Dissertatio de judiciis Dei

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dissertatio de judiciis Dei
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Dissertatio de judiciis Dei (Auctor incertus), J. P. Migne

Dissertatio de judiciis Dei

(0953C)Inter antiquorum ritus qui ad tempora nostra minime penetrarunt, imo jam diu proscripti sunt, Judicia Dei potissimum animadvertere ad eruditionem nostram pertinet. Eo nomine olim significabantur experimenta a Christianis instituta cum invocatione nominis divini, ut si quando objecta alicui crimina dubia, aut occulta forent, accusationem suam actor, interveniente Deo, probare, aut reus eluere posset. Nimirum sibi nullo negotio eorum temporum homines persuadebant Deum scelerum ultorem, innocentiae vero patronum, prodigiis quoque, si invocaretur, certaturum pro detegenda veritate, quam pertingere oculi humani acies nequibat. Hinc sensim varii instituti fuere modi, quibus explorari putabatur de controversis criminibus scientia et testificatio Dei. Proinde experimenta haec appellata fuere Judicia Dei, quasi ad omniscientis judicium controversia deferretur, et inde justa sententia exspectanda foret. Purgationes quoque dicebantur, quoties ad ea confugiebat accusatus, ut illatum crimen (0953D)a se removeret. Omnium antiquissima purgatio, neque solum antiqua, sed semper a conciliis et Patribus probata, jusjurandum fuit, quod alio nomine sacramentum vocarunt. Ut major in ipso emittendo reverentia foret, illud super sanctorum tumulis atque reliquiis praebere mos olim fuit. Circiter annum Christi 404 sancti Augustini discipulus accusatus a Bonifacio presbytero, crimen in ipsum Bonifacium transtulit. Dubia res erat; scandali periculum instabat. (0954C)Quid hic Augustinus? « Elegi (ita ille scribit epistola 78, olim 137) aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscunque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore compellerent, » etc. « Multis notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est: quo volui ut pergerent, quia inde facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. » Et sane quam celebris ea tempestate foret sancti Felicis Nolani tumulus, ex hujusmodi etiam miraculis, Natales in ejus honorem conscripti a sancto Paulino (quorum pars a me primum evulgata fuit in tomo primo Anecdotorum) satis produnt. Addit Augustinus: « Nam et nos novimus, Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat, ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri (0954D)furtum. » Ita Gregorius Magnus, in epistola 33 lib. II, ad Justinum praetorem scribit se in Leone quidem episcopo nullam invenisse culpam; attamen subdit: « Ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innocentia ejus evidenter enituit. » Idem factum a (0955A)Martino diacono ipse tradit epistola 18 lib. VII, ut alia loca omittam. Ad sancti quoque Geminiani Mutinensium episcopi et patroni tumulum habita hujusmodi judicia ostendam in dissertatione 58, de Christian, veneratione erga sanctos. Imo quoties episcopis atque ipsis Romanis pontificibus aliquod crimen objectum fuit, non aliam viam iidem inierunt, ut sese innocentes ostenderent. Sed quia perquam commoda ratione videbantur multi criminationes evadere, interposito duntaxat jurejurando, sancitum fuit ab antiquis principibus, diuque servatum, ut accusatus alios quoque adhiberet testes innocentiae suae, quos sacramentales, vel sacramentarios, vel conjuratores appellare vulgo consueverunt. Atque hinc nata formula dicendi, jurare quarta manu, quinta manu, etc., hoc est, quatuor, quinque, et pluribus conjuratoribus adhibitis sese purgare. Id moris in Italia quoque temporibus Langobardorum fuisse observatum, nos edocebit lex 367 Rotharis (0955B)regis, part. II, tom. I Rer. Italicar., ubi haec verba: « Si contigerit. hominem post datum fidejussorem de sacramento, et sacramentales nominatos, mori, etc., » Additur ibi: « Sacramentum tunc intelligitur ruptum, quando praesentibus sacrosanctis Evangeliis, aut armis sacratis, ille, qui pulsatur, cum sacramentalibus suis se conjunxerit, etc. » Usitatissimum vero fuit ubique jusjurandum emittere ad sancta Dei Evangelia, testibus etiam sanctis viris Ambrosio, et Gregorio Nazianzeno. Propterea in ejusdem quoque Rotharis lege 364 iterum occurrit « jurare ad Evangelia sancta cum duodecim aidis suis, id est sacramentalibus, et jurare ad arma sacrata. » Scilicet omnibus Septentrionalibus populis, uti Du Cangius erudite ostendit in Glossario Latino, maxime probabantur sacramenta praestita tactis armis, quibus benedixerat ante sacerdos. Proinde a scopo aberravit Macer in Hierolexico, ad vocem Juramentum, contendens hic significari arma sacerdotalia, hoc est, instrumenta sacrificii, seu paramenta (0955C)sacra. De veris armis haec intelligenda sunt, in quibus post sacra opinionem Honoris statuebant tunc militares viri. Locum vero et formulam ad jurandum praescripsit Italico populo Carolus Magnus in lege Langobard. 38, hisce verbis: « Omnia sacramenta in ecclesiis aut super reliquias jurentur. Et quae in ecclesia juranda sunt, vel cum septem electis, aut si duodecim esse debent. Et sic jurent: Si illum Deus adjuvet, et illi sancti, quorum reliquiae istae sunt, ut veritatem dicat. » Plura non addo, ne longius quam par sit lectorem in hocce argumento deducam. Illud tantummodo adjiciam, hunc unum purgationis modum pro legitimo a Patribus semper habitum, et canonicum adhuc appellari. Consulendus est in hanc rem Gratianus Causa 2, Quaestion. quinta, et Gregorius IX, in Decretal., lib. V, tit. 34, de purgat. canonica.

Judiciis quoque canonicis adjungenda videretur purgatio per Eucharistiam, cujus haec fuit methodus. (0955D)Cum accusatus suspicionem a se amoliri cupiebat alicujus criminis, quod manifestis rationibus aut confirmari, aut dealbari nequibat, ad sacram synaxim adducebatur. Et antequam Domini corpus ore acciperet, coram astantibus protestabatur: Corpus Domini sit mihi ad probationem hodie; aut aliud quid simile. Quo facto, quies ei restituebatur, dimissa Deo cura puniendi hominis, si is mendax commissum facinus negasset, aut ficte pollicitus aliquid fuisset. Purgationem hanc Adrianus II papa anno 869 a Lothario Lotharingiae rege, suisque comitibus, accepit. Atque ipse rex caeterique divino, quemadmodum creditur, judicio percussi, brevi finem vivendi fecerunt, ut habent Annales Bertiniani, Metenses, etc. Sed praecipue episcopi et sacerdotes, alicujus culpae insimulati, consuevere sacrum celebrare, et ad communionem palam sese innocentes profiteri, Deum vindicem invocantes, si mentirentur. Ita Gregorius ipse septimus papa anno 1077 se purgavit Canossae (0956A)coram Henrico IV, Germaniae ac Italiae rege; tum alii episcopi et presbyteri, quos omitto. A nonnullis etiam conciliis probata est ejusmodi purgationis forma, in qua nihil superstitionis, nullamque Dei tentationem invenias. Et sane vix a jurejurando differt. Attamen saecula posteriora unum jusjurandum pro legitima et canonica purgatione acceperunt. Sed praeter istas excogitatae sunt ab antiquis aliae rationes ernendae, ut sibi persuadebant, veritatis occultae, et accusationis aut confirmandae aut diluendae, idque non sine ingenti temeritatis, et nimiae credulitatis nota. Non has Ecclesia adinvenit, non has Romani pontifices unquam probarunt, imo eas tandem penitus sustulerunt. Propterea purgationes vulgares, quasi a vulgo institutae, appellabantur; uti et judicia Dei, cujus nominis causam antea aperui. Primum locum faciam judicio aquae frigidae. Cum gravia flagitii alicujus indicia quemquam gravabant, sed non ita ut convinci reus posset, res ad Deum judicanda deferebatur, pia quidem, sed temeraria, (0956B)ut dixi, persuasione. Parabatur, sive deligebatur lacus aquae, ad quem accusatus, antea in templo monitus et adjuratus, accedebat; et praemissis orationibus, atque invocato Deo teste veritatis, ac scelerum vindice, in altum projiciebatur, intentis interea astantium oculis, num aqua eum reciperet, an sustentaret. Non ingratum, puto, lectoribus erit accipere descriptum verbis antiquorum hunc ritum, quando ejus duplex monumentum ex membranis eductum praesto mihi est. Primum descripsi e pervetusto Antiphonario, nempe circiter annum Christi 1150 manu exarato, et existente in bibliotheca insignis capituli metropolitani canonicorum Mediolanensium; quod olim spectabat ad canonicam Vallis Travaliae. Alterum excerpsi ex antiquissimo Rituali ms., quem olim possidebat amicus meus D. Coelestinus Lorefice monachus Benedictinus. Ita vero inscribitur Mediolanensis ms. ritus.

« Ordo ad faciendum judicium ad aquam frigidam. « Hoc est verum judicium ad hominem qui debet exire in aquam frigidam.

« Quando Romani propter invidentiam tulerunt domno Leoni papae oculos et linguam, propter thesaurum sancti Petri, tunc venit ad imperatorem Carolum, ut eum adjuvaret de inimicis suis. Tunc imperator duxit eum Romam, et restituit eum in locum suum, et thesaurum supradictum non potuit invenire aliter, nisi per istud judicium; quod judicium fecere beatus Eugenius, et Leo, et imperator, ut episcopi et abbates et comites firmiter teneant et credant quod probatum habuerunt illi sancti viri, quod invenerunt.

« Cum homines vis dimittere in aquam frigidam ad probationem, ita debes facere. Accipe illos homines, quos vis mittere in aquam, et duc eos ad ecclesiam coram omnibus. Et cantet presbyter missam, et faciat illos ad ipsam missam offerre. Cum autem ad communionem (0956D)venerint, antequam communicent, interroget eos sacerdos conjuratione ista, et dicat: Adjuro vos, homines, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et per veram christianitatem, quam vos suscepistis, et per Unigenitum Dei Filium, et sanctam Trinitatem, et per sanctum Evangelium, et per istas reliquias, quae in hac ecclesia sancta sunt, ut non praesumatis ullo modo communicare, neque accedere ad hoc sanctum altare, si vos hoc fecistis, aut consensistis, aut scitis qualiter hoc egerint. Si autem homines tacuerint, et nemo ullum sermonem dixerit, tunc accedat sacerdos ad altare, et communicet ex illis quemcunque vult mittere in aquam. Cum communicant, dicat sacerdos ad unumquemque per singulos: Hoc corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi sit tibi acceptum ad probationem hodie. Expleta missa, faciet ipse sacerdos aquam benedictam, et accipiat ipsam aquam, et vadant ad locum, ubi homines probati debeant esse. Cum autem venerit ad jam praedictum (0957A)locum, praebeat illis omnibus de ipsa supra benedicta aqua bibere. Ut autem dederit, dicat ad unumquemque: Haec est aqua benedicta. Sit tibi ad comprobationem fidei. Postea vero conjuret sacerdos aquam, ubi illos mittere debet: Adjuro et benedico te, aqua, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te in principio creavit, et jussit ministrari humanis necessitatibus. Qui etiam te jussit segregari ab aquis superioribus. Adjuro te etiam per ineffabile nomen Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei omnipotentis, sub cujus pedibus mare elemento aquarum se calcabile praebuit; qui etiam se baptizari in aquarum elemento voluit. Adjuro te etiam per Spiritum sanctum, cujus voluntate mare divisum est, et populus Israel per illud siccis vestigiis transivit, ad cujus etiam vestigii invocationem Elias ferrum, quod de manubrio exierat, super aquas natare fecit, ut nullo modo suscipias hos homines, si in aliquo ex his sunt culpabiles, quod illis objiciat, scilicet aut per opera, aut per consensum, aut per scientiam, aut (0957B)per ullum ingenium. Sed fac eos natare super te, ut nulla possit esse causa aliqua, aut nulla praestigiatio, quae illos possit non manifestare. Adjuro te per nomen ejus obedias, cui omnis creatura servit, quem cherubin et seraphin laudant dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum; qui etiam dominatur per infinita saecula saeculorum. Amen. Item post conjurationem aquae apprehendat ipsos homines, qui ad judicium debent intrare. Exuat illos vestimentis eorum, et faciat osculari singulos sanctum Evangelium et crucem Christi. Post haec ista conjuratio fiat per unumquemque: Adjuro, homo, per invocationem Domini nostri Jesu Christi, et per judicium aquae frigidae. Adjuro vos (te) per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et per Trinitatem inseparabilem, et per Dominum notrum Jesum Christum et per omnes angelos et archangelos et per nomen Dei, et per diem tremendum judicii, et per viginti quatuor seniores, qui quotidie Deum laudant, et per (0957C)quatuor evangelistas Marcum et Matthaeum, Lucam et Joannem, et per duodecim apostolos, et per omnes sanctos Dei, per martyres et confessores atque virgines, et principatus et potestates et dominationes et virtutes, et per thronos, cherubim et seraphim, et per omnia secreta coelestia, et per tres pueros Sidrac. Misac, et Abdenago, qui quotidie Deum laudant; et per centum quadraginta quatuor millia, qui pro Christi nomine passi fuerunt, et per Mariam Matrem Domini nostri Jesu Christi, et per cunctum populum sanctum Dei, et per illud baptismum, quod sacerdos vos (te) regeneravit; vos (te) adjuro, ut si vos (tu) hoc furtum scitis (scis), aut audistis (audisti), aut bajulastis (bajulasti), aut in domos vestras (domum tuam) recepistis (recepisti), aut consentientes (consentiens), aut consentanei (consentaneus), fuistis (fuisti), aut si habetis (habes) cor incrassatum vel induratum, aut si inculpabiles estis (inculpabilis es), evanescant corda vestra (evanescat cor tuum), (0957D)et non suscipiat vos (te) aqua, neque ullum maleficium contra praevaleat. Per, etc. Oratio. Propterea obnixe te deprecamur, Domine Jesu Christe. tale signum fac, ut si culpabiles sunt hi homines (culpabilis est hic homo), nullatenus recipiantur (recipiatur) ab aqua. Haec, Domine Jesu Christe, ad laudem et gloriam et invocationem nominis tui, ut omnes agnoscant quia tu es benedictus Deus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. Deinde accipiat modo presbyter de ipsa aqua benedicta, quam prius fecerit. Aspergat super unumquemque, et statim illos projiciat in aquam. »

Accipe nunc non dissimilem narrationem ex praelaudato ms. Rituali.

« Benedictio aquae frigidae ad furtum. (0958A) « Justum judicium homines, quia verum est, quod domnus papa Eugenius constituit ad faciendum, ut nullum liceat perjurare super sancta sanctorum, justum faciant, episcopi, abbates, et comites, et vassi dominici. Et est constitutum in omnem regionem Romanorum.

« Adjuro te, homo, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, per diem tremendum, per viginti quatuor seniores qui quotidie laudant Deum, per centum quadraginta quatuor millia qui Christi martyres sunt, et per omnes sanctas virgines, et per beatam virginem Mariam, quae Christum portare meruit, et per illum baptismum, quem sacerdos super te regeneravit. In hoc tibi supra dico, cum sanctis tibi invocor, ut tu (ille) de hoc furto aut consensisti, aut bajulasti, aut consentaneus fuisti. Cor incrassatum aut induratum. Si culpabilis es, non suscipiat eum hodie aqua. Pro hoc, Domine, fac signum tale, (0958B)ut omnes cognoscant quia tu es Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

« Incipit judicium, quod fecit beatus Eugenius cum domno papa Leone, et domino Carolo Magno imperatore, et Romani, propter thesaurum sancti Petri, et invidiam insimul tulerunt Leoni papae oculos et linguam. Ille evasit vix de manibus eorum, et venit ad imperatorem Carolum, ut eum adjuvaret de suis inimicis. Et tunc imperator reduxit eum Romae. Et thesaurum supradictum non potuit invenire aliter, nisi per justum judicium, quod fecit beatus Eugenius, et Leo papa, et imperator Carolus, ut episcopi, et abbates, seu comites firmiter teneant et credant, quia probatum habuerunt illi sancti, quos invenerunt.

« Istam facere debes, cum hominem vis mittere in aquam ad probationem. Tunc accipe illos homines, quos in voluntate habes mittere in aqua, et duc eos ad ecclesiam. Et coram omnibus canant missam, et faciat eos ad ipsam missam offerre. Cum autem ad communionem (0958C)venerint, antequam communicent, interroget eos sacerdos et conjurationem istam dicat.

« Conjuratio hominis. « Adjuro vos, homines, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, etc..

« Si autem omnes tacuerint et nullus hoc dixerit, accedat sacerdos ad altare, et communicet eos quos vult mittere in aqua. Cum autem communicat, dicat sacerdos per singulos: Corpus et sanguis Domini nostri Jesus Christi sit tibi hodie ad probationem. Postea vero conjuret sacerdos aquam, ubi homines mittendi sunt.

« Conjuratio aquae. « Adjuro te, aqua, in nomine Dei Patris omnipotentis, etc.

« Post conjurationem autem aquae, exuat illos vestimentis eorum, et faciat illos osculari sanctum Evangelium et crucem Christi Post haec, de ipsa aqua benedicta (0958D)aspergat presbyter super unumquemque, et projiciat eos statim in aqua per singulos. Haec autem omnia facere debent jejunando. Neque illi comedant cibos, neque qui pro ipsis mittuntur in aqua.

« Conjuratio hominis. « Adjuro vos (te), homines (homo) ill., per invocationem Domini nostri Jesu Christi, et per judicium aquae frigidae, etc.. »

Cum audis communicantibus exhibitum fuisse corpus et sanguinem Domini, habes etiam antiquitatem ritus, qui in usu fuit, antea quam calicis usus laicis, ita jubente Ecclesia, adimeretur. Simul autem animadverte, non vulgo tantum probata olim fuisse hujusmodi spuria judicia, sed etiam nonnullis ecclesiasticis (0959A)viris, quandoquidem in sacris eorum Ritualibus non secus atque alia ecclesiastica instituta occurrunt. Et sane ex ipsis Ritualibus alias non dissimiles ejusdem ritus formulas edidere Juretus, Lindenbrogius, Goldastus, Mabillonius, Du Cangius, Bignonius, et alii. Neque mirum quod tanta fides adjungeretur hujusmodi probationum generi, cum ejus institutores venditarentur, si superis placet, Leo III, Romanus pontifex, et Carolus Magnus, et beatus Eugenius, idem fortasse, qui Landulpho seniori, lib. II, cap. undecim., Histor. Mediolanens., tom. IV Rer. Italicar., memoratur. Grandia haec nomina fidem miram invento conciliabant. Neque rudis Popelli erat fictioni larvam detrahere, et praesertim quod a sacerdotibus quibusdam res proponebatur, eorumque Rituales libri veluti certam hanc detegendae veritatis formam commendabant. Hincmarus ipse Rhemensis episcopus, vir doctissimus, inventum hoc laudabat in opusculo de Divortio Lotharii. Sed (0959B)jam exclamantes audi: O barbarum ac truculentum morem, fabulamque summe perniciosam, quae hominibus fortasse culpa carentibus tam facile vitam eripiebat! Bona verba, quaeso. Et mihi olim ea opinio insederat, infelices ita demersos animas reliquisse sub aquis, ac proinde ritum barbaricum exsecrabar. Gregorius Turonensis, lib. primo, cap. 69 et 70, de Gloria martyrum, auctor est duas mulieres adulterii accusatas ut aquis immergerentur dijudicatas fuisse. Ex iis una innocens reputata super aquas ferri coepit. Alteram stylus sub aquis tenuit, ne ad fundum fluminis perveniret: idque miraculi loco fuit; quapropter veluti insons dimissa est. Ad haec Du Cangio referente, in Statutis mss. Caroli I, Siciliae regis, qui post dimidium saeculi XIII regnavit, ista leguntur: Quant aucuns estoit accusez d' aucun crime, dont il deust estre noyez, s' il n' estoit coupables, il ne pooiet noer. Mais ce n' est mie voirs; car ce feroit li banfices de l' air, qui le retient, non mie autre chose. Quae, si bene intelligo, haec sonant: « Cum de aliquo crimine (0959C)quisquam accusabatur propter quod in aqua suffocandus esset, si innocens erat, suffocari non poterat. Sed istud minime verum est; fiebat enim aeris beneficio, qui projectum in aquas retinebat, neque ob aliam causam id contingebat. » Haec et mihi ante oculos erant olim. Verum in hanc rem diligentius introspiciens, deprehendi aliter rem actam antiquioribus saeculis. Clarissimus vir P. Edmundus Martene monachus Benedictinus, tom. III, lib. III, cap. 7, de antiq. Eccles. Ritib., aliquot congessit formulas probationum in aqua frigida, ex archivis Gallicis; nam et ibi idem mos summo in honore et vigore fuit. Ita et P. Pezius in Thesauro Anecdotor. novissim., part. II tomi II, pag. 635, et antea Mabillonius, in Analectis, pag. 161, noviss. Edition., alias edidere formulas ejusmodi ritus. Itaque apud eumdem Martene ista leguntur: « Deinde vero corda quadam, quae eum tenere queat, circa lumbos alligetur, atque in corda fiat nodus; et sic in aquam suaviter, ne (0959D)aquam commoveat, demittatur. Si vero usque ad nodum demersus fuerit, extrahatur ceu salvus; sin autem quasi reus a videntibus aestimetur. » Itaque animadvertendum est (secus quam ego scripseram in notis ad legem Langobard. 55 Lotharii I, part. II tom. I Rer. Italicar.) eos solum in ejusmodi judicio culpae reos fuisse habitos, quos aqua adversabatur, atque in sinu suo recipere negabat, perinde quasi scelere inquinatos ipsa quoque horreret. Caeterum qui revera demergebatur, protinus veluti innocens reputatus, ex aqua incolumis educebatur. Attentius vide quid in supra evulgato ritu contineatur. Adjurat sacerdos aquam ut nullo modo suscipiat eos homines, si in aliquo sunt culpabiles; sed faciat eos natare super se. Infra adjurantur homines, ut si furtum sciant, aut receperint, etc., aut si inculpabiles sint (pro culpabiles ita ibi scriptum), evanescant, eorum corda, et non suscipiat eos aqua. Ita in altera formula apud supra laudatum Martene rogatur Deus, (0960A)ut si innocens de hoc furto, unde purgatio quaerenda est, in hanc aquam corpus suum immittere voluerit, confestim ab ipsa excipiatur aqua. Si autem culpabilis aut reus, etc., ab ista aqua rejiciatur, etc. Diserte etiam tradit supra memoratus Hincmarus, colligatos fune in aquam fuisse demissos, ne si innoxios aqua reciperet, ii periclitarentur. Quare nocentes, uti supernatantes, minime in imum, ut ferunt, dilabebantur. Atque, ut vides, nullum aliud in ejusmodi judicio periculum aderat, nisi cum aqua irata sinum aperire nolebat cadenti homini, tunc enim is illati criminis reus decernebatur. Commodissimam profecto dicas vel pro perditissimis hominibus viam istam sese purgandi. Imo veniam efflagito ego, si suspicer ab aliquo versuto potius quam pio viro adinventam fuisse rationem hanc explorandae veritatis, ut per minime periculosum experimentum sub specie divinae revelationis eriperetur poenae aliquis improbus, et veluti testimonium innocentiae haberetur, quod illum aqua in sinum suum excepisset, ac minime (0960B)suo dorso sustentasset. Per quam rudes profecto fuerint homines iis saeculis oportet, et non levi credulitate laborarint, quando ad innocentiam dignoscendam pro coelesti voce atque prodigio accipiebant, hominem bene ponderosum in aqua mergi. Sed ne quid dissimulem, in Chronico Mosomensi edito a Dacherio, ad annum 1166, narratur et nonnullis haereticis, deprehensis apud Vizeliacum, duos sese obtulisse examini aquae. « Adducti sunt ergo ad judicium examinis aquae; et eorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est. Fuerunt nonnulli qui exinde dubiam tulere sententiam. Alter porro remersus in aquam, fere omnium ore damnatus est, etc. Ipso petente, ad aquae judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua receptus est. Bis denique damnatus, igni ab omnibus adjudicatus est. » Guibertus quoque abbas Novigenti, lib. III, cap. 14, de Vita sua, per miraculum narrat de fure quodam. De altero eadem habet Hermannus monachus in lib. (0960C)Miracul. sanctae Mariae Laudun. Quibus in exemplis vides sese Deum accommodasse interdum ad hominum piam fidem et preces. Mabillonius quoque in Annalib. Benedictin., ad annum 1021 et 1030 paria miracula contigisse refert. Si vera sunt etiam quae interdum audivi, in Transilvania perdurat adhuc experimentum aquae ad dignoscendas sagas, sive incantatrices maleficas, quarum ingens copia ibi traditur esse, et de quibus multa narrantur, quae tamen credere vera sapiens nolit, nisi suos ipse oculos testes adhibeat.

Ejusdem quoque generis, et in eumdem finem excogitatum fuit alterum judicium panis et casei. Nempe post multas ecclesiasticas caeremonias, orationes, missam, et communionem, accusato panis et caseus benedicti tradebantur. Si edere et glutire poterat, jam exploratae illius innocentiae omnes plaudebant. Sin cibus comedi atque in ventriculum demitti nequibat, continuo objecti criminis reus dijudicabatur. (0960D)Judicium casei in Germanico Codice prostans indicarunt etiam Eccardus, et clariss. P. Godefridus abbas Gottwicensis, lib. I, cap. 2 Chronici Gottwicen. Accipe nunc ejusmodi ritus descriptionem nondum editam ex antiquissimo Rituali supra mihi memorato.

« Benedictio panis et casei. « Agios, Agios, Agios. Sancte Pater, qui es invisibilis, aeterne Deus, omnium rerum creator, Deus spiritalium orator, qui cunctorum conditor es, et arcana conspicis. Qui scrutaris corda et renes, Deus, deprecor te; exaudi verba deprecationis meae, ut qui hoc furtum admiserit, panis vel caseus iste fauces et guttura eorum transire non possit. Amen.

« Alia benedictio. « Domine, qui liberasti Moysen et Aaron a dextra Aegypti, David de manu Goliae, Jonam de ventre (0961A)ceti, Petrum de fluctibus, Paulum de vinculis, Theclam de bestiis, Susannam de falso crimine, tres pueros de camino ignis ardentis, Danielem de lacu leonum, paralyticum de grabato, Lazarum de monumento, ostende misericordiam tuam, ut qui hoc furtum commiserunt, panis vel caseus iste fauces vel guttura eorum transire non possit. Per, etc.

« Conjuratio panis et casei. « Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus, ut inhaereas linguas gutturibus istorum hominum, qui hoc furtum fecerunt vel commiserunt, aut nunquam manducent neque glutiant creaturam tuam panem et caseum istum, ut sciant quia tu es, et non est alius Deus praeter te. Summe Deus, qui in coelis moraris, qui habes ob trinitatem et majestatem tuam justos angelos tuos, emitte, Domine, angelum tuum Gabrielem, qui ora haereat (0961B)gutturibus eorum, qui hoc furtum fecerunt, ut nec manducent nec glutiant creaturam tuam panem et caseum istum. Abraham, Isaac, et Jacob, hos patriarchas invoco cum duodecim millibus angelorum et archangelorum. Invoco quatuor evangelistas, Marcum, Matthaeum, Lucam, et Joannem. Invoco Moysen et Aaron, qui mare diviserunt, ut ligent linguas gutturibus istorum hominum, qui hoc furtum fecerunt, aut consenserunt. Si hanc creaturam tuam panem et caseum gustaverint, tremulent sicut arbor tremulus, et requiem non habeant nec requiescant in faucibus eorum creaturam panis et casei, ut sciant omnes quia tu es Deus, et non est alius praeter te. Per, etc.

« Conjuratio hominis. Conjuro te, homo, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et per tremendum judicii diem, per quatuor evangelistas, per duodecim apostolos, (0961C)et per sexdecim prophetas, et per viginti quatuor seniores, qui quotidie in laudem Dei adorant, per illum Redemptorem, qui pro nostris peccatis manus suas sanctas in cruce suspendere dignatus est, si in hoc furtum mistus es, aut fecisti, aut bajulasti, taliter tibi ordinetur de manu Domini, vel de tanta sua sancta gloria et virtute, ut panem et caseum istum non possis manducare, nisi inflato ore, cum spuma et gemitu et dolore et lacrymis; faucibusque tuis sis constrictus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. »

In Antiphonario quoque vetustissimo capituli metropolitani Mediolanensis, cujus supra mentionem feci, legebatur benedictio panis et casei ad inveniendum qui furatus est. Ast ego, ne lectori sim taedio, unicum exemplum attuli, et praesertim quod non dissimilis hujusce judicii descriptio occurrat apud praelaudatum Martene in libr. de antiquis Eccles. Ritibus. Gravioris contra discriminis fuit judicium aquae ferventis. In hanc demissus homo si urebatur, (0961D)intentati criminis nulla defensio supererat. Is enim reus a coelo indicatus credebatur. Vicissim vero innocentem depraedicabant (neque injuria) ubi is inde illaesus emergebat. Manum tantummodo, non autem corpus totum, in lebetem ferventis aquae ea occasione solitam fuisse immitti, antiquorum monumenta testantur. Imo innuere videntur, servos duntaxat alicujus culpae arcessitos subiisse ejusmodi judicium. In capitulari Ludovici Pii, edito anno Christi 819 apud Baluzium, tom. primo Capitular. Reg. Francor., pag. 598 et 669, atque inter Leges Langobardicas, cap. 9, Ludovici Pii, pag. 128, part. II tomi I Rer. Italicar., ubi de homicidiis intra aedes sacras perpetratis agitur, haec habentur: Si proprius servus hoc commiserit, judicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte, an se defendendo fecisset. Et si manus ejus exusta fuerit, interficiatur. » Sed longe antea ritum eumdem indicaverat Liutprandus, Langobardorum rex, lege 21, lib. V, pag. (0962A)61 ejusdem partis II tomi I Rer. Italicar., his verbis: « Si quis servum alienum sine voluntate domini sui in sacramentum miserit, aut manum in caldaria mittere fecerit, componat domino ejus solidos viginti. » Gregorius quoque Turonensis non dissimile experimentum narrat lib. primo, cap. 81, de Gloria martyrum, quod institutum fuit inter catholicum et haereticum in orthodoxae fidei testimonium. Hac de re legendus Du Cangius in Glossar. Latin. ad vocem Aqua, et videndae formulae hujus ritus apud supralaudatum Martene, tom. III, lib. III, cap. 7, de antiquis Eccles. Ritibus. Ego tantummodo proferam quae in nuper laudato Rituali ms. de hoc ritu habentur, unde etiam elucebit nihil aliud quam manum immitti consuevisse in aquam ferventem, cum ejusmodi experimentum peragebatur.

« Benedictio super aquam ferventem. « Deux judex justus, fortis et patiens, qui auctor (0962B)pacis es, et judicas aequitatem, judica quod justum est, Domine, et rectum judicium tuum. Qui respicis super terram, et facis eam tremere. Tu Deus omnipotens, qui per adventum Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum salvasti, et per sanctissimam ejus passionem genus humanum redemisti, tu hanc aquam igne ferventem + sanctifica. Qui tres pueros, id est Sidrac, Misac, et Abdenago, jubente rege Nabuchodonosor, in camino ignis accensa fornace salvasti. Tu, clementissime Dominator, praesta, ut si quis innocens de hoc furto, vel stupro, in hanc aquam igne ferventem manum miserit, sicut tres pueros supradictos de camino ignis solvisti, et Susannam de falso crimine liberasti, ita et qui innocens de hoc furto in hanc aquam igne ferventem manum miserit, salvam et illaesam educat. Ita, Domine omnipotens, si quis est culpabilis, incrassante diabolo cor induratum, praesumpserit manum suam mittere, tu, justissime, qui es Veritas, hic in corpore (0962C)suo veritatem manifesta, ut anima per poenitentiam salvetur. Et si culpabilis est, et per aliquod maleficium, aut per herbas peccatum suum tegere voluerit, tua dextera evacuare dignetur. Per, etc.

« Alia benedictio. « Benedico + te, creatura aquae igne ferventis, in nomine Patris, ex quo cuncta procedunt, et Filii, per quem facta sunt omnia, et Spiritus sancti, in quo universa sociantur. Et adjuro te per eum qui te ex quatuor fluminibus totam terram rigare produxit; nam et te in vinum mutavit; etiam in te baptizatus est. Ut nulla insidia diaboli, neque maleficia hominis inimici te a veritate judicii separare possint; sed punias noxium, et illaesum purifices innocentem, per eum cui nulla latent occulta, et qui misit te per diluvium super universum orbem, ut peccatores deleres, et adhuc venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. »

Narrantur et de hoc judicio miracula nonnulla (0962D)coelitus patrata. Unam prae caeteris refert Hincmarus supra memoratus in libro de Divortio Lotharii, qui rem quoque sibi probari satis significat. Neque dispar fuit judicium ferri candentis. In vetusto Antiphonario capituli metropolitani Mediolanensis habetur benedictio ad judicium ferri ardentis in manu. Scilicet qui illaesus ferrum candens manibus retinebat, a se veritatem aut innocentiam stare ejusmodi prodigio evincebat. Qui adurebatur, certum vulgo praebebat judicium, se mentitum, aut crimine illato gravari. En quae in Rituali ms. de hujusmodi judicio reperi.

« Benedictio ferri ad judicium faciendum. « In primis benedicatur ignis: Domine sanctae Pater omnipotens aeterne Deus, in nomine tuo, et Filii tui Dei, et Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, benedicimus + et sanctificamus ignem hunc. Adjuva nos, qui vivis et regnas, per, etc. Sequuntur (0963A)litaniae. Postea legitur Evangelium: In illo tempore ductus est Jesus in desertum, etc.

« Alia benedictio. « Deus qui tribus pueris mitigasti flammam ignium, concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum, per, etc.

« Alia benedictio. « Deus, quem omnia opera benedicunt quem, coeli glorificant, quaesumus te orantes, ut sicut tres pueros de camino ignis incendio non solum illaesos, sed etiam in tuis laudibus conclamantes liberasti, ita et nos a peccatorum nexibus absolutos, a devoragine ignis eripias. Ut dum te Dominum Deum Patrem benedictione laudamus, criminum flammas operumque carnis incendia superantes, sacrificium tibi debitum fieri mereamur, per Dominum, etc.

« Alia. « Deus, cui notitiam nullam unquam secreta fugiunt, (0963B)fidei nostrae tua bonitate resplende, et praesta, ut quisquis purgandi se gratia hoc igni tulerit ferrum, potentiae tuae indicio vel absolvatur innocens, vel obnoxius detegatur, per, etc.

« Alia. « Benedic, Domine, per invocationem sanctissimi nominis tui, ad manifestandum verum judicium tuum, hoc genus metalli, ut, omni daemonum falsitate procul remota, veritas veri judicii manifesta fiat, per, etc. »

Similem, nisi idem sit, ritum subnecto. Novem aut duodecim ferrei vomeres candentes substernebantur, ac super eos pedibus nudis incedere eligebat aut jubebatur, qui suam veracitatem aut innocentiam probandam susceperat. Victor abibat, qui nullum ab igne detrimentum reportabat; victus, qui laedebatur. In lege Langobardica 105 Caroli Magni, part. II tomi II, pag. 106, Rer. Italicar., edicitur ut qui homicidium (0963C)se perpetrasse negaverit, « ad novem vomeres ignitos judicio Dei examinandus accedat. » Adeo vero pervulgatum erat et commendatum ferri candentis judicium, ut monachi ipsi non raro ad illud in rebus dubiis appellarint. Sirmondus vir cl., in notis ad epist. 39 lib. III, Goffridi Vindocinensis, acta referens controversiae inter Haimaricum vicecomitem, ac Theodoricum sancti Albini abbatem: Vicecomitem adiit abbas, paratus « aut calidi ferri judicio secundum legem monachorum per suum hominem probare, aut scuto et baculo juxta legem saecularium defendere, etc. » Mabillonius quoque, in appendice ad tom. IV Annal. Benedictinor., num. 42, chartam refert, in qua monachi majoris monasterii ad litem dirimendam uti decreverunt « solito candentis ferri judicio. » Vide quam altas radices temerarii isti mores egerint, quando et ipsi religiosi viri in eos consentiebant, adeo ut candentis ferri judicium, familiare monachis evaserit, et veluti lex (0963D)monachorum censeretur. Quod plus etiam mirere, obnoxiae fuerunt ejusmodi judiciis imperatrices ipsae atque reginae, quoties in dubium revocabatur illarum honestas. Carolus Crassus Augustus, anno 887, annalista Saxone teste, conjugi suae adulterii crimin objecit. « Illa virginitatem se approbare Dei judicio, si marito placeret, aut singulari certamine, aut ignitorum vomerum examine affirmabat; factoque dissidio, in Andelam monasterium ancillarum Dei in Alsatia, quod ipsa exstruxerat, Deo famulatura recessit, in quo sepulta multis miraculis praefulget. » Henrici I Augusti in coelitum catalogum illati conjugem sanctam norunt omnes Cunegundem. Sed non omnibus notum est adactam fuisse castissimam Augustam ut a se thori violati suspicionem atque accusationem removeret, ad judicium vomerum susciplendum. Rem narrat vetustissimus auctor Vitae ipsius apud Ludewigum, tomo primo, pag. 346, Scriptor. Bambergens., atque inter caetera scribit: (0964A)« Expurgationis gratia ad vomeres candentes illud sibi judicum elegit, quod propter duritiam hominum institutum esse cognoscitur, etc. Stupentibus et flentibus universis qui aderant, vomeres candentes nudo vestigio calcavit, et sine adustionis molestia, secura pertransiit. » Ita paucis post annis, hoc est anno 1033, insimulata inhonestae consuetudinis Emma Angliae regina apud Eduardum regem filium innocentiam suam ferri candentis examine probavit, super novem ignitos vomeres in pavimento templi paratos illaesa perambulans. Neque alia ratione « quidam homo ingenuus, de homicidio Sigefredi comitis incusatus, » culpam a se amovit. Hoc est, « candenti ferro se expurgavit, et ex decreto synodi post duas noctes illaesus apparuit, » ut habetur in Vita sancti Meinwerci episcopi Paterbrunensis, cap. 99, apud Leibnitium, tomo primo Scriptor. Brunsvicensium. Neque reticere volo famosum facinus, cujus auctorem habemus Godefridum Viterbiensem, (0964B)part. XVII Chronici, ubi res gestas Ottonis III Augusti persequitur. Cum is « juxta Mutinam » versaretur, deperiit Augusta conjux comitem urbis, et ad infanda sollicitavit. Procacem feminam reputit comes, sibique ex ejus ira imminere jam mortem praesentiens, consciam servatae fidei propriam uxorem voluit, eique inter caetera dixit: Tu mihi post mortem conscia testis eris Si dubium videatur eis, quod teste probabis, Judicio candentis eos ferri superabis. Neque secus accidit. Necato comite, quem apud maritum irata Augusta calumniata fuerat, illius uxor intrepida Ottonem Augustum adit, et re prodita, sese examini ferri candentis offert, ex quo illaesa prodiit. Flammis propterea adjudicata est imperatrix, coelo auctore damnata. Equidem novi a Pagio, Leibnitio, aliisque doctissimis viris concordi calamo, nunc inter fabulas amandari totam istam Viterbiensis narrationem, cum de ea altum silentium sit apud omnes synchronos et propiores historicos, et jam communi (0964C)sententia inter eruditos statutum sit Ottonem III Augustum nuptias nunquam cum ulla femina celebrasse. Attamen alibi animadverti, et nunc repeto, Landulphum seniorem, historicum Mediolanensem, lib. primo, cap. 18, Historiar., tomo IV Rer. Italicar., in haec verba de eodem Augusto loqui: « Erat Otto Ottonis filius Secundi a consilio conjugali, mortua conjuge, ex qua sibi filium masculum minime genuerat, alienus. Qui cum in castitate videns per humanam fragilitatem persistere se non posse, etc. » Tum pergit dicere missum ab eo fuisse Arnulphum Mediolanensem archiepiscopum ad Graecorum imperatorem, ut ejus filiam sibi in uxorem peteret. Rebus humanis exemptus est Otto III in juventutis flore, anno 1002. Landulphus autem historicus haec de eo scribebat circiter annum 1084. Quare vides non exiguum robur hinc accedere Godefredi scriptoris Italici verbis. Augustae illius impudicae mortem et facinus ignominiosum satius duxerint (0964D)Germanici historici (synchronos autem unum aut duos tantum habemus) silentio tegere, quam in infamiam gentis suae atque affinium commemorare. Cum vero aversantem secundas nuptias Landulphus Ottonem exhibet, indicare etiam videtur primas et male cessisse. Quaeri autem posset num praeter superstitionem praestigiae quoque et doli in hujusmodi experimenta coirent. Certe cultores quoque Apollinis in monte Soracte, Plinio teste, lib. VII, cap. 2, « super ambustam ligni struem ambulantes, non aduri tradebantur. » Quod et Virgilius scripsit libro undecimo, versu 787, Aeneid.: Et medium freti pietate per ignem Cultores, multa premimus vestigia pruna. Id autem Varro apud Servium ab Hirpinis tentatum ait, quod « medicamento plantas tingerent. » De cultoribus Feromiae parem audaciam Strabo refert. Albertus quoque Magnus, in libro de Mirabilibus, nos (0965A)docet quibus medicamentis in manu deferri possit ignis sine laesione deferentis. Ego fabulas suspicor. Experimentum tamen aliis dimitto. Quod certum est, diu etiam inter fideles Christi ejusmodi judicium locum habuit. Nam (uti auctor est Radevicus, lib. primo, cap. 26, de Gestis Friderici) in legibus militaribus ab ipso Friderico I Augusto anno 1158 promulgatis, « Servus culpatus, non in furto deprehensus, sequenti die expurgabit se judicio igniti ferri, vel dominus juramentum pro eo praestabit. » Imo quod mirere, vel anno Christi 1329 in ipsa Mutinensi urbe ferri igniti experimentum perdurabat, uti fidem facit Bonifacius de Morano in Chronico Mutinensi, tomo XI Rer. Italicar., ubi immanem Theutonicorum militum impotentiam describit in cives, a quibus et acciti et benevole excepti nuper antea fuerant. « Aggrediebantur etiam (sunt ejus verba) cives et comitatinos, asserendo se eisdem pecuniam mutuasse, petendo sibi satisfieri de eadem. Et ipsi Matinensibus (0965B)denegantibus, ut rei veritas se habebat, et regulam (nunc riga) ferream igne calefactam manu sumere offerebant. Quam accipiebant nulla habita laesione ipsi Mutinenses. Theotonici sic videntes asserebant se nolle credere fallaci probationi hujusmodi, et hoc arte magica procedere asserebant. »

Ad hactenus recensita accedat judicium crucis, cujus est mentio in lege 10 Langobard. Caroli Magni, part. II tomi I Rer. Italicar., pag. 95. Haec in Codice Estensi ita legitur: « De eo qui perjurium fecerit, » etc. « Quod si accusator contendere voluerit de ipso perjurio, stent ad crucem. » In Capitularibus quoque regum Francorum non semel experimenti hujus mentio occurrit. Multum vero se fatigavit eruditissimus Du Cangius in Glossar. Latin. ut decerneret qualis forma olim fuerit hujusce judicii, ac denique statuit eos qui crucis examen subibant, expansis in crucis formam, sive sublatis in altum brachiis, ante crucem in templo stetisse certo ac definito tempore, hoc est, donec recitaretur Evangelium, aut psalmi (0965C)nonnulli. Immobiles persistentes, innocui; contra qui sustinere tandiu brachia nequibant, sontes veluti divino judicio habebantur. Hujus rei documentum protulit Dubletus ex Sandionysiano Parisiensi archivo, illatum subinde a celeberrimo Mabillonio in appendicem Rei diplomaticae, num. 51. Contendente Herchenrado episcopo Parisiensi anno Christi 771 contra monasterium Placicium coram Carolo Magno rege, ad Dei judicium ad crucem provocatum fuit, in quo succubuit homo episcopi. Alterum exemplum protulit Ughellius tomo V, in episcop. Veronensibus, nempe experimentum anno 837 Veronae factum a duobus clericis, qui « in ecclesia sancti Joannis Baptistae ad Domum, ad crucem steterunt. Ambo ab introitu missae usque ad mediam passionem secundum Matthaeum » constantes perstitere. Tum unus ex iis lassus « in terram velut exanimis corruit. Alter pacificus (fortasse Pacificus nomine) usque ad finem passionis stetit, » hoc est, victoriam (0965D)retulit. Nullum hinc grave damnum in devictos fluxisse vides, uti in examine ignis factum ostendimus. Ac proinde nil mirum, si Carolus Magnus in divisione regnorum inter filios suos, tomo primo, pag. 444, Capitularium, judicium crucis selegerit, ad definiendas in posterum controversias, quae inter eosdem suborirentur, « nec unquam pro tali causa cujuslibet generis pugna vel campus ad examinationem judicetur. » Erit mihi infra in peculiari dissertatione sermo de campo, hoc est de duello.

Interea judiciorum seriem absolvam, famosissimum prae caeteris referens illud, quod transitus per ignem mihi appellabitur. Ejus vestigia ante annum a Christo nato millesimum in Occidente non invenio. At Cedrenus, sub Anastasio imperatore, circiter annum 506, auctor est episcopum orthodoxum Ariano hanc in Oriente obtulisse conditionem, « ut per ignem, cujus esset fides verior, probaretur. Recusante facere Ariano, orthodoxus intrans per ignem, (0966A)illaesus exivit. » A Graecis, ut reor, didicere Itali post aliquot saecula ejusmodi experimento uti ad religionis tutelam, ac praecipue ad convincendos episcopos simoniae accusatos. Celeberrimus hac de causa evasit Petrus cognomento Igneus, Vallumbrosani coenobii monachus, dignus qui postea sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et episcopus Albanensis renunt aretur. Contendente populi Florentini parte Theuzonem episcopum simoniace episcopalem cathedram sibi quaesiisse, gemina lignorum strues, sancti Joannis Gualberti abbatis jussu, anno 1067, paucis a Florentia passuum millibus paratur, relicta in medio semita unius brachii, per quam homo transire posset. Ardentem rogum Petrus intrepidus intrat, illaesus inter flammas pertransit, et episcopum hoc prodigio veluti coelesti voce convictum extrudendum ostendit. Rem fuse narrant Acta sancti Joannis Gualberti, Joannes Villamus, Baronius, Ughellius, et alii. Neque minori famae celebritate per Italiam insonuit judicium ignis, quod Liprandus presbyter (0966B)Mediolanensis anno 1102 subiit, ut evinceret Grossulanum, sive Chrysolaum archiepiscopum per simoniam in Mediolanensem cathedram insiliisse. Habes narrationem in Histor. Mediolanensi Landulphi Junioris, cap. decimo, pag. 481 tomi V Rer. Italicar., quam consulere potes. Attamen non tam prospere res illa processit, ut integra fides prodigio accederet. Nam uti Landulphus in ejus excusationem scribit, « quia ignis manum presbyteri, in projiciendo aquam et incensum super ignem, laesit; et quia pes equi Joannis de Rhaude nudum presbyteri pedem de igne exeuntis dure calcavit: turba tristis de casu et ruina Grossulani, in presbyterum et ejus legem post paucos dies scandalizavit, etc. » Ambiguo pariter similique successu a Petro Bartholomaeo rudi clerico tentata est ignis fortuna in expeditione Jerosolymitana anno 1098, ut lanceam a se inventam Antiochiae probaret illam esse quae latus Salvatoris nostri aperuerat. « Per ignem transivit, » inquit (0966C)Willelmus Tyrensis, lib. VII, cap. 18 Histor., « quantum populo videbatur, illaesus. » Verum res in dubium paulo post versa est. « Nam ille idem intra paucos dies vita decessit. Cujus accelerati obitus occasionem, cum homo sanus et vitalis prius videretur, quidam asserebant tentatum incendium. Alii vero dicebant, quod ab incendio sanus evaserat et incolumis, sed egressum ab igne turbae causa devotionis irruentes oppresserant et contriverant. » Richardus Cluniacensis, cujus historiam in hoc ipso opere evulgabo infra, addit: « Populus volens eum tangere, vel de vestimento ejus aliquid accipere, fecerunt tria vel quatuor vulnera in ejus cruribus, abscindentes de carne, et pinnam dorsi ejus confringentes, crepuerunt eam. » Quod ego vehementius obstupesco, cum deinde per aliquot saecula intentatum fuisset immane hoc experimentum, sub finem saeculi XV, idem rursus propositum fuit a viris quidem religiosis Florentiae; imo et in illud consenserat (0966D)Hieronymus Savonarola, vir pietate non minus quam doctrina celeberrimus adhuc. Cur peractum reapse non fuerit, Nardius, Joannes Franciscus Picus, atque alii historici, tradidere.

Juvat nunc exclamare; O miseram hominum conditionem, quantopere, quam saepe te prodis! et quanto opinionum impetu in abrupta tibique perniciosa interdum raperis! Erant haec olim in usu, ubique commendabantur, neque dubitabant vulgares homines quin ad hujusmodi judicia conflueret peculiaris quaedam occulta Dei virtus. Et nihilominus perspicere majores quoque nostri poterant experimentis iis tentari Deum, et plane dedecere cum Numinis dignitatem, tum exilitatem nostram, velle quodammodo cogere Deum ad patranda miracula ad arbitrium nostrum, et pro levibus plerumque causis. Gratulandum autem saeculis nostris, quod hisce morbis minime laboramus; nam illorum semina jam diu praecisa fuere Romanorum pontificum et Ecclesiae (0967A)decreto. Aventinus, lib. IV Annalium Boiorum, haec ipsa judicia olim usitata describit, eorumque formam refert. Tum in haec verba erumpit: « Atque haec tantum abfuit ut impia judicarentur, ut sanctissimos pontifices, principes Christianissimos, viros atque feminas sacratas, usurpasse istas purgandi caeremonias inveniam. Illud tum erat sapere, fidem Deo habere, omnem spem in ipso collocare. Nostro saeculo nihilominus. Quippe nihil aliud est quam delirare, Deumque immortalem irritando ad iracundiam provocare. Solet id factum, ut video, diversis aetatibus, hic pietatis, alibi erroris nomen accipere. » Ita ille; cui tamen repositum velim, ista quidem vetustis temporibus usurpata passim fuisse, sed nunquam calculo Romanae Ecclesiae probata; neque defuisse inter ipsos Christianos qui ejusmodi judicia aversarentur atque damnarent. Propterea vulgaria appellata sunt, id est a vulgo adinventa, non autem recepta ab universali Ecclesia. Nam etsi concilia quaedam Germanica, (0967B)ac praecipue Triburiense, anno 895 ab episcopis XXII celebratum, ferventis aquae et ferri candentis purgationem in casibus dubiis amplexa fuerint, in eamdem tamen disciplinam minime reliquas Ecclesias consensisse reperimus. Disciplinam, inquam; neque enim haec ad dogma pertinent. Imo ante Patres Triburienses Agobardus archiepiscopus Lugdunensis, vir doctissimus, librum ediderat « contra damnabilem opinionem putantium divini judicii veritatem igne, vel aquis, vel conflictu armorum patefieri. » Quem librum Massonus ac deinde Baluzius evulgarunt. Ipso autem testante, « vani (duntaxat) homines nominabant ista judicium Dei. » Eadem repetit in libro adversus legem Gundobadi, scribens: « Non oportet mentem fidelem suspicari quod omnipotens Deus occulta hominum in praesenti vita per aquam calidam aut ferrum revelari velit; quanto minus per crudelia certamina? » A Gratiano quoque, causa 2, quaest. s. c. Consuluisti, Stephano V papae epistola tribuitur ad Lambertum episcopum Moguntinum, in (0967C)quo haec verba: « Nam ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. » Ita alii Romani pontifices, quorum sententias habes in Decretal. Gregorii IX papae, lib. V, tit. de Purgatione vulgari. Ivo Carnotensis, atque alii, in pravas hujusmodi consuetudines insurrexere, easque abrogarunt. Longe vero antea desiit examen crucis. Interdictum quippe fuit a Ludovico Pio, sive ab ejus filio Lothario I, ut habetur in Lege 90 Langobard. ejusdem Lotharii, hisce verbis: « Statutum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat, ne Christi passio, quae glorificata est, cujuslibet temeritate contemptui habeatur. » Reverentia ergo Dominicae passionis facile populo persuasit ut ab hujusmodi experimento abstinerent. Joannes Ferrandus, in Disquisition. reliquiar., lib. II, (0967D)cap. 3, opinatur praelaudata lege interdictam quoque fuisse eorum audacem pietatem qui lignum crucis sanctae sibi oblatum, exploraturi an verum, falsumve foret, illud in ignem conjiciebant, veneraturi postea, si illaesum inde extraheretur. Verum id a mente principis alienum fuisse puto; aliud enim est examinatio crucis, aliud examinatio ligni crucis.

Sustulit quoque Ludovicus Pius Augustus aquae frigidae judicium in Capitularibus. Et Lotharius illius filius in lege Langobard. 55, part. II tomi I Rer. Italicar., (0968A)pag. 143, edixit « ut examen aquae frigidae, quod hactenus faciebant, a missis nostris interdicatur, ne ulterius fiat. » Verum id perinde mihi est, ac nihil interdixisse, quando ii ipsi imperatores liberum alibi dimisere cursum aliis, ut aiebant, judiciis Dei, hoc est, aquae ferventis, ferri candentis, et monomachiae. Suspicor ego potius aquae frigidae experimentum ab iis interdictum, non quod tentatio Dei revera crederetur ab ipsis, sed quod ad illudendos homines excogitatum videretur, cum per illud innocentes reputarentur, qui in aquam demissi mergebantur; quo quid facilius? Caeterum ne tunc quidem, neque postea, abrogatum puta judicium istud. Ejus exempla bene multa saeculum etiam vulgaris epochae undecimum suppeditat, quae a congerendo nunc abstineo, ne cui sim taedio. Reticere tamen nequeo quod habet Ughellius in catalogo Barensium archiepiscoporum, hoc est pacta inita inter Rogerium I, Siciliae regem, et cives Barenses « anno 1102, (0968B)indictione 10. » Ita scriptum ab Ughellio, sed parum castigate. Scribendum quippe fuit anno 1132, indictione 10. Illic enim diserte Rogerius appellatur « Siciliae et Italiae (hoc est, Apuliae) rex magnificus, » quem titulum circiter ea tempora is arripuit. Et anno quidem 1132 Rogerius, teste anonymo Cosinensi, potitus est Barensi civitate. Imo eodem anno, ut auctor est Falco Beneventanus, populum illum vacillantem in fide recepit, nolensque eum « exacerbare, quibusdam eorum petitionibus, prudenti consilio usus, consensit. » Leguntur autem in charta Ughelliana haec verba: « Quod si dominus rex Tancredo filio suo, vel alii filiorum ejus, civitatem Barum dederit, etc. » Atque hinc emendandus Rocchus Pirrus, celeberrimus alioqui scriptor Siculus, qui in Chronologia regum Siciliae, enumerans filios Rogerii I regis, non solum non agnovit, sed rejecit Tancredum, inquiens: « Addunt nonnulli male Tancredum Bari principem. » Atqui in praememorata charta disertissime commemoratur « Tancredus Rogerii (0968C)filius. » Accedat et Alexander abbas Telesinus, qui cap. postremo libror. de Gest. Rogerii, tomo V Rer. Italicar., de ipso rege circiter annum 1135 haec adnotavit: « Duos liberos suos ad militiam promovit, Rogerium scilicet ducem, et Tancredum Barensem principem. » Ac proinde tum apud Pirrum, tum in arbore genealogica praeposita a Surita Historiae Gaufredi Malaterrae, in eodem tomo V Rer. Italicar. addendus est Tancredus iste, cujus etiam non semel mentionem fecit Romualdus Salernitanus in Chronico, tomo VII Rer. Italicarum, ac praecipue ad annum 1130. Mirum certe, qui hic cespitaverit Rocchus Pirrus, qui etiam fallitur, cum Amphusium alterum Rogerii filium recensens, subdit: « quem falso Alphonsum appellat Surita. » Imo nihil aliud fuit Anfus, Anfons, et Anfusius apud Hispanos, quam Alphonsus. Rem exploratam nihil opus est exemplis confirmare. Redeo ad pacta Barensium, ubi Rogerius haec pollicitus dicitur: « Ferrum caccavum, pugnam, (0968D)aquam vobis non judicabit, vel judicari faciet. » Scribe: Ferrum, cacavum, hoc est, cacabum, sive caldariam, etc. Id est: Barenses nunquam compellet ad subeundum judicium ferri candentis, aquae ferventis, monomachiae, et aquae frigidae. Ex his intelligis, anno 1132 nondum sublatam fuisse prorsus ejusmodi judiciorum consuetudinem, quandoquidem Barensis populus se ab iis immunem cupit. Verum par est credere non diutius illa stetisse, illorum enim exempla saeculo subsequenti nequaquam occurrunt.

(no apparatus)