naturam cum corpore et anima a Verbo fuisse assumptam, ex quo Apollinaris, Arianorum vestigia in eo saltem secutus, quod «vice interioris nostri hominis coelestem mentem in Christo fuisse» statueret, apud Athanas. loc. citato, occasionem sumpsit errorem illum de duplici filio catholicis imputandi, [0345D] ductus ratione quod «duo perfecta unum esse non possint. » Athanas. , loc. cit. Porro seu falsa fuerit (quod quidem quoad plerosque facile largimur), seu respectu aliquorum minus caute pugnantium etiam vera haec accusatio, ea certe docet, impugnationem Arianismi ansam praebuisse de duplici in Christo filio et cogitandi, et scribendi; aut talia saltem asserendi, unde duplex ille filius merito inferretur.

 

                XVI. Ipsi Ariani occasionem dant doctrinae de duplici filio. —Quin ipsimet Ariani, cum spiritu vertiginis in diversa raperentur, atque in expositione doctrinae suae continuo et variarent et discordarent, errori huic fundamentum posuere, prout ex oratione 4 sancti Athanasii contra Arianos eruere licet. [0346A] Refert hic sanctus Pater ibi absurdam quorumdam opinionem, qua unitas in Trinitatem dilatari dicebatur; illaque rejecta sic scribere pergit: «Quando vero qui ita sentiunt Verbum et Filium dividere audent, contenduntque aliud esse Verbum et alium Filium ([Greek] ajlloún meún eiønai toún Lovgon, eåteron deú toún Ui joún) prius Verbum esse, deinde Filium; age, ista quoque, si placet, perpendamus. Varia autem illorum est temeritas. Alii enim hominem, quem Salvator assumpsit, Filium esse volunt: alii utrumque, nempe hominem et Verbum, tunc Filium factum fuisse putant, cum inter se copulati sunt. Alii autem arbitrantur ipsum Verbum tunc Filium factum esse, cum homo factus est: siquidem ex Verbo, inquiunt, factus est Filius, qui antea non Filius, sed duntaxat Verbum erat. » Fuere ergo inter Arianos quidam, qui Verbum a Filio diviserant, aut qui Verbum tunc solummodo Filium esse factum asseruerant, quando homo factus est. Hunc porro errorem refutare videtur auctor libri contra [Greek] Suvnousiavstaû, quem alii sub [0346B] Diodori Tarsensis, alii sub Theodori Mopsuesteni nomine citant, dum ait apud Leontium Byzant. Act. IV, de Sectis, Bibl. PP. Lugd. tom. IX, fol. 704: «Gratia Filius homo ex Maria natus, natura autem Deus Verbum: illud gratia, et non natura; hoc autem natura et non gratia. Sufficiet corpori ex nostro genere filiatio secundum gratiam, gloria et immortalitas, et quod templum Dei factum est. Ne elevetur supra naturam, et Deus Verbum loco actionis gratiarum, quam debemus, contumelia afficiatur, et quae contumelia? componere eum cum corpore et existimare, opus illi esse corpore ad perfectam filiationem. » En negat hic auctor iste, Verbum ad perfectam filiationem assumptione humanae naturae indiguisse, quod Arianorum quosdam defendisse ex Athanasio retulimus, dicitque Verbum ex natura sua jam ab aeterno fuisse Filium; gratia autem, seu quod idem est, adoptione hominem assumptum. Quis hic non videt, directam occasionem ex impugnatione [0346C] perfidiae Arianae, ut duplex Filius, alter naturalis, alter adoptivus statueretur?

 

                XVII. Diodorus Tarsensis Arianos impugnat. Idem facit Theodorus Mopsuestenus. —Verum equidem habet, librum, ex quo textus iste desumptus est, directe non Arianis, sed Synusiastis seu Apollinaristis oppositum esse. At si is ad Diodorum Tarsensem referri debeat, constat episcopum hunc non solos Appollinaristas, sed Arianos etiam seu Eunomianos impugnasse, prout de eo refert Fabricius Bibl. Graec. vol. VIII, pag. 358 seq. , qui insuper n. 23 ibidem dicit quod scripserit de Spiritu sancto varia argumenta Macedonianis, ut videtur, opposita, in quibus eum Nestorio praelusisse, notat Photius cod. 102, qui illa in eodem volumine legit, quo Gelasii Caesariensis liber contra Eunomianos comprehensus ferebatur. Mirum igitur non est, si in ipso etiam contra Synusiastas libro erroris Eunomiani seu Ariani mentionem fecerit, eumque denuo debellare conatus sit, [0346D] licet minus apto armorum usu rem non adeo perfecerit. Quod si vero praecitatus liber Theodorum Mopsuestenum auctorem habeat, eamdem pugnam is quoque pugnavit, prout colligitur ex ejus verbis, quae Facundus Hermianensis lib. X, c. 1, edit. Oper. Sirmondi, tom. II, Venet. 1728, col. 513, refert ex libro de Apollinario et ejus haeresi: «Ante triginta jam hos annos [a] {foot}

 

                [0345] Fabricius Bibl. Gr. L. V. P. V. , pag. 157, ponit: circa annum Christi 385. de Incarnatione Codicem conscripsimus usque ad quindecim millia versuum pertingentem, in quo Arii et Eunomii de hac re delicta, nec non etiam Apollinarii vanam praesumptionem per totum illud opus examinavimus. » Convenerant nempe haeretici isti, ut supra diximus, in eo quod Verbum animae vices in Christo suppleverit, unde simul ac semel eos refutavit Theodorus, 950 qui insuper, prout loco citato refert Facundus, conqueritur [0347A] sibi per calumniam imputari quod duos filios diceret; ex qua quidem querela infertur, in pugna, illa contra Eunomii et Apollinaris assertiones suscepta talia Theodoro excidisse, ex quibus duos ab eo filios fuisse admissos jam tum aliqui colligerent. Demum et de Nestorio ex historia manifestum est quod ad excessum usque contra Arianos decertaverit, jamque supra ex epistolis ejus quaedam recitavimus, ex quibus patet hoc contra Arianos certamen ansam errori de duplici filio, altero scilicet naturali, altero adoptivo praebuisse. Apertissimis verbis id habetur in epistola Joannis Antiocheni, et quorumdam Orientalium, qui Constantinopolim missi fuerant, ad Rufum Thessalonic. , tom. IV Conc. Mansi, col. 1415, ubi ita contra Cyrillum Alexandrinum conqueruntur: «Ad haec eos exsecratur qui evangelicas apostolicasque voces de Christo Domino distinguunt, ut humiles quidem ad humanitatem, divinas vero ad Christi divinitatem referant. Quod Ariani et Eunomiani [0347B] sentientes, humilesque dispensationis voces ad divinitatem referentes, Deum Verbum creaturam et facturam, alteriusque substantiae, et Patri inaequalem esse affirmare non dubitarunt. »

 

                XVIII. Amplior progressus Nestorianismi ex impugnatione Apollinarismi. —Ampliores tamen progressus hic error sumpsit ex pugna contra Apollinaristas, seu, qui ex horum sinu prodiere, Synusiastas suscepta. Iterato jam notavimus, ipsos etiam Arianos ad eum errorem deviasse quo statuerant Verbum divinum in homine assumpto animae loco fuisse, adeo ut passio, mors caeteraeque infirmitates in ipsum Verbum reciderent, illudque ex consequenti creatura, non Deus dicendum esset. Adoptavit hunc errorem postea Apollinaris, non quidem divinitatem Verbi cum Arianis negans, pernegans tamen Christo animam, aut mentem saltem humanam adfuisse, statuensque eum (Dei scilicet Filium, seu Verbum) instar organi circumferentia corporis usum fuisse; [0347C] quippe fieri non potuisse ut homo perfectus existeret. Ubi enim perfectus homo, ibi et peccatum, duoque perfecta in unum conflari non posse, etc. Athanasius lib. I de Incarn. contra Apollinar. , n. 2. Errorem hunc hausisse creditur Apollinaris ex philosophiae Platonicae fontibus, teste Nemesio episcopo Emeseno initio libri de Natura hominis: «Aliqui, inquit, in quibus est Plotinus, aliud esse animum, aliud intelligentiam statuentes, ex tribus hominem constare volunt, corpore, animo, intelligentia. Quos etiam Apollinarius secutus est, Laodiceae episcopus: nam hoc opinionis suae jacto fundamento, reliqua suo dogmati convenienter astruxit. » Tom. VIII Bibl. Patr. Lugd. , fol. 619. Praeter jam assignatas talia asserendi rationes, nempe quod Apollinaris Christum peccato subjectum fore, aut in duos filios dividendum timeret, si mente humana praeditus diceretur, alias insuper fuisse non abs fundamento conjecturatur. Ariani, etiamsi Verbum rem creatam esse [0347D] vellent, illud nihilominus adorabant; unde passim illis exprobrat Athanasius quod rem creatam adorarent eique servirent. Quaestio autem ulterior movebatur, an etiam Verbum hominem factum adorare liceret; et recte id se facere arbitrabantur Ariani, eo quod, ut vane putabant, animae locum Verbum ipsum obtineret, cum e contra Christum ut hominem adorandum esse negarent, si, ut erat catholicorum sententia, perfectus homo esset; atque ita intelligi debet quod in epist. ad Adelphium, n. 7, ait Athanasius, scilicet Arianos Dominum in carne tanquam in templo existentem adorare nolle. Apollinaris ut difficultatem ab Arianis motam, ad solummodo specietenus talem evitaret, ac ipsum etiam Christi corpus adorandum esse probaret, rationi Arianorum eatenus assensum praebuit, quatenus Verbum animae vices supplesse statuerant, adeo, ut ex Verbo divino et natura humana imperfecta unum perfectum quasi conflatum, hocque in statu una adoratione, adorandum [0348A] esse decerneret. Vide notas D. Bernardi de Montfaucon epistolae sancti Athanasii ad Adelphium praemissas tomi I Operum part. II, fol. 910. Hoc ex errore alii emanasse videntur, quos Athanasius in epist. ad Epictetum recenset n. 2, illique in eo positi erant quod corpus ex Maria genitum Verbi divinitati sit consubstantiale: quod Verbum in carnem, ossa et capillos et in totum corpus sit mutatum, et a natura sua desciverit; quod Verbum non ex Maria, sed ex sua ipsius substantia passibile sibi corpus formaverit; quod ipsa deitas Patri consubstantialis circumcisa, crucique affixa fuerit, etc. Haud equidem dixerim absurdis hisce opinionibus ipsum Apollinarem adhaesisse; quin contrarium ex libro Leontii Byzantini tom. I Lect. Canis. edit. Basnage, fol. 600, colligitur, ubi is fragmentum epistolae Apollinaris ad Serapionem his verbis refert: «Eorum autem qui dicunt carnem Deo consubstantialem, magnam insaniam damnavimus. » Item fragmentum ex epistola [0348B] ejusdem ad Dionysium: «Quod autem nemo nobis haec objicere potest, quae contra quosdam dicta sunt, manifestum est ex iis, quae semper scripsimus, neque carnem Salvatoris e coelo esse, neque carnem ejusdem substantiae esse cum Deo, quatenus est caro, et non Deus; Deus autem, quatenus unita est divinitati in unam personam. » Et paulo infra: «Anathema igitur sit qui non dicit carnem ex Maria, et qui dicit, eam carnem esse naturae non creatae, et [Greek] o jmoouvsion Deo, imo et qui dicit, divinitatem esse patibilem, et ex ipsa esse passiones animae. » Interim, etsi Apollinaris ipse a perversis hisce dogmatibus alienus fuerit, ex ipsius tamen schola eorum assertores prodierant, hosque inter famosi magis erant ii qui carnem Christi Verbo consubstantialem defendebant, dicti propterea [Greek] Sunousivastai, aut qui Verbum in carnem, ossa, capillos, nervos et in totum corpus fuisse conversum asserebant, qua quidem in re Eutychi praeludentes distinctionem naturarum jam [0348C] tum in Christo sustulerant.

 

                XIX. Apollinaristas male quidam impugnant. —Insurrexere contra hosce errores plures ex sanctis Patribus, et si quis alius, certe sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum Corinthi episcopum eos solidissimis argumentis confutavit. Fuere tamen denuo qui, zelo minus prudenti in pugnam excitati, cum, prout ex sancto Cyrillo ac Leontio Byzantino saepe meminimus, Scripturarum voces contra [Greek] Sunousiavstaû, non satis accurate dividerent, in divisionem personarum fuere lapsi, ac in specie illum de Filio adoptivo quoad humanitatem errorem sibi proprium fecerunt. Notavit id jam sanctus Athanasius 951 in epistola primum citata, ubi postquam Apollinaristarum errores recensuit, ita pergit n. 2, fol. 902. «Quo pacto viri qui dicuntur Christiani vel ambigere ausi sunt, sitne Dominus, qui ex Maria natus est, substantia et natura sua Filius Dei, secundum carnem vero ex semine David, et ex carne sanctae Mariae [0348D] ortus? Quinam vero ea temeritate fuerunt, ut dicerent, Christum, qui carne passus et crucifixus est, non esse Dominum et Salvatorem, ac Deum, Filiumque Patris? Aut quomodo Christiani volunt nuncupari, qui dicunt in sanctum hominem, perinde atque in unum ex prophetis, venisse Verbum, nec ipsum hominem factum fuisse, ex Maria corpus assumendo, sed alium esse Christum, et alium Dei Verbum, quod ante Mariam et ante saecula Filius erat Patris? Aut qua, quaeso, ratione Christiani fuerint, qui dicunt alium esse Filium, et alium Dei Verbum? » Quod vero assertiones istae ortum ex impugnatione priorum traxerint, manifeste colligitur ex iis, quae immediate n. 3 subjungit Athanasius: «Haec in commentariis erant, ait, diversis quidem verbis, sed quibus una eademque sententia visque impietatem spectans inerat. Propter illa mutuo disceptabant, concertabantque, qui de confessione Patrum Nicaena gloriantur. »

 

                [0349A] XX. Impugnatores Apollinaristarum Christum hominem vocant Filium adoptivum, item Deum nuncupativum. —Magis tamen omnia apparent, si scripta eorum examinemus, qui vulgo parentes Nestorianae haereseos dicuntur. Primus occurrit auctor libri contra [Greek] Sunousiavstaû, quem Garnerius in edit. Operum Marii Mercatoris Paris. 1673 part. II, fol. 317, Dissert. de haeresi et libris Nestorii § 8, Diodorum Tarsensem esse putat, ac Theodori parentem, et Nestorii avum vocat. Quod is Christum Dominum, quatenus homo est, gratia seu adoptione Filium dixerit, ex verbis ejus supra allatis satis superque constat. Quod vero etiam ex pugna contra [Greek] Sunousiavstaû, qui naturas in Christo confundebant, eo devenerit, ex sequentibus liquido patebit. Postquam nempe Apollinaris asseclae carnem Verbo consubstantialem esse, aut Verbum hoc in carnem abiisse stolide asseruerant, ex consequenti ipsum Verbum, quatenus tale, filium David nominabant, vel potius textus Scripturae, [0349B] quibus Filius divinus, filius David dicitur, male in erroris sui patrocinium usurpabant. Pugnat contra hoc auctor praefati libri, dicitque: «Si quis velit abusive Filium Dei Deum Verbum filium David nominare propter Dei Verbi templum quod ex David est nominet; et illum qui ex semine David Filium Dei gratia, non natura appellet, naturales Patres non ignorans, neque ordinem subvertens, neque eum, qui incorporalis est, etiam corpus dicens. » Apud Garnerium loc. cit. Et paucis interjectis aperte ostendit, se ista ad confusionem naturarum evitandam scripsisse, dicens: «Naturas confiteamur, et dispensationes non abnegemus. » Rursum cum [Greek] Sunousivastai urgerent verba evangelistae: Verbum caro factum est; aliaque insuper Scripturae loca, quibus Filius Dei vocatur filius hominis, et vicissim filius hominis Filius Dei appellatur, excipit auctor memoratus dicens: «Cum de salutari dispensatione ratio movetur, Deus vocatur homo; non quod hoc factus est, sed quod hoc assumpsit, et homo Deus [0349C] non tanquam incircumscriptibilis factus, nec ubique existens; corpus enim erat et post resurrectionem palpabile, et tale receptum est in coelum, et sic veniet, sicut receptum est. » Ecce hic et doctrina de Filio adoptivo, et de Deo nuncupativo manifeste habetur, eaque ortum alium non habuit, quam pugnam illam, contra [Greek] Sunousiavstaû minus caute susceptam.

 

                XXI. Theodorus Mopsuestenus idem docet. —Similia et Theodorus Mopsuestenus in scriptis suis, quae fere omnia Apollinaristis opposuit, disserit. Referuntur plura ex illis fragmenta in synodo gen. V, tom. IX Concil. , edit. Mansi, col, 219, ubi scripta ejus singulariter discussa, ac postmodum damnata fuere; atque inter alia n. 46 ex interpretatione epistolae ad Hebraeos sequentia adducuntur: «Ergo jam cessabunt ab impudente pugna; desistent autem a vana contentione, erubescentes evidentiam praedictorum. Plurimos enim dicit filios in gloriam [0349D] ducentem. Ecce igitur in filiationis ratione apostolus apparet, assumptum hominem caeteris connumerans, non secundum quod illis similiter filiationis particeps est, sed secundum quod similiter gratia filiationem assumpsit, Deitate sola naturalem filiationem possidente. » Nempe cum Apollinaristae ita hominem assumptum Filium Dei naturalem dicerent, ut simul naturas confunderent, eo quod aut ipsum Verbum in carnem mutatum, aut carnem hanc Verbo consubstantialem asseruissent; Theodorus contra illos discretionem naturarum defendere nititur, hominemque assumptum non nisi adoptione Filium, ac solum Verbum natura Patris unigenitum vocat. Eodem modo de Dei nomine, quod filio hominis competere volebat, ratiocinatus est. Numero enim 34 ex libro primo interpretationis Evangelii secundum Joannem ista leguntur: «Certus quidem et ipse erat, Filium Dei non secundum deitatis dicens nativitatem, sed secundum quod domesticus [0350A] Deo erat: per quod Filii Dei, qui per virtutem domestici Deo constituti homines interim vocabantur. » Non ipse ergo Christus secundum Theodorum erat Deus, sed tamen magis quam alii homines domesticus Deo, et sicut alii sancti homines filii Dei dicuntur, sic et ipse per familiaritatem, quam ad Deum habet, a Nathanaele, quo cum loquebatur, Deus est nominatus. Ita fere Vigilius papa in suo responso ad praedicta Theodori verba loco cit. col. 83.

 

                XXII. Nestorius. —Omnes porro hae assertiones aliunde natae haud sunt quam ex eo quod viri isti non satis prudenter contra Apollinaristas agerent, ac Scripturarum voces incaute dividerent, prout consideranti abunde patet. Et quid aliud demum intendit Nestorius ipse, immediatus parens erroris de duplici filio, dum in epistola ad Cyrillum tom. IV Concil. col. 894, n. 1 ita scribit: «Observa hic, quomodo Dominum, Jesum, Christum, Unigenitum, et Filium, nomina utique, quae humanae divinaeque naturae [0350B] ex aequo conveniunt, perinde ac fundamenta quaedam substernentes (sancti Patres, ad quos ibi Cyrillum provocat) incarnationis, mortis et resurrectionis traditionem illico subjungant, superstruantque, nempe quo nominibus utriusque naturae quibusdam communibus signis propositis, neque ea, quae filiationis et dominationis sunt, scindantur, neque ea rursum, quae naturarum sunt, propter filiationis singularitatem in confusionis periculum adducantur. » Ecce ut confusionem Apollinaristarum evitaret Nestorius 952 nomina naturarum in Christo dividenda asserit, et revera ita ipsus divisit, ut simul personas divideret. «Nestorius, ait Vincentius Lirin. Bibl. PP. tom. VII fol. 254, contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas inducit de repente personas, et inaudito scelere duos vult esse filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem, unum, qui ex Patre, et alterum, qui sit genitus ex matre. » Nullum igitur, si [0350C] momenta hucusque adducta spectemus, jam relinquitur dubium, quin haeresis Nestoriana ex utriusque erroris Ariani scilicet, et alterius, quem Apollinaris ejusque discipuli tradiderunt, impugnatione minus provida ortum traxerit, rectusque tandem ordo postulat, ut Adoptianum quoque dogma eosdem natales habuisse, ac vel inde utramque haeresin Nestorii, atque Elipandi et Felicis admodum affinem fuisse probemus. Subsidium huic labori praestabunt tum ea, quae scriptores rerum Hispanicarum nobis consignarunt, tum ipsa etiam fragmenta aut epistolae Felicis et Elipandi, ac Alcuini demum opera, ad quorum fidem semper provocabimus.

 

                XXIII. Haeresis Arianae reliquiae in Hispania usque ad octavum saeculum. —Pravitatem Arianam, etsi labore studioque sancti Leandri ac pietate Reccaredi regis circa annum 587 in Hispaniis fere suppressa fuerit, identidem tamen successu temporum ibidem repullulasse, ac ipso adhuc octavo saeculo, ad [0350D] cujus finem controversia illa de Filio adoptivo acrius agitari coepit, Ecclesias illius regni turbasse, historiarum documenta varia loquuntur. Cum Reccaredus anno 601 obiisset, filiumque Liubam haeredem regni reliquisset, statim biennio post an. 603, principem hunc annos non nisi viginti duos natum, patrisque indolem per omnia assecutum Vitericus trucidat, et Arianorum adjutorio, ut scribit Mariana tom. I, fol. 199, edit. an. 1733 Hagae Comit. thronum conscendit, fol. 206, idem Mariana ait: «Rege Suinthila (circa an. 627) Joannes Caesaraugustanus episcopus celebratur. . . Joanni aequales Vincentius et Ramirus fuerunt. Vincentius in S. Claudii Legionensis abbatis munere fungens, Arianorum secta, quae sopita videbatur, resurgente, defensae vero religionis ergo sanguinem fudit. » Concilium Toletanum IV, aera 671, an. 633 celebratum primo statim capitulo satis sollicite Filii cum Patre consubstantialitatem fidelibus credendam proponit. Idem fit in concilio Toletano [0351A] VI, an. 638. Concilium Tolet. VIII, an. 653, denuo Arium cum aliis haereticis condemnat, ipsusque etiam rex Flavius Recesvintus in sua ad Patres synodi allocutione fidem secundum definitionem Nicaeni aliorumque conciliorum profitetur; ex quibus omnibus non obscure colligitur Arianismi reliquias tum adhuc in Hispania fuisse, quas sollicitudine sua, totiesque repetitis conciliaribus decretis, ac fidei confessionibus supprimere episcopi conabantur. Tales fidei confessiones in omnibus fere Hispaniae conciliis illorum temporum occurrunt, uti in Emeritensi an. 666, in Bracarensi IV, an. 675, ubi Patres equidem de sua in fide concordia gloriantur; ad errores tamen, qui forte inter alios grassabantur, exstirpandos sese mutuo animant, eumque in finem ex symbolo Nicaeno fidem publice profitentur. Ex praefatione concilii Toletani IX an. 675, apertius adhuc deducitur, nec populum nec ipsos etiam pastores, seu viros ecclesiasticos in Hispania ab omni errore fuisse immunes; ita enim ibidem ingemiscunt Patres congregati: [0351B] «Eramus hucusque prolabentis saeculi collusione instabiles, quia annosa series temporum subtracta luce conciliorum non tam vitia auxerat, quam matrem omnium errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat. Hactenus enim florentem Domini vineam devastaverunt apri frendentes: sponsam Christi, quam sui pretiosissimi sanguinis effusione conciliavit, consputare et polluere conata est haereticorum subdola machinatio: et inconsutilem Domini vestem dividere, unitatem fidei scindere, charitatis tollere fomenta, cum suo proprio pertinaciter sensui volens inhaerere sacrae Scripturae puritatem suae pravitatis intelligentia profanat. » Nempe a concilio Toletano X, aera 694, seu anno Christi 656 celebrato octodecim anni fluxerant, ut expresse Patres in citata praefatione conqueruntur; tantoque tempore, cum synodus nulla celebrata fuisset, errores varii plebem denuo turbaverant, aliosque inter Arianus etiam, prout facile ex eo infertur, quod Patres tam dilucide ac prolixe doctrinam [0351C] de divinitate Verbi exponere ibidem laboraverint.

 

                XXIV. De SS. Trinitatis mysterio diu disceptatur in Hispania. —Praeterea etiam ex actis concilii Toletani XV an. 688 satis colligitur, multa illis temporibus de SS. Triadis, atque Incarnationis mysterio in Hispaniis fuisse disceptata, quibus quidem occasionem praebuisse, errores quosdam tunc adhuc hinc inde grassantes non abs re praesumitur. Narrat Mariana tom. I, fol. 234, Patres concilii Toletani XIV probasse acta synodi sextae generalis contra Monothelitas, et missam esse ab episcopis Hispaniae ad Romanum pontificem per Petrum quemdam Romanae Ecclesiae regionarium apologiam adversus haereticos, in qua catholicae religionis summa capita continebantur, Juliani Toletani praesulis, ut erat excellenti eruditionis opinione, opus. «In quo (pergit Mariana) Leone II interea defuncto, Benedictus Leonis successor, nonnulla censurae digna judicavit, atque in his, quae de sacra Triade disserens dixisset: Sapientiam [0351D] ex sapientia procedere, voluntatem ex voluntate, quomodo catholica Ecclesia affirmat, Deum de Deo, lumen de lumine; quas locutiones non esse extendendas pontifex disputabat. Illud praeterea offendebat, quod Christum servatorem ex tribus substantiis conflatum esse affirmarent. Dum hae controversiae in Hispania agitantur, » etc. , id est, circa an. 684. Loquens dein Mariana de concilio Toletano XV, fol. 236, ait: «Praeterea Benedicti pontificis criminationes et maculae, quibus superioris concilii acta inusserat, nova disputatione detersae. Novoque apologetico Juliani verbis Patrum auctoritate sancitum, nihil eum videri adversus Christianam pietatem committere, qui in Deo voluntatem ex voluntate procedere affirmarit: Christumque Deum ex tribus substantiis conflari, etc. ; » vide acta praedicti concilii, ubi controversiae istae satis fuse pertractantur. In concilio Toletano XVI, an. 693 [0352A] Flavius Egica rex hortatur Patres, «ut imprimis almae fidei rectitudo, quae per veram credulitatem in omni terrarum orbe diffusa expanditur, vestrae collationis eloquiis praeconetur. » Item: «Varia quoque populorum negotia, caeteraque sceleratorum hominum gesta fidei 953 sanctae contraria, ita vestri examinatione judicii canonice ac legaliter finiantur. » Supponere sane in his videtur rex religiosissimus, fuisse tum quosdam rectae fidei adversos, unde et Patres inquiunt, se «sanis membrorum compagibus salutaria sine intermissione» ministrare velle «munimina, et infirmis artubus diversis utpote aegrimoniorum vulneribus sauciatis congrua medicamina» apponere, «quo facilius queant et veternosa ulcera radicitus evelli, et remedia exoptatae salutis nancisci. » Hunc finem porro ut assequerentur, prolixam fidei expositionem addiderunt, in qua denuo de SS. Trinitate, ac divinitate Verbi ejusque incarnatione potissimum pertractatur. In concilio Toletano XVII an. 694 rex idem admonet episcopos, [0352B] ut de mysterio fidei disputarent «edictis spiritalibus et apostolici ordinis dogma» promulgarent, «quo fidelium corda incomparabili sidere perlustrata, infidelium quoque pectora mentis gressibus a tenebris ad lumen conversa pertranseant. » Patres vero ita stimulati symbolum fidei decretis suis denuo praemiserunt; ac insuper in capitulo primo statuerunt, ut in primo concilii triduo de mysterio sanctae Trinitatis potissimum ageretur, quod sane indicat fuisse tum quosdam a quibus mysterium istud aut impugnaretur, aut saltem non satis agnosceretur. Demum et ipso adhuc octavo saeculo vestigia Arianae haereseos in Hispania apparuisse ex iis aperte colligitur, quae Rodericus Santius, part. III Historiae Hispanicae, cap. 3 de Alphonso Catholico narrat: «Veluti enim (verba ejus sunt) fide et opera Constantini Magni (scil. Pogonati) in VI synodo praecisa est haeresis Manichaeorum (Leg. Monothelitarum) in Oriente, sic in Occidente eadem religione et fide Alphonsus Arianam [0352C] haeresin exstirpavit. . . . Incepit autem regnare anno Domini 731 tom. I Scriptor. Hispaniae Illustr. , fol. 156, edit. Francof. an. 1603. Similia refert Francisc. Tarapha canonicus Barcinonensis in libro de Origine ac Rebus gestis regum Hispaniae in Alphonso: «Alphonsus, ait, regnum obtinuit anno salutis humanae 739. . . Arianam haeresin, quae in Hispania rursus pullularat, exstirpavit. » Ibid. fol. 547. Differentia equidem inter scriptores hosce in statuendo initio regiminis Alphonsi occurrit, quod tamen nos parum moratur, cum in narratione nostrum scopum concernente ambo conveniant

 

                XXV. De adoptione in Christo jam olim disceptarunt Hispani. —Notandum insuper venit, etiam de adoptione in Christo dudum inter Hispanos fuisse disputatum. Sanctus Isidorus tractatu de claris praesertim Hispaniae Scriptoribus, tom. II Script. Hispan. illustr. fol. 4, cit. edit. , ita scribit: «Justinianus de Hispania ecclesiae Valentinianae episcopus. Ex quatuor [0352D] fratribus episcopis ex eadem matre progenitis unus scripsit quoque librum responsionum ad quemdam Rusticum de interrogatis quaestionibus, quarum prima est de Spiritu sancto: Secunda est contra Bonosiacos, qui Christum adoptivum et non proprium dicunt . . . . Quinta responsio est, quod Filius, sicut Pater invisibilis sit. Floruit in Hispaniis temporibus Theudi principis Gothorum. » Theudius autem regnare coepit juxta Rodericum Toletanum aera 570, seu anno Christi 532, et occisus est aera 587, seu anno Christi 549. Eadem narrat Mariana tom. I Rer. Hispan. , fol. 171. Et eo quidem tempore mirum non erat, quosdam hanc adoptionem in Christo admisisse, cum haeresis Ariana late adhuc Hispaniae dominaretur, ex cujus sinu Bonosi errores olim natos fuisse non abs re dicitur, sive dein statuamus Bonosum adoptionem in Christo asseruisse secundum principia Photiniana, sive secundum Ariana, de quo inter scriptores necdum [0353A] convenit, licet Elipandus posterius de Bonoso senserit, prout statim videbimus. Error iste recruduit postea saeculo septimo, cum sanctus Isidorus episcopus Hispalensis anno 636 obiisset. «Successit beatissimo Isidoro (scribit Lucas Tudensis, Chron. Mundi lib. III, tom. IV Scriptor. Hispan. Illustr. , pag. 53) Theodisclus natione Graecus . . . . Hic infidelis inventus, et erroneus in articulis fidei comprobatus, per synodum ab archiepiscopali dignitate degradatus est. Asserebat enim Dominum nostrum Jesum Christum cum Patre et Spiritu sancto non esse unum Deum, sed potius adoptivum. Hic, ut dictum est, privatus honore sacerdotii ad Arabes transiit, et sectae pseudoprophetae Mahometi adhaesit, et plura docuit detestanda sub imperatore Heraclio. » Erronea Theodiscum tradidisse alii etiam rerum Hispanicarum scriptores narrant, uti Joannes Vasaeus, tom. I Scriptor. Hispan. , fol. 687, num. 643 in Chron. Hisp. ; Rodericus Ximenez, archiepiscopus [0353B] Toletanus de Rebus Hispan. libr. II, cap. 21, tom. II Scriptor. Hispaniae Illustratae, fol. 51 et 52; Mariana, fol. 214 cit. edit. , quamvis errores ejus in specie haud referant, ac in eo quoque a Luca Tudensi recedant, quod Theodiscum sancto Isidoro non immediate, sed post Honoratum, qui concilio Toletano VI, an. 638, subscripserat, in sede Hispalensi successisse, ac dignitate sua dejectum asserant non sub Heraclio, qui an. 641 undecima Martii juxta Fleurium obierat, sed paulo serius, scilicet regnante et agente Cindaswintho, qui an. 642 Hispaniae moderari coeperat. Reliquias vero erroris istius etiam post discessum Theodisci in Hispania adhuc superfuisse ex eo colligitur, quod concilium Toletanum XI an. 675 in professione fidei, postquam dictum fuerat Filium Patri esse [Greek] o jmoouvsivon, sollicite addat: «Hic etiam Filius natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in Deo necessitas cadit, [0353C] nec voluntas sapientiam praevenit. »

 

                XXVI. Ariani errores in Hispania roborati per barbarorum irruptionem. —Ex his omnibus jam satis superque apparet, Arianismi vestigia diu, et usque ad octavum saeculum in Hispaniis fuisse deprehensa, quae non abs re latiora adhuc evasisse suspicamur post barbarorum irruptionem, dum, urbe regia ab Arabibus occupata, clerus, aliique Christiani sub servitute degebant, ac non nisi curis conditionibus permissi sunt vivere in lege et ecclesiasticis institutis, et habere pontifices et evangelicos sacerdotes, apud quos viguit officium Isidori et Leandri, ut ait citatus Rodericus Ximenez loc. cit. Has vero inter turbas languescere coepit apud ipsos hos pontifices et sacerdotes eruditio ecclesiastica, factumque est, ut non iis semper armis pugnarent adversus fidei hostes, quibus eorum pervicacia rite potuisset debellari. «Petrus Pulcer (dicitur in Tract. de Primatu Ecclesiae Toletanae, tom. X Concil. Mansi, col. 513, § 4) [0353D] Elipandum habuit, post alios quosdam successorem, qui tantum munus sibi demandatum, non solum negligenter, verum et inique admodum explevit. 954 Usus enim frequenti Maurorum commercio, cum longe abesset ab illorum temporum felicitate, in quibus ecclesiastica, sinceraque doctrina vigebat, parumque accurate in sacris litteris versatus esset, in haeresin de adoptione Christi servatoris nostri arroganter et ignoranter impegit. » Et reipsa facile largimur, Elipandum, quem praecipuum erroris de adoptione in Christo, quatenus homo est, illo aevo parentem fuisse existimamus, id primo ex ignorantia ac inadvertentia fecisse, et tum demum evasisse haereticum, cum de errore admonitus arroganter ac pertinaciter defenderet, quod ignoranter ab initio sparserat. Quod autem impugnatio dogmatis Ariani occasionem ita in alteram partem exhorbitandi Elipando praebuerit, ex variis scriptorum testimoniis erui haud temere judicamus. Lubenter id nobis concedit Christianus [0354A] Walchius, in cit. Adoptianorum Historia, cap. 2, sect. 1, pag. 77, ita scribens: «Nec lubet diffiteri, mihi probabile videri, doctrinam de adoptione Christi a Bonosiacis in Hispaniam esse illatam, atque ab eo tempore, clandestinis consiliis conservatam: a Felice denique emendatam magis, eaque, quae illi de Christo Deo dixerant, ad Christum hominem relata fuisse. » Bonosiacos autem eamdem tradidisse cum Arianis doctrinam ipse Walchius defendit in Dissert. de Bonoso haeretico, an. 1754 Gottingae vulgata, pag. 21. Rursum in memorata Adoptianorum Historia, pag. 211, ait Walchius, male exprobrasse Patres Francofordienses Felicianis, quod in epistola sua nullam fecerint mentionem de Nestorio, nec eum una cum aliis haereticis damnarint. Putat enim episcopos Hispanos ideo siluisse de Nestorio, quod solliciti tantum fuerint de damnandis erroribus circa divinam Christi naturam, non vero circa humanam. Quamvis autem paulo post ostensuri simus, non de [0354B] divina solum, sed et de humana Christi natura disceptasse episcopos illos; ex his tamen vel ipso fatente Walchio patet, Elipandum, Felicem sociosque eorum acerrime de Verbi divinitate contendisse, et ex aestu disputationis hujus in perversam illam de adoptione sententiam dilapsos fuisse. Astipulatur nobis hac in re illustris Majansius in sua ad Carolum Christophorum Pluer, num. 4 edit. hujus, tom. II, fol. 590, num. 2, ita scribens: «Res Elipandi natione Gothi (ut ejus nomen indicat) et metropolitani Toletani adeo notae sunt, ut de iis silere satius sit, quam pauca dicere. Ejus error fuit, Jesum Christum secundum humanitatem non esse proprium Filium Dei, sed adoptivum. Illum fuisse sequacem Urgellitani episcopi, nomine Felicis, revera infelicis testatur Jonas Aurelianensis initio librorum adversus Claudium Taurinensem. Sed uterque ardentem, fumosumque titionem accepit ab haereticis Bonosianis, contra quos data opera scripsit Justinianus Ecclesiae Valentinae episcopus, etc. »

 

                [0354C] XXVII. Hispani ex impugnatione Arianismi delabuntur ad doctrinam de adoptione in Christo homine. —Et adsunt profecto momenta non contemnenda ex scriptoribus coaevis, quin ex ipsius Elipandi ac Felicis scriptis, quibus conjectura ista apprime firmetur. Sic lib. II adversus Elipandum n. 4, Alcuinus indicare videtur archipraesulem hunc ad doctrinam de adoptione deviasse, dum Arii errores declinare intenderat. «Aliam quoque (verba sunt Alcuini) ejusdem prophetae subsecutus posuisti sententiam, quam ex tuo praescribens sensu dixisti: Ipse quoque Deus Dei Filius secundum divinitatem, in qua ipse et Pater unum sunt, dicit: Gloriam meam alteri non dabo. Alterum volens, ut video, intelligi, qui haec dicit; et alterum, de quo haec dicta sunt, id est, de humanitate Christi. Nequaquam hanc sententiam poneres, nisi eam ita tibi placuisset intelligi. Erras, frater Elipande, erras, et male erras in hujus sententiae interpretatione, [0354D] in qua etiam et Arius aliquando erravit, intelligens duas esse personas, id est, ejus qui haec verba dixit, et illius ad quem dicta sunt; quasi Deus Pater de Filio dixisset: Gloriam meam alteri non dabo. Voluit ex verbo, quod dixit, alteri, Filium minorem Patre intelligere. Tu vero, dum hujus foveam impietatis transilire contendisti, in voraginem Nestorii incauto pede corruisti, putans Filium Dei haec ex divinitatis substantia praedicere de humanitatis natura, quam suscepit ex beata Virgine. » Similia leguntur apud Paulinum, qui libr. I ita Felicem alloquitur: «Omnipotens Pater dilectum suum signavit Filium: tu autem illi, o infelix, nihil amplius quam puro homini contulisti. Porro nuncupativum eum Deum, et optativum Filium, dum impia nare subsannas, quid aliud quam unicuilibet electorum hominum communem honorem rependis, cui debueras singulariter de alis potentiae gloriam excellentius exhibere? Sed quia ob hoc Arium aeterno nosti a sanctis Patribus anathemate [0355A] damnatum, idcirco fraudare catholicam fidem lucubri satages objectione; et dum vipereos sibilos (Arianorum abs dubio) prurienti fingis auricula refutare, pestifero aspidis veneno regulique ad modum infamaris flatu necari. » Ipse etiam Elipandus opinioni nostrae plenum robur addit, dum in scriptis suis Alcuinum saepe novum vocat Arium; adoptionem negari haud posse existimans, quin divinitas Verbi negetur; dum insuper in epistola ad Fidelem abbatem ait: «Bonosus et Beatus pari errore condemnati sunt. Ille credidit de matre adoptivum, et non de Patre ante saecula genitum; et non de matre temporaliter adoptivum. » Ex quibus omnibus infertur, Elipandum maxime tum sollicitum fuisse, ut Arii, et qui paria cum isto sentiebat, Bonosi haeresin, adoptionem ipsi Verbo divino affingentem, declinaret, supprimeretque, atque idcirco distinctionem illam inter naturalem Filium quoad divinitatem, et adoptivum quoad humanitatem olim jam a quibusdam, ut vidimus usurpatam, denuo in subsidium vocasse. [0355B] Et vero in expositione eorumdem Scripturae textuum laborabant episcopi Hispani saeculo octavo, quibus Arianos, ut adoptionem, denominationem Dei extrinsecam ac servitutem in ipso Verbo defenderent, statim ab initio abusos, quosque a nonnullis, qui eorum impetus retundere conabantur, male fuisse expositos, jam supra diximus. Sic, quod adoptionem spectat, in epistola episcoporum Hispaniae ad episcopos Galliae, Aquitaniae, etc. , omnia fere sacrarum litterarum testimonia, afferuntur, quibus nomen Primogeniti Filio divino tribuitur, illudque de Christo, non quatenus Deus, sed quatenus homo est, intelligendum dicitur. Quod extrinsecum Dei nomen concernit Alcuinus lib. IV contra Felicem, n. 2, haec ejus verba refert: «Secundo autem modo nuncupative Deus dicitur, sicut superius dictum est de sanctis praedicatoribus, de quibus Salvator Judaeis ait: Si enim illos dixit deos, ad quos Dei sermo 955 factus; qui-tamen non natura ut Deus, sed per Dei gratiam ab [0355C] eo, qui verus est Deus, deificati dii sunt sub illo vocati: in hoc quippe ordine Dei Filius, Dominus, ac Redemptor noster juxta humanitatem, sicut in natura, ita et in nomine, quamvis excellentius cunctis electus, verissime tamen cum illis communicat, sicut et in caetera omnia, id est, in praedestinatione, in electione, in gratia, in susceptione, in assumptione nominis servi, atque applicatione, seu caetera his similia, ut idem, qui essentialiter cum Patre et Spiritu sancto in unitate deitatis verus est Deus, ipse in forma humanitatis cum electis suis per adoptionis gratiam deificatus fieret, et nuncupative Deus. » Demum loquendo de servitute, quam Salvatoris humanitati sensu perverso tribuebant Felix et Elipandus, ad illam asserendam et ipsi verbis Prophetae abutuntur: Ecce intelliget servus meus (Isai. LII, 13). Et: Ecce servus meus suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea (Isai. XLII, 1). Vide rursum praecitatam epistolam episcoporum Hispaniae.

 

                [0355D] XXVIII. Pugna contra Migetium. —Forte tamen proxima ita de Christo sentiendi occasio fuit pugna illa, quam acerrimam decertaverat paulo antea Elipandus contra haereticum quemdam nomine Migetium, cujus historiam multis adhuc tenebris obvolutam paucis hic discutere, et quantum possibile est, in aprico ponere haud inutile erit. Mentionem illius primo facit Adrianus papa in epistola ad episcopos Hispaniae directa, ubi Egilam regni illius episcopum arguit, quod errores quosdam Migetii magistri sui secutus sit; quinam tamen errores illi fuerint, haud determinat. Episcopi Hispaniae in memorata jam epistola ad episcopos Galliae, etc. , Beatum abbatem Migetio similem esse arguunt; at de hujus erroribus non nisi obscura indicia subministrant. Elipantus in sua ad Fidelem epistola, cujus fragmentum nobis conservarunt Beatus [0356A] et Etherius in opere adversus errorem Adoptianorum scripto, saepius jactabunde gloriatur de suppressa per industriam suam Migetiana haeresi, quin vel verbo illius dogmata exponat. Interim nonnihil apertius ea de re loquitur in epistola ad ipsum hunc Migetium data, quam non ita pridem clariss. Floresius in Hispaniae Sacrae tom. V, pag. 543, vulgavit. Ex illa discimus capitalem Migetii errorem in eo fuisse, quod tres personas in divinitate corporeas statuerit, dicens Patris personam esse Davidem, Filii Jesum a Nazareth, Spiritus sancti vero Paulum apostolum. Crassior profecto error iste videtur, quam ut credatur assertiones illius ad litteram esse accipiendas, adeo ut ex mente Migetii personae illae corporeae ipsi divinitati ascribendae veniant. Unde non abs re suspicamur, sensum alium latere, praesertim si consideremus Migetium alias apud plebem, ipsumque etiam Elipandum orthodoxum audiisse, prout ex num. 2 citatae epistolae habetur; ac insuper erroribus quibusdam hujus hominis etiam adhaesisse [0356B] Egilam, quem tamen antea Wulcharius Galliarum episcopus apud Adrianum de fide catholica, moribus atque actibus summopere laudarat, et cuius fidem ipse Adrianus multis depraedicaverat, prout in tribus epistolis hujus pontificis in praesenti negotio datis diserte legitur. At vero quisnam in assertionibus illis error, quaenam haeresis delitescat, detegere hoc opus, hic labor est. Dolendum sane, quod epistola Migetii modo libellari aptata, ut ait Elipandus num. 1, quamque dein num. 3 schedulam fetidissimam vocat, aut temporum injuria interierit, aut forte adhuc alicubi in tenebris jaceat, ex qua profecto omnis obscuritas abs difficultate tolli, omnisque controversia dirimi posset. Interim deficiente hoc monumento conjecturas saltem afferre licet, quarum fundamentum non leve in ipsis hisce scriptis, quae modo primum commemoravimus, deprehendere nobis videmur. Adrianus papa in prima ad Egilam epistola notat equidem, exstitisse tunc temporis in [0356C] Hispania haereticos; alios tamen eorum errores haud refert, nisi quod circa jejunium sextae feriae ac sabbati ab Ecclesiae Romanae observantia discreparint. In altera ad Egilam praedictum ac Joannem presbyterum epistola loquitur de erroribus circa celebrationem Paschatis, esum sanguinis et suffocati, praedestinationem, communionem cum Judaeis, connubium sacerdotum, quos omnes Egila ipse et Joannes ad summam sedem detulerant. Tum addit: «Et alia multa, sicut fati estis, quae longum est dicere. Quid multis vobis haeresum singula scribam? quia olim tempus est, quod Priscilliani dogmatis impleverunt. » Tandem vero sic concludit: «Cavendum ergo dilectioni vestrae est, magnaque diligentia prohibendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquid in provincia ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. » Ex his verbis colligere datur, alios [0356D] adhuc praeter memoratos errores Hispaniam illo aevo turbasse, talesque, qui in Priscilliano olim damnati fuerant, et quorum resuscitationem Adrianus papa formidabat.

 

                XXIX. Errores Priscillianistarum a Migetio resuscitati. —Porro primarii Priscillianistarum errores, prout illos ex sancti Leonis ad Turribium Asturicensem epistola discimus, in eo erant, 1o quod Patris et Filii et Spiritus sancti unam atque eamdem personam esse cum Sabellio asseruerint, cujus discipuli, ait sanctus Leo cit. loc. cap. 1, «etiam Patripassiani merito nuncupantur; quia si ipse est Filius, qui et Pater, crux Filii Patris est passio; et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. » 2o Quod virtutes quasdam a Deo procedere statuerint, quas habere coeperit, et quas essentia sui [0357A] ipse praecesserit. «In quo (rursum inquit sanctus Leo) Arianorum suffragantur errori dicentium: quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pater esse coeperit, quando Filium genuerit. » 3o Demum, quod dixerint, ideo unigenitum dici Filium Dei, quia solus sit natus ex virgine. «Quod utique non auderent dicere (verba sunt sancti Leonis) nisi Pauli Samosateni et Photini virus hausissent; qui dixerunt, Dominum nostrum Jesum Christum, antequam nasceretur ex virgine Maria, non fuisse. Si autem isti aliud de sensu suo intelligi volunt, neque principium de matre dant Christo; asserant, necesse est, non unum esse Filium Dei, sed alios quoque ex summo Patre genitos, quorum hic unus sit natus ex femina, et ob hoc appelletur unigenitus: quia hanc nascendi conditionem alius Filiorum Dei nemo susceperit. » Praeterea idem sanctus Leo cap. 17 ejusdem epistolae testatur, Manichaeos ac Priscillianistas sacrilego sensu ita simulasse, [0357B] 956 se Christum confiteri, ut incarnationis ac mortis, et resurrectionis veritatem sustulerint.

 

                XXX. Jam vero, si ea quae paulo ante ex epistola Adriani recitata fuere, spectemus, non inanis est conjectura, errores hosce a Migetio fuisse resuscitatos, utpote quem arguit Elipandus, quod tres in divinitate personas corporeas finxerit, ex quo, ni vehementer fallamur, inferre licet, Migetium veram in una deitatis substantia personarum Trinitatem negasse, verbaque Christi Domini, qui de Patre et Spiritu sancto saepius loquitur, de Davide ipsius secundum carnem patre, ac de Paulo, qui se apostolum dicit non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, interpretatum fuisse, ac eo demum duntaxat sensu Trinitatem quamdam veluti metaphoricam admisisse. Confirmantur ista ex citata jam superius epistola episcoporum Hispaniae ad episcopos Galliae, etc. , in qua sequentia leguntur: «Et iterum cui similem dixerimus [0357C] antiphrasium (Beatum) nisi Migetio Casianorum et Salibanorum magistrum nostris temporibus exortum, qui dum maniae typo in capite cauteriaretur a medico, se similem Christo existimans, et duodecim apostolos sibi eligens, cuidam mulierculae cernens [Forte, cernuae, ut putat illustris Majans.] astanti, et super eam [Forte, super eum] dolenti [Vel dolens] dixisse fertur: Amen, amen dico tibi; hodie mecum eris in paradiso. » In hoc textu notare primum juvat mendum, quod in dictione irrepsisse videtur, vel Latinae linguae imperitia, vel etiam scriptorum oscitantia, dum scilicet loco, magistro nostris temporibus exorto, ponitur magistrum. . . exortum. Haec enim non Beato, sed Migetio convenire, qui proin ab episcopis Casianorum et Salibanorum magister dicitur, ex statim subsequentibus sat evidenter patet, ut pote quae ad neminem alium, nisi ad praedictum Migetium pertinere possunt, prout contextum legenti manifestum erit.

 

                [0357D] XXXI. Migetius Sabellianorum magister. —Praemissa hac nota, specialiter ad nostrum intentum facit, quod Migetius Casianorum et Salibanorum magister dicatur, ubi clarissimus Majans. Sabellianorum loco Salibanorum legendum putat, id quod exinde non parum firmatur, quod episcopi illi in fine epistolae suae speciale anathema dicant Sabellio, nulla sane alia de causa, nisi quod temporibus illis fuerint, qui eosdem circa SS. Triadis mysterium errores resuscitassent. Cur vero et Casianorum magister dicatur, aut quinam haeretici isti fuerint, nec divinare licet, cum nomen istud apud neminem alium, quod sciam, seu veterum, seu recentiorum scriptorum unquam occurrat; nisi forte Donatistae intelligi debeant, quorum auctor et antesignanus Donatus a Casis nigris in Africa episcopus fuerat, quosque propterea forte in contemptum Casianos episcopi illi appellarunt. Certe Migetium horum errores ex parte adoptasse colligitur ex epistola Sauli episcopi ad Alvarum Cordubensem, [0358A] quae habetur tom. XI Hispaniae Sacrae; estque num. 12 pag. 165, ubi Saulus tangere videtur errorem Donatistarum negantium, ministros malos valide administrare sacramenta, quod antea in epistola 10 pluribus refutarat; et tandem in praedicta epistola 12 sic scribit: «Sed plane nescio, quos salsuginosas asseritis, et prope Migentianos Donatistas, et Luciferianos notatis. » Et revera etiam Elipandus Migetio tale quidquam objecit, inquiens: «De sacerdotibus vero, quod asseris, cur se pronuntient peccatores, si vere sancti sunt? aut si certe se peccatores esse fatentur, cur ad ministerium accedere praesumunt: eo quod ipse Dominus dicat: Estote sancti, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. » Insuper et innuit num. 12, Migetium Ecclesiam in sola urbe Roma conclusisse, qua forte sentiendi ratione rursum quidquam de Donatistarum systemate participavit, qui veram ecclesiam in sola Africa et parte Donati remansisse vociferabantur. [0358B] Sed quidquid hac de re sit, quae nos parum tangit, certum esse videtur, Migetium circa Trinitatem cum Sabellio et Priscilliano errasse.

 

                XXXII. Migetius videtur negasse divinitatem Verbi. —Praetera vero is aliam Filii divini personam haud agnovit, saltem si Elipando sit fides, quam quae facta est ex semine David secundum carnem; unde et ipse cum Priscillianistis aut secundum asserta Pauli Samosateni, et Photini Christum ante Virginem matrem exstitisse negavit, aut plures filios, seu virtutes a Deo procedentes illoque inferiores ex mente Arianorum admisit, quo quidem utroque sensu Christum nunquam ut verum, sed adoptivum solummodo Dei Filium respicere potuit. Et hi demum errores fuerant, quos in Migetio refutandos sibi sumpserat Elipandus, et de quorum suppressione in tantum, uti diximus, gloriabatur. Colligitur id ex ejus symbolo, quod Beatus et Etherius in citato superius opere nobis conservarunt, ubi totus erat, ut doctrinam de Trinitate personarum, [0358C] de Filii divinitate, ejusque incarnatione exponeret, ubi et manifestissime apparet, Elipandum tum demum ad illam de adoptione sententiam deviasse, quando divinitatem Filii vindicare, ac distinctionem utriusque in Christo naturae astruere satagebat. Et forte plura adhuc invenire liceret in libris de Trinitate ab eo scriptis, quorum solam memoriam iidem Beatus et Etherius in nominato saepius opere conservarunt, cum illos aut temporum injuria absumpserit, aut alicubi adhuc latentes nobis sors necdum indulserit. Arianae ergo, Bonosianae, ac quae eadem in aliquibus cum hisce fuerat, Migetianae haeresos impugnatio occasionem Elipando erroris Adoptiani praebuit, planeque pronissimum ipsi fuerat, ad distinctionem illam divinitatem inter et humanitatem deflectere, cum contra haereticum ageret, qui adoptivum tantummodo Dei Filium, non verum admiserat; prout ipsis olim Arianorum impugnatoribus contigisse memoravimus. Et sicut ex [0358D] Leontio Bysantino initium Nestorianae haereseos aliud non fuit, quam quod incaute aliqui distribuerint sacrarum litterarum voces, alias quidem ad divinitatem, alias vero ad humanitatem relatas; ita argumenta hactenus allata evincunt, Elipandum eodem tramite ad errorem de adoptione in Christo declinasse; id quod ex n. 4 et 7 epistolae ad Migetium sat aperte eruere datur, ubi sollicite admodum textus Scripturae, quorum aliquos forte objecerat Migetius, inter 957 utramque naturam dividere conatur. Unde et in epistola ad Alcuinum, edit. nov. tom. I, fol. 876, ubi vim omnem pro stabilienda sententia sua exerit, ad verba sancti Isidori provocat dicentis: «Quia sunt nonnulli, qui de Filio Dei prava sentiunt, et quod de illo secundum humanitatem dictum est, transferunt ad divinitatem, et quod de divinitate, mutant ad humanitatem. » Igitur Elipandi scopus fuit, voces sacrarum litterarum ita distribuere, ut quaelibet naturae suae responderet [0359A] seu ut id quod de humanitate dictum est, de ea sola assereretur; et quod de divinitate, itidem eidem soli ascriberetur, quo quidem priori retundebantur Ariani, qui cum humanae naturae infirmitates ad divinitatem transferrent, consubstantialitatem Verbi negabant; altero autem refutabantur Eutychiani, quorum aliqui divinitatis attributa ipsi etiam carni ascribendo, alii e contrario hujus passiones post unionem divinitati tribuendo, naturarum exinde confusionem induxerant.

 

                XXXIII. Haeresis quoque Eutychiana diu in Hispaniis superstes. —Et vero non solius Arianae pravitatis refutatio Elipando viam stravit, ut adoptionem in Christo assereret, sed Eutychianae etiam, cujus vestigia ad illa usque tempora in Hispaniis perdurasse ex iisdem momentis probare sat facile est, ex quibus supra Arianismum tandiu superstitem fuisse deduximus. Certe in omnibus conciliis Hispaniae, quae paulo ante citavimus, sollicite admodum dogma de Verbo incarnato explicatur, ac ad initium [0359B] saeculi septimi turbas haud leves, quas singulari synodo Hispali celebrata compescere oportuit, per haeresis Eutychianae asseclas fuisse in Hispania excitatas historici plures testantur. Joannes Vasaeus in Chronico Hispaniae, tom. I Script. Hispan. Illustr. , fol. 682 cit. edit. , ita scribit: «Anno Sisebuti septimo, mense Decembri, celebratum est Hispali concilium secundum ab octo episcopis, praesidente sancto Isidoro, contra Acephalos haereticos, qui duarum in Christo naturarum proprietatem negabant ita dictos, quod nullus inveniatur auctor, a quo sint orti. Interfuit huic synodo episcopus quidam Syrus, acerrimus praedictae haeresis propugnator, qui post disputationis pertinaciam argumentis sancti Isidori et aliorum sanctorum Patrum convictus ad rectam et orthodoxam fidem conversus est, ut ex duodecimo capite ipsius concilii constat. » Lapsus quidem non nihil est historicus iste, dum haereticos Acephalos ita dictos refert, eo quod nullus inveniatur auctor, a quo sint [0359C] orti, cum alia prorsus sit hujus nominis ratio, prout ex historia Eutychianismi cuilibet palam est, quoad substantiam tamen vera cum scripsisse, dubitari nequit, cum apud caeteros rerum Hispanicarum scriptores eadem plane legantur. «Hispali octo episcoporum conventus habitus est (ait Mariana fol. 203) Sisebuti regno, anno septimo, Isidoro praeside. In eo conventu Acephalorum secta explosa est, quae pridem in Oriente compressa, in Hispania resurgere coeperat, Syri cujusdam episcopi opera et fraudibus, etc. » Sed et ipsa concilii hujus Hispalensis ordine secundi acta rem extra omnem controversiam ponunt, in cujus capitulo duodecimo modo primum relata conceptis verbis narrantur, in decimo tertio autem doctrina de duplici in Christo natura prolixe exponitur. In subsequentibus deinde conciliis, praecipue Toletano XI ac XIV, idem dogma pluribus inculcatur; et jam supra notavimus Benedictum papam fuisse offensum, quod Hispani tres in Christo [0359D] substantias dicerent; donec sensu catholico se ista asseruisse in concilio Toletano XV anno 688 ostendissent, probassentque, se non nisi ad debellandam efficacius Apollinaris Eutychisque haeresin talem loquendi modum adhibuisse. Ex quo quidem rursum colligitur multa illis adhuc temporibus de mysterio incarnationis in Hispaniis disputata, ac superstites fuisse non paucos, contra quos ejusmodi arma pro tuenda veritate catholica adhibere oporteret.

 

                XXXIV. Migetius eadem haeresi infectus. Hanc denuo impugnat Elipandus. —Hos vero tum penitus fuisse debellatos, eo minus cogitare licet, quo magis constat quanta confusio haud ita multo post ad initium saeculi octavi in Hispaniae Ecclesiis per Saracenorum irruptionem orta fuerit, ubi Christiani sub barbarorum servitute degebant, raraque vel nulla potius fuere concilia, quibus doctrina fidei explicaretur. Profecto in ipsis Migetii erroribus, quos tanto fervore impugnaverat Elipandus, quidquam dogmati [0360A] Eutychiano affine latebat, idque non tantum de divinitate Verbi, sed de hujus etiam incarnatione disputandi occasionem praebuit. Et Eutychis quidem doctrinam quod spectat, illam verbis sequentibus describit Liberatus in Breviario causae Nestorianae et Eutychianae cap. 11. «Eutyches, inquit, urgente Satana praedicabat Dominum nostrum Jesum Christum consubstantialem nobis non esse secundum carnem, sed de coelo corpus habuisse; rursusque varians dicebat: ante adunationem duas in Christo fuisse naturas, post adunationem vero unam factam esse. » Veram ergo carnem a Verbo fuisse assumptam negabat Eutyches, et ex consequentia doctrinae negare etiam debuit, posito, quod naturam humanam a divina post adunationem absorptam esse diceret. Porro simile quid etiam Priscillianistas, quorum placita ex paulo ante memoratis sequebatur Migetius, dogmatizasse, ex sancto Leone supra citato manifestum est. Capite enim 17 epistolae ad Turribium Asturicensem ad finem in compendio rursum exhibens [0360B] Priscillianistarum errores ait: «Dei Filius per id, quod ex Virgine ortus, non per id, quod ex Patre natus est, unigenitus praedicatur (a Priscilliano scilicet) nec vera Dei proles, nec verus partus asseritur: ut per falsam passionem mortemque non veram mendax resurrectio resumptae de sepulcro carnis habeatur. » Licet igitur notabilis fuerit differentia inter utrumque haereticum, Priscillianum nempe ac Eutychen, cum prior Filium ex Virgine natum Patri aeterno consubstantialem, verumque Deum esse negaverit; alter vero de divinitate Verbi orthodoxe senserit; nihilominus ambo in eo videntur convenisse, quod veritatem assumptae carnis negarent, adeo, ut Elipandus, postquam Filii consubstantialitatem vindicasset, necesse insuper habuerit, doctrinam Ecclesiae de vera ejus ex utero beatae Virginis incarnatione tueri. Et tuebatur etiam, prout ex scriptis ejus abunde patet, speciali zelo, dum in symbolo suo apud Beatum incarnationis mysterium in suis proprietatibus [0360C] admodum presse describit, dicitque: «Quem (id est, Dei Filium) sacra Scriptura testatur, pro salute humani generis, deitate exinanita hominem factum, circumcisum, baptizatum, flagellatum, crucifixum, mortuum, sepultum, servum, 958 captivum, etc. » Unde et in epistola ad Alcuinum ait: «Inimicus et defensor esse dignosceris, quia dum deitatem Filii Dei vindicare ostenderis ante saecula ex Patre geniti, humanitatem ejus de utero Virginis susceptam in fine temporis negare videris. » Et num. 7: «Sic enim nefandum presbyterum de doctrina nefandi Beati audivi auribus meis dicentem: Christus Jesus in maternis visceribus carnem assumens, non de maternis visceribus trahens, sed carnem sibi novam efficiens. » Idem occurrit in utraque epistola episcoporum Hispaniae ad episcopos Galliae, etc. , et ad Carolum Magnum data; et in priori quidem inquiunt: «Ad notionem nostram pervenit lugubris et funesta opinio . . . Beati nefandi Asturicensium presbyteri [0360D] . . . ob illud, quod carnis adoptio in Filio Dei secundum humanae servitutis formam nequaquam fuisse asserit, nec veram ex Virgine visibilem formam susceperit. » Et inferius: «Superest, ut quisquis ille adoptionem . . . esse deneget, sine dubio verum hominem . . . natum fuisse nequaquam affirmat. » In posteriori vero sequentia habent: «Nefandus presbyter et pseudopropheta asseverat Dei Filium in forma servi deitate exinanita nequaquam ex utero Virginis carnis assumpsisse adoptionem. » Et: «Unde itidem petimus, ut fetidissimi antiphrasii Beati doctrinam, qui Dei Filium veram de Virgine praeter peccatum carnem nostrae similem assumpsisse denegat, de regno tuo aboleas. »

 

                XXXV. Similiter et Felix. —Felix quoque Urgellitanus similia catholicis objecit, uti ex verbis ejus ab Alcuino libr. II relatis manifeste habetur. Aienim: «Quod si idem Redemptor noster in carne sua, quam ex utero Virginis ab ipso videlicet conceptu [0361A] suscepit, adoptivus apud Patrem non est, sed verus et proprius Filius, quid superest, nisi ut eadem caro non de massa humani generis, neque de carne matris sit creata et facta, sed de substantia Patris, sicut et divinitatis ejus generata? » Paulinus vero Aquileiensis sequentem Felicis objectionem refert cap. 27: «Tu (Felix) causaris: Qui negat, inquis, eum adoptivum secundum hominem Filium Dei, neget, necesse est, eum verum fuisse hominem. » Eadem alibi in scriptis Felicis et Elipandi saepius occurrunt, qui toti in id intendisse videntur, ut permistionem seu confusionem naturarum ab Apollinaristis, Eutychianisque inductam evitarent. Quare et Alcuinus, libr. I contra Felicem, ait: «Igitur sicut Nestoriana impietas in duas Christum dividit personas, propter duas naturas . . . ita et vestra indocta temeritas in duos eum dividit filios, unum proprium, alterum adoptivum . . . Nullatenus sic sentientes potestis vobis evitare impietatem Nestorianae doctrinae: quia quem ille in duas personas dividit propter duas [0361B] naturas; hunc vos dividitis in duos filios et in duos deos per adoptionis nomen et nuncupationis. Intelligite quandoquidem hunc errorem vestrum, et humiliamini sub manu omnipotentis Dei, et discite veritatis doctrinam, ne sitis magistri erroris: ne dum foveam Eutychetis declinare, et permistionem duarum naturarum cavere videamini, in Nestorii barathrum inconvenienter dividendo decidatis. » Satis aperte hoc loco innuit Alcuinus, Felicem ejusque asseclas admodum sollicitos fuisse, ut ambas naturas in Christo inconfusas contra Eutychen defenderent, quod, cum incaute agerent, tandem evenit, ut sicut Nestorius propter duas naturas, quas contra Apollinaristas Eutychis praecursores tuendas susceperat, personas divisit; ita et Elipandus ac Felix in duos filios, verum et adoptivum Christum dividerent, ut duplicem in eo naturam esse impermistam vindicarent.

 

                XXXVI. Eadem Nestoriani et Adoptiani erroris genesis. —Quapropter non abs re dicimus, eamdem [0361C] esse et Nestorianae et Adoptianae haereseos genesin; et quemadmodum illa originem suam improvidae oppugnationi Arianismi et Apollinarismi debet, prout ex monumentis supra allatis apparet; ita et haec ad disceptationes illas referenda est, quas de divinitate Verbi, ejusque Incarnatione zelo non satis defaecato contra Arianae et Eutychianae, quae hac in parte cum Apollinarismo eadem est, pravitatis patronos ac resuscitatores saepe dicti Hispaniae episcopi decertarunt. Vel ex hoc solo igitur jam clarescit utriusque erroris, Nestoriani scilicet, et Adoptiani affinitas, ut proin ratio sufficiens Alcuino fuerit, in Nestorianorum coetu Adoptianos computandi, ut pote quorum natales iidem plane exstiterint, id quod hoc in paragrapho abunde vidimus; imo quorum etiam placita ac principia in idem prorsus reciderint, prout in mox sequenti ex ipsorum scriptis, aliorumque testimoniis palam facere conabimur.

 

              

 

  • II. —DE PRINCIPIIS ET ASSERTIS NESTORIANISMI ET ADOPTIANISMI. [0361D]

 

  1. Unde mens haereticorum dignosci queat. —Ut sensa haereticorum accurate noscantur, aut scripta ipsorum examinanda sunt, aut si ista forte ex integro, vel quoad majorem saltem partem interierint, consulendae erunt lucubrationes eorum, qui data opera Ecclesiae doctrinam contra novatorum molimina propugnarunt, et hoc ipso adversariorum suorum asserta penitius scrutati sunt. Unde mirari satis haud possumus viam, quam pro detegenda Adoptianorum sententia tradit cel. Walchius citate Historiae cap. 2 sect. 2, num. 7 pag. 216 scribens: «Primo loco ante oculos lectorum ponenda sunt testimonia historicorum, qui animo a contradicendi studio liberato, res, uti contigerunt, solent enarrare: deinde colligenda et in classes distribuenda Elipandi et Felicis, quae supersunt testimonia: denique si haec inter se comparantur, vera eorum sententia et [0362A] variorum dogmatum inter se cohaerentia facilius definienda. Quae viri docti, qui publice contra illos (Felicem et Elipandum) pugnarunt, nobis reliquere, prorsus, puto, negligenda esse; siquidem abunde patet, hos, non, quid senserint Elipandus et Felix, sed quid hos sensisse, crediderint, litteris mandare consuevisse. » Plus ergo fidei adhibendum censet Walchius annalistis, qui duobus subinde verbis res gestas narrant, quam viris, quos ipsemet doctos appellat; quam viris, qui studium omne in explanando Ecclesiae dogmate posuere; et prolixis etiam operibus adversariorum placita examinarunt ac refutarunt. Plus fidei adhibendum censet Walchius duobus episcopis in barbarie Hispanias opprimente enutritis, quam integris conciliis non semel sed multoties congregatis, et ex toto, qua late tum patebat, Francorum imperio, quin ex Anglia quoque 959 convocatis, magnoque labore doctrinam et ecclesiae et haereticorum enucleantibus? Haec profecto sentiendi ratio num ad sanas criticae regulas exacta sit, penes [0362B] orbem eruditum judicium esto. Nos certe longe aliam haec scribendi rationem Walchio fuisse existimamus, quam facile quisque deprehendet, perpendens virum hunc eorum e coetu fuisse, quorum e re est, auctoritati conciliorum, Patrum, ac Romani praecipue pontificis in materia fidei detrahere, id quod Walchius quasi per cuniculos aggressus est, cum eorum omnium judicio Adoptianos de Nestorianismo non una vice condemnatos esse perbene nosset. Sed quidquid sit de motivo, quo inductus ista scripsit praefatus auctor, sua alias eruditionis laude haud privandus, nobis facile concessum iri a peritis criticis confidimus, alios haud esse fontes, ad quos pro detegendis haereticorum sententiis recurrere oporteat, nisi eos quos modo primum indicavimus; quamvis haud abnegemus suam quoque annalistis aut historicis auctoritatem esse, ad quorum etiam fidem ipsimet non raro provocabimus, ostensuri insuper paulo infra, Adoptianos ab historicis illis, quos pro determinanda [0362C] hac controversia consulendos existimat Walchius, adeo non absolvi a labe Nestorianismi, ut potius ejusdem erroris ab iisdem condemnentur. Porro ut ex ordine denuo procedamus, in duo membra et hunc paragraphum dividimus, in priori de assertis Nestorianorum, in posteriori de Adoptianorum placitis acturi, ex quorum comparatione intima utriusque haereseos affinitas ad oculum fere patebit.

 

  1. Principia Nestorianorum. —Quos dudum in pectore fovebant de Filio Dei incarnato errores Nestorius, ejusque ante ipsum magistri, tandem in publicum erumpere fecerunt sacrilegi sermones ab Anastasio presbytero, ac Dorotheo episcopo in sacris Constantinopoleos suggestibus declamati, eoque potissimum directi, ut Virginem beatissimam non [Greek] Qeotovkon, seu Deiparam, sed [Greek] Cristotovkon, id est, Christiparam, contra fidem priorum temporum dicendam esse persuaderent. Impossibile explicatu est, quantum ex hisce assertionibus, quibus honor divinae [0362D] matris petebatur, populus urbis regiae fuerit tristatus, tum maxime, cum ora impudentissima horumce praeconum non tantum non occludi ab episcopo suo, sed latius quoque per dogmatum impiorum confirmationem ab illo ipso aperiri viderent. Suscepit enim abs mora patrocinium familiarissimi amici sui Anastasii Nestorius, Dorotheum perfidum illum sacri depositi proditorem mysteriorum communione dignatus est, sanae fidei cultores diris persecutionibus exagitavit, ac proprios demum sermones injuriis in Virginem [Greek] Qeotovkon plenos ubique vulgari curavit. Nec mirum profecto censeri debet, Nestorium ejusque fautores ad istam de matre Verbi incarnati sententiam deviasse, si principia illa spectemus, quae vel ipse Nestorius de [Greek] oijkonomiva Salvatoris dudum conceperat, et postmodum in defensionem sui dogmatis palam fecit, vel ejus praedecessores de eodem mysterio jam olim tradiderant. Talia quippe erant, ex quibus manifeste duplex in Christo filius inducebatur, [0363A] et induci etiam ab universo orbe catholico credebatur, id quod legitime et absque injuria illorum hominum esse factum nec ipse diffitetur Walchius. At hoc semel posito pronissima erat sequela, ut Virgo beatissima non [Greek] Qeotovkoû, sed [Greek] ajnqrwpotovkoû diceretur, ut pote quae secundum haec principia non ipsum Verbum, sed hominem tantummodo a Verbo assumptum genuisset. Referre ista ex ordine juvat, ut eo pressior deinceps comparatio institui possit cum iis, quae postmodum tanta cum pertinacia Felix et Elipandus in Hispaniis defendere conati sunt.

 

                III. Homo a Verbo assumptus secundum Nestorianos Filius adoptivus. —Quod auctor libri contra Synusiastas Christum, quatenus homo est, adoptivum tantummodo filium esse reputarit, ex verbis ejus jam supra § 1, num. 16 et 20 relatis abunde patet, quae proin hic repetere, supervacaneum existimamus. Similiter et num. 21 verba Theodori Mopsuesteni eodem [0363B] errore referta adduximus, quibus pauca tantum hic addere placet. Tom. IX Concil. , edit. cit. , col. 208, num. 13, ex ejus interpretatione Evangelii secundum Joannem sequentia habentur: «Hoc quidem, quod est, ad Patrem meum, et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum, nemo sic demens est, ut alii cuidam convenire diceret, nisi templo Dei Verbi, assumpto pro nostro salute homini; qui et mortuus est, et resurrexit, et ascensurus esset in coelos, et Patrem sibi ascripsit cum discipulis Domini, et ipse gratia adoptionem meritus, et Deum suum appellat, quia cum caeteris hominibus similiter, ut esset, accepit. Unde propter communitatem quidem naturae: Patrem meum et Patrem vestrum dicit, et Deum meum, et Deum vestrum; divisit autem iterum suam personam ab ipsis; praecipuum gratiae significans, propter quam ad Deum Verbum conjunctionem in loco veri filii ab omnibus honoratur hominibus. » Et num. 48 ex libro duodecimo de Incarnatione: «Itaque non solum filium eum vocat a Deo Verbo [0363C] separans, sed etiam secundum filiationis rationem connumerans caeteris participibus filiationis convincitur; quoniam gratia et ipse particeps fuit filiationis non naturaliter ex Patre natus, habens tamen ad caeteros excellentiam, quia unitate ad ipsum filiationem possidet, quod ei firmiorem ipsius rei donat participationem. » Eadem docuit etiam Nestorius; actione enim prima concilii Ephesini ex ejus quaternione 17 sequentia adducuntur verba: «Erat quidem Deus Verbum ante incarnationem et Filius, et Deus, et Patri coexistens: at vero in ultimis temporibus servi quoque formam assumpsit. Caeterum cum ante Filius esset, et Filius appellaretur, post carnem tamen assumptam seorsim per se Filii nomine appellari non debet, ne duos filios videamur inducere. Sed quoniam illi unitus est, qui in principio Filius erat, et ipsi conjunctus est, non potest, quod quidem ad filiationis dignitatem attinet, non quod ad naturas, propterea etiam divisionem recipere: [0363D] secundum dignitatem dico filiationis, non secundum naturas. Unde et Deus Verbum nominatur Christus, quoniam perpetuam cum Christo unionem habet. » Tom IV Conc. Mansi, col. 1202. Dignatione igitur tantummodo, et gratia, seu quod idem est, adoptione, non natura Filium esse existimavit hominem a Verbo assumptum Nestorius, quod clarius adhuc ex commonitorio Cyrilli eruitur, ubi errores Nestorii ita describit: «Nestorii fides aut haeresis potius sic se habet. Deus Verbum, inquit, cum praenovisset eum, 960 qui ex beata Virgine natus est, sanctum et magnum futurum, ipsum idcirco elegit, fecitque, ut sine viro nasceretur ex virgine: quin et hanc ei gratiam contulit, ut suis nominibus appellaretur, atque ita diceretur Filius, Dominus, Christus. » Ibidem col. 547. Et in libro ad Theodosium: «Ad Verbum autem hunc in modum scribere ausi sunt: Hic siquidem, (nempe Dei Patris Verbum) verus et naturalis est Filius: ille vero (puta Virginis [0364A] natus) aequivoce Dei Filius dicitur. Et paulo post iterum: Utique Dei Verbum non est homo, sed hominem assumpsit. Quandoquidem Unigenitus jam inde ab initio Dei omnium opificis Filius est: homo autem, quem suscepit, cum natura Deus non sit, propter eum, a quo assumptus est, qui verus Dei Filius est, eodem cum ipso nomine appellatur. » Col. 626. Demum in libro ad Reginas, col. 609, num. 8 in fine, ait: «Existimant enim (Nestoriani) homini ad nostram similitudinem ex sancta Virgine prognato cum filiationis, tum dominationis quoque gloriam per modum cujusdam gratiae, ac per progressus obvenisse. »

 

  1. Rationes ista asserendi. Nec Verbum ex Maria, nec homo ex Patre aeterno genitus. —Asserta porro ista de Filio per adoptionem et gratiam ut firmarent Nestoriani, rationibus variis ipsiusque Scripturae testimoniis usi fuere, quorum potiora hic adducere omnino necessarium arbitramur. Et primo quidem in eo potissimum fundabantur, quod nec divinitas [0364B] ex Virgine, nec humanitas ex Patre aeterno nata esset; unde inferebant, solum Verbum naturalem esse Dei Filium, hominem vero assumptum gratia tantum et adoptione filium, ac proin sanctissimam Virginem non Verbi, sed hominis matrem appellari debere. «Et convenit eos (ait auctor libri contra Synusiastas) qui bene aspiciunt, quandoquidem naturales patres quaerimus, neque Deum Verbum David, vel Abrahae filium nominare, sed factorem: neque corpus ante saecula ex Patre, sed semen Abrahae et David ex Maria natum. Quando erit quaestio de nativitatibus secundum naturam, ne Mariae filius Deus Verbum existimetur: mortalis enim mortalem generat secundum naturam, et corpus similem sibi. Duas nativitates Deus Verbum non sustinuit, unam quidem ante saecula, alteram autem in posterioribus temporibus: sed ex Patre quidem natura genitus est; templum vero, quod ex Maria natum est, ex ipso utero sibi fabricavit. » Et rursum: «Ad [0364C] diligens cautumque dogmatum examen vos evehimus; laboramus propter vos, ne rationem Domino reddamus pro nostro silentio. Perfectus ante saecula Filius perfectum eum, qui ex David probatur, assumpsit; Filius Dei filium David. Dices ergo mihi: Duos praedicas filios? Non dico duos filios David. Nunquid Deum filium David asserui? Sed nec duos filios secundum substantiam dico. Nunquid enim duos filios assero de Dei substantia genitos ante saecula? dico autem Dei Verbum habitasse in eo, qui ex David semine comprobatur. » Apud Garnerium in editione Operum Marii Mercatoris jam supra § 1, num. 20, cit. Eodem modo argumentabatur etiam Theodorus, in cujus libro ad baptizandos sequentia leguntur. «Quando enim dicit: de filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, certum quidem, quod filium hic eum, qui ex semine David factus est, secundum carnem, non Deum dicit Verbum, sed assumptam servi formam. Nec enim Deus [0364D] secundum carnem; nec Deus ex semine factus est David, sed sumptus pro nobis homo, quem filium beatus Apostolus manifeste vocat. » Tom. IX Conc. , col. 217, num. 35. Et in suo contra Apollinarium libro: «Natus autem est ex Virgine, qui ex substantia Virginis constat: non Deus Verbum ex Maria natus est. Natus autem est ex Maria, qui est ex semine David. Non Deus Verbum ex muliere natus est, sed natus ex muliere, qui virtute Spiritus sancti plasmatus est in ea. Non ex matre natus consubstantialis est Patri; sine matre enim est, secundum beati Pauli vocem, sed qui in posterioribus temporibus in materno ventre sancti Spiritus virtute plasmatus est, ut pote sine Patre propterea dictus. » Demum in libro duodecimo de Incarnatione expresse ait, idcirco hominem assumptum non esse Filium Dei proprium, sed adoptivum duntaxat, quod is ex Patre aeterno haud sit genitus. En ejus verba jam numero praecedenti relata. «Itaque non solum Filium eum vocat a Deo Verbo separans, [0365A] sed etiam secundum filiationis rationem connumerans caeteris participibus filiationis convincitur; quoniam gratia et ipse particeps fuit filiationis, non naturaliter ex Patre natus, habens tamen ad caeteros excellentiam, quia unitate ad ipsum filiationem possidet, quod ei firmiorem ipsius rei donat participationem. » Nestorius quoque ex hac ratione beatam Virginem [Greek] Qeotovkon dicendam esse inficiabatur, prout ex pluribus ejus scriptis apparet: «Quid contingat, adverte, haeretice, ait quaternione 21, tom. IV Concil. col. 1198: «Non invideo Christiparae Virgini vocem: agnosco enim illam venerandam esse, quae Deum suscepit, per quam universorum Dominus processit, per quam justitiae Sol emicuit. At rursus plausum suspectum habeo: quomodo intellexistis illud, processit? Non idem ego interpretor illud, processit, et, genitus est: neque enim tam cito nostri obliviscimur: siquidem Deum ex Christipara Virgine processisse, id per divinam Scripturam edoctus [0365B] sum: quod autem Deus ex ipsa natus sit, id nusquam scriptum comperi. » Et paulo ante quaternione 17: «Cum Scriptura generationem ex Virgine nobis exponit, non dicit: Misit Deus Verbum suum; sed ait: Misit Deus Filium suum. Illud enim nomen accipit, quod utriusque naturae significativum est. Quia enim Filius simul Deus et homo est; ideo dicit: Misit Deus Filium suum factum ex muliere; ut cum audieris illud: factum ex muliere, deinde videris nomen, quod utramque naturam denotat, et praemittitur nativitatem, quae ex sancta Virgine est, filii quidem voces (siquidem et Christipara Virgo Filium Dei genuit), attamen quia Filius Dei duplicis naturae existit, non Dei Filium, sed humanitatem genuit, quae propter Filium adjunctum filius est. » Fundamenti igitur loco habuit Nestorius, non Verbum divinum, sed solum hominem ex Virgine natum esse, istumque, cum ex Patre aeterno genitus haud sit, non natura, sed gratia tantum seu adoptione, et quidem modo prorsus singulari ac eminenti, propter singularem [0365C] scilicet ad Verbum unionem Filium Dei appellari, ac proin Virginem matrem non [Greek] Qeotovkon, sed [Greek] Cristotovkon dicendam esse.

 

  1. Aliae Nestorianorum rationes ex unctione hominis assumpti. —Praeterea Filium ex Maria natum idcirco sola adoptione Filium Dei esse statuebant, quod is Spiritus sancti gratia eodem cum caeteris hominibus modo inunctus, baptismo sanctificatus, et quasi per progressus ad istam dignitatem evectus sit. Theodorus in Commentario in Epistolam ad Hebraeos ita mentem suam explicat: «Jesum enim dicit a Nazareth 961 quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute. Qui autem de spiritu unctus est, omnimodo aliquid assumpsit. Quis autem furens dicat, de spiritu aliquid as umpsisse divinam naturam, nec non et participem? Participes enim ejus videlicet vocat, qui et ipsi uncti sunt. Qui autem uncti sunt, et in hoc participes ejus juste facti, non aliter unctionis communicare dicantur, nisi ei, qui [0365D] assumptus est. Et hoc ipsum autem demonstratur, quod mercedem justam accepit. Pro hoc enim, inquit, quod dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, pro his praecipuam unctionem meruisti. » Tom IX Concil. col. 216, num. 32. Et libr. III contra Apollinarium col. 206, num. 7: «Dicant igitur nobis omnium sapientissimi: Si pro sensu Domino Christo, qui est secundum carnem, deitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti Spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? Nec enim Unigeniti deitas Spiritu indigebat ad justificationem, Spiritu indigebat ad vincendum diabolum . . . . Sed nunc unctum esse dicit ipsum Spiritu, et habitasse in eo Spiritum, et ad omnia adjuvisse proposita, et doctrinam inde ipsum accepisse et virtutem, et inde impetrasse justificationem; et inde immaculatum factum fuisse. » Et num. 39 ex libro ad Baptizandos col. 218: «Jesum enim, ait, de Nazareth, quem unxit Deus spiritu et virtute, cujus unctionem meritus et immaculatus [0366A] effectus est per omnia, et ad divinam naturam meruit conjunctionem. Neque conjunctionem suscepisset illam, nisi prius immaculatus factus fuisset, ut sic condeceat illius unitatem. » Sane non errasset Theodorus, si refutaturus errores Apollinaris inde demonstrasset animam humanam in Christo fuisse, quod is Spiritu sancto unctus dicatur, unctio vero ista in Verbum divinum cadere nequeat. Verissimum quippe censeri debet, Christum non nisi quatenus homo est, unctionem hanc recepisse. Recessit tamen a dogmate Ecclesiae praedictus episcopus in eo quod judicaverit unctionem saepe memoratam naturae assumptae non ex ipsa unione hypostatica debitam fuisse, sed primum merito actionum, quibus justitiam dilexerat, et iniquitatem odio habuerat, modo caeteris hominibus communi acquisitam, ac illius demum virtute inter filios adoptivos computatum fuisse Christum hominem. Nec ab hac sentiendi ratione alienus fuit Nestorius, Christi seu uncti nomen [0366B] homini per Verbum assumpto tribuens, prout ex sancto Cyrillo discimus, qui in libro ad Reginas num. 12 ita scribit: «Caeterum nomen hoc, Christus, quidam, nescio quomodo Dei Patris Verbo etiam seorsum ac per se, hoc est, ut extra carnem positum mente concipitur, convenire asserunt: mox vero in illum quoque similiter illud competere contendunt, qui ex sacra Virgine natus est, prout hic quoque per se separatim subsistere consideratur: postremo ambobus simul perinde ac uni congruere tradunt, ratione nimirum conjunctionis, ut ipsi loquuntur, in unam illos personam colligante (nam verae illius naturalisque conjunctionis, etiamsi unam hanc mysterii hujus viam planam, et ab omni errore tutam propositam habeant, nulla apud illos habetur ratio). Et haec illorum simulata confessio non est sincera, sed atri veneni imposturaeque plena. Nam cum divina Scriptura Christum nominans omnia illi divina simpliciter tribuat; (novit enim, novit, inquam, illa, Dei Verbum in humana forma apparuisse, et carnem [0366C] factam esse) illorum institutum et scopus, qui diversa ab his sentiunt, sit persuadere, eum, qui ex muliere natus est, hominem esse unum quempiam, qui per incrementa, et per propriam, hoc est, humanam virtutem dignum se praebuerit qui honorem quoque connexionis cum Dei Verbo assequeretur, et insigni praedestinatione eligeretur. » Et revera Nestorius Christi nomen utrique naturae commune esse sensit, uti ex altera illius ad Cyrillum epistola habetur. «Hic (de sancto Paulo loquitur) divinae incarnationis facta mentione, eaque mox subjuncturus, quae passionis erant, primum illud nomen Christus, ut paulo ante dicebam, utrique naturae commune ponit, ac mox ita sermonem profert, ut naturae utrique sit congruens, etc. » Christi nimirum appellationem Verbo tribuebant, eo quod Spiritus sanctus, cui unctio ascribitur, ipsi esset proprius, ac ejusdem naturae ex Patre et Filio procederet; assumptum vero hominem unctum nominabant, sicut unumquemque [0366D] sanctorum virtute Spiritus sancti tanquam aliena usum. Haec omnia colliguntur ex reprehensione Theodoreti ad anathematismum 9 sancti Cyrilli, et ex hujus ad illam defensione tom. V Concil. , col. 122 et 23. Item ex epistola sancti Cyrilli ad Monachos Aegypti num. 15 et 16 tom. IV Conc. col. 602 et seqq.

 

  1. Argumentum pro adoptione ex Christi baptismo. —Baptismo insuper sanctificatum ac in Filium Dei adoptatum, vel saltem ut talem primo hominibus manifestatum fuisse hominem, quem in novissimis temporibus sibi copulavit Verbum divinum, non uno in loco asseruerunt systematis Nestoriani cultores, existimantes invincibiliter inde probari, eum adoptivum esse Dei Filium, qui sacramentum adoptionis suscepisset. Audiamus Theodorum in libro decimo tertio de Incarnatione ita arguentem: «Consonantia et Apostolus dicit: Et manifeste magnum est pietatis mysterium; qui manifestatus est in carne, justificatus est in spiritu: justificatum esse in spiritu [0367A] dicens ipsum, sive quod ante baptismum cum subtilitate competente legem custodiit, sive quod etiam post illud gratiae conversationem cooperatione spiritus cum magna complevit subtilitate. » Tom. IX Conc. col. 221, num. 53. Et in libro tertio contra Apollinarium col. 205, num. 6. «Cum dixisset autem evangelista, quod Spiritu sancto plenus regressus est a Jordane, aperte demonstravit quod hujus causa Spiritus sancti habitationem in baptismate suscepit, ut inde propositam caperet virtutem. Unde et ad certamen illud, quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, spiritu ducebatur. » Et demum in libro VIII contra Incarnationem apud Leontium Bysant. tom. IX Bibl. Patr. Lugd. fol. 701: «Et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi eis. Quamnam? nempe participare adoptionem. Hanc enim accepit ipse secundum humanitatem baptizatus primum in Jordane, in quo nostrum baptisma tanquam in figura exprimebatur, et regeneratio confirmabatur testimonio [0367B] vocis ejus, qui dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui: et Spiritus descendens mansit super eum, sicut futurum erat, ut nos etiam in ipso hunc Spiritum participaremus, qui quidem excellentius prae nobis per unionem cum Verbo ipsi advenit haec participanti, quae filius secundum naturam. » Consentit hisce etiam Nestorius, cujus mentem discimus ex contestatione a clericis Constantinopolitanis proposita in Ecclesia, quod Nestorius ejusdem sit sententiae cum Paulo Samosateno; ibi: «Paulus ait: Atqui per omnia nobis praestantior est (Christus), nam de Spiritu sancto est, divinisque editus promissis, et juxta 962 Scripturam gratia illi data est. Nestorius ait: Vidi Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, nec non ascensionis vim illi impertientem: quandoquidem praecipiens apostolis, quos elegerat, per Spiritum sanctum assumptus est. Hic igitur ille est, qui hanc tantam gloriam Christo impertitus est. » Tom. IV Concil. col. 1007 et 10.

 

                [0367C] VII. Argumentum ex progressu successivo. —Demum et quasi per progressus ad dignitatem Filii evectum hominem a Verbo assumptum Theodorus, ejusque discipulus Nestorius constanter docuere. Et Theodorus quidem libro tertio contra Apollinarium, cujus fragmentum refertur in Constituto Vigilii de tribus Capitulis: «Sic igitur, ait, et hic sapientissimum omnium habere nos doces Christi sensum, ut sanctum Spiritum habentem illum, qui sensui aliquam virtutem adimplebat, prudentiam ejus praestans ad omnia, quae agenda erant, sicut et in praecedentibus demonstravimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina, quae contra diabolum erant, ducebatur; unctionem autem illius, et scientiam, et vim eorum, quae agenda erant, accipiebat; et illius particeps factus, non solum miracula faciebat, sed etiam quomodo uti oportebat miraculis sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infirmitates, [0367D] et sic ad effectum suam voluntatem duceret, et justificabatur inde, et immaculatus ostendebatur, sive reparatione pejorum sive custodia meliorum, sive etiam paulatim ad meliora profectibus. » Et apud Leontium Bysant. loc. cit. fol. 701, ex libro septimo contra Incarnationem: « Jesus autem proficiebat aetate et sapientia, et gratia apud Deum et homines. Aetate quidem proficit, processu temporum: sapientia vero, secundum progressum temporum intelligentiam acquirens; gratia autem suscipiens virtutem, et intelligentiae, et cognitioni consentaneam, deinceps gratia, quae illi erat apud Deum, accessionem et incrementum accipiebat. Et in his omnibus proficiebat apud Deum et homines. Homines quidem progressum videbant, Deus vero non videbat solum, sed testimonio approbabat, et in iis, quae fiebant, cooperabatur; illud igitur est etiam manifestum, quod tanto perfectius et majore facilitate virtutem exsequebatur, quam reliqui homines exsequi poterant, [0368A] quanto Deus, qui in principio ipso formationis ejus sibi eum unierat, majorem a se cooperationem illi praebebat ad perficiendum, quae opus erant ad salutem omnium, omnia illius gubernans, et ad perfectiora incitans, ac labores illius, sive ad animam, sive ad corpus pertinerent, ex majore parte allevans. Atque ita completionem virtutis majorem et leviorem illi constabat. » Similia et Nestorius docuit, prout constat ex ejus verbis Act. I concilii Ephesini relatis tom. IV Conc. col. 1203, ibi ex quaternione 6, ubi de Christo agit: «Missus est enim captivis praedicare remissionem, et caecis restitutionem visus: Et ut Apostolus subjungit, et ait: Hic ille est, qui fidelis Deo pontifex factus est. Factus enim is est, qui ab aeterno non praeexistebat. Hic, haeretice, ille ipse est, qui ad pontificiam dignitatem paulatim evectus est. Audi vocem hoc tibi clarius intonantem: In diebus illis, inquit, carnis suae preces et supplicationes ad eum, qui possit illum [0368B] salvum facere a morte cum clamore valido et lacrymis offerens, et exauditus est pro sua reverentia: et quidem cum esset filius, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Consummatur autem, haeretice, id quod paulatim proficit. Qua de re et Joannes in Evangeliis clamat: Jesus, inquit, proficiebat aetate, sapientia et gratia. » Consonat et Theodoretus in reprehensione anathematismi 10 sancti Cyrilli, ubi ait: « . . . . . Deinde monstrans assumptae naturae infirmitatem, inquit, Qui in diebus carnis suae preces et supplicationes ad eum, qui poterat ipsum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, et exauditus est pro sua reverentia, etc. Quis igitur ille est, qui laboribus virtutis perfectus est, et non natura perfectus existit? Quis ille, qui didicit obedientiam, et hanc ante experimentum ignorans? Quis cum reverentia vixit, et cum voce valida et lacrymis supplicationes obtulit, et salvare se non valuit, sed eum, qui poterat ipsum [0368C] salvum facere rogavit, et mortis liberationem poposcit? Non Deus Verbum . . . . . sed quod ex semine David assumptum est. » Tom. V Conc. col. 126. Proclus quoque episcopus Cyzizenus in Homilia sua sequentem sententiam Nestorianis opponit num. 4: Neque Christus per succedentia virtutum incrementa factus est Deus, absit. » Tom. IV Conc. col. 582. Ex quibus patet communem haereticorum illorum opinionem fuisse hominem a Verbo assumptum successive ad dignitatem Filii pervenisse, aut in illa quasi progrediendo crevisse. Quin et ex epistola altera Cyrilli ad Nestorium non obscure colligitur, quosdam in ea etiam fuisse sententia, humanam naturam non a primo conceptionis instanti Verbo fuisse unitam, sed hanc unionem meritis primum suis postmodum acquisivisse. «Non enim, ait Cyrillus, primo vulgaris quispiam homo ex Virgine ortus est, in quem Dei Verbum deinde sese dimiserit. » Tom. IV Conc. col. 890. Quem errorem etiam referre videntur [0368D] verba Theodori supra num. 5 ex libro ad Baptizandos citata, licet is aliis in locis contrarium doceat. Jam hae fuere rationes, ex quibus Theodorus, Nestorius, aliique eorum commilitones hominem assumptum non nisi inter filios adoptivos computabant, ulterius inferentes, Virginem, quae eum genuerat, [Greek] ajnqrwpotovkon duntaxat dicendam esse.

 

                VIII. Christus, ut homo Deus nuncupativus. —Quemadmodum vero Christum, quatenus homo est, Filium Dei adoptivum, non naturalem aut proprium esse propugnabant, ita eumdem quoque quoad humanitatem non nisi denominatione extrinseca Deum credi debere pertinaciter statuebant. Plura in hanc rem denuo exstant illorum testimonia, quorum aliqua tantum hic recitasse sufficiet. Theodori verba et Vigilii papae de iis judicium jam § I, num. 21, memoravimus, nec iis alia hic addere placet, nisi quae in ejus symbolo Act. IV conc. V relato leguntur. Ibi: «Neque duos dicimus filios, neque duos dominos, [0369A] quoniam unus filius secundum substantiam Deus Verbum, unigenitus Filius Patris, cui iste conjunctus et particeps communionem habet Filii nomine et honoris; et Dominus secundum substantiam Deus Verbum cui conjunctus iste communionem habet honoris. Et ideo nec duos dicimus filios, nec duos dominos: quoniam certo constituto secundum naturam Domino et Filio, inseparabilem habens ad eum conjunctionem, qui pro nostra assumptus est salute, cum illo honorem et nominationem filii et domini habet, etc. » En juxta Theodorum homo 963 assumptus propter unionem ad Verbum cum eo «honorem et nominationem filii et domini habet. » seu, quod idem sonat, Christus, qua homo, sola denominatione, non in rei veritate Deus ac Dominus dici potest. Unde et Leontius Bysantinus lib. III contra Nestorianos et Eutychianos in Theodorum his verbis invehitur: «Non enim Deo homini facto doces, sed homini appellatione Dei honorato [0369B] cultum in aeternum adhibere. » Tom. IX Bibl. PP. fol. 697. Eamdem sententiam sibi propriam fecerat Nestorius, dicens: «Sic et illum, qui secundum carnem est Christus, quod Dei verbo conjunctus sit, Deum nominamus, hominem fuisse, qui apparebat, non ignari. Paulum utrumque praedicantem audi: Ex Judaeis, inquit, est Christus secundum carnem, qui est Deus super omnia. Primo hominem esse fatetur; mox ob eam quam cum Deo sortitus est societatem, hominem illum Deum appellat, ne quis videlicet Christianos hominem colere suspicetur. » Tom. IV Concil. col. 1199, ex quaternione 15 in dogmate. Et iterum quaternione 16, ubi de Christo loquitur: «Non per se et secundum se Deus est, quod in utero formatum est; non per se et secundum se Deus est, quod Spiritus sancti opera formatum est; non per se et secundum se Deus est, quod in monumento conditum est: sic enim hominum mortuorumque manifesti cultores essemus. At vero, quia Deus in homine assumpto existit, assumptus ut assumenti [0369C] conjunctus propter assumentem Deus appellatur. » Ibid. col. 1203. Cyrillus quoque hunc Nestorii errorem in suo commonitorio refert, dicens: «Non ergo fatetur (Nestorius) ipsum (hominem scilicet assumptum) esse verum Deum, sed ita fuisse appellatum ex benevola Dei voluntate; et quamvis Dominus vocatus sit, ita rursus vult esse Dominum, ut cui Deus Verbum gratia ita concessit vocari. » Tom. IV Conc. col. 550.

 

  1. Rationes quibus Nestoriani pro denominatione Dei extrinseca usi fuere. Ex locis Scripturae, quibus homines dii vocantur. —Porro istam quoque de Deo nuncupativo sententiam variis denuo rationibus tum ex Scriptura, tum aliunde petitis stabilire conati sunt illius patroni. Et fundamentum sat firmum eruere sibi videbantur ex iis Scripturae locis, in quibus Dei nomen etiam hominibus, sola nimirum appellatione extrinseca tribuitur, inde concludentes Christum, quatenus hominem, eodem modo hujus [0369D] denominationis participem esse, ut pote qui secundum naturam humanam diversissimus a Verbo divino, et e contra ejusdem cum caeteris hominibus conditionis censeri deberet. Hac certe arguendi ratione usus esse videtur Theodorus in Commentario in Evangelium sancti Lucae, dum ait: «Hoc enim, quod, hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, in baptismate adoptionem demonstrat secundum comparationem judaicae adoptionis, quia et ad illos dictum erat: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes, etc. » Nestorius Christum hominem eadem ratione Deum esse dictum affirmat, qua Moyses Deus Pharaonis appellatus est. «Verum, ut rerum omnium opificem, ait, Deum appellamus; et Moysen rursum Deum, ait enim: Constitui te Deum Pharaonis: et Israel Filium Dei: Nam filius, inquit, meus primogenitus Israel est; et sicut Saul appellatur Christus: Non enim, inquit, injiciam manum meam in eum, quia Christus Domini est; et de Cyro similiter [0370A] dictum est: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro; Et Babylonios sanctos: Ego enim, ait, praecipiam eis: sanctificati enim sunt: et ego ducam eos; ita quoque Christum Dominum, et Deum, et Filium, et sanctum, et Christum appellamus. » Quatern. 27, tom. IV Conc. col. 1199. Cyrillus in explanatione anathematismi 5 quo Christum non hominem Deiferum, sed verum Deum esse statuerat, ita scribit: «Affirmant autem (Nestoriani) unigenitum Dei Verbum in homine ex sancta Virgine nato perinde ac in uno aliquo ex sanctis inhabitasse, ita ut jam non oporteat confiteri quod unus sit Christus, et Filius, et Dominus, et adorandus; sed tanquam homo per se et separatim intellectus, ob solam copulationem in unione dignitatis honoratus, simul adoretur et conglorificetur. Habitat quidem in nobis omnium Deus per Spiritum sanctum, etc. » Deinde adducit textus quosdam Scripturae, quibus abusi fuere Nestoriani, et hos inter etiam sequentem ex Evangelio sancti [0370B] Joan. X, 34, ponit, dicens: «Et ipse Christus de sanctis suis prophetis, sive de sanctis, qui antecesserant, ait: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas; quia dixit: Filius Dei sum. Sed non ita Deus in Christo habitat, sicut in nobis. Erat enim natura Deus, nobis similis factus, unusque ac solus Filius, etiam cum caro factus est. » Tom. V Concil. col. 11. In his ergo similibusque verbis praesidium suum posuerunt Nestoriani, ut hominem assumptum non nisi nominetenus Deum esse probarent, quem Synusiastae ejusdem cum Verbo naturae post unionem factum esse affirmaverant. Nempe cum Ariani, ut jam § I notavimus ipsum Verbum Patris sola denominatione Deum esse statuerent, Synusiastae vero naturam seu carnem quoque humanam Verbo consubstantialem dicerent, Nestoriani media via, ut ipsi quidem putabant, incessuri, veritatem divinae naturae Christo, in quantum est filius ab aeterno Patre genitus, dignitatem [0370C] vero externam divini nominis, quatenus homo, et ejusdem nobiscum naturae est, ascripserunt.

 

  1. Argumentum Nestorianorum ex eo quod Verbum in nobis habitasse, aut Deus in Christo fuisse dicatur. —Fuere tamen et alii textus, quibus adhuc innitebantur, et hos inter fere praecipui sunt ii, quibus Deus, seu Verbum in homine assumpto habitasse dicitur. Unde frequentissime provocant ad verba evangelistae: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ad verba Pauli: In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. (II Cor. V, 19). Unde etiam familiaris est ipsis locutio, humanitatem Christi esse templum a Verbo inhabitatum; Christum esse hominem Deiferum, hominem Dominicum, proinde non natura, non veritate, sed sola denominatione Deum. Auctor libri [Greek] kataú Sunousiavstaû loco saepe citato ait: «Dico autem Dei Verbum habitasse in eo, qui ex David semine comprobatur. » [0370D] Et iterum: «Sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio, gloria et immortalitas, quia templum Dei Verbi factum est. » Et: «Ex Patre quidem natura genitum est Verbum; templum vero, quod ex Maria natum est, ex ipso utero sibi fabricavit. » Theodorus libro tertio contra Apollinarium his istum haereticum alloquitur: «Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet mentium regimen, illum, qui ex Virgine 964 natus est, Deum esse, et ex Deo consubstantialem Patri existimari dicis, nisi forte sancto Spiritui imputare illius creationem nos jubes? Sed quis est Deus ex Deo, et consubstantialis Patri? Is idem, qui ex Virgine natus erat, o mirandum! et qui per Spiritum sanctum secundum divinas Scripturas plasmatus est, et confictionem in muliebri accepit ventre? Inerat forsitan, quia mox quam plasmatus est, et ut templum Dei esset, accepit: non tamen existimandum nobis est Deum de Virgine natum esse; nisi forte idem existimandum [0371A] nobis est, et quod natum est, et quod est in nato templo, et qui in templo est Deus Verbum. » Tom. IX Conc. col. 203, num 1. Nestorius in altera ad Cyrillum epistola, num. 2, laudat hunc sanctum doctorem, quod confusionem naturarum in Christo admodum sollicite cavisset; dein pergit: «Quem antea neque patibilem, neque secundae generationis capacem, praedicaveras, hunc ipsum rursum patibilem, nuperque, nescio quomodo, productum asseveras: quasi vero, quae in Verbum naturaliter conveniunt, ea templi conjunctione abolita sint: aut parvi apud homines fieri debeat, templum illud nullo unquam peccato contaminatum, et a divina natura inseparabile, peccatorum nostrorum causa et natum et mortuum esse: aut denique Domino judaeos ejusmodi oratione compellanti: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: fidem habere non oporteat. Ecce non dicit, Solvite divinitatem meam; sed, solvite templum hoc. » Tom. IV Concil. col. 895. [0371B] Theodoretus in reprehensione anathematismi primi sancti Cyrilli his animum suum declarat: «Igitur non est factum caro Deus Verbum, sed carnem viventem et ratione praeditam assumpsit; non ipse naturaliter e Virgine natus . . . . . sed templum sibi in utero virginali formans, erat cum formato et nato. » Et post pauca: «Quia vero non erat nuda (forma servi) a forma Dei, sed templum erat inhabitantis Dei Verbi secundum Pauli vocem: In ipso enim, inquit, complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter; non hominis genitricem, sed Dei genitricem Virginem appellamus; illam quidem figmento, et formationi, et conceptui, hanc autem unitioni imponentes appellationem. » Tom. V Conc. col. 87. Verbis quoque illis Apostoli: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, abusos esse Nestorianos, ut hominem assumptum sola denominatione extrinseca Deum esse probarent, ex oratione altera sancti Cyrilli de recta fide religiosissimis reginis inscripta manifeste apparet. Ita enim hoc loco [0371C] discurrit sanctus doctor: «Sed et ipsum quoque mortalium genus secundum se alioqui infrene, et ad rebellionem propensum divinitatis sceptris per illum sibi submittit: quandoquidem, ut sapientissimus Paulus admonet, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Hic autem nequaquam asserimus, id quod rudiores quidam faciunt, alium ab eo, quem sacra Virgo in lucem edidit, Christum in homine habitasse, mundumque sibi reconciliasse. » Tom. IV Conc. col. 866. Cum vero hominem assumptum Verbi divini templum esse constanter assererent Nestoriani, frequentissime adhibebant sequentes loquendi formulas, Christum scilicet esse Dei domesticum, hominem Dominicum, aut Deiferum, cujus rei unum vel alterum testimonium adhuc adducere expediet. Theodorus in interpretatione Evangelii secundum Joannem libro primo in illa verba: Rabbi, tu es filius Dei, tu es Rex Israel, ait: Hoc est: Tu es ille, qui de longe praedicatus est Christus: hoc enim [0371D] scilicet de Christo sperabat, sicut domestico constituto praeter omnes Deo. » Tom. IX Conc. col. 217, num. 33. Et numero statim sequenti: «Certus quidem et ipse erat, Filium Dei non secundum deitatis dicens nativitatem, sed secundum quod domesticus Deo erat: per quod filii Dei, qui per virtutem domestici Deo constituti homines, interim vocabantur. » En Deum, Filiumque Dei vocat hoc loco Theodorus Christum hominem, eo quod per assumptionem domesticus Deo factus esset; sed eo tantum modo, quo alii homines, per virtutem Deo domestici, iisdem titulis honorantur. Nestorium ejusque asseclas Christum dixisse hominem Deiferum testis est sanctus Cyrillus, in epistola de Excommunicatione ad Nestorium num. 4 scribens: «Sed neque Dei Verbum in sacrae Virginis filio veluti in communi quodam homine inhabitasse dicimus, ne Christus Deifer homo intelligatur. » Tom. IV Conc. col. 1074. Unde et suum anathematismum quintum his verbis [0372A] concepit: «Si quis dicere audet, Christum hominem Deiferum, ac non potius verum Deum esse, ut pote unicum ac naturalem Filium, quatenus nimirum Verbum caro factum carni et sanguini perinde ac nos communicavit, anathema sit. » Theodoretus vero in reprehensione hujus anathematismi ait: «Igitur communicationis nomine utentes, sicut unum quidem Filium adoramus, et eum qui assumpsit, et id quod assumptum est: naturarum autem differentiam agnoscimus, et Deiferum hominem, sicut a multis sanctis Patribus dictus est, non devitamus . . . . . . Vocamus autem Deiferum hominem, non quod particularem quamdam divinam gratiam acceperit, sed quod omnem unitam habeat Filii Deitatem. » Tom. V Conc. col. 111. Ad quae verba dein respondet Cyrillus: «Dicimus enim nos non debere ab aliquo Deiferum hominem nominari Christum, ut non sicut unus sanctorum intelligatur, sed magis Deum verum illud Verbum Dei, quod factum est homo, [0372B] et incarnatum est. » Et post aliqua: «Quare igitur non cessat, rectam minimeque perversam fidei rationem conturbare? Aliquando enim unum dicit Christum et Filium et Dominum, eumdem Deum simul et hominem; aliquando vero prophetarum mensuram ei donans, Deiferum hominem appellat; ignorans fortassis quod illum nobis aequalem faciat; siquidem non est vere Deus, sed templum potius; ut pote in quo habitet Deus Verbum, sicut et in nobis. » Ibidem.

 

  1. Argumentum Nestorianorum ex pontificio munere et oratione Christi. —Tertium argumentum sibi formaverant Nestoriani ex dignitate sacerdotali, quam Christo ubique tribuit Scriptura; et ex oratione, quam ad Patrem fudisse non uno in loco dicitur. Neutram quippe horum vero Deo, sed homini tantum, qui ad modum caeterorum, licet ex singulari privilegio Deus appellatus esset, convenire existimabant. Nestorius id apertissimis verbis docet, dum ait: «Cum igitur unus hic nobis pontifex sit, compatiens, [0372C] nobis cognatus, et stabilis, nolite a fide, quae in ipsum est, recedere. Ipse enim promissae nobis benedictionis ex semine Abrahae missus est, tanquam pro se et cognato sibi genere sacrificium offerens. Sed adverte, cum omnem pontificem sacrificio egere fateatur, Christumque veluti, qui illius non indiguerit, excipiat; hic tam pro se, quam pro cognato sibi genere sacrificium obtulisse affirmat. » Quatern. 17 tom. IV Conc. col. 1206. Vide etiam quae supra num. 7 ex quaternione 6 Nestorii adduximus. Refert quoque Cyrillus lib. III 965 contra Nestorium haec ejus verba: «Cum enim audiunt nomen apostoli, ipsum Deum Verbum intelligunt apostolum. Pontificis appellationem cum legunt, divinitatem pontificem sibi fingunt, nova dementiae specie. Quis enim apostoli munus, cum didicerit, non illico indicari hominem intelligat? Quis pontificis appellationem audiens, divinitatis essentiam ipsum pontificem existimet? Nam si pontifex est ipsa divinitas, quisnam [0372D] ille est qui pontificatus munere colitur? Si Deus est qui offert, nullus est cui offertur: quid enim divinitate dignum sit, ut illa tanquam inferior majori offerat? » Tom. VI Operum sancti Cyrilli fol. 64, Edit. Paris. 1638. Unde et Cyrillus erroneis hisce assertionibus suum anathematismum 10 opposuit, dicens: «Confessionis nostrae pontificem et apostolum factum esse Christum, Scriptura divina docet: obtulisse quoque semetipsum pro nobis Deo et Patri in odorem suavitatis. Si quis ergo dixerit, pontificem et apostolum nostrum non esse ipsum Dei Verbum, posteaquam caro et bomo nobis similis factum est; sed hominem illum, qui ex muliere natus est, quasi alterum quempiam ab ipso diversum: aut si quis illum pro seipso quoque, et non potius pro nobis solis sacrificium obtulisse dixerit (neque enim oblatione egebat, qui peccatum non novit) anathema sit. » Et in declaratione hujus anathematismi ait: «At nescio quomodo qui secus sentiunt, non ipsum [0373A] Dei Verbum hominem factum exstitisse et apostolum et pontificem confessionis nostrae, sed quasi diversum quempiam ab ipso hominem seorsum e sancta Virgine natum, et apostolum ac pontificem vocatum fuisse contendunt, et proficiendo ad hoc evectum esse; nec pro nobis solis semetipsum Deo et Patri sacrificium obtulisse, sed etiam pro seipso: id quod a recta inculpataque fide omnino est alienum; peccatum enim non fecerat: » Tom. V Conc. col. 18. Theodoretus vero in reprehensione ad eumdem anathematismum scribit: «Non in carnis naturam versa est inconvertibilis natura; sed humanam suscepit naturam, et hanc super communes pontifices constituit, ut beatus Paulus docet, dicens: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus, etc. » et recitatis per extensum verbis Apostoli ex cap. 5 Epist. ad Hebr. ita pergit. « Quis igitur ille est, etc. » Vid. supra num. 7.

 

                XII. Argumentum Nestorianorum ex eo quod Deus verus pati nequeat. —Demum et idcirco negabant [0373B] Christum quatenus homo est, verum esse Deum, quod admissa hac assertione Deo seu Verbo mors, passio, aliaque ascribenda forent, quae tamen soli naturae humanae convenirent. Unde communis fuit eorum sententia, non Verbum istud, sed solum hominem assumptum passionem mortis in se sustinuisse, nec ullum in Scriptura occurrere locum, in quo Deus ipse mortuus, aut pro nobis traditus affirmaretur. Auctor libri [Greek] kataú Sunousiavstaû constanter adversariis suis inculcabat, passionem non Verbo, sed soli carni, soli homini assumpto tribuendam esse; cumque isti objicerent prodigia in morte Salvatoris facta, quae certe non evenissent, si purus homo, et non ipsum Patris Verbum fuisset passum, ita hanc objectionem diluit: «Sed si caro erat, inquit, crucifixa, quomodo sol radios avertit, et tenebrae occupaverunt terram omnem, et terrae motus erant, et petrae dirumpebantur, et mortui surrexerunt? Quid igitur dicunt et de tenebris in Aegypto factis in temporibus Moysis non [0373C] per tres horas, sed per tres dies? Quid autem propter alia per Moysen facta miracula, et quae per Jesum Nave, qui solem stare fecit? qui sol et in temporibus Ezechiae regis et contra naturam retroversus est? et de Elisaei reliquiis, quae mortuum suscitarunt? Si enim Verbum Deum passum demonstrant, quae in cruce facta sunt, et propter hominem non concedunt haec facta esse; nonne quae in temporibus Moysis propter genus Abraham erant, et quae in temporibus Jesu Nave, et quae in Ezechiae regis? Quod si illa propter Judaeorum populum mirabiliter facta sunt; quomodo non magis, quae in cruce facta sunt, propter Dei Verbi templum? » Apud Garnerium loc. cit. Theodorus libr. ad Baptizandos passionem soli homini assumpto tribuit, dicens: «Ut multam quidem ejus (hominis scilicet assumpti) faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret, et toleraret, per omnes eo ducto passiones, per quas eum secundum suam virtutem perfectum fecit, nec a mortuis secundum [0373D] suae naturae legem recedens, sed sua praesentia et operatione et gratia liberans quidem eum a morte, et malis, quae inde sunt; resuscitans autem eum de mortuis et ad meliorem finem perducens. » Tom. IX Conc. col. 217, num. 37. Et apertius numero immediate sequenti: «Deinde ostendens, cujus gratia passus est, diminutionem infert, quatenus circa Deum pro omnibus gustaret mortem: quia divina natura ita volente, separata illa, ipse per se pro omnium utilitate gustavit mortem; et ostendens quod deitas separata quidem erat ab illo, qui passus est, secundum mortis experimentum, quia nec possibile erat illam mortis experimentum accipere; non tamen illi, qui passus est, abfuerat secundum diligentiam. » Nestorius in altera ad Cyrillum epistola num. 3 hunc in modum disserit: «Sunt aliae innumerae sententiae, quae divinitatem neque nuper natam, neque corporeae perpessionis capacem esse, mortalium generi testatum faciunt; sed ipsam carnem, quae divinae [0374A] conjuncta est naturae. Quare et ipse quoque Christus Davidis Dominum et Filium se nominat: Quid, inquit, vobis videtur de Christo? cujus filius est? dicunt ei: David. Respondit Jesus, et ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: Dixit Dominus domino meo, sede a dextris meis. Est enim plane filius David secundum carnem; secundum divinitatem vero ejusdem dominus est. Rectum proinde evangelicaeque traditioni consentaneum est, ut Christi corpus divinitatis templum esse confiteamur, illudque nexu usque adeo sublimi, divinoque et admirabili ipsi conjunctum, ut dicamus, divinam naturam ea sibi vindicare, quae corporis alioqui sunt propria. Verum propter hanc appropriationem divino Verbo ascribere nativitatem, passionem, mortem caeterasque carnis proprietates, id demum, mi frater, mentis est, aut ethnicorum more vere errantis, aut certe insani Apollinarii, et Arii aliorumque haereticorum morbo aut etiam alio graviori laborantis, etc. » Tom. IV Conc. col. 895 et 98. Et alibi, quaternione scilicet 16 [0374B] ait: «Et omnino, si totum Novum Testamentum simul accurate scrutatus fueris, nusquam in eo mortem Deo ascriptam comperies; sed vel Christo, aut Domino, aut Filio. Hae autem voces Christus et Filius et Dominus, cum Unigenito in scripturis tribuuntur, naturarum duarum indices existunt: et aliquando quidem divinitatem, nonnunquam vero humanitatem, interdum autem utramque simul exprimunt. Exempli causa, quando Apostolus Paulus per epistolam ita praedicat: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; 966 Filii humanitatem clare indicat. At vero cum idem rursum ad Hebraeos scribens ait: Deus nobis locutus est in Filio, per quem fecit et saecula: divinitatem Filii indicat. Neque enim caro saecula condidit, ut quae multa post saecula formata sit. Et infra: Neque deitas Jacobum fratrem habuit, neque Dei Verbi mortem annuntiamus, dum corpore et sanguine dominico reficimur. » Tom. IV Conc. col. 1206. Hinc etiam negabant [0374C] proprium Dei Filium pro nobis esse traditum aut passum, id quod sanctus Cyrillus in ipsis reprehendit libro de fide ad Reginas scribens: «Si Deus Pater proprium Filium, illum ipsum nimirum, qui ex illius substantia ortus est, pro nobis donavit; ergo corpus quod mortem sustinuit proprium illius erat, qui secundum carnem passus est. (Nam secundum divinitatis rationem pati non poterat.) Ita enim, qui secundum se pati nequit, dispensatorie mortem perpessus est. Proinde qui unum in duos dispertiunt, aperte impietatis crimine sese constringunt: quandoquidem si est homo per se et secundum se divisim, et non ipsummet Dei Verbum carne indutum, Pater proprium pro nobis Filium dedisse non invenitur. » Tom. IV Conc. col. 770. Quem insuper errorem anathematismo duodecimo his insequitur: «Si quis non confitetur Dei Verbum carne passum et crucifixum esse, mortemque carne gustasse; nec non primogenitum ex mortuis factum esse, quatenus nimirum ut [0374D] Deus vita et vivificans est, anathema sit. » Quibus ita erronee respondit Theodoretus: «Passiones sunt propriae passibilis: impassibilis enim altior est, quam ut pati possit: quare passa est forma servi: adhaerente scilicet forma Dei, et permittente pati propter salutem passionibus partam, propter unionem autem vindicante sibi passiones. Igitur non est Christus, qui passus est, sed homo ex nobis a verbo assumptus. » Tom. V Conc. col. 138.

 

                XIII. Christus, qua homo, in sensu perverso Dei servus secundum Nestorianos. —Cum vero, ut ex hucusque dictis liquet, Christum, ut hominem, sola adoptione filium, sola denominatione Deum esse dixerint Nestoriani, mirum non est ipsos etiam servitutem per Scripturas Filio divino saepe attributam soli rursum naturae humanae fecisse propriam, Christumque, in quantum homo est, servum vocasse. Non obscure id colligi videtur ex iis, quae Nestorius in verba Pauli ad Philippenses II, 3. Hoc sapite in [0375A] vobis, etc. scripsit: «Non dixit: Hoc sapite in vobis, quod et in Verbo Deo, quod cum in forma Dei esset, servilem formam accepit: sed voce Christi, tanquam utriusque naturae notionem complectente accepta, sine periculo illum et servi formam sumpsisse asseverat, et Deum nominat, dictorum vim in naturarum dualitatem inoffense partiens. » Confirmatur id ex anathematismo 6 sancti Cyrilli, qui ita sonat: «Si quis Dei Patris Verbum Christi Deum vel Dominum esse dixerit, et non potius Deum simul et hominem eumdem confessus fuerit, quatenus Verbum caro factum est, secundum Scripturas, anathema sit. » Verbum igitur Patris Dominum assumpti hominis, hunc vero illius servum esse dicebant Nestoriani, cujus formam sibi Filius aeternus univit, et uniendo, seu in illa forma habitando, ut ipsi quidem existimabant, semetipsum exinanivit, uti denuo refert sanctus Cyrillus in epistola ad Monachos Aegypti, num. 14 tom. IV Conc. , col. 602, inquiens: «Respondeat [0375B] illum, qui natura ac vere Filius est, et liber, et Patris Verbum erat, et in Genitoris forma existebat, ac ei aequalis erat, in homine, quem mulier in lucem edidit, inhabitasse; atque huc tendere, quidquid de exinanitione, vel humiliatione, vel servilis formae assumptione usquam traditur. Sed heus tu, quisquis es, eamne tute solam divini Verbi in homine inhabitationem ad statuendam illam exinanitionem sat esse existimas? nihilque inesse periculi arbitraris, si una hac ratione Verbum servilem formam suscepisse, talemque humiliationis modum pertulisse statuatur? » Et num. 13 ejusdem epistolae narrat fuisse quosdam inter Nestorii asseclas, qui hanc exinanitionem aut servilis formae assumptionem non ipsi Verbo, sed soli homini, quem Verbum sibi unierat, ascriberent; ex quo colligitur illos equidem in exponendis Pauli verbis pro more haereticorum non nihil ab invicem recessisse; in hoc tamen maxime fuisse concordes, quod Christum, ut hominem, verum Patris, quin et ipsius Verbi assumptoris servum fuisse arbitrarentur. [0375C] Audiamus desuper adhuc Theodoretum, qui in reprehensione anathematismi modo primum citati ita ratiocinatur: «Beatus quidem Paulus, quod assumptum est a Deo Verbo, formam servi appellat: quoniam vero unionem assumptio praecessit, de assumptione autem disserens idem beatus Paulus, formam servi appellavit naturam assumptam; non ultra locum habet unione facta servitutis nomen. Nam si idem Apostolus scribens his qui in illum crediderant, dicebat: Itaque jam non est servus, sed Filius: et Dominus discipulis: Jam non dicam vos servos, sed amicos; multo magis primitiae nostrae naturae, per quem et nos adoptionis donum assecuti sumus, a servi cognominatione liberatus est. Deum igitur fatemur etiam ipsam servi formam, et credimus Prophetae etiam puerum Emmanuelem appellanti, et natum puerum magni consilii angelum, ac admirabilem consiliarium, et Deum fortem, et potestatem habentem, et principem pacis; patremque futuri saeculi. [0375D] Verumtamen idem Propheta etiam post unionem praedicans assumpti naturam, servum appellat eum, qui est ex semine Abrahae, sic dicens: Servus meus es tu, Israel, et in te glorificabor (Isaiae XLIX). Et iterum: Sic inquit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, etc. » Fatetur equidem hoc loco Theodoretus, hominem assumptum facta unione servum dici non debere, cum propter hanc unionem Dei et Filii appellatione honoretur. Attamen si spectetur Christus praecise qua homo, servum eum nihilominus nominandum esse, et hujus etiam opinionis fundamentum in verbis Isaiae se deprehendisse existimat, minime ponderans necessario duas in Christo sequi personas, si eidem, ut homini, veram proprieque dictam servitutem ascriberet.

 

                XIV. Principia ista ideo potissimum statuebant Nestoriani, ut confusionem naturarum in Christo evitarent. —Et haec demum potiora fuere Nestorianorum principia, hae notabiliores eorum assertiones, quas eo [0376A] lubentius adoptarunt, quo securius fortiusque Appollinaristarum impetus illis reprimi sibi visi sunt. Licet enim jam antecedenter in pugna adversus Arianos ad similes inter divinam humanamque distinctiones quidam delapsi essent, proximius tamen tum erat contra Synusiastas in sinu Apollinaris natos certamen; et cum isti carnem Verbo consubstantialem esse vellent, naturarum inde confusionem inducentes, omni argumentorum vi illarum differentia etiam post unionem propugnanda erat. Et fuit is etiam praecipuus scriptorum, quos 967 in decursu hujus paragraphi e coetu Nestorianorum citavimus, scopus, quamvis incaute jaculando ultra eum progressi sint. Auctor libri contra Synusiastas id satis aperte innuit, dum loco saepius citato ait: «Si quis velit abusive Filium Dei Deum Verbum filium David nominare propter Dei Verbi templum, quod ex David est, nominet; et illum, qui est ex semine David, Filium Dei gratia, non natura appellet, naturales patres non ignorans, [0376B] neque ordinem subvertens, neque eum, qui incorporalis est, etiam corpus dicens, et ante saecula ex Deo et ex David. Corpus non est incorporale; quod est deorsum, non est de sursum; quod est ante saecula, non est ex semine David; quod passum est, non est impassibile; nec enim ista ad eumdem intellectum obvertuntur; quae sunt corporis, non sunt Dei Verbi, et quae sunt Dei Verbi, non habet corpus. Naturas confiteamur, et dispensationes non abnegemus. » Vides quomodo hoc loco auctor iste filium ex Maria genitum gratia tantum Dei Filium esse statuat, et quidem ex ea ratione, quod, quae sunt Verbi, non debeant attribui corpori, nec vicissim proprietates corporis Verbo ascribi; quo sane nihil aliud intendit, nisi errorem adversariorum suorum refutare, qui corpus Christi Verbo consubstantiale dixerant, utriusque proin naturas in unam confundentes. Unde et inquit: «Naturas confiteamur, et dispensationes non abnegemus. » Eamdem naturarum confusionem adversariis suis exprobrat Theodorus libro quarto contra [0376C] Apollinarium ita disserens: «Vestras igitur leges sequentes, et a tua sapientia constitutam obversionem, imo magis subversionem suscipientes, age, omnia simul confundamus, et nulla jam sit discretio, nec Dei formae, nec servi formae, nec Dei templi, nec ejus, qui in templo habitavit, nec ejus, qui solutus est, nec ejus, qui suscitavit, etc. » Tom. IX Conc. col. 206, num. 8. Et apertius adhuc libr. tertio contra Apollinar. col. 203, num. 1: «Non tamen existimandum nobis est Deum de Virgine natum esse: nisi forte idem existimandum nobis est, et quod natum est, et quod est in nato templo, et qui in templo est Deus Verbum. » Et paulo infra: «Si igitur cum carne eum natum esse dicunt; quod autem natum est, Deus ex Deo et consubstantialis Patri est, necesse est, hoc et carnem dicere. » Nestorius ejusque fautores multoties hanc ipsam naturarum confusionem sancto Cyrillo aliisque catholicis objecerunt, eo quod isti Verbum ex Maria natum esse dicerent. [0376D] Nestorius quidem in epist. ad Coelestinum papam, Tom. IV Conc. col. 1022, ait: «Unde et nos non modicam corruptionem orthodoxiae apud quosdam hic reperientes et ira et lenitate circa aegros quotidie utimur. Est enim aegritudo non parva, sed affinis putredini Apollinaris et Arii. Dominicam enim in homine unionem ad cujusdam contemporationis confusionem commiscent, adeo ut quidam apud nos clerici . . . tanquam haeretici aegrotent, et aperte blasphement Deum Verbum Patri homousion, tanquam originis initium de Christotoco Virgine sumpsisset, et cum templo suo aedificatus esset, et carni consepultus; carnemque dicunt post resurrectionem non miscuisse carnem, sed in naturam transisse deitatis, et, ut in compendio dicam, deitatem Unigeniti et ad originem conjunctae carnis referunt, et commortificant carni, carnem vero conjunctam deitati ad deitatem transisse blasphemant ipso verbo deificationis. Quod nihil aliud est, nisi utramque corrumpere. » Joannes [0377A] Antiochenus fide equidem a Nestorio alienus, amicitia tamen minus discreta ejusdem personae addictus in epistola ad Rufum episcopum ita de Cyrillo scribit: «Addit praeterea (Cyrillus) ex divinitate et humanitate unam factam esse naturam; siquidem illud: Verbum caro factum est, ita exponit, quasi divinitas conversionem aliquam passa et in carnem transmutata sit. » Tom. IV Conc. col. 1414. Ejusdem tenoris sunt, quae Theodoretus in anathematismo 2 sancti Cyrilli reprehendit, prout tom. V Conc. col. 94 videris.

 

  1. Singulares distinctiones Nestorianorum inter illum et illum in Christo. —Hanc porro naturarum differentiam clarius, uti opinabantur, expressuri, sequentibus ubique loquendi formulis usi fuere. : Ille et ille; ille qui assumpsit; ille qui assumptus est, etc. propter quas et sanctus Cyrillus merito eos de divisione personarum reprehendit, dum libro de fide ad Theodosium num. 6, ait: «Quandoquidem unum [0377B] Christum in duos secernunt, et crassa quadam separatione inter hunc et illum inducta utrumque seorsum ac quasi per se stare contendunt. » Tom. IV Conc. col. 626. Auctor libri contra Synusiastas hac argumentandi ratione antagonistis suis obviavit, loco citato scribens: «Ad diligens cautumque dogmatum vos examen evehimus. Perfectus ante saecula Filius, perfectum eum, qui ex David probatur, assumpsit, Filius Dei filium David. » Et post pauca: «Dico autem Dei Verbum habitasse in eo, qui ex semine David comprobatur. » Et rursum: «Si quis velit abusive Filium Dei Deum Verbum filium David nominare, propter Dei Verbi templum, quod ex David est, nominet, et illum, qui est ex semine David, Filium Dei gratia, non natura appellet. » En manifestam distinctionem inter hunc et illum, inter Filium Dei et filium David. Theodorus in interpretatione psalmi octavi ita arguit: «Ideo ergo differentiam quidem Dei Verbi et recepti hominis tantam nobis ostendit psalmus: divisa vero haec in Novo Testamento inveniuntur, [0377C] Domino quidem in se accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturae, et elevatam habere super coelos magnificentiam, et mirificari in omni terra; Apostolo autem secunda, quae de homine sunt, qui tantum beneficium meruit, in Jesu accipiente; quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos divina Scriptura docet evidenter esse Deum Verbum, alterum vero hominem, et multam eorum esse nobis ostendit differentiam? Nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur; et iste quidem visitat, alter autem, cum visitationem meretur, beatus dicitur; et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis, ille autem per talem minutionem beneficium accepit; et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur, et pro his beatus dicitur; et iste quidem constituit ipsum supra omnia opera manuum ejus, et omnia subjecit sub pedibus ejus, alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem. » [0377D] Tom. IX Conc. col. 211, num. 19. Nestorius quoque his omnino conformia sensit, dum quaternione 15 jam supra num. 8 citato ait: «Sic et illum, qui secundum carnem est Christus, quod Dei Verbo conjunctus sit, Deum nominamus, hominem fuisse, qui apparebat, non ignari. Paulum utrumque praedicantem audi: Ex Judaeis, inquit, est Christus secundum carnem, qui est Deus super omnia. Primo hominem esse fatetur; mox ob eam, quam cum Deo sortitus est, societatem 968 hominem illum Deum appellat. » Satis sollicite hic Nestorius distinguit inter Deum Verbum, et illum hominem, quod et facit, dum alium appellat assumentem, alium assumptum gestantem et gestatum. «Propter gestantem, inquit, gestatum veneror; propter latentem adoro apparentem: inseparabilis a visibili Deus: atque ideo ejus, qui non separatur, honorem non separo. » Tom. IV Conc. col. 1202, quaternione 16. Insuper et Synodus V in Theodoreto ex reprehensione ad anathematismum [0378A] primum sancti Cyrilli verba sequentia sua censura perstringit: «Certum igitur est ex praedictis, quod Dei forma non immutata in servi formam; sed manens quod erat, sumpsit servi formam. Si igitur non factus est caro Deus Verbum, sed carnem vivam et rationabilem suscepit, non ipse natura ex Virgine natus est, conceptus est, complasmatus, et formatus, et initium inde, ut esset, accipiens, qui ante saecula est, et Deus est, et ad Deum est, et cum Patre est, et cum Patre cognoscitur et adoratur: sed cum sibi templum in virginali utero complasmavit, cum illo erat, qui complasmatus, et conceptus, et formatus, et natus est. Quapropter et sanctam illam Virginem Dei genitricem appellamus, non quod Deum natura genuit, sed quod hominem Deo unitum, qui eum complasmavit. » Tom. IX Conc. col. 290.

 

                XVI. Nestoriani fatentur unam in Christo esse personam. —En jam totius doctrinae Nestorianae systema, quod Ecclesia defendi haud posse non una vice [0378B] judicavit, quin duplex inde in Christo persona sequeretur; quamvis illius patroni unitatem personae subinde admiserint, quin et contra divisionem talem protestati sint, id quod nonnullis eorum testimoniis adhuc comprobandum videtur. Auctor libri contra Synusiastas loco saepe citato ait: «Gratia filius, qui ex Maria est, homo; natura autem Deus Verbum: quod autem secundum gratiam, non natura; et quod secundum naturam, non gratia: non duo filii, etc. » Theodorus in symbolo apertius adhuc loquitur dicens: «Et ideo nec duos dicimus filios, nec duos dominos: quoniam certo constituto secundum naturam domino et filio inseparabilem habens ad eum conjunctionem, qui pro nostra assumptus est salute, cum illo honorem et nominationem filii et domini habet, non tanquam nostrum unusquisque per se subsistens filius (unde et filii multi secundum beatum dicimur Paulum), sed solus praecipuum habens hoc, ut in conjunctione ad Deum Verbum tam filiationis, quam dominationis particeps sit, amputans omnem [0378C] intellectum dualitatis filiorum et dominorum. » Tom. IX Conc. col. 228. Nestorius in altera ad Cyrillum epistola num. 1, his sese explicat: «Quia enim mortis facturus erat mentionem, ne quis hinc Deum Verbum patibile esse colligeret, subjungit hoc nomen, Christus, quod utramque naturam, patibilem, inquam, et impatibilem in unica persona denotat. » Et num. 2: «In eo autem laudo, quod distinctionem naturarum, secundum divinitatis et humanitatis rationem, harumque in una persona conjunctionem praedicas. » Tom. IV Conc. col. 894. Item quaternione 27: «Ut discatis, inquit, quam eximia exstiterit illa divinitatis conjunctio, vel cum in infante Dominica cerneretur caro. Ipse enim et infans erat, et infantis dominus. Laudastis vocem, verum ne temere ac sine examinatione illi applaudatis. Dixi enim: Idem omnino et infans erat, et infantis inhabitator. » Ibid. col. 1202. Apud Cyrillum vero ita loquitur: «Ideo volo vos caute firmiterque tenere. Divisio nulla est conjunctionis, dignitatis, filiationis: hoc ipsum, quod [0378D] Christus est, nullam patitur divisionem, sed deitatis et humanitatis est divisio. Christus, qua Christus, individuus est: neque enim duos Christos habemus, neque duos filios; non enim est apud nos primus et secundus, neque alius et alius, neque rursus alius filius, et alius rursum: sed ipse ille unus est duplex, non dignitate, sed natura. » Libr. II contra Nestorium, tom. VI Operum Cyrilli, fol. 44, Theodoretus quoque in reprehensione ad anathematismum tertium Cyrilli unam in Christo personam fatetur, dicens: «Si igitur utraque natura perfectionem habet, in idem autem convenerunt ambae, forma videlicet Dei suscipiente formam servi, unam quidem personam, et unum Filium et Christum confiteri pium est. » Tom. V Conc. col. 98. Interim etsi his aliisque dictis doctrinae catholicae de una in Christo persona astipulari viderentur; constanter tamen eos Ecclesia de errore opposito reos habuit; nec fuit unquam qui [0379A] Nestorium ejusque aut antesignanos, aut sequaces ab hac censura idcirco defenderet, quod quibusdam in locis de unitate personae in mysterio Incarnationis sana ratione loqui fuerint visi, cum alibi aut per hanc unitatem non nisi unitatem affectus intelligendam esse aperte dixerint; aut ea saltem principia statuerint, quibus positis jam unitas personae vere talis, et in sensu Ecclesiae subsistere nequit. At vero eadem et Felicis ac Elipandi sors est, quos merito in numero Nestorianorum ab Alcuino computatos fuisse ad oculum patebit, dum relaturi jam ex ordine, ipsorum quoque asserta, haec omnimodam habere affinitatem ostendemus cum illis, quae Nestorianis propria fuisse hucusque narravimus.

 

                XVII. Christus qua homo a Patre aeterno secundum episcopos Hispaniae non est genitus; unde non Filius proprius. —Christum, ut hominem, non proprium, sed adoptivum tantummodo esse Dei filium, palmaris sane Elipandi et Felicis assertio fuit; nec opus est id multis comprobare, cum praecipuam eorum disputationem [0379B] in hoc capite haesisse; tam ex ipsorum scriptis, quam relatione historicorum constet. «Non in gloria deitatis, inquit Felix apud Alcuinum lib. I, num. 15, fol. 797, in qua per omnia similis est Patri, dissimilis vero omni creaturae; sed in sola humanitate, in qua per omnia similis factus est nobis, excepta lege peccati; similis utique in natura, cui tamen nullus similis exstat, vel aequalis in gloria. In hoc autem illum adoptivum credimus apud Patrem, in quo secundum carnem filius est David, non tamen in hoc, quod Dominus existit. » Elipandus vero in epistola sua ad eumdem Alcuinum fol. 870 ita ratiocinatur: «Ecce Joachim, cujus filia gloriosa Dei virgo Maria esse dignoscitur, adoptiva [Forte, adoptivus] esse creditur, quare non dicatur adoptivus Dominus Jesus de eadem generatus? » Et in Symbolo suo, quod habetur in Opere Beati et Etherii: «Per istum Dei simul et hominis filium, adoptivum humanitate, et nequaquam adoptivum divinitate mundum [0379C] redemit. » Tom. II Lection. Antiq. Henrici Canisii 969 edit. Basnage fol. 310. Eadem ratione sese exprimunt episcopi Hispaniae in epistola ad episcopos Galliae, etc. , dum dicunt: «Pro salute vero humani generis in fine temporis ex illa intima et ineffabili Patris substantia egrediens, et a Patre non recedens, hujus mundi infima petens, ad publicum humani generis apparens, invisibilis visibile corpus assumens de Virgine ineffabiliter per integra virginalia matris enixus secundum traditionem Patrum, confitemur eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse filium Dei, sed adoptione, neque natura, sed gratia. » Eadem narrant nobis et historici, quicunque de illis temporibus scripserunt, quorum testimonia de re aliunde apud omnes certa adducere nolumus, visuri jam breviter etiam momenta, quibus hanc in Christo homine adoptionem stabilire praedicti episcopi conati sint.

 

                XVIII. Jam supra diximus Nestorianos adoptionem [0379D] hominis a Verbo assumpti propugnantes primarium hujus opinionis argumentum in eo reposuisse, quod nec divinitas ex Virgine, nec humanitas ex Patre aeterno generata sit, ac proin homo ille filius Dei proprius seu naturalis dici nequeat. At vero id ipsum postmodum fecere Elipandus, Felix, aliique Hispaniarum episcopi. «Quod si idem Redemptor noster, ait apud Alcuinum Felix, in carne sua, quam ex utero Virginis ab ipso videlicet conceptu suscepit, adoptivus apud Patrem non est, sed verus et proprius Filius, quid superest, nisi ut eadem caro non de massa humani generis, neque de carne matris sit creata et facta, sed de substantia Patris sicut et divinitatis ejus generata? » Lib. II contra Felicem. Unde prout olim auctor libri contra Synusiastas dixerat, duas generationes Deum Verbum non sustinuisse, Felix quoque urgebat, unum filium duos naturaliter patres habere non posse. «Certe enim (verba illius sunt) idem Redemptor noster in forma [0380A] humanitatis, ut sacra eloquia testantur, filius David est, et Filius Dei. Quod utrumque verum est: quod tamen non absurde quaerendum est, quomodo in eum utrumque conveniat. Neque enim fieri potest, ut unus filius naturaliter duos patres habere possit: unum tamen per naturam, alium autem per adoptionem prorsus potest. » Lib. III contra Felicem, n. 1. Rursum ait idem Felix: «Si quis a nostra professione declinare vult, proferat aeque idoneos testes, qui affirment quod ex utero verus Deus sit conceptus, et verus sit Filius Dei. » Et alibi: «Nullo modo credendum est, ut omnipotens Deus Pater, qui spiritus est, de semetipso carnem generet. »

 

                XIX. Argumentantur Adoptiani ex unctione Christi. —Rursum, sicut de Nestorianis diximus, etiam in unctione, quae in Scripturis Christo tribuitur, in baptismo quem suscepit, et in progressu quem in gratia et sapientia fecisse legitur, erroris sui praesidium quaerebant Elipandus ejusque socii. «Singulariter [0380B] namque, ait Felix, beatus Petrus apostolus in eo simul duas naturas in una persona Deo sibi revelante confessus ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. In eo enim, quod ait, tu es Christus, ad humanitatem ejus pertinet, in qua unctus est; id quod addidit: Filius Dei vivi, ad divinitatem ipsius, in qua essentialiter verus Filius Dei est, convenit. » Apud Alcuinum lib. IV contra Felicem. Unam quidem hic loci videtur profiteri personam in Christo, quod et alibi eum saepius fecisse non dissimulabimus, modo tantum notantes, idcirco ex ipsius sententia Christum, qua hominem non esse Filium Dei proprium, quod is quoad humanitatem unctus dicatur. Eodem modo argumentati fuere episcopi Hispaniae in epistola ad episcopos Galliae, etc. , ubi sequentia leguntur: «Confitemur . . . unigenitum in natura; primogenitum in adoptione et gratia. De quo Apostolus ait: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Fratres scilicet eos, de quibus Psalmista dicit: Narrabo [0380C] nomen tuum fratribus meis. Unde fratres, nisi de sola carnis adoptione, per quod fratres habere dignatus est, de quibus Spiritus sanctus per David locutus est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Consortes ejus sunt, de quibus Joannes Apostolus ait: Charissimi nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, cum videbimus eum sicuti est. Similes utique in carnis adoptione, non similes ei in divinitate. Unctio vero illa Spiritus sancti, in qua maxime in Filio Dei secundum humanitatem, plusquam in electis ejus, facta est per septiformem spiritualium charismatum gratiam, illam esse credimus, quam Isaias loquitur, dicens: Requiescet super eum spiritus Domini, etc. Hanc plenitudinem unctionis in solo filio Dei adoptivo et primo-genito esse credimus; in caeteris vero sanctis ad mensuram data est hujusmodi gratia. De Filio tamen unigenito et sine adoptione vox Patris inquiens: Ex utero ante luciferum genui te, etc. »

 

                [0380D] XX. Item ex baptismo Christi. —Ex baptismo quoque Christi argumentum suae opinionis deprompsisse Adoptianos, in comperto est; fateturque ipse Walchius, alias Felici et Elipando tam amicus, gravissimum fuisse eorum de regeneratione Christi errorem. Hist. Adopt. cap. 2, sect. 2, num. 8, pag. 233. Audiamus verba Felicis, prout ea refert Alcuinus lib. II, num. 16. «Si quis hanc spiritalem generationem, quae per adoptionem fit, a Christo secundum hominem abdicare vult, prius necesse est, ut illam quae secundum carnem est, ab eo funditus abscindat. Nam si in ista, quae spiritalis est, nobiscum non communicat, procul dubio neque in illa quae carnalis est. » Unde et Alcuinus ibidem, num. 15, ait: «Post haec etiam praefatus Felix non plano pede, sed claudicante gressu per campos Scripturae sanctae currit, multa proponens testimonia quae suis partibus non conveniunt, ut sermonem fecisset longiorem, usque dum pervenisset ad Jordanicas undas, ut Christo baptizato nomen [0381A] imposuisset adoptionis. » Et num. 18: «Quem saepius sine peccato affirmat esse, nunc subito quasi peccatorem regeneratione indiguisse contendit. Et qui Deum paulo ante asseruit, et ex utero virginali natum esse, nunc subito quasi hominem purum lavacri emundatione purgandum esse pronuntiat; et ad similitudinem nostram adoptari in Filium Dei, qui fuit Filius Dei conceptus et natus. » Eadem jam antea in Elipando redarguebant Beatus et Etherius, dum verba sequentia illi opponunt: «Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu sancto, quando super eum baptizatum ut columba descendit: tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est: in quo praecipue baptizati accipimus Spiritum sanctum. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro 970 factum est, id est, quando humana natura, sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero Virginis copulata, ita ut cum illo fieret [0381B] una persona . . . . . Absurdissimum est enim, ut credamus eum, cum jam triginta esset annorum, et a Joanne baptizatus est, accepisse Spiritum sanctum. » Loco citato, fol. 300. Paulinus demum Aquileiensis ita de Felice scribit: «In eo usque per sententias diversi generis disputationum figuram perducere festinat, quatenus et adoptivum Dei Filium, et nuncupativum eum Deum perdito ore definiat; quasi purum communemque hominem, cui fidei praerogativa gratis confertur; cuique per lavacrum regenerationis ab eodem Dei Filio datur potestas, ut et adoptivus sit Dei Filius gratuito munere, et nuncupativus Deus divina utique praeveniente gratia ex provectu religionis efficiatur. » Lib. I contra Felicem, cap. 9; et cap. 44: «Quoniam ideo hominem Christum adoptivum filium sensu frustratus putas vaniflavo, tanquam oportuerit, eum denuo nasci, et ex materno et fontis utero, sicut caeteros homines, qui in remissionem baptizantur peccatorum. »

 

                [0381C] XXI. Item ex profectu successivo. —Quod spectat profectum successivum in gratia, sane talia docuerunt Adoptiani, ex quibus manifeste colligitur eos hunc profectum Christo homini ascripsisse, ac inde erroris sui de filio adoptivo patrocinium quaesiisse. Unicum hujus rei testimonium adduxisse eo magis sufficiet, quo firmius illud videtur, cum ex omnium quasi qui dogmati de adoptione in Christo suffragabantur, calamo profluxerit. Episcopi nimirum Hispaniae in Epistola saepe dicta ad Episcopos Galliae, Aquitaniae, etc. , postquam sequentibus verbis publice fidem suam professi fuissent: «Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse Filium Dei, sed adoptione, neque natura, sed gratia: » ita in confirmationem sententiae suae ex Scripturis argumentari pergunt: «Id ipsum eodem Domino attestante, qui ait: Pater major me est: et evangelista de illo: Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. » Sane, ut supra num. 7 vidimus, iisdem Evangelii [0381D] verbis usi fuere Theodorus et Nestorius, ut profectum successivum in Christo homine, ejusque adoptionem defenderent, dogmatizantes insuper profectum hunc, seu merita hominis assumpti praevisa viam parasse, ut is a Verbo divino in consortium dignitatis et filii et domini admitteretur. Vide verba sancti Cyrilli num. 3 adducta. His conformiter dein ratiocinatur Felix, uti testatur Alcuinus lib. VII ita adversarium suum allocutus: «Mox in sequentibus eruditionis tuae sensibus invenitur te dixisse: Quae ille, inquis, de humanitate Filii Dei, in qua natus homo, per adoptionis gratiam meruit esse, quod est, et accipere, quod habet. Tu dicis cum antecessoribus tuis Pelagio et Nestorio Christum meruisse, ut esset, quod est; cum sanctus Augustinus et omnes catholici doctores nullis praecedentibus meritis in ipso humanitatis Christi exordio eumdem Deum esse conceptum et natum testantur. » En quam accurate in suis ratiociniis conveniant Elipandus et Felix cum Nestorianis, ut [0382A] hominem assumptum gratia tantummodo, seu adoptione sola filium esse assererent; quod si perpendatur, mirum profecto videri debet Walchium tanto studio laborasse, ut episcopos illos Hispaniae a labe hujus haereseos vindicaret, quos insuper in denominatione quoque Dei extrinseca, quam solam Christo homini concedebant, ejusdem omnino fuisse mentis, statim demonstrabimus.

 

                XXII. Christus, qua homo, Deus nuncupativus secundum Elipandum et Felicem. —Hoc nimirum alterum erat erroris caput, quod in adversariis suis reprehendit Alcuinus, iique omnes qui cum eo sanam Ecclesiae doctrinam propugnarunt. «Secundo autem modo (ita loquitur apud Alcuinum libro IV) Felix, nuncupative Deus dicitur, sicut superius dictum est de sanctis praedicatoribus, de quibus Salvator Judaeis ait: Si enim illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus: qui tamen non natura ut Deus, sed per Dei gratiam ab eo qui verus est Deus, deificati dii sunt [0382B] ab illo vocati: in hoc quippe Dei filius, Dominus ac Redemptor noster juxta humanitatem sicut in natura, ita et in nomine, quamvis excellentius cunctis electus, verissime tamen cum illis communicat, sicut et in caetera omnia, id est, in praedestinatione, in electione, in gratia, in susceptione, in assumptione nominis servi, atque applicatione seu caetera his similia, ut idem qui essentialiter cum Patre et Spiritu sancto in unitate deitatis verus est Deus, ipse in forma humanitatis cum electis suis per adoptionis gratiam deificatus fieret, et nuncupative Deus. » Eumdem errorem de Felice refert Alcuinus lib. I scribens: «Nec sibi sufficiebat tantummodo Christum, qui de Virgine natus est, negare proprium esse Filium Dei; sed etiam hunc eumdem non consentit verum esse Deum, sed novo et inaudito sanctae Dei Ecclesiae nomine nuncupativum Deum nominare illum non timet, dividens Christum in duos filios, unum vocans proprium, alterum adoptivum; et in duos deos, unum verum Deum, alterum nuncupativum [0382C] Deum. » Consonat et Paulinus Aquileiensis, prout legenti cap. 30, 40 et 41, libri primi contra Felicem patebit. Elipandum quoque ejusdem fuisse opinionis testantur Beatus et Etherius in opere praedicto, ubi ita fidem suam contra hunc episcopum exprimunt: «Non ergo debemus dicere: illum Deum et istum hominem. Unum habemus et adoramus Deum, cum Patre et Spiritu sancto unum Deum, non hominem, quartam introducentes personam; sed cum ipsa carne propria unum adoremus Christum Filium Dei Deum juxta Ephesini concilii verae fidei documentum, quae ait: Cavemus autem de Christo dicere: Propter assumentem veneror assumptum, et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud dicere: Is qui susceptus est, cum eo qui suscepit, connuncupatur Deus; qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum, qui unus est, et hominem seorsum in partem, et Deum similiter in partem constituens. Evidenter enim denegat unitatem, secundum [0382D] quam non alter cum altero coadoratur et connuncupatur, etc. » loc. cit. fol. 303. Plura desuper adducere testimonia superfluum existimamus, visuri jam potius momenta, quibus hanc quoque sententiam firmare laborarint Elipandus et Felix, quae sane eadem esse cum illis Nestorianorum apparebit.

 

                XXIII. Ex Scriptura quae homines aliquando deos appellat. —Et quidem Adoptianos etiam ex iis Scripturae locis, in quibus homines aliquando dii vocantur, argumentum desumpsisse, quod nomen hoc eodem modo Christo homini conveniat, verba Felicis 971 numero praecedenti allata sat aperte docent. «Secundo autem modo, ait, nuncupative Deus dicitur, sicut superius dictum est de sanctis praedicatoribus, de quibus Salvator Judaeis ait: Si enim illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus, etc. » Tam manifesta nobis est ex hoc loco ratio argumentandi Felici, ejusque asseclis hac in re familiaris, ut aliis eorum dictis omnino supersedendum arbitremur, ne [0383A] lectori multiplicata citatione taedium pariatur.

 

                XXIV. Ex eo quod Verbum dicitur in nobis habitasse, et Deus fuisse in Christo. Verba Felicis. —Quemadmodum vero in isto, ita et in aliis ratiociniis secuti sunt Nestorianos Felix et Elipandus. Frequenter et ipsi usi sunt textibus Scripturae: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9); Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Frequentissimae quoque et ipsis locutiones, «Verbum habitasse in homine assumpto, Christum esse hominem Deiferum aut Dominicum, etc. »—«In illa (natura) ait Felix, in qua juxta carnis materiam universi fideles ejus membra ipsius sunt; non in illa, hoc est, in divinitate ejus, in qua non membra habet, sed templum. » Apud Alcuinum libr. II. Idem Alcuinus libr. VII refert verba Theodoreti dicentis: «Qui ante saecula est, Deus est: sed templum sibi in utero virginali fingens erat [0383B] cum concepto et formato, etc. » Dein ita Felicem alloquitur: «Quid autem aliud est, quod et tu dicis, Dei Verbum habitasse in homine assumpto, quasi in templo quodam, non sicut evangelista ait: Verbum caro factum est? Secundum, inquis, Domini mandatum gestabat divinitatem, et habitator est templi sui. » Eadem Felici exprobrat Paulinus libr. I, cap. 15, et libr. II, cap. 10, ubi ait: «Continuo namque oblitus purissimae fidei professionis Deum illum per nuncupationem et filium per adoptionem anxio decertas anhelito, tam obscurae caliginis densissimo palpare obvolutus fumo prospiceris, ut asseras Deum verum in Deo habitare nuncupativo, et proprium Filium in filio habitare adoptivo. » Inhabitationem vero istam probare adnisi sunt ex verbis Apostoli paulo ante relatis: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, etc. , et aliis ejusmodi, prout rursum nobis narrat Alcuinus libr. V, dicens: «Beati Petri principis apostolorum de Actibus apostolorum profert (Felix) verba; ubi Cornelio et his qui cum [0383C] eo erant, Verbum Dei praedicavit: «Qui rursus, inquit, de hujus humanitate sigillatim, sicut in Actibus apostolorum legitur, idem apostolus Cornelio et sociis ejus inter caetera evangelizans ait: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Hic pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Non dicit: Deus erat ipse, sed, Deus erat cum illo. Nam si secundum veram professionem Deus verus esset homo ille susceptus a Verbo, nequaquam tantus apostolus auderet dicere: Deus erat cum illo, sed potius, Deus erat ipse. » Tertiam quoque sententiam beati Pauli praedicatoris egregii ponit, ubi ait. Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. «Non ait: Deus erat Christus, sed, Deus erat in Christo, non quod Christus, homo videlicet assumptus, Deus non sit, sed quia non natura, sed gratia, atque nuncupatione sit Deus. » Similia et apud Paulinum Aquileiensem leguntur, [0383D] qui hunc in modum disserit: «Cum esses igitur, doctor mirabilis (de divo Paulo loquitur) almisonum ejus, qui loquebatur in te, organum Christi, ejusque sancto concinente Spiritu, per quem reconciliatus esset mundus Deo, celebri docuisses, Deus, inquis, erat in Christo mundum reconcilians sibi, ex hoc haereticus iste capitulo, impietatis munitus armis, idcirco contradicere Christum Deum verum falsissima non cessat assertione, quoniam dixisse te infamanda conjectat, Deus erat in Christo, et non dixeris, Deus erat Christus. More suo et hoc testimonium, sicut alias depravare non erubescit Scripturas: quasi alius sit Deus in Christo, et alius sit Christus homo, in quo erat Deus: cum unus sit Christus Jesus, Deus homo. » His argumentis vero cum habitationem Verbi in homine assumpto urgerent, huncque solo nomine Deum esse dicerent Adoptiani; usitatissimae ipsis etiam fuerunt loquendi formulae, Christum esse hominem Deiferum, Dominicum, etc. , non secus ac [0384A] de Nestorianis supra notavimus. «Secundum Domini mandatum, ait Felix loco paulo ante citato, gestabat divinitatem. » Et alibi: «Qua auctoritate idem homo Dominicus ex utero matris verus Deus conceptus, et verus Deus natus a nobis praedicatur, cum sit natura verus homo, et per omnia subditus Deo? » Apud Alcuinum libr. IV. Quod et amplius colligitur ex iis quae loco priori Felici respondet Alcuinus, dicens: «Unicus igitur est Christus Filius Dominus noster, non velut conjunctione qualibet, et unitate dignitatis et auctoritate hominis habentis ad Deum, quem tu soles conjunctum Deo, sive adoptatum vocitare, divinitatem quoque gestare, et nescio, quo insolito Verbo usus, divinitatem liniare dicis. Liniare enim vulgo dicitur de pingendis vel sculpendis imaginibus, vel cujusque operis figuris exprimendis. Sed hoc quid ad Filii Dei divinitatem vel humanitatem pertineat, non intelligo. Quod vero, ut praediximus, gestare eum divinitatem dicis, [0384B] audi quid pro hoc mercedis accipias a sanctis et catholicis viris, qui contra haeresin tuam multa disputare solebant. » Sequitur dein anathematismus 5 Cyrilli, quo sanctus iste doctor contra Nestorianos negabat, Christum hominem dicendum esse deiferum, seu quod idem est, deitatem, aut Deum ferre, sive gestare. Consona his scripsit et Elipandus in sua ad Alcuinum epistola num. 13: «Ego quidem, ait, non Deum Dei Filium ante saecula ex Patre genitum, per quem facta sunt visibilia, et invisibilia, spiritalia atque corporea, quem credo adoptione non esse, sed genere; neque gratia sed natura; sed juxta beati Isidori sententiam, qui dicit: Quia sunt nonnulli, qui de Filio Dei prava sentiunt, et quod de illo secundum humanitatem dictum est, transferunt ad divinitatem; et quod de divinitate mutant ad humanitatem. Noster tamen Julianus dicit: Homo Dominicus, et humanatus Deus. » En Christum vocat hominem Dominicum Elipandus, verba quidem, sed non mentem Juliani ex asse orthodoxi assecutus. [0384C] Vide desuper etiam Paulinum libr. I, cap. 9 et alibi.

 

                972 XXV. Argumentum ex munere advocati et oratione Christi. —Rursum ex eo quod Christus noster apud Patrem advocatus, precesque ad illum fudisse in Scripturis dicatur, deum illum nuncupativum esse inferebant Adoptiani, ad modum certe Nestorianorum, qui ex pontificia dignitate Christi, ejusque ad Patrem oratione sequelam eamdem deduxerant. «Proponit itaque (haec de Felice Alcuinus libr. V) sententiam de epistola evangelistae, ubi ait: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, «quam ita a te intelligendam asseris: Advocatus, inquis, qui et mediator, qui propter culpas delinquentium apud Patrem intercedit, quod non de Deo vero, sed de homine assumpto intelligendum est. » Testatur et Agobardus, quod Felix dixerit, Christum Dominum «in sola humanitate apostolum [0384D] et pontificem fuisse. » Libr. adversus Felicem cap. 31, Bibl. PP. tom. XIV, fol. 252. Affinis profecto est haec argumentandi ratio illi Nestorianorum, Christum hominem idcirco verum Deum esse negantium, quoniam is pontifex noster appelletur, qui sane alius esse debet a Deo, cui sacrificium offertur. Videatur quoque Paulinus libr. I, cap. 23, 24, et praecipue cap. 25, ubi totus est in eo, ut probet, Christum redemptione haud eguisse; ex quo colligitur Felicem non alienum fuisse a sententia Nestorii asserentis, Christum hominem, pontificem nostrum etiam pro se ipso Deo Patri sacrificium obtulisse. Dein non uno in loco Christum pro se quoque orasse contendit, quod cum vero Deo haud conveniat, solius Dei nuncupativi dignitatem eidem quoad humanitatem tribuit. Testatur ista Alcuinus libr. VII, num. 15, ita scribens: «Sed quia longum est cuncta pravitatis tuae argumenta discutere, de hoc tibi respondere in praesenti sufficiat, quod Filium [0385A] Dei hominem factum, verum Deum per hoc maxime negare coneris, quia pro se legitur orasse, sicut et pro nobis. Quod ubi legisses, prorsus ignoro, scilicet Filium Dei pro se sicut pro nobis orasse . . . . . Hoc ipsum namque et praecessor tuus Nestorius solebat dicere, videlicet, quod Christus pro se et pro genere corporis sui sacrificium obtulisset. Quod enim tu orasse eum pro se dicis, hoc ille, idem volens intelligi, obtulisse dixit pro se et genere. Contra quam blasphemiam, quid beatus Cyrillus opposuisset, audi; ait enim: Si quis dicit, quia pro se obtulit Christus oblationem, et non magis pro nobis solis, anathema sit. » Cyrillus anathemat. 10. Similia ex Paulino discimus, qui lib. I, cap. 30, his Felicem arguit: «Tu igitur non es confusus fellivomo gutture explicare, idcirco eum non esse verum Deum, verumque Dei Filium, quia non solum pro aliis, sed etiam pro se ipso necessario in oratione Dei pernoctans duxerit exorasse: apostolicum sumens testimonium satis clarum et perspicuum; sed [0385B] secundum perfidiae tuae sensum satis male et obscure depravatum. » Capite autem immediate sequenti indicat quodnam sit illud Apostoli testimonium a Felice male intellectum, dum in hunc modum scribit: «Tu autem falsas conjecturalium objectionum tuarum assertiones memorato Pauli testimonio fulcire coniceris, quia in ea, quae inscribitur ad Hebraeos epistola, de mediatore Dei et hominum scripserit, quod in diebus carnis preces supplicationesque cum lacrymis et clamore valido pro se fuderit ad illum, qui poterit eum a morte salvum facere: ignorans alia ex aliis colligere, et vim dicti, quam ex uno non vales comprehendere, ex plurimis queas collatis simillimis capabiliter experiri. » Nec ovum tam simile ovo est, ac argumentatio ista Felicis illi Nestorianorum, quam supra num. 11 retulimus.

 

                XXVI. Argumentantur Adoptiani ex eo quod Verbum pati non potuerit. —Insuper et Felix et Elipandus catholicos semper accusabant, quod Verbum [0385C] passibile dicerent, cum ipsi passionem, aliasque naturae humanae proprietates soli homini assumpto adscriberent. Et Felix expressissimis verbis ait: «Nusquam in Evangelio Dei Filius pro nobis, sed tantum filius hominis traditus legitur. » Apud Alcuin. libr. V, num. 8, quibus etiam idem Alcuinus ibidem his obviat: «Nullatenus ergo dividi poterit Filius hominis a Filio Dei, vel separari a filio hominis Filius Dei, quia unus est Filius Dei, Deus et homo, qui traditus est propter delicta nostra in mortem . . . . . Hoc etiam symbolo catholicae fidei confitemur manifeste, quod Jesus Christus Dei Filius unigenitus, natus de Spiritu sancto ex Maria virgine, passus sit pro humana salute. Nequaquam ergo dubitare ullus catholicus debet, quin Dei Filius traditus esset pro mundi salute. Qui enim negat Dei Filium traditum esse ad passionem, nullatenus catholicus esse poterit, sed a catholica fidei professione in hac obstinatione permanendo, alienus censendus est. » [0385D] Negabat ergo Felix Christum, qua hominem, verum esse Deum, eo quod mortis passionem in se sustinuerit; cum passio vero Deo haud conveniat; negabat proin cum Nestorianis, Verbum esse passum. Unde et Paulinus sequentia Felici opponit libr. I, cap. 17: «Quoniam suscepta caro a Verbo propria Verbi est caro, et videri invisibilis, et pati impassibilis, et mori immortalis in propria carne posse apostolicis instruimur documentis. Ait enim primus pastor Ecclesiae: Christo autem in carne passo; in carne utique non cum carne divinitatem compassam, quae extra passionem modis omnibus constat. Sed quoniam propria Verbi caro erat, quae passa est, ille utique passus mortuusque dicitur, cujus propria caro passa et mortua esse perhibetur: a qua nunquam post assumptionis sacramentum impassibilis et inde mutabilis separata divinitas praedicatur. Ac per hoc Christus Jesus et passus, et mortuus, et sepultus, et resurrexisse secundum Scripturas, Dei Filius, [0386A] veraciter declaratur. » Ex his revera discimus Felicem ad mentem Nestorii contrarium sustinuisse seu negasse. Verbum Patris esse passum, ac inde suam de Deo nuncupativo sententiam deduxisse; qui et ulterius ex istis inferebat, Christum non voluntate, sed necessitate passum esse, et ideo Patrem rogasse, ut calix a se transferretur; quod denuo testatum facit Paulinus libr. III, cap. 4 et alibi saepius.

 

                XXVII. Christus, qua homo, servus juxta Adoptianos. —Tertio demum servitutem quoque de homine Christo praedicabant Adoptiani, prout Nestorianos fecisse supra meminimus. «Nunquid, ait Felix, qui verus est Deus, fieri potest, ut conditione servus Dei sit, sicut Christus Dominus in forma servi, qui multis modis, multisque documentis non tantum propter obedientiam, ut plerique volunt, sed etiam per naturam servus 973 Patris et filius ancillae ejus verissime edocetur? » Apud Alcuinum libr. VI, num. 4. Idem alibi ait: «Si enim, ut vos vultis, homo assumptus [0386B] a Filio Dei mox a conceptione virginalis uteri verus conceptus est Deus, verus et natus Deus, quomodo ipse Filius Dei ex voce formae servilis prophetiam Veteris Testamenti de semetipso testimonium perhibet, quod ex utero matris servus sit formatus, ipso dicente per Isaiam prophetam: Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel congregabitur. » Ex his verbis insuper fundamentum discimus, cui Felix insistebat, cum Christum, ut hominem Patris servum diceret, nempe prophetiae Isaiae, in qua refugium etiam Nestorianos quaeritasse paulo ante ex Theodoreto notavimus. Conditione ergo, et necessitate, non libera voluntate servum esse hominem a Verbo assumptum asserebat Felix, id quod eidem etiam singulariter exprobrat Alcuinus libr. VI, num. 4: «Sed et inter caetera, ait, quo te vagus sermonis tui perduxit textus, etiam ad hoc pervenisti, ut diceres duo genera servitutis esse in creaturis, [0386C] voluntarium quidem et conditionale, quia, inquis, omnis creatura voluntate seu necessitate per conditionem Deo servit. Plane omnibus patet inferius esse genus conditionalis servitii, quam voluntarii; sub quo inferiori gradu impia temeritate Christum comparare non times, sicut ex tuis verbis jam antea ostendimus. » Notarunt hunc errorem etiam in Elipando Beatus et Etherius, dum ita loco citato fol. 301 scribunt: «Hoc totum quare diximus; nisi ut Jesum Christum, qui de Virgine natus est, verum Deum et verum Filium Dei esse proprium firmaremus, et Deum inter deos, et adoptivum cum adoptivis, et parvulum cum parvulis, et servum cum servis, ut haeretici blasphemant, aperta fronte negaremus? » Demum episcopi Hispaniae in epistola ad episcopos Galliae mentem suam communi calamo ita declarant: «Hac igitur causa doctorum sententias ideo in nostra defensione protulimus, ut unigenitum Dei Filium sine tempore ex Patre genitum credamus, non [0386D] adoptione sed genere, neque gratia sed natura: in finem vero temporis pro salute humani generis in formam servi carnem assumendo de Virgine secundum Apostolum, primogenitum inter fratres in una eademque Dei et hominis persona, non genere sed adoptione, neque natura sed gratia; in ea forma qua aequalis matri, non in ea qua aequalis est Patri: quia in forma servi servus, ideo adoptivus, in forma autem Domini Dominus servi. De qua forma servitutis Deus Pater per Prophetam loquitur dicens: Ecce intelliget servus meus. Et iterum: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. » En episcopi isti publice profitentur Christum in forma Domini seu divinae naturae Dominum esse servi, id est, hominis assumpti; hunc quippe conditione sive natura sua servum dici debere pertinaciter affirmabant, quem tamen errorem dudum antea tam acriter in Nestorianis reprehenderat sanctus Cyrillus anathematismo 6 ita pronuntians: [0387A] «Si quis Dei Patris Verbum Christi Deum vel Dominum esse dixerit . . . . . anathema sit. »

 

                XXVIII. Haec asseruere Adoptiani, ut Arianos, praecipue vero Eutuchianos, refutarent. —Jam vero universa haec principia Felix quoque ac Elipandus alium in finem haud usurparunt, nisi ut et ipsi haereticorum, quorum reliquias ad illa usque tempora in Hispaniis superfuisse, paragrapho primo diximus, Arianorum scilicet et Eutychianorum insultibus obviarent; et contra illos quidem Verbum divinum ab infirmitatibus naturae humanae, contra hos vero differentias utriusque naturae distinctionibus suis vindicarent. Et sane admodum solliciti exstitisse videntur de posteriori dogmate, de differentia nempe utriusque in Christo post unionem naturae, cum nihil frequentius objiciant adversariis suis, Beato, Etherio et Alcuino, quam crimen Eutychianae haereseos, seu naturarum confusionem, in cujus rei confirmationem aliquot eorum testimonia afferre expediet. [0387B] Alcuinus libr. I contra Felicem num. 8 expresse notat Beatum et Etherium Elipandi oppugnatores de hac naturarum confusione fuisse accusatos. «Quod vero, ait, quemdam beatum abbatem, et discipulum ejus Hiterium episcopum dicitis, huic vestrae sectae primum contraire, laudamus eos in eo quod veritatem defendere conati sunt. Sed si verum est, quod dixistis, eos duas naturas in Christo in unum confundere, sicut vinum et aquam, hoc nullatenus consentimus. » Eamdem objectionem Felix postmodum et Alcuino fecit, dicens: «Hae sunt sententiae credulitatis vestrae de geminis in Christo naturis, quas ita in singularitatem personae confunditis, ut inter Deum et hominem, inter Verbum et carnem, inter Creatorem et creaturam, inter suscipientem et susceptum nullam esse differentiam astruatis. » Apud Alcuinum lib. III, item lib. VI interrogat: «Vel in qua forma erit in aeternum Patri subditus, si inter divinitatem ejus, et humanitatem nulla differentia nullaque inaequalitas fore credatur? » Ipse Alcuinus [0387C] contra hanc criminationem protestatur lib. VII, num. 11, scribens: «Nec ullatenus confundimus naturas in Christo, sicut tu asseris nos fecisse: sed salva utriusque naturae proprietate divinae scilicet et humanae, unum confitemur Deum Dei Filium Jesum Christum Dominum nostrum in duabus naturis, una vero persona, et una filii dignitate. »

 

                XXIX. Distinguunt inter illum et illum in Christo. —Ex his profecto apparet quanta fuerit Felicis et Elipandi cura, salvandi distinctionem naturarum in Christo, quam ut efficacius significarent, et ipsi quoque loquendi formulas adhibuere, quas Nestorianis familiares fuisse supra num. 15 diximus: nimirum, ille et ille; ille, qui assumpsit, ille, qui assumptus est. «Nunquid per illum (ait apud Beatum et Etherium loco citato fol. 312 Elipandus) qui natus est de Virgine, per ipsum visibilia et invisibilia condidit; an per illum qui non est adoptione sed genere: nec gratia sed a natura cuncta creavit? Et per istum [0387D] Dei simul et hominis filium Verbum carnem factum adoptivum humanitate, et nequaquam adoptivum divinitate mundum redemit. » Et rursum in epistola ad Alcuinum num. 10: Ecce, cui dicit Pater: Deus tuus ego sum? Non ei, id est Verbo, qui ante saecula ex Patre genitus, sed illi, qui in fine temporis de Maria virgine homo factus, dicit, de quo Apostolus ait: Factus de muliere, factus sub lege, ut eos, quia sub lege erant, redimeret. » Eumdem loquendi modum etiam Felici usitatum fuisse ex iis intelligitur, quae supra de expositione verborum: Deus erat in Christo, Deus erat cum illo, retulimus. 974 Cum enim Felix argueret ab Apostolo dictum non esse: Deus erat ille; quid aliud enuntiabat, nisi illum, et illum, Deum illum, qui habitabat; et hominem illum, in quo Deus ille habitabat? Huc recidunt etiam verba Felicis ab Alcuino lib. V relata, quae sic habent. «Qui (scilicet aeternus Patris aeterni Filius seu Verbum divinum) illum sibi ex utero matris, scilicet ab [0388A] ipso conceptu in singularitate suae personae ita univit atque conseruit, ut Dei Filius esset hominis filius, non mutabilitate naturae sed dignatione: similiter et hominis filius esset Dei Filius, non versibilitate substantiae, sed in Dei Filio esset verus filius. Qui, ait, illum sibi ita univit, ut in Dei Filio esset verus filius. » Ille igitur ita unitus juxta Felicem in Verbo uniente est verus Filius; seu, quod idem est, in Christo assumens, et assumptus, ille et ille distinguendus venit.

 

                XXX. Unam in Christo personam fatentur Adoptiani. —Nec movere nos debet quod Felix verbis modo citatis unitatem personae admittere videatur, dicatque: «In singularitate suae personae ita univit. » Hanc enim et ipse alibi saepius, et Elipandus, et omnes eorum asseclae non una vice fassi sunt, imo et contra omnem divisionem protestati. «Homo interior, dicitur in symbolo Elipandi apud Beatum et Etherium fol. 310, in una eademque Dei et hominis [0388B] persona agglomeratus, atque carnis vestimento indutus. » Et in epistola ad Alcuinum ait: «Nam et Propheta dicit: Miserere, Domine, plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. Aequalitas ista non est in divinitate, sed in sola humanitate, et in carnis adoptione, quam accepit de Virgine ipse unus, idemque Deus et homo in duabus naturis et una persona salva divinitate exitium sustulit mortis. » Felix loco cit. num. 3 his sese declarat: «Et licet ex Deo Deus, et homo ex Virgine in singularitate personae unus atque idem sit Christus Dei; sicut quicunque homo ex anima de nihilo creata et carne ex utroque parente formata unus est utrisque parentibus, patris sui videlicet et matris filius. » Sane ipsissimam Ecclesiae catholicae doctrinam his verbis expressisse videri posset Felix, nisi alia adoptasset principia, quae cum illis componi omnino nequeunt. Unde et Alcuinus, postquam hanc Felicis assertionem retulit, scribere ita pergit: «Hoc itaque exemplum si bone [0388C] intelligeretur a te, atque si teipsum sagaciter considerares, omnem erroris perfidiam destruere in te potuisset, tuamque intelligentiam revocare ad agnitionem veritatis valeret. Ex hac certe radice totius infidelitatis tuae spinae, ut videtur, succreverunt, quod tuo sensu impossibile videtur, filium aliter posse esse proprium, nisi ex natura parentum totus nascatur; non intelligens teipsum esse filium proprium patris matrisque tuae, licet nobilior natura, quae in te est, anima scilicet, ex illorum natura non esset generata; sed ex nihilo, ut asseris, creata. Quae est haec ab omni ratione aversa tuae mentis caecitas, qui in Dei Patris unico et proprio Filio esse non posse contendis, quod in teipso esse nullatenus negare poteris? » Protestatum insuper fuisse Felicem contra personarum in Christo divisionem ex eodem Alcuino intelligimus, cujus haec sunt libro VII, num. 11 verba: «Nec iterum Christum dividimus in duos filios, vel duos deos, vel duas cum Nestorio personas. Qui licet [0388D] duas palam non dixisset personas, tamen omnia, quae duabus inesse necesse est personis, in sua professione fatetur. Simili modo et tu, licet fugias verba duarum personarum, tamen omnia, quae necesse est, duabus inesse personis, te in tuis litteris invenimus profiteri. » Hanc personae unitatem, ne quid dissimulemus, praedicant in epistola ad episcopos Galliae, etc. , etiam episcopi Hispaniae, his fidem suam enuntiantes. «His praemissis sanctorum Patrum sententiis assertionibus nostris roboratis in commune decrevimus ab eorum decretis nullo modo deviare vestigiis, sed studiose obedire praeceptis, ita ut in uno eodemque Dei et hominis filio, in una persona duabus quoque esse naturis plenis atque perfectis Dei et hominis, Domini et servi, visibilis atque invisibilis, tribus quoque substantiis, Verbi, scilicet, animae et corporis; ut credatur esse in una eademque Dei et hominis persona, et homo deificus, et humanatus Deus, etc.

 

                [0389A] XXXI. Professione unius personae non justificantur Adoptiani. Felix fatetur se cum Nestorio sensisse. —Interim quam parum olim Nestorianos similis unius in Christo personae professio ab errore opposito justificare potuit, eo quod nempe, uti Alcuinus dicit, omnia, quae duabus inesse necesse est personis, admiserint; tam parum postea ab eadem haeresi excusari potuere Elipandus et Felix, cum et ipsi approbarint et statuerint principia, quae certe cum Nestorianis eadem sunt, et cum unitate personae conciliari nequeunt. Quin et ipsa professio unius personae ab Adoptianis facta omnino concordat illi, quae in scriptis Nestorianorum legitur constanter asserentium, moralem tantummodo fuisse unitatem illam, ita ut Verbum Patris hominis filius, et e converso homo assumptus Dei Filius non in rei veritate, sed sola dignatione vocaretur, quod profecto et Felix ad amussim expressit, dicens loco numero praecedenti a nobis citato: «Ut Dei Filius esset hominis filius, non mutabilitate naturae, sed [0389B] dignatione: similiter et hominis filius esset Dei Filius, non versibilitate substantiae, sed in Dei Filio esset verus filius. » Unde etiam communi Ecclesiae ejusque doctorum judicio Nestorianae haereseos condemnati sunt, nec ipse Felix in professione fidei, quam post spretum errorem suum edidit, diffitetur sese Nestorii erroribus antea deceptum fuisse, dum ait: «Omnes nos cum universali Ecclesia, quae in toto mundo dilatata noscitur, similiter sentientes, et ea, quae dudum orta intentio (Forte, contentio) est, id est, adoptionem carnis, seu nuncupationem in humanitate Filii Dei anathematizantes, pacem, ut dixi, et unitatem fidei cum omnibus fidelibus Ecclesiae absque ulla simulatione, inconvulsa fide, retineamus; ne cum Nestorii impietate concordantes, qui purum hominem Christum Dominum credidit, alicubi deinceps labamur. » Cumque Symbolum, quod Marius Mercator et Justinianus imperator Theodoro Mopsuesteno tribuit, et in ipsa Synodo V sub ejus [0389C] nomine effertur, retulisset, in quo doctrina de Deo nuncupativo, et filio adoptivo aperte habetur, tandem sic pergit: «Haec est sententia Nestorii haeretici, qui purum hominem absque Deo Virginis utero genitum impie astruebat. In quem hominem ex eadem sancta Virgine procreatum et genitum post nativitatem ejus Verbum Dei, hoc est, divinitatem Filii Dei descendisse, et habitasse prae caeteris sanctis impudenter 975 praedicabat. Et ob hoc sicut in Christo duas naturas, ita et duas personas in eo satis improbe vindicare contendebat. Nos vero ejus impietatem anathematizantes, quaedam testimonia ex libris sanctorum Patrum, quos Ecclesia venerabiliter recipit, decerpentes, huic epistolae subnectimus, per quae nos ad viam veritatis, post pristinum errorem nostrum, reversi sumus, vobis subter ascriptam direximus: per quas et vos de dicta intentione veritatem fidei plenius agnoscere potestis, et ad rectum tramitem fidei reverti. Contra quas [0389D] sententias Patrum dissentiens, aliter, quam illae nos informant, credere aut docere voluerit, et adoptionem et nuncupationem in carne Salvatoris credere aut praedicare praesumpserit, anathema sit. » Dissimulare haud potuit Walchius pag. 210, Felicem hoc loco ita de sua sententia locutum videri, ut concederet eam Nestorianam esse; eum tamen vindicaturus ita scribere pergit: «At qui liberiori animo ejus verba expenderit, eum neutiquam id confiteri, facili negotio intelliget. Ignoravit enim quid crediderit Nes orius: Pacem et unitatem fidei, inquit, cum omnibus fidelibus Ecclesiae, absque ulla simulatione, inconvulsa fide retineamus, ne cum Nestorii impietate concordantes, qui purum hominem Christum Dominum credidit, alicubi deinceps labamur. Postea rectius quidem sententiam Nestorii explicavit, seque per argumenta doctorum Christianorum, quae illi opposuere, ad mutandam mentem commotum fuisse confessus est; at nunquam dixit se eadem cum [0390A] Nestorio statuisse. » Profecto ingens haec est cavillatio. Primo, inquit Walchius, Felicem ignorasse, quid crediderit Nestorius, et statim in continenti dicit, ipsum hunc Felicem rectius postea sententiam Nestorii explicasse. Et revera explicavit hujus doctrinam, proin bene etiam intellexit, dum ex symbolo Theodori, quod ipse quidem nomine Nestorii appellat, errores de filio adoptivo, de Deo nuncupativo recitat, eosque suos olim, verbis immediate praecedentibus, studiose profecto a Walchio omissis, fuisse fatetur, quos et idcirco jam anathematizat, ne cum Nestorii impietate concordans alicubi deinceps laberetur. Plane non videmus, quae clarior confessio a Felice desiderari potuisset, qua palam nobis redderet, se eadem olim cum Nestorio statuisse. Sed dato etiam quod crimen hoc fassus non fuisset Felix, vindicari tamen ab eo nec ipse, nec Elipandus, nec alii Hispaniae episcopi possent, ut pote quos ex dictis constat, eadem principia cum Nestorianis assumpsisse, iisdemque ratiociniis contra adversarios [0390B] suos fuisse usos; et quos insuper viri docti, publice cum illis congressi, eorumque sensa non ex proprio ingenio, sed hostium suorum scriptis, tum in omnium manu adhuc versantibus scrutati, haeresin Nestorianam resuscitare cum omni Ecclesia in tot synodis congregata merito accusaverant, id quod nec ipse diffitetur Walchius pag. 208 Historiae suae scribens: «Eo tempore, quo controversia haec fuit agitata, omnes consensisse, quod Nestorii dogmata in lucem quasi revocentur. »

 

                XXXII. Examinantur testimonia historicorum, ad quos provocat Walchius. —Ad historicos equidem a contradicendi studio alienos provocat, eorumque testimoniis Elipandum et Felicem ab hac nota omnino absolvi judicat Walchius. At concesso etiam, quod controversia ista ex annalistis, rem in superficie quasi tangentibus, confici queat, quod merito in fronte hujus paragraphi negavimus, plane nec in iis patrocinium causae pro episcopis Hispaniarum susceptae [0390C] deprehendisset, si et ab ipso omne contradicendi studium abfuisset. Nec opus est, ut pro comprobanda asserti hujus fide alios producamus scriptores, nisi quos ipse Walchius loc. cit. digito nobis monstravit. Primus est Eginhardus seu quiscunque demum annalium parens, ad annum 792 ita scribens: «Orgellis est civitas in Pyrenaei montis jugo sita, cujus episcopus nomine Felix, natione Hispanus ab Elipando Toleti episcopo per litteras consultus, quid de humanitate Salvatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi sentire deberet, utrum secundum id quod homo est, proprius an adoptivus Dei filius credendus esset, atque dicendus: valde incaute atque inconsiderate, et contra antiquam catholicae Ecclesiae doctrinam, adoptivum non solum pronuntiavit, sed etiam scriptis ad memoratum episcopum libris pertinacissime pravitatem opinionis suae defendere curavit. Hujus rei causa ductus ad palatium regis, qui tunc apud Reginum Bajoariae civitatem, in qua et [0390D] hiemaverat, residebat. Ubi congregato episcoporum concilio, auditus est, et errasse convictus, ad praesentiam Adriani pontificis Romam missus, ubi etiam coram ipso in basilica beati Petri apostoli haeresim confessus est, atque abdicavit. Quo facto ad civitatem suam reversus est. » In haec verba notamus, nec syllabam inibi haberi. quibus a nota Nestoriani erroris absolveretur Felix, imo haeresis eum et Ratisbonae et Romae convictum, atque judicio utrinque lato, sententia praesertim Adriani papae, qui ipsissimum doctrinae Nestorianae virus in dogmate Felicis denuo propinari dudum antea declaraverat, ad ejus abjurationem compulsum esse expresse dicitur. Haud ignoravit certe Annalium scriptor censuram istam, nec eam alia profecto de causa nominatim historiae suae addere neglexit, nisi quod tum in vulgus nota esset. Unde et ad annum 794 ita scribit: «Rex ad condemnandam haeresin Felicianam aestatis initio, quando et generalem populi sui conventum habuit, [0391A] concilium episcoporum ex omnibus regni sui provinciis in eadem villa (Franconofurt) congregavit. Adfuerunt etiam in eadem synodo legati Romani pontificis Theophylactus ac Stephanus episcopi vicem tenentes ejus, a quo missi fuerant, Romani pontificis Adriani. In quo concilio et haeresis memorata condemnata est, et liber contra eam communi episcoporum auctoritate compositus, in quo omnes subscripserunt. » Tom. V Script. rer. Gallicar. et Francicar. fol. 210. En concilio Francofordiensi, et libro contra haeresin Felicianam composito ab omnibus subscriptum fuisse refert auctor iste, et cum tam in actis concilii, quam etiam in praedicto libro haeresis Feliciana tanquam Nestoriana habeatur, nonne tacite id ipsum narrasse censendus est historicus noster, qui abs dubio mentem suam clarius dedisset, si aliud ea de re judicium ipse tulisset, aut a quibusdam ferri novisset? Eadem arguere licet ex relatione Poetae Saxonis et Annalium Moissiacensium. Quod [0391B] vero Jonam Aurelianensem spectat, mirari satis haud possumus, eum a Walchio hoc loco in confirmationem opinionis suae nominari potuisse, cujus paulo ante verba, Felici tam inimica, 976 ipsemet recitaverat. Audiamus integrum scriptoris istius textum, et Walchium sui quodammodo oblitum videbimus. «Ut igitur caeteros omittam (verba ejus sunt), emersit ex eadem Hispania tempore sanctae memoriae Caroli piissimi atque invictissimi Augusti quidam Felix nomine, actu infelix, Urgellitanensis civitatis episcopus, qui juncto suo sceleratissimo errori Elipando Toletanae urbis episcopo secundum humanitatem non esse proprium Filium Dei, sed adoptivum praedicare ausus est. » Et paucis interjectis sic pergit: «Quibus milites Christi, ut pote invictissimis armis muniti ejus vesanam doctrinam propulsaverunt. Ejusdem namque principis jussu in unum coacti, adhibita etiam sanctae romanae Ecclesiae auctoritate, eumdem Felicem damnaverunt, imo cum auctore sui erroris Nestorio, quem imitatus est, perpetuo anathemati [0391C] mancipaverunt. » Tom. XIV Bibl. PP. Quaeso, qua fiducia ad hunc scriptorem provocare potuit Walchius, cum is ita errorem Felicis de adoptione in Christo referat, ut simul hujus erroris auctorem Nestorium appellet, Felicem vero Nestorii vestigia pressisse diserte dicat? Sed nempe sic labimur plerumque, dum praejudiciis abrepti non jam ad veterum monumenta formamus ratiocinia nostra, sed illa potius ad ista detorquemus. Nec exterorum solummodo, sed ipsorum etiam Hispaniae scriptorum hoc fuit de Elipando et Felice judicium, prout legenti Epistolas Alvari Cordubensis, qui circa medium noni saeculi floruit, manifestum erit, ubi auctor iste ita errorem de saepe dicta adoptione oppugnat, ut simul eum a concilio Ephesino in Nestorio damnatum, duasque ex illo in Christo personas sequi non una vice asserat. Vide Hispaniam Sacram Floresii Tom. XI, pag. 119 et seqq.

 

                XXXIII. Respondetur ad effugia Walchii. —Non [0391D] minus vana sunt effugia Walchii, dum Felicis et Elipandi effata ab hoc errore justificare nititur, quorum et potiora, ne quid dissimulemus, breviter hic recensere, suisque responsis infirmare juvat. Et imprimis quidem pag. 221 ait: «Equidem haud ignoramus exstare nonnulla Elipandi atque Felicis effata, quae contorta interpretatione, ita possunt explicari, ut tale inter utramque naturam discrimen significare videantur, quale tollat unionem [Greek] u jpostativkhn. At si liberiori animo rem expendimus, nulla illa egere difficultate quisque intelliget. Siquidem non de Christo, qui est homo; sed de Christo, quatenus est homo, sunt prolata. » Haec plane ad excusandas excusationes in peccatis dicta sunt. Fatetur ergo Walchius, verba talia ab Elipando et Felice fuisse prolata, quae unionem [Greek] u jpostativkhn tollere videantur, simul tamen illa liberiori animo expendenda esse monet, sicque expensa ab errore pura judicat. At vero num contorta est interpretatio, si dicatur, [0392A] filium naturalem eumdem cum adoptivo esse non posse? Nunquid non magis contorta est expositio, quam tradit Walchius de verbis Elipandi ac Felicis, dum ait: illa non de Christo, qui est homo, sed de Christo, quatenus est homo, esse prolata? Quae enim distinctio est inter haec duo: Christus, qui est homo, et Christus, quatenus est homo? Si verba episcoporum illorum sumantur de Christo, qui est homo, in mente Walchii tollunt unionem hypostaticam, quia scilicet ille Christus, qui est homo, Filius Dei naturalis est. Sed nunquid non etiam Christus ille, quatenus est homo, et quidem, quod caput quaestionis est, quatenus est HIC homo, Filius Dei naturalis dici debet? Et profecto. Nam quatenus est HIC homo, nullum in eo occurrit suppositum aliud, nisi divinum; ergo etiam quatenus est HIC homo, Filius Dei naturalis appellandus est. Aut si dicatur eum, quatenus est HIC homo, adoptivum esse, certe etiam, quatenus est HIC homo, suppositum humanum admittendum erit. Nisi demum [0392B] naturam humanam velis considerare quasi ab unione cum Verbo divisam, et per abstractionem mentis sejunctam; quod tamen, quam absurdum foret, nemo non videt; cum quaestio tum mota fuerit, quid de Verbo actu incarnato, et humanitate actu a Verbo assumpta, et prout assumpta sentiendum esset. Omnis quippe disputatio agitabatur de mysterio Incarnationis, prout actu peractum fuerat, prout actu existebat; de natura humana, prout actu Verbo unita erat. Inani ergo conatu dicitur a Walchio, Elipandum et Felicem considerasse humanitatem, quasi a Verbo sepositam; cum de illa, ut sic, nulla tum disceptatio fuerit, sed de integro supposito, in quo duplex natura, divina scilicet et humana, occurrebat. Rursum eadem pagina inquit Walchius: «Nolim lectorem adoptivi voce offendi, siquidem de illius significatione, quam Elipandus ei tribuit, inter nos nondum convenerit. » Sed quid opus est de significatione vocis adoptivi altercari, quam Elipandus non primum invenit, sed in sensu, quem apud omnes [0392C] praesefert, accepit, hoc ipso quod nullibi illam aliter explicarit. Dein cum jam memorata pagina ex symbolo Elipandi, quod Beatus et Etherius exhibent, distinctionem superius notatam inter illum et illum in Christo attigisset Walchius, haec scribit; «Monemus Elipandum, si unquam haec pronuntiaverit, satis luculenter declarasse, se de discrimine naturarum, non personarum haec loqui. » Lubenter id utique concedimus; nemo tamen est qui nesciat, etiam Nestorianos, cum toti essent in salvanda contra Apollinaristas naturarum differentia, id ita fecisse, ut simul personas dividerent. Pagina 224 fatetur Walchius incaute equidem a Felice assertum fuisse, quod nusquam in Evangelio Filius Dei, sed tantum filius hominis pro nobis traditus legatur. Subjungit vero: «Meliora mihi videtur (Felix) concepisse mente, quam declarasse verbis. » Quis hic non videt cavillandi studium? Nunquid non verba de mentis sensu enuntiant? Certe si haec conjecturandi ratio [0392D] procederet, nemo jam haereticorum antiquorum, Arianorum scilicet, Nestorianorum, Eutychianorum, aliorumve esset, qui a perversa doctrina excusari non posset, per praesumptionem nempe, quod meliora conceperint mente, quam verbis declarassent. Pergit autem ita scribere Walchius: «Nihil enim aliud puto, Felicem significasse, quam idem quod purioris doctrinae theologi praecipiunt, ad varias officii mediatorii partes, a Christo rite administrandas, utramque naturam ea, quae sibi sunt propria distincte contulisse. Concretum divinae naturae non potuit mori, ideoque adjunxit sibi Filius Dei humanam 977 naturam, ut posset mori. Hinc non male dixit Felix, filium hominis, non Filium Dei esse mortuum; at male dixisset filium hominis sine Filio Dei esse mortuum, aut negasset Filium Dei, qui est filius hominis, esse mortuum. » Profecto inanis prorsus haec est subtilitas in praesidium haereticorum adinventa. Idem enim est dicere: Filius hominis, [0393A] non Filius Dei est mortuus, ac dicere: Filius hominis sine Filio Dei est mortuus. Sicut idem est dicere: Petrus, non Joannes intravit in monumentum; ac dicere: Petrus sine Joanne intravit in monumentum. Et qui dicit: Filius hominis, non Filius Dei mortuus est, negat sane illum, qui mortuus est, esse Filium Dei; negat quoque Filium Dei esse illum, qui tanquam filius hominis mortuus est. Nullum igitur jam nobis relinquitur dubium, episcopos saepe memoratos, Elipandum scilicet ac Felicem ejusdem omnino cum Nestorio mentis fuisse, ut pote quorum principia et asserta in idem prorsus recidisse per totum hujus paragraphi decursum spectavimus, ut proin Alcuinus ex hoc capite redargui minime valeat, quod censura Nestorianae haereseos adversarios suos notarit; nihilque supersit, nisi et modum justificare, quo scriptor noster haereticos illos aggressus est, et in quo tam multa reprehensione digna occurrere Walchius existimavit.

 

              

 

  • III. —DE MODO QUO S. CYRILLUS CONTRA NESTORIANOS, ET ALCUINUS CONTRA ADOPTIANOS DECERTARUNT. [0393B]

 

  1. Vindicatur breviter agendi ratio Cyrilli contra Nestorium. —Haud equidem nos latet, quanta in modo quo adversarios suos, vel potius Ecclesiae catholicae impugnavit Cyrillus, sedis Alexandrinae patriarcha, reprehenderint non ii solum quos suo tempore singulariter amicos habuit Nestorius, sed et recentiores quidam scriptores, quorum non ultimus est Petrus Bayle in Dictionario critico et historico Tom. III, verbo Nestorius, existimans primo quidem Cyrillum ex odio privato atque invidia adversus Nestorium aequitatis leges in dijudicanda ejus doctrina neglexisse, ac sententiam in Ephesina synodo citra omnem juris ordinem praecipitasse: dein vero controversiam inter ipsos agitatam inanem tantum fuisse [Greek] logomacivan, ambos reipsa orthodoxe sensisse, nec alia ex ratione tanta ad invicem disceptasse, nisi quod neuter [0393C] alterius sensa bene penetraverit. Verum tamen haec aliave Cyrillo imputata moram nobis haud faciunt, quo minus arbitremur, justificari vel ex eo solo argumentandi rationem contra Adoptianos ab Alcuino adhibitam, quod haec cum illa Cyrilli adversus Nestorianos apprime conveniat. Dudum enim ab hisce cavillationibus vindicarunt eruditi plures Cyrillum, nec alia profecto apologia pro eo opus esse censemus, nisi Ecclesiae universalis judicio, quae disputationem ipsum inter et Nestorium non de verbis tantum, sed de ipso dogmate fuisse, hujusque assertionibus unionem hypostaticam in Christo tolli; illius vero ratiociniis ex asse stabiliri non in Ephesino tantum, sed et in Chalcedonensi, ac Constantinopolitano II conciliis publice pronuntiavit. Accedit quod et ipse imperator Theodosius, licet durior ab initio in Cyrillum, edoctus tamen fraudes, machinationesque aulicorum suorum, aliorumque, qui personae Nestorii plus justo favebant, illius contra haeresiarcham [0393D] istum agendi rationem edicto publico approbarit, ipsum vero Nestorium in exsilium deportari jusserit. Alia autem difficultas, antequam ad scopum nostrum accedamus, breviter adhuc expedienda est, mota a Walchio, qui cap. 1 Historiae suae pag. 49 Cyrillum nostrum inter adoptionis in Christo assertores recensere non dubitavit, inductus verbis quae in dialogo 3 hujus sancti doctoris de sancta et consubstantiali Trinitate tom. V Operum, part. I, fol. 486 leguntur. Sunt vero ista: «Constat igitur ex tua recteque sentientium opinione putandum, tunc certe datum esse Filio nomen, quod est super omne nomen, cum etiam forma nostra assumpta velut unus e nobis, in Filium ascriptus est Dei, adoptatus nobiscum ([Greek] qetoúû meq1 h jmwðn), et propter nos ille verus ac germanus ([Greek] o j gnhvsioû) ut et nos propter ipsum filii, supernaturalis gloriae simus participes. » At vero si studiosius examinentur verba ista, aliena certe videntur a sensu, quem in iis se deprehendisse existimavit [0394A] Walchius. Nosse enim oportet Cyrillum ibi contra Arianos agere, ac refutare eorum ratiocinia ex verbis Epistolae Pauli ad Philip. cap. II desumpta, eoque concepta, ut dicerent Deum Patrem Filium suum, seu Verbum post exinanitionem exaltasse, eique nomen quod est super omne nomen tribuisse, ut in isto deinceps omne genu flecteretur; hunc proin non natura, sed gratia tantum accepisse, ut Filius Dei, Deusque diceretur, atque ut talis ab omnibus adoraretur. Concedit porro Cyrillus, haec de Verbo ante incarnationem non esse intelligenda, sed tum demum hoc nomen super omne nomen eidem fuisse datum, cum natura humana assumpta se quasi exinanivit. Itaque verba illa, in Filium ascriptus est Dei adoptatus nobiscum, nihil aliud significant, quam externam glorificationem Filii; et adoptio illa, de qua in loco citato Cyrillus, longe alia est, quam de qua contra Nestor ianos disputavit. Adoptio enim in latiore et minus propria significatione, in qua et sumpserunt plures Patres, potest accipi pro assumptione ad gloriam: [0394B] in strictiore vero et magis propria significatione sumitur pro assumptione, personae extraneae in filium. Jam nemo non videt, Verbum hypostatice humanitati unitum, id est, in unam personam, adoptari stricte non potuisse: at Verbum humanitate indutum ad externam gloriam, quam antea necdum habebat, potuisse assumi, seu, ut hoc verbo utamur, adoptari. Demum sanctus doctor satis caute distinguit inter glorificationem Filii [Greek] touð gnhsivou seu germani, et inter glorificationem nostram, quos dicit propter ipsum filios, id est, stricte adoptivos Dei filios. Patet insuper ex aliis Cyrilli locis, quam alienus ab hac sentiendi ratione fuerit, ubi adoptionem, seu filiationem, quae nostrae esset similis, id est, ex gratia, non ex natura in Christo homine astrui posse negat, quin duplex inde in 978 Verbo incarnato filius sequatur. Sic in dialogo, quod unus sit Christus, ait: «Si vero Filium profitentes unum et Dominum Verbum ex Deo Patre, hominem simpliciter ex semine [0394C] David socium filiationis atque adeo gloriae ei conjunctum esse dicunt, opportunum fuerit, ut nos eorum, qui ita sentiunt, vicem pro ea commiseratione, quam alteri alteris debemus, dolentes exclamemus: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et deflebo populum meum hunc dies et noctes (Jerem. IX, 1)? Adducti enim sunt in mentem reprobam, Dominum, qui ipsos redemit, negantes. Dualitatem enim filiorum inaequalis naturae constituunt, et divinam gloriam ascribunt servo, aequalique honoris excellentia ornant spurium quemdam, qua naturalem ac verum Filium, cum alioqui Deus manifeste dicat: Gloriam meam alteri non dabo (Isai. XLII, 8). Quomodo enim non sit diversus separatim a naturali ac vero Filio, qui tenui ac sola conjunctione decoratus est, et ministri loco assumptus, quique, ita ut nos ipsi adoptatus ([Greek] kaiú ajxiwqeiúû ui jovthtoû, kataú kaiú hjmeiðû aujtoiú) et ab alio gloriae particeps factus, et dono et gratia id consecutus est? » Tom. V Oper. part. I, fol. 734 et 35. Et paulo infra fol. 737 [0394D] ait: «Duos itaque procul dubio filios et duos Christos illorum sermo nobis praedicat. » Excipit dein per interlocutorem suum: «Duos quidem nequaquam. Aiunt vero unum quidem esse secundum naturam Filium, Verbum ex Deo Patre: eum autem qui assumptus est, hominem quidem esse natura David; Dei vero Filium ideo, quod a Verbo Dei assumptus sit, et quia inhabitavit in ipso Verbum Dei, eamdem dignitatem consecutus est, et filius per gratiam est. » His vero sic respondet Cyrillus: «At quo pacto non sint emotae mentis, qui ita statuunt? aut quomodo non duos filios faciunt separantes inter se hominem et Deum? Siquidem est ex ipsorum sententia hic quidem natura ac vere Filius; hic vero per adoptionem eadem dignitate praeditus est utpote inhabitante ipsum Verbo ([Greek] oåde cavriti thún u jioqesivan eæcwn). » Satis aperte hisce locis innuit Cyrillus, dualitatem filiorum in Christo illos statuere, qui Verbum quidem naturalem [0395A] Dei Filium confitentur, hominem vero assumptum, sicut unum ex nobis ad dignitatem filiationis evectum, seu quod idem est, adoptatum esse volunt. Unde mirum sane censeri debet, a Walchio etiam Cyrillum inter adoptionis in Christo assertores computari potuisse, cum is totus in hoc fuerit, ut non tantum ipsum Verbum, sed et hominem eidem unitum proprium Dei Filium esse ostenderet. His vero breviter expeditis jam ad ipsa illa argumenta descendimus, quibus Nestorianorum asserta oppugnavit Cyrillus, visuri deinceps et ratiocinia Alcuini Adoptianis opposita, et visuri quidem haec illis omnino fuisse consona, ut proin et auctor noster certamen suum bene certasse dicendus sit, prout id dudum in Cyrillo universus orbis orthodoxus depraedicavit. Cum enim, uti paragrapho praecedenti vidimus, principia seu asserta Adoptianorum eadem plane cum illis Nestorianorum fuerint, sane et iisdem armis, seu argumentis, ac ratiociniis retundi debuere, quibus haec [0395B] refutavit Cyrillus, aliive cum ipso dogmatis catholici defensores; quod si Alcuinum per singula accurate praestitisse monstraverimus. rem omnem nos confecisse existimamus.

 

  1. Arguit Cyrillus Nestorianos quod ex eorum doctrina duae sequantur in Christo personae. —Argumentum generale et omnibus fere Nestorianorum assertis a Cyrillo oppositum in eo erat, quod ex illis duae in Christo personae ac duo filii sequerentur, et consequenter unio hypostatica non tantum ex universae Ecclesiae fide certa, sed ab ipsis etiam haereticis verbotenus saltem admissa tolleretur. Urget autem hoc argumentum singulari studio contra assertionem de adoptione in Christo, et imprimis quidem adversarios suos refellit dicendo, doctrinam eorum esse novam, in ecclesia hactenus inauditam, ac vel ideo rejiciendam. Cum enim in citato dialogo, Quod unus sit Christus, per interlocutorem suum dixisset: «Rejiciemus itaque hanc opinionem tanquam erroneam, quod homo sit conjunctus Deo Verbo, et particeps [0395C] gloriae cum ipso effectus, quodque per gratiam adoptatus sit in filium ([Greek] kaiú ejn tavxei cavritoû thún ui joqevsian eæcein). » Respondet: «Omnino. Neque enim ex sacris litteris probari potest: sed potius commentum est ingenii imbecillis, remissi, et novitatis studiosi. » Fol. 744 cit. tom. V, part. I. Dein vero pressius ostendit, quomodo hypostatica unio per assertionem hujus novi dogmatis evertatur; cujus quidem argumentationis testimonia jam numero praecedenti citavimus, unum vel alterum adhuc memoraturi. In citato saepius dialogo fol. 739 refert per interlocutorem suum sententiam Nestorianorum his verbis: «Non dicimus, inquiunt, hominem esse Filium Dei, ne duos natura filios statuamus. Quemadmodum enim Verbum, quod ex coelis descendit, non est secundum naturam filius David, ita neque is, qui ex semine David, est Filius Dei secundum naturam. » His dein reponit: «Dividentur itaque in duos filios, atque ambo falso ita appellari deprehendentur? Dixerit vero [0395D] aliquis inanem ac vanam imposturam esse Christi mysterium, si ita res se habet, atque deliri haeretici volunt. Quaenam igitur erit unitas? aut qua de causa factam illam dicent? » Et in secunda ad Nestorium epistola ait: «Quodsi unionem secundum hypostasin tanquam incomprehensibilem, indecentemque repudiaverimus, eo prolabimur, ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim distinguere et vocare alterum quidem per se hominem, filii appellatione cohonestatum, alterum vero per se ac seorsum Dei Verbum, quod et nomen et rem quoque filiationis naturaliter obtineat. » Tom. IV Conc. col. 890. Vocare ergo Christum hominem filium per gratiam seu adoptivum solique Verbo naturalem filiationem concedere Cyrillo idem erat, ac repudiare unionem secundum hypostasin, seu in Christo alterum et alterum distinguere. Noverat nempe sanctus doctor nomen filii adoptivi nunquam convenire naturae, sed esse vocabulum personae, nec naturam personae extraneae, sed ipsam personam prius [0396A] sui juris existentem in filium adoptari, eo quod adoptio sit quaedam filiationis naturalis imitatio; persona autem, non natura generari dicatur. Unde et tam constanter ex assertione adoptionis personas in Christo multiplicari contendit, cum omnis adoptio personam extraneam supponat qualis utique in Christo ex fide catholica admitti nequit. Nec solius Cyrilli haec erat argumentatio, sed aliorum quoque illo aut anteriorum aut posteriorum, qui omnes uno ore ex adoptionis dogmate duas in 979 Christo personas sequi clamitabant. Sic Leporius in libello emendationis ait: «In hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus unicum Filium Dei, non adoptivum, sed proprium. » En unicum Filium praedicat vir iste, postquam ab errore ad veritatem catholicam rediit, eumque proprium, non adoptivum. Unitatem ergo hanc eo ipso tolli existimabat, quod adoptio in Christo statueretur. Insuper jam supra § I, num. 15, ex sancto Gregorio Nysseno retulimus, quosdam de errore duplicis filii ex eo solo fuisse accusatos, quod adoptionem [0396B] in Verbo carnem induto admitterent. Notari quoque merentur verba, quae in defensione Cyrilli ad oppositionem octavo ejus anathematismo ab Orientalibus factam tom. V Conc. col. 50, item et in libro ad Reginas tom. IV Conc. col. 690 et 91 sub nomine Athanasii ex libro de Incarnatione proferuntur: «Confitemur etiam esse illum Filium Dei et Deum secundum Spiritum, Filium hominis secundum carnem . . . neque duos filios, alium quidem Filium Dei verum et adorandum; alium vero ex Maria hominem non adorandum; scilicet secundum gratiam Filium Dei factum sicut et homines [Greek] kataú cavrin dev Ui joún Qeouð genovmenon, w jû kaiú aænqrwpoi). » Et post aliqua: «Igitur qui natus ex virgine Maria, natura Filius Dei est, et Deus verus, et non gratia et participatione secundum carnem solam ex Maria homo, secundum spiritum autem ipse Filius Dei, et Deus. » Et iterum: «Si quis autem praeter haec ex Scripturis divinis docet, alium dicens Filium Dei, alium ex Maria [0396C] secundum gratiam filium adoptatum, sicut nos ([Greek] kaiú eåteron ejk thðû Marivaû kataú cavrin ui jopoihqevnta, w jû h jmeiðû) ut sint duo filii, unus secundum naturam Filius Dei, qui ex Deo; et unus secundum gratiam homo ex Maria . . . hunc anathematizat sancta et catholica Ecclesia, etc. » Novimus equidem librum de Incarnatione, ex quo haec desumpta fuere, inter Opera Athanasii, dubia recenseri propter loquendi modos in illo occurrentes, qui errori Eutychianorum favere videntur, aut saltem Athanasio alias familiares haud fuere. Unde et suspicio non levis est, opusculum illud esse Eutychianorum, aut aliorum haereticorum commentum, verba autem citata sub nomine Athanasii praedictis Cyrilli lucubrationibus post ejus mortem vel a Dioscoro Alexandrino, vel alio haeretico Eutychiano fuisse intrusa, ut quidam opinantur; aut saltem opus illud, si ante Cyrilli tempora jam exstiterit, Athanasio fuisse suppositum, a Cyrillo tamen, qui duriores quasdam locutiones forsitan benignius [0396D] interpretabatur, ut genuinum Athanasii foetum fuisse agnitum, atque idcirco in testimonium veritatis catholicae citatum; nisi fors et dicere liceat, sententias illas, quae errorem Eutychianum referre videntur, post mortem primum Cyrilli a praedicto Dioscoro, aliove haeretico operi reipsa ab Athanasio elucubrato assutas fuisse. Interim quidquid hac de re statuatur, sive liber ille de Incarnatione ante, sive post obitum Cyrilli exaratus sit, patet saltem ejus auctorem adoptionem in Christo ex eo fundamento rejecisse, quod sine divisione personarum defendi nequeat. Eodem argumento paulo post etiam usus est Vigilius papa in Constituto de tribus Capitulis, ad capitulum 19 Theodori dicens: «In suprascripto decimo nono capitulo, ubi Evangelium secundum Lucam de baptismo Christi videtur exponi, duae sunt reprehensiones: una, quia dualitas inducitur filiorum, cum per adoptionem videtur dici Christus Filius Dei; alia, quia in nomine Trinitatis ipse quoque asseritur baptizatus, [0397A] per quod quaternitas sine dubitatione monstratur. » Tom. IX Conc. col. 76. Et ad capitulum 47: «In suprascripto quadragesimo septimo capitulo, id quod dicit Apostolus: Qui multos filios ad gloriam adduxerat (Hebr. II, 10), exponendo dicitur, quod assumptum hominem caeteris connumeret sanctus apostolus, eo quod similiter gratiam filiationis acceperit sola deitate naturalem filiationem possidente: quae quidem verba, sicut superius dictum est, duos introducunt filios, id est, unum per gratiam, alterum per naturam. » Tom. IX Conc. col. 88. Non solus igitur Cyrillus is erat, qui ex dogmate adoptionis dualitatem filiorum inferebat; quin omnes potius in hac argumentandi ratione sibi consentientes habuit; quod quidem idcirco notandum duximus, ne quis ex recentioribus hujus sancti doctoris adversariis contra modum Ecclesiae fideique hostes impugnandi tanquam prorsus singularem, minusve accuratum excipiat, exhibituri jam etiam argumenta, quibus ratiocinia [0397B] pro stabilienda adoptione illa a Nestorianis usurpata refutavit.

 

                III. Ad argumentum Nestorianorum, quod nec divinitas ex Virgine matre, nec humanitas ex Patre aeterno nata sit, ait Cyrillus, hominem, etsi anima illius ex matris carne orta haud sit, totum tamen parentum suorum filium dici. —Diximus autem paragrapho praecedenti num. 5, in eo potissimum sese fundasse Nestorianos, quod nec divinitas ex Virgine, nec humanitas ex Patre aeterno nata sit; ac proin nec Virgo beatissima Deipara, nec homo ex illa genitus naturalis Dei Filius, sed adoptivus tantum nuncupari debeat. At excipit contra hanc illationem Cyrillus matres humanas, etsi principaliorem prolium suarum partem, animam scilicet, haud generent, totius tamen hominis matres, hominem vero quoad omnes partes matris suae filium vocari, et vocari debere. «Sed percunctabere hic forsitan (ait in Epist. ad monachos Aegypti num. 12) nunquid, dic age, divinitatis mater Virgo exstitit? Ad hoc dicimus, vivum [0397C] illud, et subsistens Dei Verbum vere citra ullam controversiam ex ipsa Dei et Patris essentia genitum esse. . . . Verum novissimis aevi hujus temporibus incarnatum, hoc est, corpori anima intelligenti informato unitum, secundum carnem quoque ex muliere natum esse. Habet autem hoc incarnati Verbi mysterium cum humano partu cognationem: quandoquidem terrenorum hominum matres naturae ad generandum subservientes, in utero quidem carnem gestant, quae sensim per temporum intervalla concrescens, arcanisque quibusdam Conditoris operationibus incrementa paulatim sumens, ad perfectionem adducta formam tandem attingit humanam. Deus vero modo, quem ipse novit, spiritum infundit. . . . Jam alia carnis, alia vero animae est ratio. Atqui licet illae terrestrium duntaxat corporum matres fiant, non alteram tamen partem, sed totum, quod ex anima et corpore conflatur, parere dicuntur: nemo enim (ut exemplo res illustretur) Elisabeth carnem tantummodo, non etiam [0397D] animam peperisse dixerit; siquidem peperit Baptistam animatum, et hominem, ut unum ex duobus, carne, inquam, et anima: ita et in Emmanuelis quoque ortu accidisse cogitemus; nam ex Dei Patris substantia natum est, ut dixi, unigenitum illius Verbum: hoc autem posteaquam carne, quam propriam sibi fecit 980 assumpta, nostram naturam induit, et filius hominis factum est, citra omnem absurditatem, imo vero necessaria convenientique ratione secundum carnem ex muliere natum creditur et praedicatur. Quemadmodum et ipsa quoque hominis anima, licet natura a corpore, quod informat, diversa intelligatur, et sit sua propria ratione, una tamen cum suo corpore oritur, et velut unum quidpiam cum ipso censetur. Quod si quispiam matrem alicujus non animiparam appellandam esse contenderit, sed tantum carniparam, ne ineptum plane blateronem ille se declarabit. Nam etsi id quod mulier parit, ex duobus disparibus concinne inter se aptis componatur, [0398A] unum tamen animal, unumque hominem parit; utraque parte suam retinente naturam, et veluti in naturalem coeunte unionem, ita ut duo haec inter se commista sint, et alterum alteri communia faciat, quae sibi propria sunt. » Tom. IV Conc. col. 598 et 99. Numero autem 17 occurrit criminationi Nestorianorum arguentium catholicos, quasi dicerent, ipsam etiam carnem ex Patre aeterno genitam esse; aitque: «Nec vero dicimus, qui recte sentire decrevimus, Deum factum carnis patrem, nec rursus divinitatis naturam a muliere editam, antequam humana natura se induisset: sed Verbum, quod ex Deo natura est, et hominem, qui ex sacra Virgine perfecte in hanc lucem ortus est, ad unitatem conferentes, unum Dominum et Christum Jesum adorabimus: ita ut unum hunc propter assumptam carnem extra divinitatis terminos non ejiciamus; neque propter eam rursus, quam communem nobiscum habet, similitudinem, intra solius humanae naturae cancellos [0398B] includamus. » Ibid. col. 606. Nempe cum arguerent Nestoriani Christum, quoad humanitatem, ex Patre genitum haud esse, proin gratia tantum seu adoptione, filium dici debere, adeoque et matrem ipsius, quae solam humanitatem, non divinitatem peperisset, [Greek] Cristotovkon, non [Greek] Qeotovkon appellandam esse; reponebat Cyrillus Christum, etsi quoad carnem a Patre aeterno genitus haud esset, nihilominus quoad hanc quoque filium Patris naturalem esse, eo quod caro post unionem Verbo facta esset propria, quemadmodum parentes, qui solam carnem in homine producunt, totius tamen hominis, proin quoad animam quoque, licet hanc solus Deus infundat, parentes dicuntur; eo quod anima post infusionem carni, quam ediderat mater, propria censeatur. Similiter quamvis divinitatem ipsam beatissima Virgo haud generasset, ipsam tamen et quoad hanc Christi Domini matrem existere, cum naturam humanam peperisset, quam Filius aeternus sibi intime univerat. Unde et ibidem num. 20, col. 610, postquam verba [0398C] Apostoli retulisset: Qui etiam proprio Filio non pepercit, etc. (Rom. VIII, 32), ita pergit: «Hic te nunc interrogo, quomodo is, qui ex sacra Virgine ortus est, proprius Dei Filius appelletur? Sane ut hominis, et cujuscunque alterius animantis proprium id esse recte dicitur, quod naturaliter ex illo nascitur; ita merito quoque id proprium Dei consetur, et appellatur, quod ex illius substantia progignitur. Qua igitur ratione Christus proprius Dei Filius nominatur, qui et a Deo quoque et Patre omnium salutis et vitae causa oblatus praedicatur? . . . Planum est, quod ad naturarum unionem respiciens, Emmanuelem, qui ex sacra Virgine exortus est, Dei Filium definiat: quandoquidem corpus, quod ex ea natum est, non alterius cujuspiam hominis nostrimet similis, sed ipsius Verbi, quod ex Patre natum est, proprium erat. » Ipse Nestorius huic argumentationi ansam fortasse praebuit, cum illa in parrocinium sui erroris abusus esset. Ait enim apud Cyrillum: «Formatur [0398D] in utero infans, sed quoad figuram acceperit, nondum habet animam: at ubi figuratus fuerit, jam anima informatur a Deo. Ut igitur mulier corpus parit, sed Deus animam tribuit, neque ideo dicetur animae, quia peperit animatum; sed potius hominis genitrix: sic quoque beata Virgo, etsi peperit hominem, simul cum illo pertranseunte Dei Verbo, non ideo est Dei Genitrix. » Lib. I adversus Nestorium tom. VI, fol. 17. Respondet vero Cyrillus ibid. fol. 18: «Gignitur a carne caro procul dubio, et ille rerum omnium opifex modo et ratione, quam ipse novit, ut animata sit, efficit: sed tamen mulier, quae peperit, etsi carnis tantummodo sit origo, totum hominem tamen enixa creditur; ex anima, inquam, et corpore. quamvis ad existentiam animae nihil a seipsa contulerit: sed tamen, qui hominem dixit, animam quoque corpori unitam simul significavit. Ut ergo mulier, quamvis solum corpus enixa, ex anima et corpore constantem peperisse dicitur, neque tamen [0399A] id animae rationibus quidquam officit, quasi carnem suae existentiae habuerit initium; ita etiam se res habet in beata Virgine: nam etiamsi sanctae illius carnis est mater, attamen unitum sibi revera illud ex Deo Deum Verbum peperit, neque si quis illam Dei genitricem dixerit, continuo prorsus Dei Verbo novitatem impinget, aut suae existentiae initium a carne duxisse definiet, etc. » Argumentum hoc latius ibidem adhuc deducit Cyrillus, et demum etiam diluit ratiocinium Nestorii Christum hominem naturalem esse Dei Filium ideo negantis, quod hoc admisso duae generationes in Verbum divinum caderent, id quod tamen concedi posse haud existimat. «Gaudeo (verba sunt Nestorii loco citato fol. 21) vestrum aspiciens zelum. Indidem perspicue coargui possunt, quae ab infelici homine sunt flagitiose dicta: nam quorum duae sunt generationes, eorum duo sint filii necesse est; sed Ecclesia unum agnoscit Filium Dominum Christum. » Reponit Cyrillus, aut duas omnino in [0399B] Christo admittendas esse generationes, aut negandum esse ipsum Incarnationis mysterium. En ejus verba, quae etsi prolixiora, integra tamen damus, cum exinde mira et accurata argumentandi vis, quam sanctus doctor adversum haereticos adhibuit, appareat. «Igitur duas esse generationes, minime admittendum censuit. Unam porro nativitatem a nobis esse confitendam asserit, ne duos filios esse intelligamus, ac si necesse sit, si duae prorsus generationes sint, duos itidem filios inferri. Prodeat ergo et doceat utram generationem malit admittere, illamne ex Patre ante saecula, per quam nondum incarnatus Deus erat Verbum, an vero hanc recentem, et ex muliere? Nam si illam dicet solam, illam dico ante saecula et ex Patre; ille erit utique et quidem solus Filius, qui ex eo secundum naturam est ortus antequam carni et sanguini communicaret: temere autem ac frustra mysterium incarnationis asseritur, et nullo modo se ipsum exinanivit, neque subiit servi formam, sed sic permansit, et veram carnis conjunctionem [0399C] hucusque refugit. Sin vero, qui extremis temporibus ex muliere natus est, is utique dicetur et quidem solus Filius atque etiam solam hanc ex muliere generationem admittemus: ergo necessario perdidit illud ex Deo Patre Verbum ne sit secundum naturam Filius. Sed videt prorsus vir Dei 981 amator, quam sint hae sententiae absurdae, et quantopere ad impietatem vergant. Ut ergo via regia gradiamur, duas dicimus fuisse nativitates, sed unum in utraque Filium, cum in carne nondum esset, Verbum ex Deo, eumdem vero postea etiam incarnatum, et qui propter nos generationem secundam subierit. Nam si dixisset, in hominibus oportere prorsus, si duas generationes dicamus, duos esse filios recte ac vere dixisset: sed quia Christi mysterium et incarnationis ratio aliam viam tenet, et in rebus nostris non eodem modo conspicitur, cur consuetudine, quae apud nos viget, inspecta, deinde animum ad res admirabiles et quae rationem superant adjiciens, ad imbecillam [0399D] et stultam infidelitatem manifeste labitur? quod autem mihi in mentem venit admirari, illud est, cum enim in his verbis confessus esset, Ecclesiam unum Filium agnoscere, ac subjunxisset, nimirum ipsum illum Dominum Christum, nusquam postea retinuit unum, sed ipsas res unitas distinguit inter se; ac seorsim utramque ponit, non quid Verbum sit secundum naturam, quid item caro disquirens, sed hominem et Deum, tanquam sola, ut ipse putat, aequalitate gloriae in unum colligens: quod neque credibile est cuiquam, neque fieri potest; tantique mysterii rationem ad absurditatem deturbat. »

 

  1. Unctionem: Spiritus sancti Christo homini ex ipsa unione hypostatica debitam fuisse, non meritis primum obvenisse ostendit. —Non minus solide refellit Cyrillus argumenta Nestorianorum petita ex unctione sancti Spiritus a Christo suscepta, ex ejus baptismo ac progressu successivo in gratia et sapientia. [0400A] Et unctionem quidem cum a Christo homine meritis suis acquisitam fuisse dicerent, illumque sola gratia in Filium Dei adoptatum exinde probarent, respondet Cyrillus unctionem hanc naturae assumptae non ex meritis, aut profectu in virtutibus primum obvenisse, sed eidem vi ipsius unionis hypostaticae debitam fuisse, id quod negari haud posset, quin unio haec tolleretur, Christumque merum hominem fuisse sequeretur. Verba Cyrilli etsi jam supra § 2, num. 5, relata hic repetere haud ingratum erit. «Nomen hoc Christus (ait in libro ad Reginas num. 12) quidam nescio quomodo Dei Patris verbo etiam seorsum ac per se, hoc est, ut extra carnem positum mente concipitur, convenire asserunt: mox vero in illum quoque similiter illud competere contendunt, qui ex sacra Virgine natus est, prout hic quoque per se separatim subsistere consideratur: postremo ambobus simul perinde ac uni congruere tradunt, ratione nimirum conjunctionis, ut ipsi loquuntur, [0400B] in unam illos personam colligante: (Nam verae illius naturalisque unionis, etiamsi unam mysterii hujus viam planam, et ab omni errore tutam propositam habeant, nulla apud illos habetur ratio;) et haec illorum simulata confessio non est sincera, sed atri veneni imposturaeque plena. Nam cum divina Scriptura Christum nominans omnia illi divina simpliciter tribuat, (Novit enim, novit, inquam, illa Dei verbum in humana forma apparuisse, et carnem factum esse) illorum autem institutum et scopus, qui diversa ab his sentiunt, sit persuadere eum, qui ex muliere natus est, hominem esse unum quempiam, qui per incrementa, ut dixi, et per propriam, hoc est, humanam virtutem dignum se praebuerit, qui honorem quoque connexionis cum Dei verbo assequeretur, et insigni praedestinatione eligeretur. » Tom. IV Conc. col. 698. Dein vero numero immediate sequenti ostendit nomen Christi seu uncti non praecise Verbo, sed humanitati, utrique tamen propter unionem hypostaticam convenire. «Idcirco (ita [0400C] pergit Cyrillus) nomen hoc Christus soli quoque verbo, quod ex Deo Patre ortum est, ut seorsim ac per se subsistere consideratur, convenire asserunt. Nos autem ita sentire aut loqui nequaquam didicimus: quandoquidem tunc primum verbum Jesu Christi appellationem sortitum dicimus, cum factum est caro; siquidem ob id Christus vocatur, quia exultationis oleo, hoc est, Spiritu sancto a Deo Patre inunctum est. Quod autem inunctio illa assumptae humanitatis ratione illi conveniat, id apud recte sentientes in quaestionem non venit: nam si Dei Verbum Deus est, nulla utique unctione indiget. Nec ullus unquam docuit, Dei Verbum Spiritu sancto inunctum, aut sanctificatum esse, quasi is secundum naturam ab illo sit diversus, superior et excellentior. Minus namque sine ulla contradictione a meliori semper benedicitur (Hebr. VII, 7). Quia ergo sanctificatio et inunctio humanae naturae humilitati congruunt, fit necessario ut Dei Verbum non tum Christi [0400D] nomine donatum sit, cum etiamnum nudum, hoc est, nondum incarnatum esset, sed tunc demum cum more nostro factum homo, secundum naturam humanam inunctum est. . . Quodsi absolute alicubi Christus nominatur, mox illud incarnatum intelligas: et si verbum audias, peracta jam incarnatione, unitae ipsi carnis non obliviscaris. Porro autem arbitrari, vocem hanc, Christus, seorsim huic, et seorsum rursus illi convenire, istud, inquam, sentire vel loqui stultum est omnino, imo vero impium et profanum. Unus est enim Dominus Jesus Christus non divisus, non dissectus, etc. » Unctionem igitur non meritis hominis assumpti, sed ipsi assumptioni seu unioni hypostaticae ascribendam existimavit Cyrillus, indeque probavit Christum etiam, qua homo est, dicendum esse filium Dei naturalem, utpote, cui ex ipsa nativitate jus ad haereditatem Patris omniaque ejus bona competeret; ut proin ex unctione illa adoptio in Christo probari haud posset, nisi quis [0401A] merum hominem illum fuisse dicere vellet. Eamdem argumentandi rationem postmodum etiam adhibuit Vigilius papa in responsionibus ad capitula Theodori; et in responsione quidem ad capitulum 32 cujus verba jam supra § 2, num. 5, vidimus, ait: «In suprascripto trigesimo secundo capitulo, in commento Epistolae ad Hebraeos adhibetur illud Petri, ubi dixit: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute; et infertur: Qui autem Dei Spiritu unctus est, omnimode aliquid inde assumpsit; et additur: Quis autem furens dicat, de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam? Per quae verba purus homo Christus inducitur, qui unctione Spiritus sancti particeps factus sit divinae naturae, sicut et alii: Et mercedis justae nomine, quia dilexerit justitiam, et oderit iniquitatem, perpetuam meruerit unctionem. Qui ergo ita sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit. » Tom. IX Conc. col. 82. Similia et in responsione ad capitula 7 et 39 leges.

 

                [0401B] V. Eadem respondet ad argumentum ex baptismo Christi desumptum, aitque imperfectiones saltem in illo admitti debere, si baptismo indiguisse dicatur. —Argumentum Nestorianorum ex baptismo Christi desumptum eadem fere responsione, solvit Cyrillus dicens, Christum non primum ad ripam Jordanis ex merito actionum, sed in ipso utero et ex primo conceptionis instanti Spiritus sancti plenitudinem sibi vi unionis hypostaticae debitam accepisse, nec contrarium, seu necessitatem baptismi 982 in Salvatore, ejusque in hoc lavacro adoptionem defendi posse, quin is in duos scindatur filios, quorum alter dicatur Patri coaeternus, eique in omni perfectionum genere aequalis; alter vero merus homo, aut omnino imperfectionibus quibusdam in principio obnoxius, et ab iis deinceps in baptismo justificatus; aut saltem in illo primum ob praecedens virtutis exercitium Spiritus sancti gratia donatus. «Miror vero (ait in fragmentis contra Theodorum relatis in [0401C] collatione 5 synodi V) adversarium scripsisse, quod nunquam conjunctionem ad Deum Verbum meruisset et Jesus, nisi prius immaculatus esset effectus per unctionem. Nam quidem primum disjungit manifeste et discernit aperte duos dicens filios. Deinde dicat, quando, sicut ait, immaculatus effectus est, et ad Deum Verbum conjunctionem meruit, utrum ex ipso utero, aut cum tricesimo anno esset. Pervenit quidem ad Jordanem, quaesivit vero etiam Joannis baptismum. Siquidem ex utero sanctus esset, sanctum effici eum, et non magis esse? Quod enim fieri dicitur, omnino necesse est intelligere, quod non erat, quod factum est. Sin autem erat sanctus semper, et hoc non in tempore factus est, quomodo dicit Spiritum super eum devolasse, et conjunctione dignum ipsum demonstrasse, et addidisse ei quod deerat? Quid enim erat quod omnino ad sanctificationem deerat ei ex ipso utero, magis vero et ante secundum carnem nativitatem sancto et immaculato et sanctificanti [0401D] creaturam? Cum igitur dicat, quod non utique meruisset Jesus conjunctionem ad Deum Verbum, nisi prius immaculatus effectus esset, plurimas simul accusationes adversus sua scribit vaniloquia. Nam primum quidem indecenter dicit, meruisse: deinde disjungit in alterum separatim filium, qui ex semine est David, quem ipsum solum separatim Jesum nominare impudenter contendit. Ad haec immaculatum eum effici dicere, tanquam hoc aliquando non habentem, plurimam hoc habet et blasphemiam. Unitus enim Deus Verbum ex ipso utero carni suae, unus erat, et sic et immaculatus Filius, sanctus sanctorum, et de sua plenitudine dans non solum hominibus, sed etiam sursum et in coelo rationabilibus virtutibus. » Tom. IX Concil. col. 238. Spiritum nempe sanctum etiam homini assumpto ex unione hypostatica proprium fuisse, nec ex gratia, aut benigna solum assumentis voluntate in baptismo primum esse collatum existimavit Cyrillus, unde et lib. [0402A] IV adversus Nestorium, cum verba hujus haeresiarchae retulisset dicentis: «Gloriam assumpti Spiritus descendens comparavit: commendavit baptizatum Pater, etc. , » in hunc modum argumentatur: «Glorificabatur sine dubio, Spiritu divina efficiente signa, non ut deifer homo, ab externa superioreque natura eo munere comparato, ut nobis accidit; sed Spiritu tanquam proprio usus. Deus enim erat ex natura, ideoque Spiritus ejus ab eo non erat alienus. Non igitur extrinsecus neque adscitam aliunde dicimus ipsi datam Spiritus efficientiam, similiter ac nobis ipsis, aut certe sanctis apostolis. Dedit enim illis Christus potestatem adversus spiritus immundos, ut eos ejicerent: jussit etiam ut curarent omnem infirmitatem et omnem languorem in populo. Intrinsecus igitur et ab ipso est Spiritus ejus: cujus rei perspicuum est argumentum, quod etiam aliis illum tribuere potest, et non ex mensura, ut ait beatus Evangelista: nam ille omnium Deus ad mensuram quidem tribuit sanctis viris Spiritus sancti gratiam, et alii quidem [0402B] dedit sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alteri gratiam curationum: idque est, ut opinor, quod tanquam ex mensura possunt ii, qui habent efficientiam? At vero Dominus noster Jesus Christus ex sua plenitudine profundens Spiritum, ut etiam Pater, non illum dat tanquam ex mensura iis qui digni sunt accipere. Quanam igitur de causa, vir egregie, eum, qui non ex mensura dat spiritum, in eorum numerum refers, qui dimensum illum habent? dum comparatam a Spiritu ejus gloriam dicis, et illius efficientiae subjectum potius, ut unum e nobis, gratiae loco ejus cooperationem accepisse, quam proprio Spiritu divina signa effecisse. » Tom. VI oper. fol. 98 et 99. Et paulo infra pressius adhuc de baptismo loquitur, ostenditque ipsum Christum esse, qui baptizat in Spiritu sancto, seu hominibus, dum in nomine Christi baptizantur, Spiritum sanctum infundi; Christum proinde baptismo non eguisse ad id, ut sanctificationis seu augmentum, seu plenitudinem reciperet, [0402C] cum Spiritus sanctus ipsi jam ex prima conceptione proprius, ejusque dona aliunde debita essent. «Itaque (verba sunt Cyrilli) reliquas ejus (Nestorii) voces, si placet, examinemus. Pater, inquit, commendavit: ac verbum commendandi, quidnam hoc loco sit intelligere non possum: nam ea vox mediis nundinis est, et vili concione, et plebeia nugatione plena: sed tamen puto significare, deposuit, verbi gratia vel testatus est. Quomodo igitur, rogo te, commendavit Pater hominem inhabitatione divina dignatum? An vero id minime, sed ostendit potius proprium Filium hominem factum, manentem tamen in carne id ipsum, quod erat, et est, et erit, nempe Deum? Jesus Christus enim heri et hodie, idem et in saecula. Age igitur voces de eo dictas exquiramus. Quid ergo ait evangelista: Et testimonium perhibuit Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem sicut columbam e coelo, et manentem super eum: hic est qui baptizat in Spiritu: Et ego vidi, et testimonium [0402D] perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I, 32 et 33). Ibat enim dispensatoria ratione Dominus noster Jesus Christus, ut Jordanem sanctificaret, dignatusque est baptizari nobiscum, ut mysterium illius secundum carnem dispensationis modis illi convenientibus exsequeretur: oportebat enim, ut illud ex Deo Patre Verbum hominem esse factum agnosceretur: sed baptizabatur quidem ut homo, baptizabat autem ut Deus in Spiritu sancto. Neque vero dicimus, vel more subservientium, vel tanquam ab alio quopiam Spiritus sancti participationem subministrasse, sed potius tanquam ex natura Deum ex plenitudine sua infundentem sanctificatos reddidisse. Cur ergo rectis verbis sententiisque neglectis effectam esse asseris inhabitationem in homine ab ipso Dei Verbo; quamvis plurimi sancti viri inhabitantem in se ipsis habuerint, illum universorum Deum et ex iis nemo in suo Spiritu baptizaverit, aut divino more in aliquibus habitaverit, aut inhabitasse dictus sit, cum ipse [0403A] Christus in nobis habitet per Spiritum, qui est ejus quoque proprius, ut etiam procul dubio Dei et Patris? » Ibid. fol. 101. Vigilius quoque papa simili ratiocinio Theodori errores refellit dicens ad capitulum 54: «In suprascripto quinquagesimo quarto capitulo, id quod Apostolus dicit: Quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. III, 16). Christus justificatus esse asseritur, sive quod ante baptismum cum subtilitate competente legem custodivit, 983 sive quod etiam post illud gratiae conversationem cooperatione Spiritus cum magna subtilitate compleverit. Quae verba quia item purum hominem Christum justificatione eguisse demonstrant, si quis ita sapit . . . et non magis ipsum ut verum Deum consubstantialem Patri et Spiritui sancto justificare impios per fidem credit, anathema sit. » Tom. IX Conc. col. 90. Et ad cap. 6. «In suprascripto sexto capitulo rursus tanquam purus homo a Spiritu, cujus praesentiam post baptisma suscepisse [0403B] dicitur, ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus, sicuti caeteri homines, de quibus, ut hic videtur dici, Apostolus ait: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII, 14). Si quis haec ita sapit, . . . et non Deum Verbum incarnatum unum esse credit, et confitetur, et praedicat Christum, anathema sit. » Ibid. col. 69. Vide etiam responsionem ad capitulum 19 Theodori paulo ante num. 2 relatam.

 

  1. Similia reponit ad ratiocinium quod Nestoriani formaverant ex progressu successivo in sapientia et gratia, qui de Christo in Evangeliis astrui videtur. —Quod progressum in virtute successivum spectat, quem Nestoriani Christo homini affingebant, respondit Cyrillus loco primum citato, nihil unquam perfectionis, aut sanctitatis ei defuisse, qui ex primo conceptionis instanti omnem gratiarum plenitudinem jure sibi debitam recepit; profectum autem illum in sapientia et gratia, qui de Christo per evangelistas memoratur, nihil aliud esse, quam manifestationem [0403C] externam, qua pro ratione aetatis coram hominibus magis ac magis glorificabatur. Quod si vero hanc perfectionem revera successu temporum primum a Christo fuisse acquisitam quis defenderet, ea sententia ipsum incarnationis mysterium destrui, Christum autem virtutibus ita successive ornatum merum hominem, aliamque a Verbo divino personam statui existimavit. «Quomodo igitur ad illa (ait libr. III adversus Nestorium) quae dixisti demonstranda, ea afferre non erubescis, quae verbis beati Lucae dicta sunt: Jesus autem proficiebat aetate, et sapientia et gratia (Luc. II, 52)? At enim in sapientia factum esse incrementum dicis: tametsi quomodo id non stultum sit? credimus enim ex ipso ventre atque utero virgineo ipsum Emmanuel, cum Deus esset, hominem prodiisse, plenum procul dubio sapientia et gratia, quae illi naturaliter inerat. Quodnam igitur is incrementum susciperet, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, qui supernae gratiae simul cum Deo [0403D] et Patre largitor est! Quomodo igitur proficere dictus est? Ut ego arbitror, quia Deus Verbum pro incremento et aetate sui corporis, divinorum illorum bonorum, quae sibi inerant, manifestationem admetiebantur. Consideremus enim illum, quamvis homo jam nostri similis factus esset, initio latere studuisse, veluti sine strepitu ac tacite paulatim mysterii vim disponentem: et ad hujus rei fidem Deus ac Pater nobis erit locuples auctor, cum dicit: Jacob puer meus, suscipiam eum; Israel electus meus, suscipiet eum anima mea; dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet: non clamabit, neque vociferabitur, neque audietur vox ejus foris: calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet (Isai. XLII; Matth. XII). Increpabat etiam ipsos sanctos apostolos, ne eum manifestum facerent. Ergo nova res et insolita ostensa esset, et quae curiosius esset exquirenda, si adhuc infans divinam sapientiae speciem ostendisset, sed cum paulatim [0404A] illam, et pro corporeae aetatis ratione amplificaret, omnibusque perspicuam faceret, convenienter admodum profecisse dici potest. » Tom VI Oper. fol. 86. Similia leges etiam in Oratione altera de recta fide ad Reginas num. 16, tom. IV Conc. col. 819. In defensione autem ad oppositionem anathematismo quarto ab Orientalibus factam ait: «Sed quia parum quid ex nostra epistola posuerunt in principio suorum sermonum, et minantur nobis, quod in tempore sint redarguturi, quasi non mediocriter peccaverimus in Verbum ex Deo Patre; et incrementum et profectum, qui ad carnem pertinet, naturae ipsius insipientissime tribuerimus: age et ad hoc convenientia dicamus, adjiciendo totam epistolae partem . . . Habet autem sic, quod dictum est: et si audieris, quod profecerit Jesus aetate et sapientia et gratia, ne putes, Verbum Dei sapiens profectu effectum esse. Commemorabo autem magis, quod sic divinus Paulus scripserit: Christus Dei virtus [0404B] et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Neque rursus illud nugaciter ausis dicere, quod proficere in aetate et sapientia et gratia homini attribuamus: hoc enim, ut opinor, nihil aliud est, quam dividere in duos unum Christum: sed, sicut paulo ante dixi, filius, qui est ante saecula, in novissimis saeculi temporibus in Filium Dei praedestinatus esse dicitur, suae carnis nativitatem sibi appropians dispensative. Sic et existens sapientia ejus, qui genuit, proficere in sapientia dicitur, quamvis perfectissimus sit, utpote Deus, dum humanitatis proprietates per summam unitionem in se convenienter suscepit. » Tom. V Conc. col. 47. Demum et Vigilius papa in responsione ad capitulum 12 Theodori, ubi profectus iste successivus de Christo homine asseritur, ait: «In suprascripto duodecimo capitulo eadem, quae in septimo capitulo videntur exponi, asserendo, Dominum nostrum Jesum Christum per habitationem sancti Spiritus ad omnia informatum et per tempora ad perfectionem unctionis ejus auxilio pervenisse. Si quis [0404C] igitur eum non sua deitate perfectum esse credens, sed tanquam purum hominem unctione sancti Spiritus indigentem fuisse adjutum sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit. » Tom. IX Conc. col. 72. Facile ex his quilibet videt, omnia et Cyrilli et aliorum, qui contra Nestorianos pugnarunt, ratiocinia eo potissimum collimasse, ut ostenderent, ex adversariorum suorum principiis, ex dogmate scilicet adoptionis in Christo, ac argumentis quibus hanc stabilire conati sunt, unionem hypostaticam, ipsumque proin Incarnationis mysterium tolli, Verbum divinum in rei veritate naturam humanam haud assumpsisse, nec carnem factum esse, Christum vero purum hominem existimari debere, eatenus tantum a reliquis distinctum, quod ob singularem conjunctionem, qua voce veluti tessera sua utebantur Nestoriani, rejecto constanter unionis vocabulo, in communionem dignitatis ac nominum cum Verbo admissus sit.

 

                [0404D] VII. — Ostendit, si Christus ut homo sit Deus nuncupativus, duas esse personas, nosque ejusdem cum homine per Verbum assumpto esse dignitatis. Nestorii verba. —Eodem porro argumentorum genere petebant Cyrillus, aliique alterum quoque erroris Nestoriani caput, quo Christus ut homo, nuncupativus tantummodo Deus dicebatur, ut num. 8 paragraphi praecedentis vidimus. Et huic quidem assertioni singulariter opposuit divus Cyrillus anathematismum octavum his verbis conceptum: «Si quis dicere audet hominem assumptum una cum Dei Verbo adorandum et glorificandum, et Deum tanquam alterum cum altero connominandum esse, (hunc enim intellectum 984 particula, cum, adjecta, perpetuo ac necessario affert) et non potius una adoratione Emmanuelem honorat, unamque illi glorificationem attribuit, quatenus Verbum factum est caro, anathema sit. » In defensione autem hujus anathematismi ad oppositionem Orientalium ait: «Dicere hominem [0405A] adorari cum Deo, et coappellari Deum, omnino est confiteri duos adorandos, vel etiam inter se coappellandos. » Tom. V Conc. col. 54. Et in responsione ad reprehensionem Theodoreti docet, ex eo quod homo assumptus cum Verbo appelletur Deus, seu nuncupative tantum talis sit, manifeste sequi Verbum proprie sibi non uniisse naturam humanam, et Emmanuelem esse purum hominem nobis similem. «Siquidem, inquit, ipse Deus simul et homo, et adoratur sicut unus adoratione una, et non coadoratur, et simul appellatur Deus: ne Emmanuel credatur esse homo simpliciter, et communis sicut nos, et per gratiam divinae gloriae particeps; sed confiteamur illum potius Deum in carne propter nos, id est, vere hominem factum, non mutatione naturae secundum alterationem et versionem, sed unionis dispensatione. » Ibidem col. 119 et 22. Demum libr. II adversus Nestorium dicentem: «Non est per se Deus, quod est in utero formatum; . . . [0405B] sed quia est in assumpto Deus, ex assumente, qui est assumptus, tanquam assumenti conjunctus, simul appellatur Deus: » respondet Cyrillus naturam humanam utique per assumptionem Verbo factam esse propriam, illudque tam parum post incarnationem ab ea separatim cogitari posse, quam parum, si hominem appellaveris, anima ejus a corpore disjuncta considerari queat, ut proin Christus, etiam quatenus homo est, Deus verus et non nuncupativus dici debeat. Dein ait, asserere hominem assumptum eadem cum reliquis hominibus ratione appellari Deum, idem esse ac asserere duas in Christo esse personas, duos Deos; quin et sequi, nos ejusdem omnino cum illo homine dignitatis esse, quem tamen Verbum modo prorsus ineffabili sibi univit. Verba Cyrilli tam profunda sunt, ut materiam hanc omnem exhausisse videantur. «Quis enim (ita ille) prorsus hoc dicere est ausus? Aut quis ignoravit unquam, quod natum est ex carne, carnem esse? Sed tamen erat propria Verbi, et unus cum illa intelligitur, [0405C] ut procul dubio, quemadmodum superius diximus, etiam hominis anima cum suo corpore. Ergo si quispiam de nobis quoque dicere velit non esse hominem ipsum corpus per se, nonne superfluens in sermone, et nugax merito dicetur? Neque enim quisquam negaturus est ipsum per se corpus non esse hominem, sed potius hominis corpus dici. Sed nemo tamen duas in partes dividens ac seorsim ponens animam et corpus, dixerit unquam corpus eodem cum anima appellari nomine ad unum hominem significandum: neque enim aptus erit ejusmodi sermo, sed potius imperitiae plenus. Sed cum utrumque secundum naturalem unionem conjunxerit ad unius hominis constitutionem, tum demum hominem appellabit, nec videbitur inepte absurdeque dicere. Oportuit ergo, si omnino sapiens homo, solersque erat, corpus quidem illud ex muliere dicere, et insuper fateri, illud unitate secundum hypostasin cum Verbo conjunctum unum Christum, et Filium [0405D] et Dominum absolvisse, eumdem simul et Deum, et hominem. Nunc vero hoc omisso, perversa graditur via, de recta decedens, ac duos nobis Deos praedicat, unum secundum naturam ac veritatem, illud nimirum ex Deo Patre Verbum; alium vero praeter hunc, qui scilicet cum eo Deus appelletur. Ut enim nemo nostri generis dicitur cum seipso et solo conversari, verbi gratia, sed cum altero conversatur, ac si quem e terrenis regibus quisquam dixerit se cum seipso regnare, jure sit ridendus, et nugabitur, dum quod de uno soloque dicitur, sic ponit atque pronuntiat tanquam de duobus; ita stultum sane sit, putare hoc ipsum, simul appellari, de uno soloque dici posse: duo namque prorsus erunt, et alter secundum naturam Deus, alter vero procul dubio cum id solum habeat, ut scilicet cum eo vocetur Deus, idque extrinsecus et acquisitum recens nobis Deus exstitit. . . . Hoc si ita est, quomodo adoramus Christum, et illi flectetur omne genu? Quomodo etiam [0406A] illum venerari confiteris, cum tamen formides, ut dixisti, ne hominicola esse videaris? Sed habet ad hoc aliquam, ut ipse putat, acutam responsionem: Nam tanquam conjunctus assumenti simul appellatur Deus: quomodo assumptus est, eloquere, aut quonam conjunctus est modo? Nam siquidem secundum veram unionem, illam secundum hypostasin dico; desine tandem unitam dividere: et opportune etiam a nobis dicetur tibi individuum dividenti: Quod ergo Deus conjunxit, homo ne dividat (Matth. XIX). Sin assumptionem, seu conjunctionem esse dicis externam ac relativam, quomodo non advertis in nobis etiam esse Deum; et nos illi conjungi relative, et participes nos factos esse divinae ejus naturae? . . . Ergo nos quoque ex sententia simul cum illo ex natura Deo dii erimus, atque vocabimur, nobisque flectetur omne genu, etc. » Tom. VI Oper. fol. 58 et 59.

 

                VIII. Cum vero ad confirmandam sententiam suam [0406B] abuterentur Nestoriani textibus Scripturae, quibus homines interdum dii vocantur, prout Moyses deus Pharaonis appellatus est, eadem fere ratione respondet Cyrillus, aitque libr. II adversus Nestorium: «Quid dicis? Qualem sermonem eructas de corde tuo, non ab ore Domini, ut scriptum est? Nemo dicit anathema Jesum, nisi in Beelzebub. Ut intelligitur, verbi gratia, aut dicitur a nobis Deus ipse Moyses, sic etiam Christus? Itane, dic mihi ad similitudinem Israelis est etiam filius? O summam impietatem, o verba, quae nec ipsius Salvatoris nostri gloriam deprimere verentur! . . Nam beatus Moyses homo erat, ex natura similis nobis, nihil praeterea. Quia vero dicente Deo: Veni, mittam te ad Pharaonem regem Aegypti, et educes filios Israel de terra Aegypti (Exod. VII). Pro recusandi occasione exiguitatem vocis obtrudit, causatus, quod minime esset eloquens ab heri et nudius tertius, ideo Deum dicentem audivit: Ecce dedi te Deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit tibi interpres (Ibid.). Infirma namque [0406C] est lex ad quempiam a diaboli servitute liberandum. Sed id quoque mediatore Christo perfectum est, quemadmodum scilicet eo tempore in Aegypto, cum beato Moysi ipse Aaron fuisset adjunctus, Israel est a servitute liberatus. Sed quia successu temporum futurum erat, ut Christus etiam sub lege fieret, utpote nostri similis, et homo, ideo post Moysen secundo loco positus est Aaron. Atque haec est quidem ratio mysterii. Sed tamen si quis velit illud quoque dicere, Moysen illum magnum virum hac Dei appellatione fuisse honoratum, juxta commune illud, et ex gratia atque magnificentia Dei in nos dictum: Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes; num etiam hoc modo Christus est Deus? Jam vero, quomodo id non sit insania, et inane stultae mentis excrementum? Ille 985 enim, ut jam dixi, nuda et simplici est honestatus appellatione, cum homo ex natura esset; sed hic est vere Deus (nam Deus erat Verbum) in humana forma praestantiam suae naturae, qua cunctis [0406D] excellit, integram servans: neque enim natura divina ex eo, quod descendit ad communionem carnis et sanguinis, in pejus unquam perverti potest: itaque etiam cum homo apparuit, ut Deus tamen agnoscitur, ejusque rei perspicua sunt argumenta in Evangeliis de eo scripta. Dixit enim beatus Joannes: Cum vero esset Jerosolymis in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes ejus signa, quae faciebat: ipse vero Jesus non credebat seipsum illis, quia ipse sciebat omnia, et quia non opus habebat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II). Atqui inspicere posse cor hominis et occulta scire, non ulli homini, qui sit nostri similis, convenit, neque vero ulli alteri creaturae, sed illi soli, qui etiam fingere dicitur singillatim corda nostra (Psal. XXXII). Hoc si ita est, quonam modo sola ac simplici appellatione honoratus est Emmanuel, ut perinde ac Moyses appelletur Deus, et non potius id vere sit, quod esse dicitur? » Tom. [0407A] VI Oper. fol. 41 et 42. Tota haec Cyrilli argumentatio eo recidit, ut dicat denominationem Dei extrinsecam, nec Verbo convenire posse, cum istud per incarnationem a naturae suae excellentia haud exciderit; nec naturae assumptae, cum Christo etiam qua homini eae praerogativae attribuantur, quae vero Deo propriae sunt; ex quibus ulterius inferre videtur, illum ut talem quoque, aut verum Deum, aut si istud negetur, merum hominem, aliamque prorsus a Verbo assumente personam esse.

 

  1. Naturam assumptam Verbi assumentis templum esse in sensu Nestorianorum negat, eo quod hac sentiendi ratione mysterium Incarnationis evertatur. —Ad argumentum Nestorianorum desumptum ex verbis Scripturae dicentis, Verbum habitasse in nobis; item, Omnem plenitudinem divinitatis inhabitasse in Christo, etc. , ex quibus inferebant hominem assumptum Verbi divini templum, proinde non verum Deum dici debere; respondet Cyrillus denuo adversarios [0407B] suos hac explicatione totum Incarnationis mysterium pervertere, atque in hac sententia sequi, Patrem aeque ac Spiritum sanctum incarnatos fuisse, cum et isti in hominibus sanctis habitare dicantur, hocque in sensu quotidie adhuc mysterium Incarnationis renovari. Audiamus Cyrilli verba lib. I adversus Nestorium: «Quod ait (Nestorius) divinae naturae in carnem demutationem et impossibilem esse, et nullo modo illi convenire, id rectissime dictum fatemur. Laudandus est enim a nobis, quod in hac parte recte loqui voluerit. Fateor enim manere illam inconcussam, neque ullo modo in aliud quidquam demutari diversum ab eo, quod esse creditur. Sed ejus verba longe ab eo quod deceat, et ab ipsa veritate aberrasse, in eo quod humanationem idem esse, atque in homine inhabitationem affirmat, conabor ostendere. Nam si in uno et solo Emmanuele id verum esse asserit, ejus rei causam doceat, neque enim illam intelligere queo: alioqui certe hunc definitorem [0407C] ac legumlatorem eorum, quae temere dicere libuerit, nemo ferat. Sed non ad unum definitionis hujus vis pertingit, neque ulla erit invidia, etiam si omnibus insit. Ergo non semel, sed saepius Deum factum hominem inveniemus: neque solum illud ex Deo Patre Verbum, sed adjiciam ego certe etiam ipsum Patrem, ac praeterea Spiritum sanctum. Dixit enim per quemdam e sanctis prophetis, de hominibus per fidem justificatis: Inhabitabo in ipsis, et inambulabo, et ero ipsorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (I Cor. VI). Dixit etiam ipse Christus: Et si quis me audierit, veniemus ego, et Pater meus; et mansionem apud eum faciemus, et in ipso diversabimur (Joan. XIV). Scripsit etiam beatus Paulus: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus ut famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus vero ut filius super domum ejus, cujus domus sumus nos (Hebr. III, 5, 6). Quin etiam de sancto Spiritu: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III)? Ergo si idipsum, quod inhabitare [0407D] in aliquibus ille omnium dominus dicitur, hoc illa est humanatio, vel incarnatio, dici liceat, etiam in unoquoque divinae naturae participe, atque etiam inhabitantem in se illum habente, et hominem factum esse, et insuper incarnatum. Quod si factum est, et si ut verum admittitur, jam illud ex Deo Verbum saepe carnem factum dici nihil prohibet: inhabitat autem etiam adhuc in multis eum colentibus. » Dein vero genuinum verborum, quibus errorem suum confirmare nitebantur Nestoriani, sensum exhibet, sicque pergit: «At enim, inquit, scriptum est de Verbo: habitavit in nobis. Dixit etiam beatus Paulus de omnium Salvatore Christo: In eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Fateor illum habitasse in nobis (sic namque scriptum est) nec non in illo inhabitasse, tibi dicenti non repugnabo: sed velim potius has theologorum voces examinare. Nam beatus evangelista cum prius dixisset, Verbum caro factum est, subjunxit opportune; [0408A] Et habitavit in nobis; ut per utrumque integram Christi mysterii cognitionem nobis traderet. Nam unitum esse carni secundum hypostasin illud ex Deo Patre Verbum indicavit aperte, cum dixit, ipsum esse carnem factum: jam vero carnem factum non in carnis transisse naturam, neque mutationem in id, quod non erat, subiisse, sed cum eo, quod secundum nos factum est, mansisse, quod erat, id rursus perspicuum facit, illa verba, Habitavit in nobis, prioribus illis adjiciens. Habitasse autem dicit beatus Paulus in Christo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter, ne quispiam simplicem, vel habitudinariam (Graece: [Greek] scetikhún) habitationem suspicetur; sed veram, ut modo dixi, et secundum hypostasim. Neque enim vir ille spiritu Dei plenus ignorabat incorporeum esse Dei Verbum, et impalpabile. Verum quia necesse erat, ut mysterii explicatio nulla ratione manca videretur, sed adeo accurate ac distincte ad rectam regulam veritatemque traderetur, ut [0408B] omne miraculum superaret, vim infert consequentiae rerum, et prope dixerim, quod incorpoream illam summamque naturam decet, contemnit: adjecit enim verbum, corporaliter, cum aliter dicere non haberet, quam nostra intelligentia et lingua consequi posset. » Tom. VI Oper. fol. 26 et 27. His plane concordant, quae in eumdem Pauli textum scribit Cyrillus in oratione altera de recta fide ad Reginas: «Credentes itaque, ait, Verbum carnem non per aliquam sui transmutationem, aut versionem, sed per veram templi proprii, hoc est, corporis anima humana perfecti unionem, in nobis habitasse, pie recteque asseveramus, dum magnus ille Paulus omnem divinitatis plenitudinem in ipso inhabitasse scribit, non quidem per participationem, aut habitudinem, ([Greek] hæ scetikwðû) aut gratiae communicationem, sed corporaliter, hoc est, essentialiter, per inhabitationem illam 986 aliud nihil insinuare voluisse, quam veram, naturalemque Verbi cum sacra carne unionem. Quemadmodum licet hominis spiritus in ipso habitare [0408C] dicatur, non alius tamen, aut diversus ab illo judicatur. Fit enim, ut orationis schemmate, de una persona duplicis quandoque personae ratio nobis offeratur, neque ob id tamen veritas ulla ex parte laeditur: ut cum exempli causa divina Scriptura de Deo praedicat: Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII). Atqui spiritum hominis in ipso formatum, ab ipso homine aliud non esse omnibus perspicuum est. Huc et illud quoque beati David tendit: Nocte cum corde meo exercitabar, et moerebat spiritus meus (Psal. LXXVI, 7). Ecquis, quaeso, erat, qui cum corde suo exercebatur, propriumque spiritum moerentem habebat? Oportet itaque locutionum formulas non usque adeo anxie excutere, sed ipsas rerum naturas potius contemplari, earumque ductu ad ipsam veritatem contendere. » Tom. IV Conc. col. 827 et 30. Quod vero spectat textum Apostoli: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), ex perversa interpretatione, quam de eo dederant [0408D] Nestoriani, sequebatur, reconciliationem illam alteri ab eo, quem sacra virgo genuerat, ascribendam esse, quo tamen asserto veritatem reconciliationis tolli existimabat Cyrillus, dicens ipsum Filium divinum in natura assumpta mundum et sibi et Patri reconciliasse. «Nequaquam asserimus (ait in citata primum oratione altera ad Reginas) id quod rudiores quidam faciunt, alium ab eo, quem sacra Virgo in lucem edidit, Christum in homine inhabitasse, mundumque sibi reconciliasse: sed ipsummet Deum et Patrem in Christo mundum sibi reconciliavisse. Filius namque post humanam naturam assumptam factus est mediator, et ad pacem obtinendam quodammodo reconciliator, non alteri cuipiam in mundo obedientiam concilians, sed ut in propria persona Deo Patri: quandoquidem Christo reconciliati, per ipsum et in ipso, Deo quoque omnium Salvatori reconciliamur. Hinc illud: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos. (Matth. [0409A] XI, 2). Quod ii autem, qui se illi adjungunt, non alteri cuipiam reconcilientur, quam vero naturalique Deo, illud idem ipse his verbis perspicuum facit: Qui, inquit, credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me (Joan. XII, 44). Et qui videt me, videt eum qui misit me (Joan. XIV). Et rursum: Credite in Deum, et in me credite. » Tom. IV Conc. col. 866. Eumdem ergo, quem sacra Virgo genuit, hanc mundi reconciliationem perfecisse ex recta fide docebat Cyrillus, quod tamen dici haud posset, si secundum Nestorianorum expositionem Verbum in homine assumpto tantummodo habitasset, ac vere et hypostatice sibi illum non uniisset; cum nec Verbum, nec homo assumptus, si separatim spectentur, satisfactionis praestandae, mundique reconciliandi capaces fuissent. Demum et respondet Cyrillus ad illos loquendi modos, quibus adversarii hominem ex Maria genitum hominem Deiferum, aut Dominicum dixerant, rursumque probat, ex iis personarum divisionem sequi, [0409B] ac Christum, si Deifer dicatur, merum hominem censendum, simulque veram Verbi incarnationem negandam esse. Opposuit huic errori anathematismum quintum, ibique condemnat eos qui dicere audent, Christum hominem Deiferum, ac non potius verum Deum esse, utpote unicum ac naturalem Filium; id quod magis dein explanavit in declaratione hujus anathematismi dicens: «Impiorum dogmatum inventores, Nestorius, et qui illum sectantur, aut eadem cum illo sapiunt, incarnationis quidem vocem confiteri se simulant, attamen Dei Verbum secundum veritatem incarnatum, hoc est, manendo, quod erat, hominem nostri similem factum esse negant. Affirmant autem unigenitum Dei Verbum in homine ex sancta Virgine nato perinde ac in uno aliquo ex sanctis inhabitasse, ita ut jam non oporteat confiteri, quod unus sit Christus et Filius, et Dominus, et adorandus, sed tanquam homo per se et separatim intellectus, ob solam copulationem in unione dignitatis honoratus simul adoretur et conglorificetur. Habitat [0409C] quidem in nobis omnium Deus per Spiritum sanctum. Dixit enim jam dudum per unum e sanctis prophetis: Quoniam inhabitabo in eis, et inambulabo; et ero ipsorum Deus, et erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). Scribit et beatus Paulus quoque: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. III). Et ipse Christus de sanctis suis prophetis, sive de sanctis qui antecesserant, ait: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum (Joan. X, 35). Sed non ita Deus in Christo habitat sicut in nobis. Erat enim natura Deus, nobis similis factus, unusque ac solus Filius, etiam cum caro factus est. Quicunque igitur Deiferum hominem eum esse dicere audent, ac non potius Deum hominem factum, necessario in propositum anathematismum incidunt. » Tom. V Conc. col. 11. Et in defensione ad reprehensionem Theodoreti ait: «Dicimus [0409D] enim nos, non debere ab aliquo Deiferum hominem nominari Christum, ut non sicut unus sanctorum intelligatur, sed magis Deum verum illud Verbum Dei, quod factum est homo, et incarnatum est. » Et interjectis quibusdam: «Obstupesco autem, quod cum ubique Deum esse Emmanuelem affirmet, in his deprehenditur illi propheticam mensuram tribuere. Hominem enim Deiferum eum esse dicit, ut videatur similis nobis, qui per sanctum Spiritum Deum omnium habemus in nobis habitantem. Habitat enim in cordibus nostris, et sumus templa Dei viventis. Neque idem fuerit dicere, Verbum factum esse hominem, et putare, Deum habitare in homine. Nam etiamsi vera est beati Pauli vox, quod complacuit in ipso habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter, id est, non per habitudinem, attamen unum inquit esse Deum Patrem et unum Dominum Jesum Christum, per quem omnia. Praeterea dixerit aliquis, etiam in homine habitare spiritum ejus: unde et de [0410A] nonnullis scriptum est: Eos autem, qui inhabitant domos luteas (Job. IV, 19); ex quibus et ipsi de eodem luto sumus: et tamen unus intelligitur, et est secundum constitutionem homo, ex carne et rationali anima illam inhabitante. Quare igitur non cessat rectam minimeque perversam fidei rationem conturbare? Aliquando enim unum dicit Christum et Filium et Dominum, eumdem Deum simul et hominem; aliquando vero prophetarum mensuram ei dans, Deiferum hominem appellat; ignorans fortassis quod illum nobis aequalem faciat; siquidem non est vere Deus, sed templum potius, utpote in quo habitet Deus Verbum, sicut et in nobis. » Ibid. col. 111 et 114.

 

                987 X. Si Christus quatenus homo praecise dicatur pontifex noster, meritum redemptionis nostrae auferri ait. Et si pro se quoque sacrificasse asseratur, eum etiam peccato fuisse obnoxium probat. —Argumentum, quod Nestoriani ex pontificia Christi dignitate [0410B] ejusque sacrificio desumpserant, explodit Cyrillus dicendo verum jam non esse quod Deus per Filium suum mundum redemerit, quin et omne sacrificii pro nobis oblati meritum destrui, si solus homo assumptus, et non ipsum potius Verbum in natura sibi unita confessionis nostrae pontifex et apostolus dicatur: insuper ex eo quod homo ille pro se ipso quoque sacrificasse statuatur, sequi eum cum caeteris hominibus peccato obnoxium fuisse, secus ac Scripturae de illo docent. «Tu vero (ait ad Nestorium lib. III) stulte formidas, et illi (Verbo) tribuere et nomen et rem apostolatus ac sacerdotii, nescio qua de causa erubescis. Num enim ipsum convenire putas homini illi ex muliere tanquam ab illo diverso, simplicem, ut ipse putas, conjunctionem habenti, et solius dignitatis aequalitatem? Quomodo igitur jam ipsum Verbum, quod Deus erat, nostras res juvisse cernitur, si per alium quoque ad Deum ac Patrem adducti sumus? Non enim jam per ipsum accessum habuimus, sed fuit mediator noster homo nostri similis, [0410C] fictum habens divinitatis nomen. » Tom. VI Oper. fol. 64. Et fol. 93 ita argumentatur: «Indiget igitur hostia pro suis delictis, quisquis peccati reus tenetur: et obtulit seipsum Christus pro genere secundum carnem, hoc est. pro nobis, non autem pro seipso, cum peccato superior esset, utpote Deus: nam si propter se est immolatus, ergo non soli nos ejus sanguine empti sumus, secundum scripturas, sed nobiscum erit et ipse redemptus, neque juxta Isaiae vocem: Dominus tradidit ipsum peccatis nostris (Isai. LIII), sed pro suis etiam datus. Ubi enim est hostia et oblatio, ibi prorsus remissio peccatorum. Decepit igitur totum orbem terrarum beatus Paulus, qui de illo scripsit: Talis enim nobis decebat, ut esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus; qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel seipsum offerens. [0410D] Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, quod post legem est, Filium in aeternum perfectum (Heb. VII, 26). Quomodo igitur sanctus est pontifex Christus? Vel quomodo innocens et impollutus, si nobiscum indiget hostia pro peccatis remittendis, et ad peccatores justificandos oblata? Quomodo segregatus a peccatoribus, si una cum ipsis justificabitur, cum hostia non alia de causa offeratur, quam pro istis ipsis? » Cum vero et Nestorius et ejus fautores Orientales objicerent, quod, si Deus Verbum esset summus sacerdos, nemo jam foret cui tanquam majori sacrificium offerret: item, quod pontifex per omnia nobiscum tentatus ad sacerdotalem dignitatem singulariter vocatus, per illam glorificatus, et in eodem cum Melchisedech ordine collocatus fuerit; quae tamen omnia ipsi Verbo convenire haud possent; respondet Cyrillus in hunc modum: «Crede quod quamvis Deus secundum naturam esset, [0411A] et in forma Patris Filius, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi assumens. Si autem factus est homo, assumpsit autem et servi formam, quomodo censebit parvum, et dispensationis rationibus incongruum, appellari, et esse apostolum, et pontificem? Et qui mensuram humanitatis nostrae non dedignatus est, quomodo repudianda duceret humana? » Et post pauca ita pergit: «Itaque si unum dicunt filium, nullo modo partientes in duos, unum ex semine David, et alium ex Deo Patre Verbum; quomodo non laedunt sacramentum, partientes dispensationem Deo et homini? Et non potius unum et eumdem Deum et hominem esse dicunt, ut sint omnia ejus, et quae divina, et quae humana? Nam quando aliquid, quod Deum maxime decet, de ipso dicitur, hoc certe omnimodo et verum esse dicimus; Deum enim ipsum esse scimus. Et si humane quidpiam dictum fuerit, etiam hoc admittemus. Confitemur enim, quod Deus est in carne et sanguine, et humanitatis [0411B] mensuram per humana agnoscimus. Millia enim millium sanctorum angelorum ministrant ei, et divinum ejus thronum circumstant seraphim. Quando autem factus est homo, vocatus est etiam pontifex, non quod tanquam majori Deo offerret sacrificium, sed quod sibi ipsi et Patri fidei nostrae confessionem procuraret. Audiens quod dictus est sacerdos propter humanitatem, erubescis? Deinde quomodo non admiratus es, quod non secundum sacerdotum morem, alteri detulerit sacrificii modum; sed sibi ipsi potius et Patri, ut dixi? Quando dicis, indignum esse Deo, ut sacrificet, astipulor et ego. Sed si solum esset, et absque carne Verbum, recte diceres: at vero, quia factum est caro, vide et sacrificantem propter humanitatem; et in dignitatibus ultra creaturam sicut Deum: considet enim cum Deo et Patre. Itaque et vide ipsum sacrificantem secundum humanitatem, considentem autem ut Deum. Quid enim dicit beatus Paulus? Talem habemus pontificem, qui [0411C] consedit in dextera throni magnitudinis in excelsis (Hebr. VIII). Scientes igitur quod factus est homo. cum Deus esset (est autem unus et idem Filius), illi omnia tribuemus, ut uni; et dispensationis modos non ignorabimus, cogitationis vim semper provide et sapienter ad obedientiam ejus convertentes. » Tom. V Conc. col. 66.

 

  1. Falsum esse dicit quod Verbum in natura propria sit passibile, si in natura assumpta passum statuatur. Quin ait omnino necesse esse ut ipsum Verbum pro nobis mortuum esse asseratur, cum secus meritum satisfactionis subsistere nequeat. —Cum vero instarent Nestoriani, dicerentque, ex doctrina, qua Christus, etiam ut homo, verus esse Deus statuitur, passionem, mortem, aliasque humanae naturae infirmitates, seu imperfectiones divinitati ascribi, Verbumque divinum passibile dici, reposuit Cyrillus, in Scripturis ubique legi, quod Pater coelestis ipsum Filium ex se ab aeterno genitum hisce omnibus tradiderit, [0411D] feceritque obnoxium; negari insuper veritatem incarnationis, ac meritum redemptionis, nisi admittatur Verbum divinum ista in corpore, quod per unionem sibi reddidit proprium, sustinuisse; exinde tamen illud tam parum mortale censeri posse, quam parum mortalis sit anima, licet mortem in corpore patiatur. «Verum quo planius fiat (ait in epistola ad Monachos Aegypti, num. 24) quod dicitur, age, et in nostram quoque mortem inquiramus, ejusdem rationem accurate consideremus. Nunquid ergo mortalium quispiam sana mente utens, dum corpus hoc terrenum exstinguitur, una cum illo ipsam quoque animam exstingui credit? Non existimo, vel uni ex omnibus id esse persuasum: et tamen, quod communiter accidere solet, non corporis, sed hominis mors appellatur. Ad eum itaque modum et de ipso quoque Emmanuele statuas licet. Erat enim Verbum in eo, quod ex muliere susceptum erat, tanquam in proprio corpore; hoc ipsum autem corpus 988 praefinito [0412A] tempore in mortem contradidit, nihil interim incommodi propria natura sustinens: ipsum namque et vita est, et caetera omnia vivificans est: verumtamen, quae carnis sunt, veluti propria in se transferens, et mortem perpessum, ac resurgens, quod erat pro omnibus mortuum, proprio sanguine humanum genus expiasse, et quotquot per terrarum orbem degunt, Deo et Patri acquisivisse dicitur. » Dein, num. XXV, ostendit meritum redemptionis ex eo solo haberi, quod ipse Filius aete nus aeterni Patris mortem in carne propria pertulerit. «Unus ergo, inquit, omnes dignitate praestans pro omnibus animam suam posuit, et oeconomica quadam ratione carnem per mortem non nihil humiliari sinebat. Verum secundum propriam naturam, in quam nullus dolor, nulla cadit perpessio, eamdem mortem vicissim destruxit, quo hac nimirum ratione corruptio in omnium corporibus enervaretur, mortisque imperium dissolveretur. Etenim, ut in Adam omnes moriuntur, sic e [0412B] contrario in Christo omnes vivificamur. Neque enim ea quae ad salutem nostram faciunt, secundum naturam divinam perfecisset, si secundum naturam humanam mortem nostri causa non sustinuisset. Traditur namque mortem primo oppetiisse ut homo; mox vero per id, quod sua natura est Deus, in vitam denuo rediisse. Si igitur mortem secundum Scripturas corpore non pertulit, neque spiritu vivificatus revixit quoque. Quod si vero in vitam non resurrexit, fides nostra vana est, et in peccatis etiamnum sepulti jacemus. Nam juxta beati Pauli doctrinam in mortem illius baptizati sumus; peccatorumque remissionem per sanguinem illius obtinuimus. » Eadem urget et num. 26, dicitque mortem nullatenus destructam, aut, quod idem est, satisfactionem plenam pro peccatis nostris praestitam non esse, nisi ipsum Verbum divinum mortem pro nobis in carne assumpta tolerasse statuatur. En ejus verba: «Porro si neque verus Dei Filius est Christus, neque natura Deus, sed aeque ac nos nihil aliud, quam homo, aut [0412C] divinitatis instrumentum; nequaquam per Deum salutem consecuti sumus; sed per eum, qui nostri similis nostri causa mortuus, alteriusque virtute et potestate resuscitatus est. Quomodo ergo mors per Christum devicta dicitur? Atque Christum de sua anima ita pronuntiantem audio: Nemo tollit illam a me, sed ego pono eam a me; potestatem enim habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursum sumendi eam (Joan. X, 18). Qui enim mortem nesciebat, ille secundum propriam carnem in mortem omnibus communem se abjecit, quo et nos quoque una cum illo ad vitam resurgeremus. Revixit enim despoliatis inferis, non ut nostrae conditionis homo, sed ut Deus in carne nobiscum et supra nos. Obtinuit autem in ipso tanquam in capite incorruptionem. Contrita est mors quoque, dum corpori, quod ipsius vitae erat, hostiliter insultat. Quemadmodum enim illa per Adam vicit, ita per Christum debellata corruit. » Tom. IV Conc. col. 614 et 15. Ulterius ex verbis Apostoli ad [0412D] Philippenses: Qui cum in forma Dei esset. . . humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, etc. , probat ipsum Filium seu Verbum divinum mortem in forma sibi unita sustinuisse, et Patri in crucem usque obedientem factum esse. «Considera igitur (inquit lib. V adversus Nestorium) ut is, qui in forma Dei et Patris erat, ut pote Deus, ille character et figura substantiae ejus, et qui nullo modo minor erat, cum per omnia sit, et intelligatur aequalis, exinaniverit semetipsum, et in humilitatem sponte demiserit. Jam quisnam sit exinanitionis modus, expone, quomodo etiam sit humiliatus, formam servi accipiens, et usque ad mortem factus obediens, mortem autem crucis. An non est omnibus evidens id humiliari, quod sublime sit, non quod intrinsecus et ex natura submissum et humile? Id, nisi fallor, exinaniri, quod plenum sit, et nullius rei indigeat? Illud etiam accipere servi formam, quod ante illam fuerit secundum naturam liberum? [0413A] Illum etiam hominem inveniri, qui id non erat, priusquam esset inventus? Quis ergo ille est secundum naturam sublimis, qui seipsum ad humilitatem dejecit? Quis etiam plenus, ut exinanitus esse intelligatur? Quis ultra servitutis mensuras, ut dicatur servi formam accepisse? Quis, cum homo prius nostri similis non esset, id inventus esse dicitur? Haec enim uni ex nostro numero et vulgari homini audere tribuere stultum sit, et extremae omnium amentiae revera plenum: convenient autem aptissime illi supremae naturae. Sed illud Dei Verbum ex nimia erga nos benignitate atque clementia obtulit pro nobis proprium corpus, et accepta servi forma factus est Deo et Patri obediens usque ad mortem: nec refugiendum censuit, quo minus carne pro nobis pati vellet, quamvis ut Deus esset secundum naturam impassibilis. Iste vero stulte de divinis ejus propter nos consiliis erubescit, et quem honorare se existimat, afficit injuria: nam a passione illum eximit, [0413B] tametsi nemo illum in sua natura passum dicat: nec sentit se probibere, ne illum Salvatorem et Redemptorem universorum confiteamur, si is, per quem salvati, et per cujus venerandam crucem redempti sumus, alter ab illo sit proprie ac seorsim Filius et Dominus. Ac si est homo simplex, et non in humana forma ipsum ex Deo Patre Verbum apparuit, prodeat, ostendat, et in forma ipsum esse et aequalitate Patris (non enim rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo) et praeterea servi formam accepisse, tanquam non habuerit aliquando, et exinanitum fuisse, ut qui in propria natura plenitudinem habuerit. » Tom. VI Oper. fol. 127. Rursum et ex verbis ejusdem Apostoli, Rom. VIII: Qui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, etc. , eamdem veritatem probat, in hunc modum argumentatus: «Si Deus Pater proprium Filium, illum ipsum nimirum, qui ex illius substantia ortus est, pro nobis donavit; ergo corpus, quod mortem sustinuit, proprium illius erat, qui secundum carnem [0413C] passus est (nam secundum divinitatis naturam pati non poterat); ita enim, qui secundum se pati nequit, dispensatorie mortem perpessus est. Proinde qui unum in duos dispertiunt, aperte impietatis crimine sese constringunt: quandoquidem si est homo per se et secundum se divisim, et non ipsummet Dei Verbum carne indutum, Pater proprium pro nobis Filium dedisse non invenitur. » In Lib. ad Reginas, Tom. IV Conc. col. 770.

 

                XII. Ipsum Verbum propter formam assumptam servum Patris dici ostendit. Verba Nestorii. —Assertioni demum Nestorianorum Christum, quatenus homo est, Dei servum appellantium, ita ut servi forma, quam Filius Dei accepisse dicitur, soli rursum assumpto homini conveniret, opponit Cyrillus, alienam prorsus esse hanc expositionem a mente Pauli testantis eumdem, qui ab aeterno in forma Dei fuerat, in fine temporum formam servi accepisse, ut proin ipsum Verbum in natura sibi unita Patris servus [0413D] dici debeat, nisi quis 989 denuo Christum in duos dividere ac consequenter veritatem Incarnationis atque exinanitionis tollere velit. «Unigenitus Filius (ait in defensione anathematismi 6 ad reprehensionem Theodoreti) qui est in forma Dei Patris, et aequae cum illo mensurae per omnia, paris gloriae ac liber, forma servi assumpta frater appellatus est eorum qui sub servitutis jugo erant, hoc est noster. Itaque quasi unus ex nobis didrachmum persolvit censum exigentibus, et factus est sub lege quasi homo, qui ut Deus legislator est: docebat autem discipulos suos, quia et Filius est vere, et in forma servi propter carnem, tametsi secundum naturam propriam liber sit, ut pote Deus, et ex Deo. Verumtamen propriam servi formam habens propter exinanitionis mensuram, tributorum exactoribus subditus erat. Quocirca, si quis dicat eum appellatum esse servum per vocem sanctorum prophetarum, nullo modo offendi decet: cognoverant enim per [0414A] revelantem eis Spiritum sanctum, quia Verbum, quod est ex Deo Patre, factum homo, erat quidem et sic liberum, tanquam Filius, neque sic tamen mensuram sapientis exinanitionis repudiabat, configuratus nobis servitutis jugo subditis. Sic et Deum suum dicit Patrem, quamvis natura Deus existeret, et ex ipso, et nullo modo gignentis eminentia minor. Cum igitur Nestorius sic scribat de Christo: Atque adeo passus pontifex misericors, non vivificator ejus, qui passus est, Deus: et Deum Christi Verbum Dei nominaverit, hisque adjecerit. Erat autem et ipse infans, et infantis Dominus: hos illius sermones non solum indecore, sed et valde impie dictos asserimus. Nam si Deus Christi est Verbum, quod ex Deo Patre est, duo utique erunt modis omnibus et indubitanter. Quomodo autem intelligatur idem infans et infantis Dominus? Non igitur dicetur et suimetipsius Deus ac Dominus Emmanuel, quandoquidem ipse idem simul est Deus et homo, postquam Verbum Dei homo [0414B] factum et incarnatum est. Quod autem deitas aliud quiddam est secundum suam naturam, aliud autem secundum naturam suam humanitas. quomodo quis dubitaverit? Verumtamen unus est Christus ex ambabus deitatis et humanitatis naturis, secundum dispensationis unionem. » Tom. V Conc. , col. 115.

 

                XIII. Calumniam de inducta confusione naturarum in Christo amolitur, accurate exponendo naturam Incarnationis. —Existimantibus porro Nestorianis, principia a se statuta necessaria omnino esse, ut differentia naturarum in Christo salvaretur, atque idcirco etiam Cyrillum de inducta confusione, ac resuscitato Apollinarismo accusantibus, sequelam hanc ex sua vel Ecclesiae potius doctrina nullatenus timendam esse ostendit sanctus doctor, dum naturam seu essentiam incarnationis pluribus in locis dilucide exponit, aitque conjunctionem naturae humanae cum persona Verbi necessario fieri debuisse, cum secus vera incarnatio, aut naturae utriusque unio subsistere [0414C] haud valeret; inde tamen nullatenus confusionem aliquam seu conversionem divinitatis in carnem, vel vicissim inferri posse. Et in defensione quidem anathematismi primi Theodoreto respondet his verbis: «Sed sapiens et astutus enarrator, quae quidem dicere decebat, et necessarium erat, praetermittens, et omnino de talibus nihil cogitans, alia aggreditur via. Confestim enim se convertit ad necessitatem astruendi conversione superius esse Dei Verbum, nec in naturam carnis transformatum esse: quasi vero anathematismus id confirmet ac ostendere velit. Audiat itaque, qui occurrere his, quibus contradicit, nullo modo novit: superflue loqueris homo, et repugnas sententiae odiosae etiam apud nos. Novimus enim quod conversionis obumbrationem sustinere divina et suprema natura non patitur: sed neque Dei Verbum esse desinens hoc, quod est, in naturam transiit carnis. Quia vero ait, a Dei forma assumptam servi formam, doceat in medium procedens, si absque [0414D] subsistentiis solae et per se formae convenerunt inter se. Sed existimo, ipse se statim evertet. Non enim similitudines simpliciter non subsistentes, et formae convenerunt inter se per unionem dispensatoriam; sed rerum sive substantiarum concursus est factus, ut inhumanationis ratio vere facta credatur. Ergo si dicemus, carnem factum Verbum, non confusionem, non mixturam, non conversionem aut immutationem contigisse dicimus circa ipsum, sed unitum potius ineffabiliter et inenarrabiliter corpori animam habenti intellectivam. Quod autem uniri dicitur, non statim confunditur, sed potius alterum assumit. Affirmamus igitur Verbum, quod ex Deo Patre est, assumpsisse sanctam et animatam carnem, unitumque secundum veritatem inconfuse, ex utero ipso processisse hominem, permansisse autem etiam sic Deum verum. » Tom. V Conc. , col. 90. Praetereunda haud arbitramur ea quae Cyrillus in epistolis ad Successum Diocaesareae Isauriensis provinciae episcopum hac de re [0415A] scripsit, ubi et mysterium incarnationis singulari eruditione explanat, et criminatoribus suis toto studio obviat. «Quia vero, (ita in prima ad praedictum episcopum epistola scribit) nonnulli nobis Apollinarii errores objiciunt ac dicunt: Si unum dicitis Filium secundum perfectam atque commistam unitatem illud ex Deo Patre Verbum hominem factum et incarnatum, utique illud etiam opinari et sentire decrevistis, commistionem vel confusionem aut compactionem factam esse Verbi cum corpore, aut certe corporis immutationem in divinitatis naturam. Ea de causa nos admodum sapienter, ut calumniam repellamus, dicimus illud Dei Patris Verbum modo, qui neque intelligi, neque exprimi verbis possit, unisse sibi corpus animatum anima intellectuali, et prodiisse hominem ex muliere, non immutatione naturae, sed potius dispensatoria voluntate nostri similem factum. Voluit enim homo fieri, non eo amisso, quod secundum naturam Deus erat. Sed quamvis in nostras mensuras descenderit, [0415B] et servi formam induerit, tamen sic quoque in suae divinitatis excellentia, et in suo naturali dominatu permansit . . . Considerantes igitur, ut dixi, modum humanationis, intelligimus duas inter se indissolubili unione convenisse naturas citra confusionem, atque immutationem ullam: caro enim caro est, et non divinitas, etiamsi Dei caro facta est: itemque Verbum Deus est, et non caro, quamvis dispensatoria ratione propriam sibi fecerit carnem. Igitur cum id consideramus, nihil illum in unitatem concursum violamus, dum ex duabus naturis factum esse dicimus: sed post unionem naturas alteram ab altera non dividimus, neque in duos filios illum unum impartibilemque secamus, sed unum asserimus Filium, et, ut sancti Patres dixerunt, unam naturam Dei Verbi incarnatam. Itaque quantum ad considerandum attinet, atque animi oculis tantummodo contemplandum, quomodo homo factus sit ille Unigenitus, duas naturas unitas esse dicimus, unum vero Christum et Filium et Dominum illud Dei Patris Verbum [0415C] hominem factum, et incarnatum asserimus. At si placet, hanc ipsam nostram compositionem, qua sumus homines, 990 in exemplum accipiamus. Ex anima namque et corpore sumus compositi, duasque naturas intuemur, alteram corporis, alteram animae: sed unus ex utriusque unione constat homo: neque vero, quia ex duabus naturis homo compositus est, duos putare debemus homines, qui unus est, sed unum eumdem per compositionem, ut dixi, qui ex anima constat et corpore. Nam si negaverimus ex duabus diversisque naturis unum ac solum esse Christum, qui post unionem dividi non possit, dicturi sunt, qui cum recta fide bellum gerunt: si totum una est natura, quomodo factus est homo, quamve carnem propriam fecit? etc. » Tom. V, part. II, fol. 536 et seq. Cumque offensi fuissent quidam, quod dixisset Cyrillus unam naturam incarnatam, in altera ad Successum epistola mentem suam desuper apertius dat dicens: «Rursus ignorant, qui recta pervertunt, [0415D] unam revera esse naturam Verbi incarnatam. Si enim unus est Filius, ille natura ac vere, illud ex Deo Patre Verbum ineffabiliter genitum, qui deinde secundum assumptionem carnis non inanimatae, sed intelligente anima praeditae prodiit homo ex muliere, non propterea in duas personas, duosque filios dividetur, cum permanserit unus, non tamen sine carne aut extra corpus, sed ipsum proprium habens, per unitatem quae distrahi nullo modo possit. Qui autem hoc dicit, is nullo prorsus modo permistionem aut confusionem, aut ejusmodi aliud significat: neque id rursus tanquam ex necessaria ratione ullo modo consequetur. Nam etiamsi unus dicatur a nobis unigenitus Filius Dei incarnatus, et homo factus, non propterea permistus est, ut illi putant, neque in carnis naturam transiit Verbi natura, neque rursus natura carnis in Verbi naturam: sed cum utrumque in sua proprietate naturali permaneat et consideretur, juxta rationem paulo ante redditam, ineffabiliter et inexplicabiliter [0416A] unitum, unam nobis Filii naturam ostendit, sed, ut diximus, incarnatam. Non enim ipsum, unum, in his solis quae secundum naturam simplicia sunt, vere dicitur, sed in his etiam quae sunt per compositionem conjuncta, cujusmodi est homo ex anima constans et corpore. Nam ejusmodi res cum alterius sint speciei, et minime ejusdem inter se essentiae, tamen cum unitae sunt, unam hominis naturam absolvunt; quamvis adsit in compositionis ratione differentia, secundum naturam rerum ad unitatem concurrentium. Supervacue igitur ratiocinantur qui asserunt, si una sit natura Verbi incarnata, prorsus consequi permistionem atque confusionem factam fuisse, imminuta nimirum atque subtracta hominis natura. Neque enim imminuta neque subtracta est, ut aiunt: nam ad plenissime declarandum quod sit factus homo, satis est fateri illud fuisse incarnatum. Hoc enim si a nobis taceretur, haberent locum aliquem eorum calumniae: cum vero necessario subjunctum [0416B] sit, incarnatum esse, ubinam ullus imminutionis, subtractionisve modus relictus est? » Ibid. f. 142 et 43.

 

                XIV. Ex loquendi modis quos adhibebant Nestoriani necessario inferendas esse duas personas demonstrat. Verba Nestorianorum. —Quod spectat loquendi modos a Nestorianis, ut differentiam naturarum efficacius exprimerent adhibitos, cum nempe passim, ubi de Verbi incarnatione loquebantur, inter hunc et illum distinguerent, merito ipsis exprobrat Cyrillus, nihil dici potuisse, quo apertius personae unitas in Christo destrueretur, uti revera cuilibet rem vel obvie consideranti patet. «Quandoquidem (ait lib. De Fide ad Theodosium) unum Christum in duos secernunt, et crassa quadam separatione inter hunc et illum inducta, utrumque seorsum ac quasi per se stare contendunt; et alterum quidem, eum nimirum qui ex Virgine natus est, perfectum hominem; alterum rursum ipsum Dei Patris Verbum esse dicunt; non quid inter Dei et carnis naturam intersit distinguentes, neque intra solos discrepantium naturarum [0416C] terminos consistentes: ita enim a veritate non aberrarent: alia enim carnis, alia rursus Verbi est natura. At hi alterum seorsum ac per se, tanquam merum hominem statuunt; alterum vero ut verum naturalemque Deum nominant . . . Ad verbum autem hunc in modum scribere ausi sunt: Hic siquidem (nempe Dei Patris Verbum) verus et naturalis est Filius; ille vero (puta Virginis natus) aequivoce Dei Filius dicitur; et paulo post iterum: Utique Dei Verbum non est homo, sed hominem assumpsit. Quandoquidem Unigenitus jam inde ab initio per se, Dei omnium opificis Filius est: homo autem, quem suscepit, cum natura Deus non sit, propter eum, a quo assumptus est, qui verus Dei Filius est, eodem cum ipso nomine appellatur. » Tom. IV Conc. , col. 626. Jure abs dubio dixit Cyrillus crassam per hosce loquendi modos, per distinctionem scilicet inter hunc et illum, separationem induci, cum nemo non videat pronomina hic et ille non utique de naturis, sed plane [0416D] de personis intelligenda esse, ac proin si in Verbo incarnato sit hic et ille, duas quoque in ipso personas admitti, vel potius veram incarnationem Verbi negari, ut alibi saepius monet Cyrillus. Hinc et Vigilius papa in responsione ad capitulum 20 Theodori eadem ratione inter illum et illum distinguentis, ut supra § 2, num. 15 vidimus, ait: «In suprascripto vigesimo capitulo, ubi octavus psalmus videtur exponi, et nudus homo (sicut et in aliis jam dictum est) Christus asseritur, et divisus a Verbo monstratur, et dualitas inducitur personarum. » Cumque et ipse arbitraretur veram incarnationem in Theodori sententia subsistere haud posse, in hunc modum pergit: «Quae si quis ita sapit, . . . et non ita in Christo Domino duas naturas indivisibiliter et inconfuse unitas intelligat, ut manente differentia earumdem naturarum, ipse unus atque idem verus sit Dei et verus nominis Filius, anathema sit. » Tom. IX Conc. , col. 76.

 

  1. Unde fucatam censet eorum professionem de [0417A] unitate personae. —Nec excusandos ab hoc errore Nestorium aliosque judicat Cyrillus, licet unitatem personae in Christo non una vice depraedicarent. Id enim verbotenus tantum ab iis fieri, talemque professionem alienissimam esse a principiis, quae alibi semper adoptaverant, solidissime commonstrat. «Ipsum Verbum (ait lib. II adversus Nestorium) ex Deo Patre substantialiter natum nostri similem factum esse dicimus, et incarnatum et hominem factum, hoc est, sibi corpus sumpsisse ex sancta Virgine, et suum illud fecisse: nam hoc modo fit, ut vere unus sit Dominus Jesus Christus, hoc modo illum ut unum adorabimus, si non hominem ac Deum seorsim ponamus, sed unum et eumdem esse credamus in divinitate et humanitate, hoc est, Deum simul et hominem. At vero noster hic recentissimae impietatis inventor, quamvis Christum unum se dicere simulet, tamen ubique naturas dividit, et seorsim utramque ponit, asseritque non illas inter se vere convenisse, sed [0417B] praetexit excusationes ac praetextus in peccatis, ut scriptum est, et modum quemdam conjunctionis comminiscitur, illum nempe secundum solam, ut dixi, dignitatis aequalitatem, 991 ut ex ipsius verbis plane docebimus, et tanquam in homine, qui nihil supra caeteros habeat, ipsum ex Deo verbum ex participatione inhabitans facit, ac voces, quae sunt in evangeliis, ita dividit, ut aliquando certas quasdam soli ac proprie Verbo tribuat, aliquando seorsim illi, qui est ex muliere editus. » Tom. VI. fol. 30 et 31. Paulo post autem recitat Nestorii verba superius § 2, num. 16, a nobis relata, quibus haereticus iste unitatem personae admittere videbatur, ac dicebat divisionem nullam esse conjunctionis, dignitatis, filiationis; Christum nullam pati divisionem; Christum esse individuum; non esse duos Christos, non duos filios, non primum et secundum; neque alium et alium, sed ipsum unum esse duplicem, non dignitate, sed natura. At illusorium esse hunc loquendi modum statim probat Cyrillus dicens: «Explica mihi rursus quidnam [0417C] individuam conjunctionem dicis? Unitatemne, secundum hypostasin nimirum, quam ipsi praedicamus, cum pro dogmatum veritate certamus; an vero hanc, quae secundum appositionem, et alicujus ad aliquid vicinitatem intelligitur? . . . At vero nos haud isto modo factam in Christo unionem dicimus. Non enim, ut quispiam, verbi gratia, conjungitur alteri per unanimitatis modum, vel per corporis viciniam, sic ille quoque conjunctus est; sed, ut saepius jam dixi, secum effecit corpus ex sancta Virgine sumptum, et illud ex Deo Patre Verbum carni non inanimatae vere unitum dicimus. Igitur, si conjunctionis, ut ipse vocat, vis eam unitatem significat, quam ipsi intelligimus, illam, inquam, secundum hypostasin, recte sane dixit, nullam esse Christi, qua Christus est, divisionem: neque enim est alter et alter, neque filius et filius, alius atque alius, prior et secundus, sed unus nimirum et ante carnem et post carnem: sic namque erit, ut dicis, secundum dignitatem atque etiam secundum [0417D] potentiam individuus, imo vero idem. Id si ita est, quomodo illum et individuum duplicem esse ais, et non dignitate, sed natura? Non enim, quia Dei Patris Verbum assumpta carne prodiit homo, similis nobis, ideo duplex est appellandus: unus est enim, et non sine carne, qui secundum propriam naturam extra carnem et sanguinem. Ut enim, qui nostri similem hominem occidisset, non utique tanquam duos violasset homines, jure accusaretur, sed unum solum, quamvis fortasse ex anima et corpore consideretur, et iis, quae alterutri accidunt, natura non sit eadem, sed diversa: ita vicissim in Christo est intelligendum: non enim est duplex, sed unus et solus Dominus ac Filius illud ex Deo Patre Verbum, non sine carne: nam inter humanitatem et divinitatem maximam esse differentiam, sive distantiam, ego quoque fateor: diversa sunt enim, quae his nominibus indicantur, quod ad rationem essentiae pertinet, et nihil inter se similia videntur. At ubi nobis [0418A] profertur in medium Christi mysterium, illius unionis ratio non ignorat quidem differentiam, sed divisionem excludit, non quod confundat aut misceat naturas, sed quod carnis et sanguinis particeps factum ipsum Dei Verbum unus rursum etiam hoc modo Filius intelligitur et appellatur. Tu vero cum duos Christos appellari non debere dicas, neque rursus Filios fateri duos, et opinionem recti dogmatis simules, duos tamen Christos dicere convinceris, et in propriam diversitatem hominem Deumque distinguere, et illum quidem ad operandum cieri, hunc etiam ad opus ciere, conaris ostendere. » Ibid. fol. 44. Noverat scilicet Cyrillus veram seu hypostaticam unionem nunquam ab adversariis suis fuisse admissam, sed moralem duntaxat, seu secundum voluntatem, quam et unitate viri et mulieris, qui in una carne esse dicuntur, explicabant, qua quidem ratione manifeste duae sequebantur in Christo personae, prout duas in rei veritate personas esse viri [0418B] ac mulieris apertissimum est, etsi moraliter una caro appellentur. Unde et Vigilius papa in responsione ad capitulum 30 Theodori, ubi is praedicta ratione unionem Verbi cum humana natura explicaverat, ait: «In suprascripto trigesimo capitulo pessimo exemplo tentatur ostendi, quomodo una persona Christi possit intelligi, id est, sicut de viro et muliere convenientibus legitur, sic et in Christo discretis naturis, quasi unam esse personam: et sequitur perfectam esse naturam Dei Verbi, et perfectam personam, et perfectam hominis naturam, atque personam; et similiter: unde apparet, quia et de exemplo viri ac mulieris, ubi duae personae sunt, et de his quae sequuntur, tametsi tacetur numerus, duae autem inducuntur unius Christi personae. » Tom. IX Conc. col. 81. Et haec demum fuere arma, haec argumenta, quibus singula errorum capita oppugnavit Cyrillus, et bene etiam oppugnasse facile deprehenditur ab iis qui, sepositis praejudiciis, intimam mysterii incarnationis naturam ex principiis sanae [0418C] theologiae rectaeque fidei scrutantur.

 

                XVI. Iisdem ratiociniis respondet etiam Alcuinus Felici et Elipando ad assertionem de adoptione in Christo. —Restat jam ut Alcuini ratiocinia videamus quibus is Felicis ac Elipandi assertis obviavit; et siquidem illa iisdem fundamentis innixa fuerint, immunis sane is erit a criminationibus Walchii, qui tot tantaque reprehensione digna in ejus adversus hos episcopos pugna detexisse sibi visus est. Animus vero nobis haud est singula quibus contra adversarios suos decertavit Alcuinus argumenta hic referre; id enim et nimis longum foret, et a propositi nostri ratione prorsus alienum; quippe qui, prout saepe memoravimus, scriptorem hunc ex eo solo vindicare intendimus, quod ratiocinia atque auctoritates a Cyrillo contra Nestorianos bene ex universi orbis catholici judicio adhibitas, et ipse adversus episcopos Hispanos, eadem, ut paragrapho praecedenti vidimus, cum illis dogmatizantes usurparit. Ipse Alcuinus [0418D] innuit adversariis suis alia arma opponenda haud esse, quam olim a Cyrillo in refutando Nestorianismo usurpata; ita enim lib. IV adversus Elipandum, num. 5, scribit: «Hoc velim certissime vos cognoscere, o viri fratres hujus adoptionis in Christo assertores, quod quidquid beatus Cyrillus Alexandrinae ecclesiae pontifex synodali auctoritate impio respondit Nestorio, vobis responsum esse absque dubio sciatis: quia ejusdem erroris impietas ejusdem veritatis responsionibus destrui debet. » Primum igitur, quo cum Cyrillo utitur Alcuinus, argumentum negativum est, scilicet doctrinam a Felice et Elipando traditam novam esse, nullibi in Scripturis fundatam, hactenus in Ecclesia inauditam, ac vel ideo solum rejiciendam. «Hoc solum (ait lib. I contra Felicem num. 2) si sapienti animo vel humili intelligentia considerare voluisset, praefatum virum Felicem ab errore revocare debuisset, cum tota Ecclesia Christi ab initio apostolicae praedicationis hoc [0419A] nomen 992 adoptionis in Christo, vel nuncupativae divinitatis nunquam habuerit, nunquam praedicavit. Quae nomina nec in Evangeliis, nec in apostolorum Epistolis, imo nec in propheticis totius Veteris Testamenti scriptis alicubi inveniuntur; sed nec in alicujus sanctorum Patrum et doctorum ecclesiasticorum libris, nec in Symbolo apostolico, vel Nicaeni concilii, vel etiam in alicujus synodi affirmatione, aut in aliqua catholicae fidei auctoritate. Et mirum est cur non timeant tales doctores nova inferre, et incognita antiquis temporibus, dum egregius doctor gentium omnes novitates vocum, et inventas noviter sectas omnino firmiter prohibeat a quoquam catholico recipi; in tantum, ut etiam angelis, et omni homini anathema indixisse non dubitaret, si aliter praedicasset, quam ab illo praedicatum esset. » Nec solus fuit Alcuinus, qui de novitate doctrinae Felicem et Elipandum arguit, cum Beatus ac Etherius, insuper et synodus Francofordiensis id ipsum in [0419B] hisce episcopis reprehenderint. Illi quidem lib. II adversus Elipandum inquiunt: «Non didicit Ecclesia hanc fidem tuam per totum mundum, nec consuevit credere in eum, qui de Virgine natus est, non per illum facta esse visibilia et invisibilia: sed tantum per illum, qui non est adoptione, sed genere. Nec habet consuetudinem dicere: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus, qui deitatatem suam exinanivit, apparuit in mundo per subjectae creaturae speciem cum Patre et Spiritu sancto, Abrahae in ipso fervore diei, qui est adoptivus humanitate, et nequaquam adoptivus divinitate. Haec fides tua est. Nam in toto mundo non est, etc. » Tom. II Thesaur. Monum. Eccl. edit. Basnage fol. 348. Patres vero Francofordienses in Epistola ad episcopos Hispaniae ita scribunt: «Tu vero quisquis es, qui Christum praedicas adoptivum, unde tibi iste sensus venisset, voluissem scire; ubi hoc nomen didicisses, ostende. Patriarchae nescierunt, prophetae non dixerunt, apostoli non praedicaverunt, sancti [0419C] tractatores hoc nomen tacuerunt, doctores fidei nostrae non docuerunt, etc. » Tom. IX Conc. edit. Coleti col. 87. Dein et Alcuinus ubique unitatem personae in Christo urget, eamque assertionibus Felicis et Elipandi destrui ratiociniis solidissimis probat. Et singulariter quidem argumentum hoc adhibet contra novum de adoptivo filio dogma, dicens in libello ad Abbates et Monachos Gothiae num. 13: «Si igitur Dominus Christus secundum carnem, sicut quidam improba fide garriunt, adoptivus est filius, nequaquam unus est filius, quia nullatenus proprius filius et adoptivus unus esse potest filius, quia unus verus et alter non verus esse dignoscitur. » Numero autem 35 eadem ratione argumentatur, et postquam ex I Joan. IV sequentia verba retulit: Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, etc. , in hunc modum pergit: «Quid est solvere Jesum, nisi non credere eum vel verum Deum, vel verum Filium Dei in utraque esse natura, qui unus est Deus, et [0419D] unus Filius, et unus Christus in substantia divinitatis atque humanitatis? Non sicut quidam improba caecitate illum in divinitate proprium Dei Patris esse Filium, adoptivum vero ejusdem Dei Patris in humanitate affirmant: et si ita esset, omnino duo filii essent; quia nequaquam, ut praefati sumus, una esse potest persona in proprio filio et in adoptivo, quia unus ex illis verus est filius, alter itaque non verus. Igitur diversum, verum et non verum esse, quis non agnoscat, nisi lethargico et frenetico laboret in morbo? » Noverat nempe et Alcuinus adoptionem in personam, et quidem in personam extraneam, cui ex nativitate jus ad patris haereditatem non competit, cadere, qualis cum in Christo non esset (huic enim bona Patris ex ipsa unione hypostatica, ac proin ex primo conceptionis instanti debita erant), is certe nec quoad naturam humanam filius adoptivus dici potest, aut si dicatur, in duas abs dubio personas dividi debet. Unde et lib. III contra Felicem num. [0420A] 13 his adoptionem describit: «Adoptio quaedam est voluntatis significatio, non nativitatis veritas. Vult enim habere in nomine, qui adoptat sibi filium ex quolibet alieno, illum quem non habet proprium in natura. » In libello autem ad Monachos Gothiae num. 70 ait, nos prius natos, ac tum primum per gratiam beneficium adoptionis consecutos esse, Christum vero jam eo momento quo humanitas Verbo unita est, Filium Dei exstitisse, ac consequenter non adoptivum, sed naturalem ex jure nativitatis dicendum esse. En verba Alcuini: «Videtur hujus haeresis esse causam in animo errantium, quod putant hi, qui asserunt Christum adoptivum esse, unum esse, assumpsisse aliquid et adoptasse: de quo errore in suo loco satis respondimus; et unum aestimant gratiam et adoptionem, cum legitur Apostolum dicere: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. II, 9). Tamen non dixit Apostolus, adoptione pro omnibus gustavit mortem, quia longe [0420B] aliud est gratia multis in locis, et adoptio. Praevenit enim aliquibus in locis adoptionem. Praecessit nos gratia, ut essemus adoptivi; Christus vero non fuit ante homo factus, et post per gratiam adoptivus Filius Dei; sed mox in utero Virginis Deus verus et Deus homo conceptus est; et de utero Virginis Deus verus, et homo verus natus. » Recitato dein divi Augustini in hanc rem testimonio ex lib. Enchiridii ita pergit: «Non eum ante dixit vel conceptum vel natum, et tunc per gratiam adoptionem accepisse, ut Filius Dei esset; sed mox in ipso conceptu et in ipso partu Deum esse verum natum, et Filium Deum [Forte, Dei] verum, et hoc unicum. Quare unicum, si adoptivus est, sicut et nos? Utique quia majore proprietate Filius est Dei, quam nos, qui sumus praeveniente gratia adoptivi filii Dei. » Tom. I. Similia leges in eodem libro num. 71, item et lib. I adversus Elipandum num. 3. Consule etiam libellum Sacrosyllabum in concilio Francofordiensi editum tom. IX Conc. Coleti col. 69 et 70.

 

                [0420C] XVII. Ad argumentum quod Christus qua homo ex Patre aeterno non sit genitus. Verba Felicis. —Cum vero et Felix ac Elipandus praesidium assertionis suae in eo quaererent, quod Christus qua homo ex Patre aeterno genitus haud sit, ac proin, ut talis, filius ejusdem naturalis dici nequeat, argumentum istud cum Cyrillo solvit Alcuinus, dicendo necesse haud esse, ut humanitas Christi sit ex Dei substantia, ut sit naturalis Dei Filius etiam, qua homo est; sed sufficere, quod tota Christi persona genita sit ex substantia Patris: sicut totus Felix erat proprius et naturalis patris sui filius, quamvis ejus anima ex patris semine non esset. «Interrogo te (ait in praedicto libello ad monachos Gothiae, num. 36) profani assertor 993 erroris; anima rationalis, quae in te est, et totum corpus tuum vivificat, vegetat, et movet, et ut sancti Patres volunt, corporis origine non seminatur, sed ex nihilo creata aliunde corpori immittitur: [0420D] an non sit patri tuo adoptiva filia, et caro tantum propria filia? An tu totus anima et corpore, unus et proprius patri tuo sis filius? Quid si homo ex substantia, quae non ex se generatur, corpori conjuncta proprium et verum poterit habere filium. Cur Deum impotentem putas, quod proprium non possit et verum de Spiritu sancto ex Maria virgine natum habere Filium? » Item lib. II contra Felicem ait: «Sed dicis, ut in tuis legitur litteris, quia nullo modo credendum est, ut omnipotens Deus Pater, qui spiritus est, de seme ipso carnem generet. Dic rogo, si scias te animam habere, an non? Nullatenus, tanta est ignorantia in te, ut nescias te animam habere. Scis etiam patrem te habuisse carnalem, ex cujus carne anima quae in te est, non est procreata, nec generata, ut catholica fides habet. Et quomodo potest fieri, ut tu ipse totus sis tui patris proprius filius et verus, ex cujus carne tua anima non est generata? At si teipsum consentias proprium esse filium [0421A] patris tui cum anima et carne, quamvis caro sola de substantia patris et matris procreata sit: ergo multo magis perpende oculis tuis, ut intelligas Dei Patris Jesum Christum in utraque substantia proprium Filium et verum fieri posse . . . . Si vero nullus proprius filius et verus poterit esse, nisi ex substantia patris totus natus sit; ergo in omni humano genere nullus pater habet proprium filium et verum, nisi tantum de carne sola . . . . Tui igitur ipsius utens exemplo, et te ipsum considerans, proprietatem filii, quam in te asseris, cognosce in filio Dei fieri posse, et qui te ipsum dividere non vis propter animam et carnem in duos filios, proprium scilicet et adoptivum: ea ratione nec Christum dividere tentes in duos filios propter perfectae divinitatis et perfectae humanitatis naturam, quia unus est mediator noster Jesus Christus. » Ipsissima certe haec est argumentandi ratio a Cyrillo adhibita, qui prout supra num. 3 vidimus, ex comparatione cum generatione humana [0421B] ostendit, et Christum etiam quatenus homo est, esse natura Patris aeterni Filium, ac Virginem beatissimam vere Dei genitricem appellari, etsi nec Pater coelestis humanitatem, nec Virgo mater divinitatem genuisset, eo quod corpus quod peperit Virgo, Filio ex Patre genito, per unionem hypostaticam evaserit proprium, ut proin Verbum Patris in utero Virginis homo factum utriusque filius naturalis in utraque natura merito dicatur. Insuper probat Alcuinus, quod, si Christus homo sit tantum adoptivus Dei Filius, quia quoad humanitatem a Patre non est genitus, jam beatissima Virgo in rei veritate Dei genitrix appellari nequeat, id quod tamen dudum contra Nestorianos Ecclesia et agnoverat, et publicis judiciis definierat. «Si necesse est (ait lib. I contra Felicem, num. 13) adoptivum esse Christum Dei Patris, propter quod ex substantia sua natus non est secundum carnem, quomodo non est adoptivus filius Virginis ille, qui natus est ex Deo, quia de ejusdem Virginis substantia creatus non est? Ergo si necesse [0421C] est hominem ex Virgine natum, Virginisque Filium adoptive esse Filium Dei: ipso modo necessarium erit Deum Dei Filium adoptive esse filium Virginis, quia alia substantia est Dei Patris, de qua essentialiter natus est Dei Filius; alia Virginis, de qua corporaliter natus est Christus. Aut si hoc non audetis dicere, quia christianum nomen habetis, ut beata Virgo non sit proprie Dei Genitrix, sed per adoptionem, aequum est ut non audeatis affirmare Filium Virginis adoptivum esse Dei Patris Filium. » Strictissima sane argumentatio, ex qua apparet, quam parum dogma Felicis et Elipandi a nota Nestorianismi vindicari queat. Cum vero et hi inde errorem suum confirmare niterentur, «quod unus filius duos naturaliter patres habere nequeat, » sicuti Nestoriani negaverant, Verbum divinum duas generationes sustinuisse; primo quidem ait Alcuinus lib. III contra Felicem num. 2: «Dicis itaque quod unus homo duos patres naturales non possit habere, unum vero [0421D] possit naturalem habere, et alterum adoptivum. Dicam et ego, quod nullus pater unum filium potest habere, utrumque et naturalem sibi et adoptivum: quia ille unus filius non potest dividi, ut sit unus patris et naturalis et adoptivus: vel quaedam filii pars sit adoptiva, et altera naturalis in filii dignitate, vel anima sit adoptiva, et caro in proprietate filii, etc. » Dein vero innuit mysterium Incarnationis omnino exigere ut Christus idem unusque Filius duos patres naturales habuisse dicatur, aeternum nempe per aeternam generationem, et temporalem seu David, ex cujus progenie per generationem in tempore Verbum carnem assumpsit. «Certum namque est (ait lib. I contra Felicem num. 10) Dominum Jesum Christum secundum catholicam fidem et praeconia Scripturarum duas habere nativitates, unam de Patre sine tempore, alteram de matre sine virili conjunctione: et harum duarum nativitatum proprias habere naturas, Dei scilicet, qua de Patre natus, et hominis, qua est de [0422A] matre progenitus: unus idemque Deus, unus idemque homo, unus idemque Filius Jesus Christus. Gemina enim nativitas geminam uni Christo dedit naturam. Qui Deus est de Patre, idem Deus homo est de matre, etc. » Hinc etiam citato lib. III contra Felicem num. 2 sollicite admodum ex epistola sancti Leonis 165 ad Leonem Augustum essentiam incarnationis describit, ac demum concludit: «Nullatenus ergo te, o Felix, humana ratione investigare nativitatem Dei Verbi, qua caro factum est, posse putes: non enim humana possibilitate omnipotentiam divinitatis metiri debes. Ipse, qui lex est naturarum, nulla lege alterius naturae subjacet: nec infirmis humanae conjecturae ratiunculis, qui incomprehensibilis est, comprehendi poterit. Quapropter Unigeniti Dei nativitatem vel divinam vel etiam humanam desine ad nostram mortalitatis impossibilitatem redigere: neque ei, qui extra conceptum humanae originis natus est, humanis diffinitiunculis praejudicare tentes quomodo [0422B] nasci potuisset, vel quomodo esset proprius Filius Dei, dum natus esset. » Duas igitur nativitates, duos patres, aeternum ac temporalem, sensu supra insinuato, in Verbo incarnato admittendos censet; mysterium tamen istud curiosius scrutari vetat, ne humanae rationis infirmitate evertatur potius, quam confirmetur.

 

                XVIII. Ad argumenta ex unctione Spiritus sancti, baptismo et progressu successivo Christi. —Argumenta Felicis et Elipandi ex unctione Spiritus sancti quae de Christo in Scripturis memoratur, ex ejus baptismo ac progressu successivo 994 in sapientia et gratia iisdem denuo responsionibus evertit Alcuinus, quibus olim similia Cyrillus; nempe Christum hominem, cum a primo conceptionis instanti Verbo hypostatice unitus, ac proin non tantum ab omni peccato, vel imperfectione remotissimus esset, sed et vi unionis illius gratiarum ac sanctitatis plenitudine jam tum ornatus, nec regeneratione seu baptismo indiguisse, nec unctionem illam ac virtutum incrementum [0422C] meritis primum suis successu temporum acquisivisse. Primo enim, quod unctionem sancti Spiritus concernit, ait eam a Christo non meritis primum obtentam, sed vi ipsius unionis praedictae eidem fuisse debitam. «Nullatenus (ita lib. II contra Felicem num. 19 scribit) sicut superius ostendimus, in baptismo regeneratio fuit alicujus, sed demonstratio majoris mysterii, neque Christo ascendente de aqua ibi ejus unctio fuit, id est, sanctificatio Spiritu sancto descendente super eum, sed demonstratio quis esset, et figuratio nostrae unctionis, et adoptionis, qua in baptismo sanctificamur in filios Dei. » His deinde subjungit Alcuinus expositionem, quam Venerabilis Beda in cap. X Act. tradiderat, eamque hoc ipso suam facit, ita pergens: «Sicut beatus Beda presbyter ostendit in expositione praedicationis beati Petri principis apostolorum, qua Cornelium cum aliis plurimis instruit ad fidem: Unctus est ergo, inquit, Jesus non oleo invisibili (Beda, visibili), sed dono gratiae, [0422D] quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit ecclesia: nec tamen tunc unctus est Spiritu sancto, quando super eum velut columba Spiritus descendit. Tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est, id est quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo Verbo est in utero Virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. » Et lib. III adversus Elipandum num. 18, cum verba Augustini ex Tract. XXV in Joan. num. 11, adduxisset, ait: «Excellentius aliquid beatus quidem Augustinus cum propheta intellexit in unctione Christi, quam isti novi divinarum scrutatores rerum obscuro infidelitatis corde intelligere queunt; utpote eodem inspiratus spiritu in veritatis testificatione, quo Christus unctus est in utero virginali. Prae participibus quippe unctus est Salvator [0423A] noster, quia omnes nos prius peccatores homines existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur; ipse autem existens Deus ante saecula per sanctum Spiritum in utero Virginis homo conceptus est in fine saeculorum. Ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus, nec ante conceptus, et postmodum unctus est. Sed hoc ipsum de Spiritu sancto, et carne Virginis concipi, a Spiritu sancto ungi fuit. Abundantius enim eum omnibus sanctis unctum esse oleo laetitiae, id est, Spiritu sancto intellexit quoque Apostolus. Unctus est Moyses, sicut caeteri sancti in adoptivum filium: unctus est Christus in utero virginali in proprium Filium Dei. His verbis et beatus Petrus consentit princeps apostolorum dicens: Unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute» (Act. X, 38).

 

                XIX. Eodem fere ratiocinio refellit Alcuinus etiam argumentum Felicis ac Elipandi ex baptismo Christi desumptum, gravissimamque blasphemiam esse ait, si quis illum secunda generatione indiguisse asserat, cum id fieri nequeat, quin homo a Verbo assumptus [0423B] peccato obnoxius fuisse statuatur. «Quid autem vult intelligi (ita discurrit lib. II contra Felicem) in eo, quod ait (Felix) initiavit a mortuis resurgendo? a quibus mortuis resurrexit Christus in baptismo? Nunquid peccata habuit, ut a morte peccatorum resurgeret, velut nos in peccatis nati propter primorum praevaricationem parentum; nec ab his liberati, nisi in Christo Jesu per secundam generationem, in qua filii irae efficiuntur filii Dei? Quin potius Christus Jesus absque omni peccato conceptus et natus venit ad baptismum exemplum humilitatis ostendere et aquas suo sanctificare baptismo; non ut sanctificaretur in aquis, qui nihil habuit in se peccati, a quo mundari debuisset per baptismum. Ideo et ipse beatus Baptista venienti ad se Dei Filio ait: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14)? Quasi dixisset: In me est, quod per te purgari debet: in te non est, quod per me purgari debeat. » Tria in his cum Cyrillo notat Alcuinus, primo, Christum ex ipso utero seu a primo [0423C] conceptionis instanti fuisse sanctum; secundo, lavacro proin regenerationis minime indiguisse, nisi quis eum peccati reum dicere velit quo tamen ascerto unio hypostatica cum Verbo necessario tolleretur: tertio rationem, cur a Joanne voluerit baptizari non fuisse, ut nobiscum in Filium Dei adoptaretur, sed tantum ut humilitatis exempla nobis daret, et aquas baptismi sanctificaret. Similia fere habet in epistola ad Elipandum num. 5, ubi ait. «Refert quoque (Elipandus) eum baptismo indiguisse; volens, ut videtur, eum in baptismo adoptari in filium, sicut et nos. Quanta infidelitas sit, hoc, cuilibet christiano credere, nullus sanum sapiens ignorat. Dominus itaque noster Jesus Christus solus sic potuit nasci, ut secunda regeneratione non indiguisset; ideo in baptismo Joannis certa dispensationis miseratione baptizari voluit, quia in Joannis baptismo non fuit regeneratio, sed quaedam praecursoria significatio baptismi Christi; in quo solo baptismo per Spiritum sanctum [0423D] vera est remissio peccatorum credentibus, ut in eo spiritu renascamur, in quo ille natus est ex virgine Maria. In aqua enim voluit baptizari a Joanne, non ut ejus ulla dilueretur iniquitas, sed ut magna illius commendaretur humilitas. Ita quippe nil in eo baptismus, quod ablueret, sicut mors nihil, quod puniret, invenit, ut diabolus veritate justitiae vinceretur, non violentia potestatis opprimeretur. Utrumque enim et baptismus et mors non miseranda necessitate, sed miserante potius voluntate susceptum est. » Consonant his quae Paulinus Aquileiensis lib. I adversus Felicem cap. 44 scribit, et quae supra § 2, num. 20, ex opere Beati ac Etherii contra Elipandum adduximus.

 

  1. Nullum insuper in Christo admitti posse meritum, quo successive in Filium Dei profecerit, constanter defendit Alcuinus, ne homo assumptus antecedenter imperfectionibus quibusdam subjectus, easque progressu temporis primum deposuisse dici debeat, [0424A] quod utique, stante unione hypostatica cum Verbo, locum nullatenus habet. Patet id ex ejus Verbis, quae § praecedenti, num. 21, recitavimus, ac insuper lib. IV contra Felicem 995 num. 10 ait: «Quod vero in ipsa sacratissima incarnationis Christi origine Deus verus conceptus sit, multorum catholicorum testimoniis Patrum affirmari potest, quorum pauca hic subjicere curavimus. » Adducit dein in confirmationem assertionis suae verba divi Augustini ex libro Enchiridii, cap. 31, quae ita habent: «Nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, quo singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse, quam Dei Filius: et hoc unicus et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro: ita sit Christus una persona, Verbum et homo. » Item testimonium sancti Fulgentii ex libr. de fide ad Petrum cap. 18, qui ait: «Firmissime tene, et nullatenus dubites, [0424B] non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo; sed ipsum Verbum Dei suae carnis susceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi Dei incarnatione conceptam. » Existimavit nempe Alcuinus, et bene quidem, aut admittendum esse, quod Christus homo ex ipso utero verus fuerit Dei Filius, et non suis primum meritis ad hanc dignitatem sit provectus, aut negandum, quod Verbum divinum naturam humanam in ipsa carnis conceptione sibi unierit, unaque jam tum cum homine assumpto persona exstiterit. Unde et Felici tanquam summe erroneum exprobrat quod negaverit, verum Deum ex Virgine natum, vel eumdem, qui natus est, verum Dei Filium esse. Non igitur successive in sanctitate crevisse hominem assumptum, sed in sanctitatis plenitudine conceptum credi voluit, id quod confirmat verbis Bedae dicentis in cap. I Lucae: «Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad distinctionem nostrae [0424C] sanctitatis Jesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe etsi sancti efficiamur, non tamen nascimur. Ille autem solus veraciter sanctus est, qui ut ipsam conceptionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. » Ibid. num. 12. Patet jam ex his, quam accurate Alcuinus ad mentem Cyrilli, seu Ecclesiae potius, quae sancti hujus doctoris argumenta adversus easdem Nestorianorum cavillationes judicio suo dudum probaverat, responderit iis quae Felix et Elipandus pro tuenda in Christo homine adoptione ab haereticis illis mutuarunt. At non minus solide refutavit etiam doctrinam et ratiocinia, quibus Christum, ut homo est, non verum, sed nuncupativum tantummodo Deum esse statuebant, id quod statim ex ejusdem scriptoris lucubrationibus videbimus.

 

                XXI. Ad denominationem Dei extrinsecam. —Notavimus jam supra num. 7 praesentis paragraphi, Cyrillum ex eo potissimum asserti de Deo nuncupativo [0424D] falsitatem demonstrasse, quod stante eo sequatur, Verbum proprie sibi non uniisse naturam humanam, et Emmanuelem purum esse hominem nobis similem. Eodem vero argumento non una vice utitur Alcuinus, ut adversariorum suorum impetus retunderet. «Sed et illud (ait lib. VII contra Felicem num. 14) quod tibi ostendi postulas, quomodo verus Deus conceptus est, et natus, hoc toto praesentis operis textu tecum egimus, quod ille unigenitus Filius Dei Verbum Patris caro factum est. Nam si verus Filius Dei non est, qui conceptus est et natus ex virgine Maria, nec verum est quod Joannes ait: Quod Verbum caro factum est. Quid enim significat in hoc, quod ait: Verbum caro factum est, nisi Filius Dei humana carne suscepta homo factus est? Quod si verus Deus et verus Filius Dei conceptus non est, nec verus Filius Dei ex Virgine natus est. Quod si ita est, ergo purus homo; et sine deitate natus est: quod quam catholicae fidei contrarium sit, omnis recte credens [0425A] intelligit. Secundum catholicam ergo fidem verus filius Dei conceptus et natus est ex Virgine. Idem ipse, qui ante omnia saecula natus est ex Patre: quia natura humanitatis assumpta non alium fecit esse eum qui ex Virgine natus est, quam eum qui ex Patre ante tempora genitus est: sed eumdem ipsum hoc factum esse, quod ante non fuit, patenter ostendit. » Idem argumentum leges etiam in Epistola ad Elipandum num. 10. Dein saepius Alcuinus quoque urget ratiocinium Cyrilli, naturam humanam Verbo post assumptionem utique propriam evasisse, ut proin Christus etiam quatenus homo est, aut Deus verus appellari, aut in duas personas dividi debeat. «Si in divinitate (ait lib. I contra Felicem num. 11) Deus verus est, et in humanitate Deus nuncupativus, alter et alter est, et nullatenus sic sentientes potestis vobis evitare impietatem Nestorianae doctrinae: quia quem ille in duas personas dividit propter duas naturas, hunc vos dividitis in duos filios et in duos [0425B] deos per adoptionis nomen, et nuncupationis: . . . Quem enim fecit ille in personis alterum et alterum, hunc vos facitis et in filiis duobus, et in divinitatis diversitate alterum et alterum: quia nullatenus in unam personam conjungere potestis illum, qui ait in rubo Moysi famulo suo: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: et illum qui ait: Deum Pharaonis te constitui. » Demum innuit ex hac adversariorum suorum doctrina sequi, nos, qui dii interdum nominamur, ejusdem fore cum Christo homine dignitatis, quod tamen et Scripturae et Patribus repugnare ostendit ex testimonio divi Gregorii papae, cujus verba ex Homilia 8 in Ezechielem num. 11 ibidem recitat, eaque sic habent: «In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero Deus essentialiter dicitur. Nuncupative enim dicitur, sicut nunc ad Moysen dictum est: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. XXII, 8). Sicut iterum Moyses ait: Si quis homo hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos, videlicet ad sacerdotes; et sicut Psalmista ait: [0425C] Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad Moysen dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Unde Paulus apostolus volens Dei nomen nuncupativum ab essentiali discernere, ait: Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus super omnia Deus in saecula (Rom. IX, 5). Nuncupativus enim Deus inter omnia, essentialis autem super omnia. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit: quia et justus quilibet Deus est: Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus est. » Et in eodem libro num. 15 ait: «De nullo enim sanctorum dici potuit, aut potest, aut poterit, Verbum caro factum. Nullus sanctorum qualibet 996 praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut, quod est ipsum Dei Verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur. Singularis [0425D] est illa susceptio, nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis, ubi divinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. » Et postquam ex Epistola quadam sancti Augustini hucusque ignota ostendisset, quanta nos inter et hominem a Verbo assumptum esset differentia, demum sic concludit: «Aliter, ut sanctus Augustinus vult intelligi, plenitudo fontis manat, aliter rivuli mensura currit de fonte, quod beatus Baptista testatur: Non enim, inquit, ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. III, 34 et 35). De rivulorum mensura Apostolus testatur: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi» (Ephes. IV, 7). Tota certe hujus argumenti vis eo tendit, ut ostendatur summum esse nos inter et naturam humanam Verbo divino hypostatice unitam discrimen, quale profecto non esset, si Christus quoad humanitatem [0426A] eodem modo Deus solum nuncupativus foret, quo interdum in Scripturis dii appellamur. Vide etiam libr. IV adversus Elipandum num. 6, ubi Alcuinus ex sancto Cyrillo aliisque Patribus eodem modo argumentatur.

 

                XXII. Ad argumentum ex locis Scripturae petitum, ubi homines dii vocantur. Verba Felicis. —In his porro simul habetur responsum ad argumentum Adoptianorum petitum ex verbis Christi (Joan. X, 34), aliisque Scripturae locis, ubi homines dii vocantur, quae quidem Alcuinus de Christo homine enuntiari haud posse dicit, nisi admittere velimus merum illum fuisse hominem, et hypostasi a Verbo assumente diversum. Libr. IV, in cujus statim fronte examinat asserta Felicis supra § 2, num. 23, a nobis exhibita, et praedictis Scripturae testimoniis innixa, num. 5, ita ratiocinatur: «Nonne duo sunt, qui verus est Deus, et qui nuncupativus Deus? . . . alia quippe est persona veri Dei, alia nuncupativi . . . . . Omnis itaque, qui evangelicam [0426B] legit historiam, intelligere potest quod Jesus et Christus nomina sunt humanitatis in Filio Dei. Et si Jesus Christus, qui natus est ex Virgine non est verus Deus, quomodo universalis Ecclesia per totum mundum communi consuetudine, etiam et vos, ut reor, in omnibus orationibus, quae in missarum solemniis decantantur, dicere solet: per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Sed et ipse ait apostolis suis, qui passus est et resurrexit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Cui data est potestas nisi illi qui de Virgine natus est? Nam sicut paulo ante dixisti: Dei Filius ex Deo substantialiter natus, essentialiter habuit omnem potestatem cum Patre et Spiritu sancto: sed haec potestas data est Filio Virginis. Et si omnem potestatem habet, quomodo potest esse, ut non sit omnimodis verus Deus et verus Filius Dei? Moyses fuit Deus nuncupativus, tamen non data est ei omnis potestas: ideo secundo percussit petram [0426C] ad eliciendam aquam. Quidquid vero miraculorum Christus gessit in mundo, dum visibili praesentia conversatus est inter homines, propria virtute fecit, ut potens et verus Deus. Nunquid aliquis sanctorum per se potuit aliquid facere absque eo, qui ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Dic ergo tu, unde in nomine Jesu tantas virtutes fecerint apostoli, si ipse Jesus non habuit propriam potestatem, sed nuncupativam? » Satis accurate profecto haec argumentandi ratio convenit cum illa divi Cyrilli, qui, ut supra num. 8 vidimus, differentiam Moysen inter ac Christum hominem eodem modo ex potestate patrandi nomine proprio miracula comprobavit, et quemadmodum sanctus hic doctor doctrinam Ecclesiae inde etiam firmavit, quod Jesus apud Joannem dicatur scivisse, quid esset in homine, id quod non nuncupativo Deo, seu homini, sed vero solum Deo proprium esse potest; ita postmodum et Alcuinus simile Scripturae testimonium adversariis suis opposuit, illud [0426D] nimirum Pauli apostoli: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Ex quibus libr. IV adversus Felicem num. 7 ita arguit Alcuinus: «Volo, ut edisseras mihi, o Felix, hunc quem loqui Apostolus intra se dicit, homo sit an Deus? Si homo, quomodo in corde ejus corpus loqui poterat alterius? Si Deus, ergo non homo Christus, sed Deus: quia cum locutus in Apostolo Christus sit, et loqui in eo non potuerit, nisi Deus: ergo locutus est in eo Christus Deus. Vides itaque nihil esse hic jam, quod contra haec dici queat. Nec disjunctionem aut divisionem aliquam inter Christum fieri et Deum posse, quia totus in Christo Deus, et totus in Deo Christus. Nulla hic recipi separatio potest, nulla discissio. » Adducit dein verba divi Hieronymi in cap. XVII Jeremiae dicentis: «Per haec quoque discimus Deum solum nosse cogitationes hominum. Si autem de Salvatore dicitur: Videns Jesus cogitationes eorum (Luc. XI, 17), nullusque potest videre cogitationes [0427A] nisi solus Deus: ergo et Christus Deus est, qui scrutatur corda, et reddet unicuique secundum opera sua. » Demum num. 8 concludit: «Qui verus semper erit Deus in Deo Patre, verus est in homine et Deus. Et qui verus est hominis filius, idem ipse verus est et Dei Filius: idemque homo Deus propter Deum; et idem Deus homo propter hominem, ut in homine quocunque anima et corpus. Haec ergo unitas et veritas in Christo nequaquam post Virginis partum coepta, sed in ipso Virginis utero conjuncta atque unita est, etc. »

 

                XXIII. Ad ineptam expositionem verborum quibus Verbum in nobis aut natura assumpta habitasse dicitur. Verba Felicis. —Non minori solertia refutavit Alcuinus alterum Adoptianorum argumentum, quo Christum hominem non nisi nominetenus Deum fuisse evincere conabantur, ex eo scilicet desumptum, quod verbum divinum in nobis, omnisque plenitudo divinitatis in Christo habitasse dicatur. Ostendit enim, [0427B] prout Cyrillum fecisse supra diximus, quod, si vera esset horum verborum expositio a Felice et Elipando tradita, Verbum divinum non in homine Christo praecise incarnatum fuisset, sed in reliquis etiam hominibus justis, in quibus per gratiam suam habitare dicitur, quotidie incarnaretur; vel potius in rei veritate naturam humanam nunquam assumpsisset, nec proprie caro factum esset. Huc certe tendunt, quae scribit lib. VII contra Felicem num. 2, ubi referens verba Theodoreti ex reprehensione anathematismi primi apud Cyrillum, tom. VI Oper. fol. 204, quae sic habent: «Qui ante saecula est, Deus est: sed templum sibi in utero virginali fingens erat cum concepto et formato: qua gratia et sanctam 997 illam virginem Dei Genitricem appellamus: non tanquam Deum generet, sed tanquam hominem unitum Deo, qui finxit eum, » ita pergit: «Quid autem aliud est quod et tu dicis, Dei Verbum habitasse in homine assumpto, quasi in templo quodam, non sicut evangelista ait: Verbum caro factum est. Secundum, inquis, Domini [0427C] mandatum gestabat divinitatem et habitator est templi sui. Sed longe aliud est Deum habitasse in sanctis, aliud vero ipsum Deum hominem factum, atque ex duabus substantiis unam personam Deum et hominem esse. » His subjungit verba Cyrilli in epistola ad Nestorium, tom. V Oper. part. II, scribentis: «Sed nec illud dicimus, quod Dei Verbum velut in homine communi, qui de sancta Virgine natus est, habitarit; ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim Verbum habitaret in nobis, et dictum sit: in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter: tamen intelligimus eum, quod caro factus est, non sicut in sanctis habitare dicitur; nec talem in ipso habitationem factam diffinire tentamus: sed unicus juxta naturam, nec in carnem mutatus talem sibi fecit habitationem, qualem anima hominis habere creditur in proprio corpore. » Demum ex his infert Alcuinus: «Unicus igitur est Christus Filius Deus noster, non velut conjunctione [0427D] qualibet, et unitate dignitatis, et auctoritate hominis habentis ad Deum, quem tu soles conjunctum Deo, sive adoptatum vocitare, divinitatem quoque gestare, etc. » Textum vero ex epistola divi Pauli ad Colossenses II, v. 9, Alcuinus lib. V contra Felicem num. 6 simpliciter verbis divi Cyrilli exponit, qui per id quod in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitare dicatur, veram ac substantialem habitationem intelligit, et quidem secundum omnem plenitudinem divinitatis, quo innuitur, Verbum divinum vere ac proprie totam naturam humanam in unitatem personae sibi assumpsisse; nec ita in illa per gratiae tantum participationem habitare, sicut in aliis sanctis habitare dicitur. Hinc Alcuinus citato loco etiam adducit verba Victoris Capuani in libro Sponsorum equidem hactenus ignoto dicentis: «Deus erat in Christo, utique Pater in Filio, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare divinitatis. In aliis quoque sanctis et apostolis, vel patriarchis, [0428A] sive prophetis gratia fuit; in Christo autem tota divinitas habitavit; id est, tota jam plenitudo divinitatis corporaliter. » Dein sicut Cyrillus sinistram interpretationem verborum Pauli II Cor. V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, ex eo capite rejecit, quod veritas redemptionis illa expositione tolleretur; ita eodem ratiocinio utitur Alcuinus lib. V contra Felicem num. 4 ita scribens: «Tertiam quoque sententiam beati Pauli praedicatoris egregii ponit, ubi ait: Quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. » Sequitur dein argumentatio Felicis ex isto Scripturae loco deprompta, et hunc in modum concepta: «Non ait: Deus erat Christus; sed Deus erat in Christo; non quod Christus, homo videlicet assumptus, Deus non sit, sed quia non natura, sed gratia atque nuncupatione sit Deus. » Respondet vero Alcuinus: «Videte, lectores, novum sanctae Scripturae interpretem, qui nititur Deum disjungere ab homine assumpto; et ex uno Deo Redemptore [0428B] nostro duos efficere deos, unum verum, alterum nuncupativum: et Christum, quem tota Ecclesia Deum colit et adorat, non solum illa quae in terris in spe laborat, sed et illa quae in coelis jure gaudet, iste novus interpres hominem vult solitarium juxta Nestorianam vel Pelagianam pravitatem credi. Quod si verum est, ut simulatio tantum sit nuncupativa nominis in Christo, non veritas divinitatis; quomodo est verus Redemptor humani generis? Si est imaginatio potestatis in capite, unde est veritas salutis in corpore? » Tandem et dictiones illas, Christus homo Deifer, homo Dominicus, cum Cyrillo idcirco rejicit Alcuinus, quod divisio personarum inde sequatur, ac Christus merus homo, Verbum autem proprie incarnatum haud foret. Et lib. VI quidem contra Felicem num. 8 recitat illa testimonia, quibus contra praedictos loquendi modos Nestorianis adeo familiares unitatem personae urgebat Cyrillus. Lib. VII autem num. 2 alteram hujus sancti doctoris rationem tangit, quod scilicet per has dictiones veritas incarnationis [0428C] evertatur, Christusque merus homo censeri debeat, unde ait: «Quod vero, ut praediximus, gestare eum divinitatem dicis, audi quid pro hoc mercedis accipias a sanctis et catholicis viris, qui contra hanc haeresin tuam multa disputare solebant: Si quis, inquiunt, praesumit dicere Deiferum hominem Christum, et non potius Deum vere esse, sicut Filium unicum natura, secundum quod factum est Verbum caro, et communicavit proxime nobis sanguine et carne, anathema sit. Haec enim est hic in praesenti merces laboris tui. Qualis autem futura sit ab eodem ipso, quem in tantum humiliare niteris, ut omnem ei veritatem filietatis et potestatem deitatis adimere coneris, tu ipse probabis, quando ante tribunal judicandus adstabis. Subjungunt quoque praefati Patres, de eadem re dicentes: Non sicut in nobis inhabitat Deus, sic est in Christo; Deus enim erat ipse naturaliter apparens secundum nos, unusque et solus Filius, et quando factus est caro. Qui igitur praesumunt dicere [0428D] deiferum hominem eum esse, et non potius inhumanatum Deum, necessario succumbunt anathemati. »

 

                XXIV. Ad assertionem quod Christus, qua homo tantum, pontifex seu advocatus noster sit, et pro se quoque oraverit. Verba Felicis. —Alterum quoque argumentum, quod Adoptiani ex munere pontificis et advocati, simulque ex oratione Christi mutuaverant, ut Christum hominem non nisi nuncupativum Deum esse probarent, cum Cyrillo solvit Alcuinus, aitque primo nomen propitiatoris verum Deum supponere, qua quidem ratione innuit solum hominem tanti haud esse meriti ut pro peccatis nostris satisfaceret, ac proin omne sacrificii in cruce pro nobis oblati meritum evacuari, nisi illud ipsum Verbum in natura assumpta fecisse statuatur. En ejus verba ex libr. V contra Felicem num. 7: «Proponit itaque (Felix) sententiam de epistola evangelistae, ubi ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris [0429A] (I Joan. II, 1): quam ita a te intelligendam asseris: Advocatus, inquis, idem est, qui et mediator, qui propter culpas delinquentium apud Patrem intercedit, quod non de Deo vero, sed de homine assumpto sentiendum est. Quare autem non intelligis, 998 quod evangelista eumdem propitiatorem dicit, quem advocatum, dum ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. In eo, quod advocatum eum nominavit, hominem designat: quod vero propitiatorem, Deum demonstrat. » His certe verbis insinuat Alcuinus passionem equidem, mortem, caeterasque actiones naturae humanae a Verbo assumptae per se loquendo esse hostias seu sacrificia pro redemptione nostra Patri oblata; hanc tamen minime perfici, nisi a persona Verbi pretium seu meritum proportionatum tum ad delenda infinita debita, tum ad promerendam aeternitatis gloriam sortiantur, ut proin non solus homo assumptus, sed ipse Filius aeternus aeterni [0429B] Patris in natura sibi unita pontifex, advocatus, ac mediator noster censeri debeat. Praeterea jam num. praecedenti notavimus, existimasse Alcuinum, et jure quidem, Christum non esse in rei veritate Redemptorem nostrum, nisi et verus Deus sit. Quod vero assertionem spectat, qua Felix et Elipandus Christum pro se quoque orasse aut sacrificasse affirmabant, arguit eos Alcuinus, inde necessario inferri, Christum peccato, aliisque defectibus obnoxium fuisse. «Sed quia longum est (ita discurrit libr. VII contra Felicem num. 15) cuncta tuae pravitatis argumenta discutere, de hoc tibi respondere in praesenti sufficiat, quod Filium Dei hominem factum verum Deum per hoc maxime negare coneris, quia pro se legitur orasse, sicut et pro nobis. Quod ubi legisses, prorsus ignoro, scilicet Filium Dei pro se, sicut pro nobis orasse. Nam quid sibi praestare ipse non potuit, cui omnia dedit Pater in manus (Joan. III, 55)? Vel cujus peccati veniam a Deo postulare putandus est, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII, 9; I [0429C] Petr. II, 22)? Nos namque, qui Deum indesinenter orare jubemur, habemus sine dubio, quod nobis ab eo dimittatur. Christus vero, quid sibi dimitti postularet, qui unquam nihil fecit, quod ei dimitti potuisset? » Eadem ratione etiam argumentatur Paulinus Aquileiensis libr. I contra Felicem cap. 30, dicens: «Porro si sibi, vel pro se oravit, sibi et pro se est natus, et passus, et mortuus, et sepultus; pro se etiam proprium sanguinem fudit. Nihil ergo habuit amplius, quam purus homo, si pro se necessitate cogente oravit. Ita etiam et tu causaris, secundum carnem non fuit profecto (sicut ipse per prophetam testatur) inter mortuos liber; nec ab illa massa perditionis et lege peccati immunis exstitit natus. Quod suspicari ab omni corde divina avertat clementia. »

 

                XXV. Ad argumentum ex passione desumptum. —Ex eodem fere principio respondet Alcuinus adversariis suis, cum Christum hominem nomine tenus [0429D] tantum Deum esse ideo dicerent, quod Deus verus pati nequeat. Et imprimis quidem ostendit, totum reconciliationis humanae per sanguinem, mortemque Jesu Christi factae meritum in eo fundari, quod ipsum Verbum divinum haec omnia in natura assumpta sustinuerit. Huc certe respexit, dum lib. VI contra Felicem num. 9 verba sancti Leonis recitavit dicentis in epist. 28 ad Flavianum cap. 3, necessarium omnino fuisse ad redimendum genus humanum, ut ipse Filius divinus appareret in carne, et in illa, etsi de se impassibilis pateretur. «Et ad resolvendum (verba sunt sancti Leonis) conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus et mori possit ex uno, et mori non possit ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio [0430A] creator condidit, atque reparanda suscepit, etc. » Pergit dein Alcuinus: «Unus idemque est in duarum conjunctione naturarum Dei Filius, non adoptionis gratia, sed proprietatis persona. Unus unigenitus et primogenitus, non alter unigenitus, et alter primogenitus. » His addit textum sub nomine divi Augustini, quem quidem unde desumpserit, haud constat. Sic autem habet: «Unde unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in symbolo confitemur secundum illud Apostoli testimonium: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae majestatis crucifixissent. » Demum concludit: «Ergo et Dominus gloriae, et Deus virtutum habuit in seipso, unde crucifigi potuit, et mori. Non alter crucifixus est pro mundi salute, alter qui vita est omnium viventium; sed unus idemque non adoptione divisus, sed proprietate conjunctus. Verbum caro factum est, ut homo caro promoveretur in gloriam Dei, non ut Deus in carnis verteretur injuriam. » [0430B] Ad resolvendum igitur conditionis nostrae debitum, seu, quod idem est, ad satisfactionem pro peccatis nostris condigne praestandam cum sancto Leone necessarium judicavit Alcuinus, ut ipse impassibilis Deus in natura passibili pateretur: necessarium judicavit, ut idem ille, qui vita est omnium viventium, pro mundi salute crucifigeretur; qua certe argumentandi ratione insinuat, meritum redemptionis humanae ab adversariis omnino destrui, qui non ipsum Filium divinum, non verum Deum, sed hominem assumptum, Deum nuncupativum mortis dolores tolerasse dicerent. Eumdem in finem etiam lib. IV adversus Elipandum num. 6 adducit verba Cyrilli ex epistola ad monachos Aegypti: «Sed si est Christus, inquit, neque Filius vere, neque naturaliter Deus, sed homo purus secundum nos, et divinitatis organum; salvati quidem sumus non in Deo quodammodo, sed in uno, magis secundum nos, moriente pro nobis, et virtutibus alienis resuscitato. » Ex absurda nempe sequela absurditatem [0430C] ipsius asserti primarii ostendere nititur cum Cyrillo Alcuinus, docetque, necessario admitti debere, Deum ipsum in carne pro nobis esse passum, cum si solus homo mortem pertulisset, solus etiam homo nos redemisset, id quod tamen prorsus impossibile esse quilibet sanae mentis ad fidei intelligit. Cum vero et Adoptiani timerent, ne ex hac doctrina ipsum Dei Patris Verbum passibile aut mortale esse sequeretur, vano illos agitari timore, idque tam parum inde inferri posse demonstrat, quam parum anima hominis mortalis sit ex eo, quod vulgo totus homo mori dicatur, dum sola caro morte dissolvitur. «Has itaque naturas (ait libr. I contra Felicem, num. 10) quas ex utroque habet parente, apostolus duas nominat formas, dicens de ipso: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Cernis in una 999 Christi persona utriusque formae, utriusque naturae mysterium contineri: idem [0430D] passibilis et impassibilis, idem mortalis et immortalis: non alter et alter, sed idem et unus in duabus naturis. Sicut unus est homo, mortalis et immortalis, mortalis carne, immortalis anima, sed unus est homo, et non alter. » Nempe sicut totus homo mori dicitur, etsi sola caro intereat; eo quod ista spiritui, qui de se immortalis est, per unionem facta sit propria; ita Verbum quoque pati, morique in carne sua bene asseritur, quia illam per assumptionem sibi propriam reddidit. Unde et in eodem libro, num. 8, ait: «Quia enim Verbum cum carne ita est ineffabili modo unitum, ut ipsum Verbum, de quo beatus Joannes Evangelista dicit: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, carnem dicamus factum; sicut idem ipse evangelista dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est, nobiscum: licet illud Verbum non sit mutatum in carnem; et caro illa dicatur Deus, licet non sit in deitatis naturam mutata: et est unus Filius Deus, [0431A] et unus Deus Dominus Jesus Christus. Ob hanc unitatem dicitur filius hominis descendisse de coelo, et Dominus gloriae crucifixus, et sic impassibiliter Verbum Dei passum est, et filius hominis mirabiliter descendit de coelo, et illius manus, qui creavit coelum et terram, clavis in cruce confixa est: et illius sanguis, per quem omnia creata sunt, fusus est pro omnium salute Apostolo testante, qui ait: Et sanguis Filii Dei redemit nos (I Joan. I, 7). » Libro autem VI, num. 6, arguit Felicem, quod textum divi Augustini corruperit, et ubi hic sanctus Pater de Filio Dei dixerat: Impassibilis in suo, passibilis in nostro, ipse posuerit: Impassibilis in suo, passibilis in alieno; dein pergit: «Quasi corpus suum, quod sibi proprium fecit Filius Dei, alienum esset a se. » Subjungit paulo post verba ejusdem divi Augustini, vel potius Vigilii Tapsensis ex disputatione cum Feliciano episcopo Ariano tom. VIII in Append. cap. 11 dicentis: «Unus autem atque idem Christus est, qui et injurias totus pertulit, et actus in profundum [0431B] non mersit. Ex hoc pacto in mediatore Dei et hominum injuria assumpti corporis affectam fatemur deitatem, sicut majestate divinitatis glorificatam novimus carnem. » Haec profecto idcirco solum posuit Alcuinus, ut ostenderet, ob summam, hypostaticam nempe, quae Verbum inter naturamque humanam est, unionem homini divina, humana autem Deo, proin et passionem mortemque Verbo rite ascribi. Tetigerat hoc punctum etiam lib. V, num. 11, ubi ita Felicem alloquitur: «Addis quoque, ubi de duabus in Christo naturis disputas: Impassibilis in suo, passibilis in alieno. Quid dicis, alienum esse Dei Filio in illa susceptione humanitatis, quae in tantam et tam mirabilem cum Dei Filio assumpta est unitatem, ut unus esset, non duo? Idem in divinitatis gloria, qui et in humanitatis infirmitate, idem Filius Dei, qui et filius hominis, et idem filius hominis qui et Filius Dei. Quid enim in hac conjunctione alienum potuit esse, dum omnes actus utrarumque [0431C] in Christo naturarum unius propriae esse personae certum habetur. » Confirmat autem et Alcuinus doctrinam suam Scripturae testimoniis, et prae caeteris quidem ea urget, in quibus Filius Dei unigenitus, Filius Dei proprius pro nobis datus et traditus legitur. Ipse Felix occasionem ad textus hosce magis discutiendos dederat, cum dixisset, nullibi in Evangelio legi, Dei Filium pro nobis fuisse traditum; ad quae respondet Alcuinus, lib. V, num. 8; «Oblitus (Felix) quod ipse Dei Filius de sua traditione dixisset: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). Unigenitus itaque Filius Dei est Filius qui datus est pro mundi salute. Quid vero est datus, nisi traditus? Quod Apostolus quoque confirmat, dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Item de eodem Dei Filio idem Apostolus ait: Qui tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2). Quem etiam beatus Petrus Judaeis praedicans Filium Dei non dubitavit testificari [0431D] dicens: Deus Patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti: vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam dari vobis. Auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a morte tertia die (Act. III, 13, 14, 15). Quid in his verbis apostolicae auctoritatis dubitationis esse poterit? Filium Dei testificabatur, qui traditus est, et qui mortuus est, imo et resuscitatus. Addidit quoque: Auctorem vitae. Quis est ergo auctor vitae, nisi Filius Dei, qui pro salute mundi vel a Deo Patre, vel a seipso traditus dicitur? . . . Nullatenus ergo dividi poterit filius hominis a Filio Dei, vel separari a Filio hominis Filius Dei, quia unus est Filius Dei, Deus et homo, qui traditus est propter delicta nostra in mortem. . . . . Hoc etiam symbolo catholicae fidei confitemur manifeste, quod Jesus Christus Dei Filius unigenitus, natus de Spiritu [0432A] sancto et Maria virgine, passus sit pro humana salute. Nequaquam ergo dubitare ullus catholicus debet, quia Dei Filius traditus esset pro mundi salute. Qui enim negat, Dei Filium traditum esse ad passionem, nullatenus catholicus esse poterit, sed a catholicae fidei professione in hac obstinatione permanendo, alienus censendus est. » Provocat insuper lib. VI contra Felicem ad verba sancti Cyrilli dicentis: «Quomodo ergo proprius Dei Filius nominatus est Christus, qui etiam traditus est a Deo Patre causa omnium salutis et vitae? Traditus est enim propter peccata nostra, et ipse iniquitates multorum portavit in corpore suo in ligno secundum prophetae vocem. Palam ergo est, quia unita res assumpta necessarie proprium Filium declaravit Dei, qui ex sancta Virgine est. Corpus enim erat non alterius cujuspiam secundum nos, sed magis proprium ex Patre existentis Verbi natum ex ea. » Addit Alcuinus: «Unde tibi, o Felix, post tanta etiam clarissima sanctorum Patrum testimonia tam inimica subrepsit temeritas, ut Christum [0432B] negare audeas proprium Dei Filium; vel verum Dominum esse, vel in proprio corpore passiones nostrae salutis causa subiisse? »

 

                XXVI. Ad sententiam, qua Felix et Elipandus Christum prout hominem servum Patris conditionalem asserebant. —Postremo cum etiam Adoptiani servitutem illam, quae de Christo in Scripturis asseritur, non de Verbo, sed de solo praecise homine assumpto dici posse vellent, Christumque, quatenus homo est, conditione seu necessitate, non libera voluntate Patris esse servum statuerent; provocat Alcuinus ad idem Pauli testimonium in epistola ad Philippenses II, 8, quo Cyrillum fuisse usum supra notavimus, ac respondet, ipsum Verbum in natura 1000 assumpta dispensatorie servum Patris appellari, nec contrarium defendi, vel Christum hominem servum conditionalem dici posse, quin unio hypostatica in mysterio Incarnationis tollatur. «Iste etiam Felix (ait lib. IV, num. 9) hunc conditionalem servum saepius [0432C] solet affirmare, non intelligens, quod divinae dispensationis sacramento servus nominaretur: scilicet non conditione, ut superius diximus, debitae servitutis, sed implendae paternae voluntatis in salute humana voluntaria obedientia. Nam in Christo quidquid gestum est, totum voluntatis fuit, non necessitatis, qui Apostolo testante humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Alia est namque voluntaria humilitas, alia servilis necessitas. Quaedam enim de Christo per proprietatem naturae dicuntur, ut est, via, veritas et vita; quaedam per significationem rerum per illum gerendarum a prophetis de eo praedicata sunt. Quo genere locutionis servum nominari a prophetis Christum credendum est. » En eumdem, qui in forma Dei fuerat, formam servi assumpsisse, et in ea Patri ad consummandum salutis humanae negotium voluntarie serviisse, atque idcirco tantum a prophetis servum appellari ait Alcuinus, et cum Felix ex praecitatis Pauli verbis assertum suum de servitute [0432D] in Christo homine firmare niteretur, respondet in hunc modum: «Inter plerosque, quos dicis Christum putare per obedientiam servire Deo, unus quidem est beatus Paulus apostolus, doctor gentium, qui ait: Christus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen, quod est super omne nomen. Servus conditionalis non est super omne nomen, sed inferius filiorum nomine. Filii quippe nomen omnibus sanctis, Dei dignatione, communiter donatum est. Quod est ergo illud excellentius caeteris nominibus nomen, quod Christo a Deo Patre, Apostolo teste, datum esse dicitur, propter obedientiae mirabile sacramentum? Illud scilicet, quod idem ipse subjungit dicendo: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Si jam Dominus est [0433A] Jesus et in gloria est Dei Patris, id est, in divinitatis majestate, ergo conditionalis servitii jugo subjectus non est. » Nullam ergo servitutem conditionalem, seu necessariam in Christo admittendam censuit, cum idem ipse, qui ad mortem usque obediens, ab Apostolo dicitur, simul et Dominus, et in gloria Patris esse memoretur, Verbumque naturam humanam in unitatem personae assumpserit, quod non nisi ex liberrima ac benignissima voluntate Patri obedientiam pro salute generis nostri in carne sibi unita praestitisse existimari debeat. Et id quidem eo certius esse judicat Alcuinus, quo manifestior in sententia adversariorum suorum est personarum divisio; unde cum Felix objiceret, interrogaretque: «In qua forma erit Patri subditus, si inter divinitatem ejus, et humanitatem nulla differentia; nullaque inaequalitas fore credatur? » reponit: «Dicimus itaque, in Deo Christo duas esse naturas proprias: unam deitatis, alteram humanitatis: sed veram in eo divinitatis gloriam credimus, ne nuncupatio sola divinitatis a [0433B] te nuper introducta in humana natura a divinitatis natura segregata in duos deos fidei nostrae divideret professionem, sed unum confitemur Deum sub proprietate duarum naturarum, qui judicaturus est mundum forma, qua videri poterit ab omnibus, quam conditionaliter tu asseris Deo Patri subjectam esse. » Et in libro IV adversus Elipandum, num. 6, provocat ad verba sancti Cyrilli in Epist. ad monachos Aegypti tom. V, part. II dicentis: «Non hominem et Verbum, duos Christos, alterum sublimem et alterum subditum; sed Deum et hominem unum eumdemque confitemur Christum. » Et subjungit: «Nunquid non duos Christos confitetur, unum sublimem et alterum subjectum, qui dicit unum Christum verum Deum, et alterum nuncupativum; vel unum Dominum et alterum servum? »

 

                XXVII. Ex sententia sua confusionem naturarum nullatenus sequi probat. —Criminationem vero Felicis et Elipandi, qui confusionem naturarum ubique objecerant [0433C] catholicis, diluit eodem modo Alcuinus, quo olim divus Cyrillus similem Nestorianorum, accurate scilicet exponendo mysterium Incarnationis, atque ostendendo, intimam Verbi cum natura humana in una persona conjunctionem omnino necessariam fuisse, ut caro factum in veritate dici posset; quin tamen inde mutationem quamdam subiisse, aut utriusque naturae commixtio, vel cujusdam contemporationis confusio, prout loquebantur Nestoriani, sequeretur. Unicum solummodo in hanc rem testimonium recitamus ex lib. III contra Felicem num. 17, ubi cum retulisset Alcuinus verba, quibus ab hoc episcopo de confusione naturarum arguebatur, et quae supra § 2, num. 28, adduximus, hunc in modum respondet: «Quid dicis geminas nos naturas in singularitatem unius personae confundere, ex parte quidem verum dicis; ex parte vero solito tuo more falso calumniaris: nos namque duas naturas in una Christi persona, non, ut tu dicis, cum Eutyche confusas, sed cum [0433D] Ecclesia catholica sic ineffabiliter conjunctas credimus, et confitemur, ut manente utriusque naturae proprietate, et ut ita dicam, salva integritate ambarum, et divina humanis, et humana divinis communicent: esset que in hac sancta et mirabili conjunctione non deitatis conversio, sed humanitatis exaltatio: id est, non Deus conversus in hominem, sed homo glorificatus in Deum; nec divina natura amisisset esse quod erat, id est, Deus, sed humana natura inciperet esse, quod non erat: sicque, ut saepe diximus, et semper dicemus, unus sit Christus ex duabus naturis mirabiliter et ineffabiliter unitis, totus unus et verus Filius Dei. Ac per hoc in duabus unus verus Deus, et nominatur, et vere est: quia videlicet et Deus omnipotens nunquam de se aliquid vult dici, quod non sit: hoc enim a fide catholica omnino alienum est: sed ita ut diximus Dei Filius hominem assumpsit, ut nihil amisisset quod habuit, et cum susceptione hominis fuit verus Filius Dei, sicut semper [0434A] est: nec etiam minorata est divinitas propter hominem, nec mutata in hominem; sicut nec homo a natura humanitatis recessit, ut non esset homo, sed natura humanitatis proprietatem naturae servavit, et substantia divinitatis proprietatem divinitatis non amisit. Tamen homo Deus est Christus, et Deus homo factus est, ut sit verum, quod beatus Evangelista ait: Verbum caro factum est: in Verbi nomine Deum designans, et in carnis nomine hominem demonstrans. » Admodum sollicite profecto et accurate describit hoc loco Alcuinus essentiam incarnationis, aitque 1001 necessarium fuisse, ut humana Deo, seu Verbo, divina autem homini assumpto attribuerentur, seu utraque natura in unitatem personae, citra omnem tamen confusionem, aut commistionem conveniret, sicque verum tandem esset, quod ait Evangelista: Verbum caro factum est. Quo quid disertius dicere potuisset Alcuinus, ut calumniam de confusione naturarum in Christo a se amoliretur, plane haud perspicimus.

 

                [0434B] XXVIII. Formulas loquendi a Felice et Elipando adhibitas divisionem personarum inducere probat. —Longe majori jure Nestorianismi, seu erroris de duplici persona adversarios suos cum Cyrillo petit Alcuinus ex loquendi formulis, quas admodum familiares sibi reddiderant, semper ac semper inter illum et illum in Christo distinguentes. Hinc lib. II adversus Elipandum, arguens verba episcopi hujus in epistola ad se data scribentis: «Ecce cui dicit Pater: Deus tuus ego sum? Non ei, id est, Verbo, qui ante saecula ex Patre genitus; sed illi, qui in fine temporis de Maria virgine homo factus est, etc. , » ait: «Quomodo in hisce tuis verbis duas non intelligis in Christo personas te affirmare, dum dicis, ei et illi? quasi alius sit qui ex Deo Patre genitus est; et alius qui ex virgine matre factus est, dum evangelista dicit: Verbum caro factum est. » Rursum hic sese refert Alcuinus ad testimonium evangelistae insinuans, veritatem incarnationis destrui, si in Christo ille et ille [0434C] esse dicatur, quibus sane pronominibus non natura, sed persona notatur, ut proin duplicato pronomine ipsa quoque persona duplex censeri debeat, secus ac fides incarnationis docet, quae Verbum in una hypostasi naturam humanam sibi ascivisse enuntiat. Eodem ac Alcuinus modo ratiocinati etiam fuere Beatus et Etherius in opere adversus Elipandum, ubi libro primo ex verbis Apostoli: Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est (I Joan. IV, 1), ad verba Elipandi, quae referunt, hunc formant discursum: «Quid est solvere Jesum, nisi seorsum Deum, et seorsum hominem praedicare? Ipse sine dubio solvit Jesum, qui praedicat populo dicens: Nunquid per ILLUM, qui natus est de Virgine, per ipsum visibilia et invisibilia condidit, an per ILLUM, qui non est adoptione, sed genere, nec gratia, sed natura, cuncta creavit? Et ideo absque dubio per ILLUM, quem sibi coaequalem, et sine adoptione genuit, cuncta creavit. Et per ipsum Dei simul et hominis Filium, adoptivum humanitate, [0434D] et nequaquam adoptivum divinitate, mundum redemit. Videte spiritum, qui solvit Jesum. Aperite oculos, aperta materia est. Spiritus erroris hoc dictavit. Illius Antichristi spiritus in hoc inspiravit. » Cit. edit. tom. II, fol. 310. Judicarunt ergo et ipsi solvi Jesum, seu personas in Christo dividi locutionibus hisce ab Elipando usitatis, ille et ille; quin ex consequenti etiam everti mysterium incarnationis, dum illud in subsequentibus verbis contra hasce loquendi formulas admodum sollicite ex Apostolo astruunt.

 

                XXIX. Hinc sinceram non esse ait unius personae professionem, quam verbis tantum subinde fecerant Adoptiani. Verba Felicis. —Quare nec Alcuinus judicavit suffragari adversariis suis, quod conceptis verbis saepe unitatem personae in Christo confiterentur, eo quod et principia et loquelam adoptassent, quae cum illa conciliari minime posset. «Nec Christum dividimus (ait lib. VII contra Felicem, num. 11) [0435A] in duos filios, vel duos deos, vel duas cum Nestorio personas. Qui licet duas palam non dixisset personas, tamen omnia quae duabus inesse necesse est personis, in sua professione fatetur. Simili modo et tu, licet fugias verba duarum personarum, tamen omnia quae necesse est, duabus inesse personis, te in tuis litteris invenimus profiteri. Quis enim nesciat, apud unum Patrem alteram esse personam adoptivi Filii, alteram proprii Filii? Nec enim ullus pater juxta humanae consuetudinis rationem poterat proprium filium sibi adoptare, quasi alienum: aut quem adoptat sibi in filium, poterit sibi proprium facere, quem paternitas alterius sibi fecit alienum; quia adoptio ex alieno quolibet efficitur; proprius vero filius in veritate proprietatis permanet. » Unde et lib. V, num. 1, probat Felicem sibimetipsi dissentire, cum verbotenus quidem personae singularitatem seu unitatem admitteret, reipsa autem negaret. «Tandem illo pervenimus, ait, ubi destruis quod aedificasti, [0435B] et confiteris quae negasti. Jam nescio, utrum subdola simulatione prioribus tuis sermonibus melius crederetur, quibus multimoda argumentatione veritatem impugnare probaris; aut cum diabolo timore perterritus nolens Christum Dei Filium esse confiteris; cujus testimonium ubique ipsa Veritas recipere renuit, obmutescere eum praecipiens; quia tali laudatore ipse Dei Filius dedignatus est praedicari. Dicis enim eumdem esse Filium Dei, qui est et filius hominis, et filium hominis, qui est Filius Dei, ut ex tuis verbis cognosci poterat. Qui illum, inquis, sibi ex utero matris, scilicet ab ipso conceptu, in singularitate suae personae ita univit, atque conseruit, ut Dei Filius esset hominis filius, non mutabilitate naturae, sed dignatione: similiter et hominis filius esset Dei Filius, non versibilitate substantiae, sed in Dei Filio esset verus filius. Nec mirandum est, si ab aliis in catholica professione dissentire probaris, dum tibi ipsi per vices discordare videris. In hac enim sententia tua catholicus aestimari potuisses, si prius teipsum [0435C] in pravitate tui erro is non ostenderes. Dicis itaque, ut in Dei Filio vero esset filius; si est in vero Dei Filio Filius, qui est Christus; igitur et verus est Filius, quia in vero nihil potest aliud esse, nisi veritas. Et nullum habet locum adoptio in nativitate veritatis. Unus est ergo Dei Filius Christus, Deus et homo verus, et perfectus, ut saepe dictum est. Adjungis quoque, non duo dii, quod contra teipsum pugnare manifestum est. Nam si duo dii non sunt, ergo non est in eo Deus verus, et Deus nuncupativus, sed est unus Deus verus, quia Deus veritas est, et non est simulatio in eo, sed totius fons veritatis. » Eamdem rem exprobrat etiam Elipando lib. I, num. 9, scribens: «Firmiter namque absque omni dubitatione credendum est et praedicandum, eumdem esse, qui natus est ex Virgine, Deum verum in duabus naturis, et verum Filium Dei: ita ut unus sit Christus, et unus Deus, et unus Dei Filius, et unus rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate consubstantialis [0435D] Patri, humanitate consubstantialis matri, ut sit idem verus Deus et verus homo in unitate personae: quem vos sine dubio cum Nestorio in duos dividitis filios, et in duas personas, per proprietatem et adoptionem. Non igitur magister vester Nestorius 1002 invenitur duas personas palam in Christo profiteri, quantum ad nos litterae illius pervenire potuerunt: sed omnia quae duabus necesse est inesse personis, proferre de Christo reperitur, adoptionem sicut et vos humanitati ascribens, et divinitati proprietatem filii designans. » Et paulo post num. 14 ait: «Hortaris me Arium non esse, qui multorum sua perversitate maculavit corda, ut recte non crederent. Ego, gloria Deo Jesu, nunquam in barathrum Arii delapsus sum; sed tu vel Arius esse probaberis, vel tuam sententiam damnare cogeris; qui asseris Filium Dei unicum, unigenitum, uniusque procul dubio personae, adoptivum esse. Nunquid non tu in eadem persona adoptionem esse affirmas, quam Arius [0436A] olim detestabili impietate adoptivam esse asseruit? Aut si hanc blasphemiam declinare niteris, mox incidis in laqueum Nestorii, in duas Christum dividens personas, unam propriam et alteram adoptivam. Nam Nestorius palam duas non nominavit personas in Christo, omnia tamen, quae duabus inesse personis necesse est pravo sensu, id est, proprietatem et adoptionem Filii affirmavit in Christo, etc. »

 

                XXX. Concluditur dissertatio, et quibusdam adhuc Walchii argutiis obviatur. —Quisquis jam haec argumenta, quibus singula errorum capita Alcuinus in Felice et Elipando debellare conatus est, mente a praejudiciis libera perpenderit, nihil sane deprehendet, quod in scriptore nostro jure vituperari queat. Apprime enim illa concordant et principiis sanioris theologiae, et methodo ratiocinandi veterum Patrum, in quorum lucubrationibus evolvendis certe solertissimus fuit Alcuinus, et, ut paucis omnia dicamus, eadem omnino sunt quae olim in Cyrillo sua fecerat, [0436B] ac quasi consecraverat Ecclesia, proin et optime adhibita contra haereticos, quorum genesin ac sentiendi rationem eamdem cum illa Nestorianorum fuisse per decursum primi et secundi paragraphi late deduximus. Nec minus idonea exstitisse haec argumenta censeri debent, quod conatibus Alcuini effectus optatus in conversione adversariorum suorum haud responderit, iique omnes a doctrina pessima non recesserint, quos tanto studio impugnaverat; quo quidem ex capite saltem synodum Ratisbonensem, judicesque Romanos reprehendit Walchius existimans cum Bunavio pag. 123, eos, qui in utroque loco Felicem ad meliorem de Christo sententiam revocare sibi sumpserunt, legitima ratione usos haud esse, nec errores justis et ad propositum idoneis argumentis confutasse; eo quod consilia ista exspectato caruerint eventu, atque id unum tandem effecerint, ut quas mente conceperat Felix, falsas habere opiniones, ficte ac simulate declararet. Bella enim prorsus, si superis placet, haec foret consequentia: Felix haeresin [0436C] suam nec Ratisbonae, nec Romae ex animo abjuravit; ergo ratiocinia, quibus eum defensores rectae fidei ab errore reducere conati sunt, inepta, minusque consona fuere. Nunquid enim bene argumentati non sunt Patres priorum quatuor conciliorum; et tamen haeresiarchae, quos refutandos susceperant a dogmate exitioso aversi haud sunt? Minus justam existimamus censuram, qua Walchius pag. 70 adulationis incusat Alcuinum Elipando in haec verba scribentem: «Tu enim es, sanctissime praesul, civitas super montem posita, quae nullatenus abscondi potest, cujus murus nequaquam debet insidiosis cuniculis cujuslibet perfidiae alicubi perforari; sed firmissimo catholicae fidei munimine ex omni parte circumdari, ut inexpugnabilis undique ad salutem populi, qui in te gaudet, et tui oris imperium respicit, permaneat. » Certe quilibet equus rerum aestimator videt, laudem hanc non personae Elipandi, sed officio tribui, nihilque aliud velle Alcuinum, quam [0436D] ostendere adversario suo, quantum sit crimen si episcopus, qui super candelabrum ut luceat in domo Dei omnibus positus est, errorum tenebris obfuscetur, gregemque perdat, quam pascere debuisset. Unde his laudibus Elipandum potius admonuisse sui muneris, quam vanis adulationibus demulsisse censendus est Alcuinus, prout et legenti contextum citatae epistolae manifestum erit. Demum non nisi partium studio tribuimus, quod Walchius pag. 62 historiae suae Alcuinum vocet «hominem mobilem, inconstantem, tum hoc, tum illud dicentem, quid vero certum sit nescientem. » Ansam ista scribendi dederat responsum Alcuini ad argumenta, quae episcopi Hispaniae adoptionis in Christo fautores ex liturgiis suis pro dogmate saepe dicto deprompserant, provocantes ad auctoritatem Eugenii, Ildephonsi, et Juliani sedis Toletanae antistitum, ac dicentes, vocem adoptionis ab hisce dudum usurpatam, ac quasi consecratam fuisse. Reposuit vero Alcuinus in hunc [0437A] modum: «Praesules quoque Hispaniarum inducis, quos tu orthodoxos dicis: in his, quae posuisti, orationibus indubitanter haeretici esse dignoscuntur. Nisi forte et eorum dicta, sicut et in caeteris solebas, depravaris, scilicet, ut quod illi bene dixerunt, tu in adjumentum erroris tui mutare, et alterum pro altero mittere ausus sis. Asserunt enim quidam ex illis patribus (Forte legendum: partibus) ubi tu dixisti, vel adoptionem, vel adoptivi hominis, eos dixisse pro adoptione assumptionem, et pro adoptivi assumpti: et in hoc quoque tua malevola arguitur pertinacia . . . Sed sive mutata, sive ut ab eis sunt dicta, haec eadem testimonia a te sint posita, non magnopere curandum est; nos enim Romana plus auctoritate, quam Hispana, veritate assertionis et fidei nostrae fulciri desideramus; licet nec illa reprobemus, in his tamen, quae catholice dicuntur. » Lib. VII contra Felicem, num. 13. At vero, quid in hac responsione mobilitatis, quid ignorantiae, quid inconstantiae appareat, plane non videmus. Colligimus equidem ex hoc loco, [0437B] et insuper ex epistola Alcuini ad Elipandum, num. 11, eum, cum haec scriberet, nondum in manibus habuisse, aut lustrasse exemplaria Liturgiae Hispanicae; quod tamen nemo ei jure exprobraverit. Hinc bene utique respondit, aut eadem haeresi inquinatos fuisse episcopos illos, quorum testimoniis suam firmare nitebantur Felix et Elipandus, nisi «forte (ut ait in epistola modo primum dicta) simplex ignorantia eos defendit a mucrone anathematis, non pertinax erroris defensio excommunicationis percutit gladio: » aut eorum scripta ab adversario suo fuisse depravata, qua certe conjectura injuriam ei nullam infert, cum similis perfidiae in corrumpendis Patrum antiquorum textibus alibi et Felicem, et Elipandum saepius 1003 convicerit. Et hoc quidem posterius priori verosimilius judicat, dicens, lib. II adversus Elipandum, num. 10: «Ideo magis aestimandum est juniores quoslibet hujus novae infidelitatis catenis colligatos, ad perditionem sui ipsorum dicta sanctorum corrumpere doctorum, et suorum pessima pertinacia [0437C] maculare nomen parentum, cui audaciae nil scelestius, vel atrocius esse poterit. Et hoc ex eo veri esse simile videtur, quia probatissimorum in Christi Ecclesia doctorum, et omnibus acceptabilium catholicas sententias, vel perverso interpretari sensu, vel perfida vos immutare temeritate agnovimus: veluti in aliquibus probavimus locis, dum ad nos per Felicem olim vestrum, nunc autem nostrum commilitonem plures vestri erroris pervenerunt litterulae. » At supersedendum arbitramur his aliisque argutiis, quas contra Alcuinum in saepe memorata Adoptianorum Historia legere est. Satis enim superque, uti confidimus a scriptore hoc, quem summa doctrinae omnis laude suo tempore floruisse, atque idcirco insignibus a Carolo Magno beneficiis ornatum fuisse nec ipse diffitetur Walchius, praecipua reprehensionis capita amoliti sumus, ostendentes eum et jure Hispanos Nestorianismi arguisse, et legitima ratione contra [0437D] illos disputasse; ut proin laudem potius quam vituperium [0438A] mereatur, ut pote sanae fidei defensor acerrimus aeque ac solertissimus; et temeritatem, non prudentiam esse censeamus, si post nongentos et amplius annos quidam ex paucis, quae nobis supersunt, monumentis obstrepere ausi fuerint judicio virorum, quos ipsi controversiae praesentes fuisse, cum adversariis suis non raro coram disputasse, eorum mentem aut ex ore proprio, aut scriptis saltem in omnium manu tum adhuc versantibus intellexisse, talique ratione errores impugnasse novimus, ut nemo illius aevi esset, qui in hac pugna quidquam animadversione dignum deprehenderet. Aut, si quidem calumniam sibi fieri existimarunt Felix et Elipandus, cur de ea conquesti non sunt? Cur Nestorium nominatim haud damnarunt, cum aliorum haereticorum expressam mentionem fecissent, eorumque sensa anathematizassent? Cur adversario suo Alcuino minus rectam argumentandi rationem, imperitiamve non objecere, alias in carpenda ejus vita ad excessum usque studiosi? Igitur aut dicendum fundamento [0438B] carere ea, quae pro episcopis hisce contra Alcuinum scripsit Walchius; aut denique, neminem jam veterum haereticorum esse, cujus condemnationem inscitiae atque imprudentiae Patrum imputare non liceat. Et hoc quidem posterius lubenter forte plures eorum concedent, qui sunt de coetu Walchii, minime attendentes, se partium studio ac praeconceptis opinionibus in tantum subinde abripi, ut etiam sanioris criticae regulas in dijudicandis temporum antiquorum factis, ac controversiis praetergrediantur. Dent superi, ut tandem dissipentur praejudicia ista, paci et veritati adeo inimica, ac, quod magis adhuc exoptandum, ut modus ponatur depravatae mentis humanae indoli ac effrenatae cupiditati res occultas et supra ingenii nostri vires positas investigandi, ex qua sola controversiam illam de Adoptione in Christo saeculo octavo denuo renatam etiam Walchius judicavit. Egregium huic malo remedium deprehendisse auctor iste sibi non abs re visus est in monito illo sapientiae pleno, quod Carolus Magnus ad episcopos [0438C] Hispaniae tanta de Filio adoptivo altercantes transcripsit, quodque hic coronidis loco apponimus, integrum tamen, cum Walchius verba priora, quibus Carolus Ecclesiae, Patrumque catholicorum auctoritatem episcopis illis commendat, studiose abs dubio, quod systemati suo essent contraria, omiserit. Ita vero ait rex Christianissimus: «Iterum iterumque obtestor, ut in pacifica unanimitate, et catholicae fidei professione nobiscum firmiter maneatis: nec vos doctiores aestimetis universali sancta Dei Ecclesia. Eam fidem tenete quam orthodoxi Patres in suis nobis symbolis scriptam reliquerunt: Et nolite plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3), nec ratiocinando humano ingenio divina vos mysteria investigare arbitremini: sed magis credendo honorate, quae humana fragilitas temere perscrutando invenire non valet. » Epist. Caroli Magni ad Elipandum et caeteros Hispaniae episcopos [0438D] num. 15, Patrologiae tom. XCVIII, col. 899.