Disticha Catonis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
The text is from The Distichs of Cato: a famous medieval textbook. tr. Wayland Johnson Chase, Univ. of Wisconsin Studies in the Social Sciences and History, Number 7, 1922.

Introductio[recensere]

Cum animadverterem, quam plurimos graviter in via morum errare, succurrendum opinioni eorum et consulendum famae existimavi, maxime ut gloriose viverent et honorem contingerent. nunc te, fili carissime, docebo, quo pacto morem animi tui conponas. igitur praecepta mea ita legito, ut intellegas. legere enim et non intellegere neclegere est.

Monosticha[recensere]

Deo supplica.

Parentes ama.

Cognatos cole.

Datum serua.

Foro parce.

Cum bonis ambula.

Antequam uoceris, ne accesseris.

Mundus esto.

Saluta libenter.

Maiori concede.

Magistratum metue.

Verecundiam serua.

Rem tuam custodi.

Diligentiam adhibe.

Familiam cura.

Mutuum da.

Cui des, uideto.

Conuiuare raro.

Quod satis est, dormi.


Coniugem ama.

Iusiurandum serua.

Uino tempera.

Pugna pro patria.

Nihil temere credideris.


Meretricem fuge.

Libros lege.

Quae legeris, memento.

Liberos erudi.

Blandus esto.

Irascere ob rem grauem.

Neminem riseris.

In iudicio adesto.

Ad praetorium stato.

Consultus esto.

Virtute utere.

Trocho lude.

Aleam fuge.

Litteras disce.

Bono benefacito.

Tute consule.

Maledicus ne esto.

Existimationem retine.

Aequum iudica.

Nihil mentire.

Iracundiam rege.

Parentem patientia uince.

Minorem ne contempseris.

Nihil arbitrio uirium feceris.

Patere legem, quam ipse tuleris.

Benefici accepti esto memor.

Pauca in conuiuio loquere.

Miserum noli inridere.

Minime iudica.

Alienum noli concupiscere.

Illud adgredere, quod iustum est.

Libenter amorem ferto.

Liberalibus stude.

Liber I[recensere]

1. Si deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

2. Plus uigila semper neu somno deditus esto;
Nam diuturna quies uitiis alimenta ministrat.

3. Uirtutem primam esse puto, conpescere linguam:
Proximus ille deo est, qui scit ratione tacere.

4. Sperne repugnando tibi tu contrarius esse:
Conueniet nulli, qui secum dissidet ipse.

5. Si uitam inspicias hominum, Si denique mores,
Cum culpant alios: nemo sine crimine uiuit.

6. Quae nocitura tenes, quamuis sint cara, relinque:
Utilitas opibus praeponi tempore debet.

7. Clemens et constans, ut res expostulate esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

8. Nil temere uxori de seruis crede querenti:
Semper enim mulier quem coniux diligit odit.

9. Cum moneas aliquem nec se uelit ille moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere coeptis.

10. Contra uerbosos noli contendere uerbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

11. Dilige sic alios, ut sis tibi carus amicus;
Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.

12. Rumores fuge neu studeas nouus auctor haberi;
Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

13. Spem tibi polliciti certam promittere noli:
Rara fides ideo est, quia multi multa locuntur.

14. Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento;
Plus aliis de te quam tu tibi credere noli.

15. Officium alterius multis narrare memento;
At quaecumque aliis benefeceris ipse, sileto.

16. Multorum cum facta senex et dicta reprendis,
Fac tibi succurrant, iuuenis quae feceris ipse.

17. Ne cures, si quis tacito sermone loquatur:
Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.

18. Cum fueris felix, quae sunt aduersa caueto:
Non eodem cursu respondent ultima primis.

19. Cum dubia et fragilis nobis sit uita tributa,
In morte alterius spem tu tibi ponere noli.

20. Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,
Accipito laetus, plene et laudare memento.

21. Infantem nudum cum te natura crearit,
Paupertatis onus patienter ferre memento.

22. Ne timeas illam, quae uitae est ultima finis:
Qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.

23. Si tibi pro meritis nemo succurrit amicus,
Incusare deos noli, sed te ipse coerce.

24. Ne tibi quid desit, quod quaesisti, utere parce;
Utque, quod est, serues, semper tibi desse putato.

25. Quod dare non possis, uerbis promittere noli,
Ne sis uentosus, dum uir bonus esse uideris.

26. Qui simulat uerbis nec corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simules: sic ars deluditur arte.

27. Noli homines blando nimium sermone probare:
Fistula dulce canit, uolucrem dum decipit auceps.

28. Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quo possint inopem defenders uitam.

29. Quod uile est, carum, quod carum, uile putato:
Sic tu nec cupidus nec auarus nosceris ulli.

30. Quae culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
Turpe est doctori, cum culpa redarguat ipsum.

31. Quod iustum est petito uel quod uideatur honestum;
Nam stultum petere est quod possit iure negari.

32. Ignotum notis noli praeponere amicis:
Cognita iudicio constant, incognita casu.

33. Cum dubia in certis uersetur uita periclis,
Pro lucro tibi pone diem, quicumque sequetur.

34. Uincere cum possis, interdum cede sodali,
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.

35. Ne dubita, cum magna petes, impendere parua:
His etenim pressos contingit gloria raro.

36. Litem inferre caue, cum quo tibi gratia iuncta est:
Ira odium generate Concordia nutrit amorem.

37. Seruorum culpa cum te dolor urguet in iram,
Ipse tibi moderare, tuis ut parcere possis.

38. Quem superare potes, interdum uince ferendo;
Maxima enim est hominum semper patientia uirtus.

39. Conserua potius, quae sunt iam parta, labore:
Cum labor in damno est, crescit mortalis egestas.

40. Dapsilis interdum notis et largus amicis
Cum fueris, dando semper tibi proximus esto.

Liber II[recensere]

[Telluris si forte uelis cognoscere cultus,
Uergilium legito; quodsi mage nosse laboras
Herbarum uires, Macer haec tibi carmina dicit;
Si Romana cupis et Punica noscere bella,
Lucanum quaeres, qui Martis praelia dixit;
Si quid amare libet uel discere amare legendo,
Nasonem petito; sin autem cura tibi haec est,
Ut sapien uiuas, audi quae discere possis,
Per quae semotum uitiis deducitur aeuum:
Ergo ades et quae sit sapientia disce legendo.]


1. Si potes, ignotis etiam prodesse memento:
Utilius regno est, meritis adquirere amicos.

2. An di sint caelumque regant, ne quaere doceri:
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.

3. Linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,
Dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.

4. Iratus de re incerta contendere noli:
Inpedit ira animum, ne possis cernere uerum.

5. Fac sumptum propere, cum res desiderat ipsa;
Dandum etenim est aliquid, dum tempus postulat aut res.

6. Quod nimium est fugito, paruo gaudere memento:
Tuta mage est puppis, modico quae flumine fertur.

7. Quod pudeat, socios prudens celare memento,
Ne plures culpent id quod tibi displicet uni.

8. Nolo putes prauos homines peccata lucrari:
Tempore si peccata latent, et tempore parent.

9. Corporis exigui uires contemnere noli:
Consilio pollet, cui uim natura negauit.

10. Cui scieris non esse parem, pro tempore cede:
Uictorem a uicto superari saepe uidemus.

11. Aduersum notum noli contenders uerbis:
Lis uerbis minimis interdum maxima crescit.

12. Quid deus intendat, noli perquirere sorte:
Quid statuat de te, sine te deliberat ille.

13. Inuidiam nimio cultu uitare memento:
Quae si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.

14. Forti animo ferto, cum sis damnatus inique:
Nemo diu gaudet, qui iudice uincit iniquo.

15. Litis praeteritae noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est.

16. Nec te conlaudes, nec te culpaueris ipse;
Hoc faciunt stulti, quos gloria uexat inanis.

17. Utere quaesitis modice: cum sumptus abundat,
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.

18. Insipiens esto, cum tempus postulat ipsum:
Stultitiam simulare ioco, cum tempore laus est.

19. Luxuriam fugito, simul et uitare memento
Crimen auaritiae; nam sunt contraria famae.

20. Nolito quaedam referenti credere saepe:
Exigua est tribuenda fides, qui multa locuntur.

21. Quae potus peccas, ignoscere tu tibi noli;
Nam crimen uini nullum est, sed culpa bibentis.

22. Consilium arcanum tacito committe sodali,
Corporis auxilium medico committe fideli.

23. Successus nolito indigni ferre moleste:
Indulget Fortuna malis, ut uincere possit.

24. Prospice, qui ueniant casus, hos esse ferendos:
Nam leuius laedit, quidquid praeuidimus ante.

25. Rebus in aduersis animum submittere noli:
Spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.

26. Rem, tibi quam noris aptam, dimittere noli:
Fronte capillata, post est Occasio calua.

27. Quod sequitur specta quodque imminet ante uideto:
Illum imitare deum, partem qui spectat utramque.

28. Fortius ut ualeas, interdum parcior esto:
Pauca uoluptati debenture plura saluti.

29. Iudicium populi numquam contempseris unus:
Ne nulli placeas, dum uis contempnere multos.

30. Sit tibi praecipue, quod primum est, cura salutis;
Tempora nec culpes, cum sit tibi causa doloris.

31. Somnia ne cures; nam mens humana quod optat,
Dum uigilat, uerum per somnum cernit id ipsum.


Liber III[recensere]

[Hoc quicumque uolet carmen cognoscere lector,
Cum praecepta ferat quae sunt gratissima uitae,
Commoda multa feret; sin autem spreuerit illud,
Non me scriptorem, sed se fastidiet ipse.]


1. Instrue praeceptis animum, ne discere cessa;
Nam sine doctrina uita est quasi mortis imago.

2. Cum recte uiuas, ne cures uerba malorum:
Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur.

3. Productus testis, saluo tamen ante pudore,
Quantumcumque potes, celato crimen amici.

4. Sermones blandos blandosque cauere memento:
Simplicitas ueri forma est, laus ficta loquentis.

5. Segnitiem fugito, quae uitae ignauia fertur;
Nam cum animus languet, consumit inertia corpus.

6. Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemuis sufferre laborem.

7. Alterius dictum aut factum ne carpseris umquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.

8. Quod tibi sors dederit tabulis suprema notato
Augendo serua, ne sis quem fama loquatur.

9. Cum tibi diuitiae superant in fine senectae,
Munificus facito uiuas, non parcus, amicis.

10. Utile consilium dominus ne despice serui
Si prodest, sensum nullius tempseris umquam.

11. Rebus et in censu si non est quod fuit ante,
Fac uiuas contentus eo quod tempora praebent.

12. Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec retinere uelis, Si coeperit esse molesta.

13. Multorum disce exemplo, quae facta sequaris,
Quae fugias: uita est nobis aliena magistra.

14. Quod potes, id temptato, operis ne pondere pressus
Subcumbat labor et frustra inceptata relinquas.

15. Quod factum scis non recte, nolito silere,
Ne uideare malos uelle inritare tacendo.

16. Iudicis auxilium sub iniqua lite rogato:
Ipsae etiam leges cupiunt ut iure rogentur.

17. Quod merito pateris, patienter ferre memento,
Cumque reus tibi sis, ipsum te iudice damna.

18. Multa legas facito, tum lectis neglege multa;
Nam miranda canunt, sed non credenda poetae.

19. Inter conuiuas fac sis sermone modestus,
Ne dicare loquax, cum uis urbanus haberi.

20. Coniugis iratae noli tu uerba timere;
Nam lacrimis struit insidias, cum femina plorat.

21. Utere quaesitis, sed ne uidearis abuti:
Qui sua consumunt, cum dest, aliena secuntur.

22. Fac tibi proponas, mortem non esse timendam:
Quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.

23. Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento;
Namque malum est, non uelle pati nec posse tacere.

24. Aequa diligito caros pietate parentes,
Nec matrem offendas, dum uis bonus esse parenti.

Liber IV[recensere]

[Semotam a curis si uis producers uitam
Nec uitiis haerere animi, quae moribus obsunt,
Haec pracepta tibi saepe esse legenda memento.
Inuenies, quo te possis mutare, magistrum.]


1. Despice diuitias, si uis animo esse beatus;
Quas qui suspiciunt, mendicant semper auari.

2. Commoda naturae nullo tibi tempore derunt,
Si contentus eo fueris quod postulat usus.

3. Cum sis incautus nec rem ratione gubernes,
Noli Fortunam, quae non est, dicere caecam.

4. Dilige olens nardum, sed parce; defuge odorem,
Quem nemo Sanctus nec honestus captat habere.

5. Cum fueris locuples, corpus curare memento:
Aeger diues habet nummos, se non habet ipsum.

6. Uerbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, cum uerbis exit in iram.

7. Res age quae prosunt; rursus uitare memento,
In quis error inest nec spes est certa laboris.

8. Quod donare potes, gratis concede roganti;
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.

Quod tibi suspectum est, confestim discute quid sit;
Namque solent, primo quae sunt neclecta, nocere.

10. Cum te detineat Ueneris damnosa libido,
Indulgere gulae noli, quae uentris amica est.

11. Cum tibi praeponas animalia bruta timore,
Unum hominem scito tibi praecipue esse timendum.

12. Cum tibi praeualidae fuerint in corpore uires,
Fac sapias: sic tu poteris uir fortis haberi.

13. Auxilium a notis petito, Si forte labores;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.

14. Cum sis ipse nocens, moritur cur uictima pro te?
Stultitia est morte alterius sperare salutem.

15. Cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum,
Non tibi fortuna est hominis sed uita petenda.

16. Utere quaesitis opibus, fuge nomen auari:
Quid tibi diuitias, Si semper pauper abundes?

17. Si famam seruare cupis, dum uiuis, honestam,
Fac fugias animo, quae sunt mala gaudia uitae.

18. Cum sapias animo, noli ridere senectam;
Nam quoicumque seni puerilis sensus inhaeret.

19. Disce aliquid; nam cum subito Fortuna rccessit,
Ars remanet uitamque hominis non deserit umquam.

20. Prospicito tecum tacitus quid quisque loquatur:
Sermo hominum mores et celat et indicat idem.

21. Exerce studio quamuis perceperis artem:
Ut cura ingenium, sic et manus adiuuat usum.

22. Multum uenturi ne cures tempora fati:
Non metuit mortem qui scit contempnere uitam.

23. Disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:
Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.

24. Hoc adhibe uitae quo possis uiuere sanus:
Morbi causa mali est, nimia est quaecumque uoluptas.

25. Laudaris quodcumque palam, quodcumque probaris,
Hoc uide ne rursus leuitatis crimine damnes.

26. Tranquillis rebus semper diuersa timeto,
Rursus in aduersis melius sperare memento.

27. Discere ne cessa; cura sapientia crescit,
Rara datur longo prudentia temporis usu.

28. Parce laudato; nam quem tu saepe probaris,
Una dies, qualis fuerit, ostendit, amicus.
Praise not o'ermuch: one day's enough to show
If he, oft claimed thy friend, is really so.

29. Non pudeat, quae nescieris, te uelle doceri:
Scire aliquid laus est, culpa est nil discere uelle.

30. Cum Uenere et Baccho lis est et iuncta uoluptas:
Quod lautum est, animo conplectere, sed fuge lites.

31. Demissos animo et tacitos uitare memento:
Quod flumen placidum est, forsan latet altius unda.

32. Dum fortuna tibist rerum discrimine praua,
Alterius specta cui sit discrimine peior.

33. Quod potes, id tempta; nam litus carpere remis
Utilius multo est quam uelum tendere in altum.

34. Contra hominem iustum praue contenders noti;
Semper enim deus iniustas ulciscitur iras.

35. Ereptis opibus noli maerere dolendo,
Sed gaude potius, tibi si contingat habere.

36. Est iactura grauis quaesitum amittere damno;
Sed tibi cum ualeat corpus, superesse putato.

37. Tempora longa tibi noli promittere uitae:
Quocumque incedis, sequitur mors corporis umbra.

38. Ture deum placa, uitulum sine crescat aratro:
Ne credas gaudere deum, cum caede litatur.

39. Cede locum laesus Fortunae, cede potenti:
Laedere quo potuit, poterit prodesse aliquando.

40. Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde:
Uulnera dum sanas, dolor est medicina doloris.

41. Damnaris numquam post longum tempus amicum:
Mutauit mores, sed pignora prima memento.

42. Gratior officiis, quo sis mage carior, esto,
Ne nomen subeas quod dicunt officiperdi.

43. Suspectus caue sis, ne sis miser omnibus horis;
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.

44. Cum seruos fueris proprios mercatus in usus
Et famulos dicas, homines tamen esse memento.

45. Quam primum rapienda tibi est occasio prona,
Ne rursus quaeras iam, quae neglexeris ante.

46. Morte repentina noli gaudere malorum:
Felices obeunt, quorum sine crimine uita est.

47. Cum coniux tibi sit, ne res et fama laboret,
Uitandum ducas inimicum nomen amici.

48. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa,
Fac discas, multa a uita te scire doceri.

49. Miraris uersus nudis me scribere uerbis?
Hoc breuitas fecit, sensu uno iungere binos.