Dittochaeum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Dittochaeum (Prudentius), J. P. Migne

TESTAMENTUM VETUS.

665 1. Adam et Eva.

(0089C)

Eva columba fuit tum candida, nigra deinde
(0090C)666 Facta, per anguinum malesuada fraude venenum,
(0091A)667 Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam.
Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.
2. Abel et Cain.

Fratrum sacra Deus nutu distante duorum5
(0092A)Aestimat, accipiens viva, et terrena refutans.
Rusticus invidia pastorem sternit. In Abel
Forma animae exprimitur: caro nostra in munere Cain.
3. Arca Noe.
(0093A)
Nuntia diluvii jam decrescentis ad arcam
Ore columba refert ramum viridantis olivae:10
668 Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus
Haeserat: illa datae revehit nova gaudia pacis.
4. Ad ilicem Mambre.

Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambre
Armentale senis pertexit culmen; in ista
Risit Sara casa, sobolis sibi gaudia sera15
Ferri, et decrepitum sic credere posse maritum.
5. Monumentum Sarae.

Abraham mercatus agrum, quo conderet ossa
(0094A)Conjugis: in terris quoniam peregrina moratur
669 Justitia, atque fides: hoc illud millibus emptum
Spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.20
6. Somnium Pharaonis.

Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni
Per somnum visae portendunt dispare forma
Uberis, atque famis duo per septennia tempus
Instare: hoc solvit patriarcha, interprete Christo.
7. Joseph a fratribus agnitus.

Venditus insidiis fratrum puer: ipse vicissim25
Cratera in farris sacco clam praecipit abdi,
Utque reos furti Joseph tenet, auctio fallax
(0095A)670 Proditur, agnoscunt fratrem, veniaque pudescunt.
8. Ignis in rubo.

Sentibus involitans Deus igneus ore corusco
Compellat juvenem, pecoris tunc forte magistrum.50
Ille capit jussus virgam: fit vipera virga.
Solvit vincla pedum: properat Pharaonis ad arcem.
9. Iter per mare.

Tutus agit vir justus iter, vel per mare magnum.
Ecce Dei famulis scissim freta Rubra dehiseunt,
Cum peccatores rabidos eadem freta mergant.55
(0095B)Obruitur Pharao: patuit via libera Mosi.
10. Moses accepit legem.

Fumat montis apex divinis ignibus: in quo
(0096A)671 Scripta decem verbis saxorum pagina Mosi
Traditur, ille suos suscepta lege revisit:
Forma sed his vituli solus Deus, et Deus aurum.40
11. Manna et coturnices.

Panibus angelicis albent tentoria patrum.
Certa fides facti: tenet urceus aureus exin
Servatum manna; ingratis venit altera nubes,
Atque avidos carnis saturat congesta coturnix.
12. Serpens aeneus in eremo.

Fervebat via sicca eremi serpentibus atris,45
Jamque venenati per livida vulnera morsus
Carpebant populum: sed prudens aere politum
Dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem
13. Lacus myrrhae in eremo.
(0096B)
Aspera gustatu populo sitiente lacuna
672 Tristificos latices stagnanti felle tenebat.50
(0097A)Moses sanctus ait: Lignum date, gurgitem in istum
Conjicite: in dulcem vertentur amara saporem.
14. Elim lucus in eremo.

Devenere viri, Mose duce, sex ubi fontes,
Et sex forte alii vitreo de rore rigabant
Septenas decies palmas: qui mysticus Elim55
Lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
673 15. Duodecim lapides in Jordane.

In fontem refluo Jordanis gurgite fertur,
Dum calcanda Dei populis vada sicca reliquit.
(0098A)Testes bis seni lapides, quos flumine in ipso
Constituere patres, in formam discipulorum.60
16. Domus Raab meretricis.

Procubuit Jericho: sola stant atria Raab.
Hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis)
Incolumis secura domus spectabile coccum
674 Ignibus adversis in signum sanguinis offert.
17. Samson.

Invictum virtute comae leo frangere Samson65
Aggreditur; necat ille feram: sed ab ore leonis
Mella fluunt: maxilla asini fontem vomit ultro.
(0099A)Stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
18. Item Samson.

Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,
Pone faces caudis circumligat, in sata mittit70
Allophylum, segetesque cremat. Sic callida vulpes
Nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
19. David.

David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Jesse
675 Cura gregis, citharam formans ad ovile paternum:
Inde ad delicias regis; mox horrida bella75
Conserit, et funda sternit stridente Goliam.
20. Regnum David.
(0099B)
Regia mitifici fulgent insignia David:
Sceptrum, oleum, cornu, diadema, et purpura, et ara.
Omnia conveniunt Christo: chlamys, atque corona,
(0100A)Virga potestatis, cornu crucis, alter olivum.80
21. Aedificatio templi.

Aedificat templum sapientia per Salomonis
Obsequium: regina Austri grave congerit aurum.
Tempus adest, quo templum hominis sub pectore Christus
Aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.
676 22. Filii prophetarum.

Forte prophetarum nati dum ligna recidunt85
Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.
Gurgite submersum est ferrum: sed mox leve lignum
(0100B)Injectum stagnis, ferrum revocabile fecit.
23. Captivitas Israel.

Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti,
Fleverat exsilium dirae Babylonis ad amnes:90
Tum patrios cantare modos praecepta recusat,
(0101A)Organaque in ramis salicis suspendit amarae.
24. Domus Ezechiae.

Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos
Praescriptum proferre diem, legemque obeundi
Tendere: quod gradibus, quos vespera texerat umbra,95
677 Lumine perfusis docuit sol versus in ortum.
TESTAMENTUM NOVUM.
25. Gabriel ad Mariam.

Adventante Deo descendit nuntius alto
Gabriel Patris ex solio, sedemque repente
Intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit,
Implebit Maria: Christum paries, sacra virgo.100
26. Civitas Bethlehem.
(0101B)
Sancta Bethlem caput est orbis: quae protulit Iesum,
Orbis principium, caput ipsum principiorum.
(0102A)Urbs hominem Christum genuit: qui Christus agebat
Ante Deus, quam sol fieret, quam lucifer esset.
678 27. Magorum munera.

Hic pretiosa magi sub virginis ubere Christo105
Dona ferunt puero, myrrhaeque, et thuris, et auri.
Miratur genitrix tot casti ventris honores,
Seque Deum genuisse hominem, regem quoque summum.
28. Ab angelis pastores admoniti.

Pervigiles pastorum oculos vis luminis implet
Angelici, natum celebrans ex virgine Christum.110
Inveniunt tectum pannis, praesepe jacenti
(0102B)Cuna erat, exsultant alacres, et numen adorant.
29. Occiduntur infantes in Bethlehem.

Impius innumeris infantum caedibus hostis
(0103A)Perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis,
Fumant lacteolo parvorum sanguine cunae,115
679 Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum
30. Baptizatur Christus.

Perfundit fluvio pastus Baptista locustis,
Silvarumque favis, et amictus veste cameli,
Tinxerat et Christum: sed Spiritus aethere missus
Testatur tinctum, qui tinctis crimina donat.120
31. Pinna templi.
(0104A)
Excidio templi veteris stat pinna superstes.
680 Structus enim lapide ex illo manet angulus, usque
In saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;
Nunc caput est templi, et lapidum compago novorum.
32. Ex aqua vinum.

Foedera conjugii celebrabant auspice coetu125
Forte Galilaei: jam deerant vina ministris
(0105A)Christus vasa jubet properanter aquaria lymphis
681 Impleri; inde meri veteris defunditur unda.
33. Piscina Siloa.

Morborum medicina latex, quem spiritus horis
Eructat variis, fusum ratione latenti,130
Siloam vocitant: sputis ubi collita caeci
Lumina Salvator jussit de fonte lavari.
34. Passio Joannis.

Praemia saltatrix poscit funebria virgo
Joannis caput, abscissum quod lance reportet
Incestae ad gremium matris: fert regia donum135
Psaltria, respersis manibus de sanguine justo.
682 35. Per mare ambulat Christus.

(0105B)It mare medium Dominus, fluctusque liquentes
(0106A)Calce terens, jubet instabili descendere cymba
Discipulum: sed mortalis trepidatio plantas
Mergit, at ille manum regit, et vestigia firmat.140
36. Daemon missus in porcos.

Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon
Fregerat: erumpit, pedibusque advolvitur Iesu.
Ast hominem Dominus sibi vindicat, et jubet hostem
Porcorum furiare greges, ac per freta mergi.
37. Quinque panes et duo pisces.

Quinque Deus panes fregit, piscesque gemellos:145
His hominum large saturavit millia quinque.
683 Implentur nimio. micarum fragmino corbes
Bis seni: aeternae tanta est opulentia mensae.
38. Lazarus suscitatus a mortuis.
(0106B)
Conscius insignis facti locus in Bethania
(0107A)Vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum.150
Apparet scissum fractis foribus monumentum,
Unde putrescentis redierunt membra sepulti.
39. Ager sanguinis.

Campus Hacheldemach sceleris mercede nefandi
Venditus, exsequias recipit tumulosus humandas.
Sanguinis hoc pretium est Christi. Juda eminus arctat155
Infelix collum laqueo pro crimine tanto.
684 40. Domus Caiphae.

Impia blasphemi cecidit domus alta Caiphae:
In qua pulsata est alapis facies sacra Christi.
Hic peccatores manet exitus: obruta quorum
(0107B)Vita ruinosis tumulis sine fine jacebit.160
41. Columna ad quam flagellatus est Christus
(0108A)
Vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae
Annexus tergum dedit, ut servile, flagellis.
Perstat adhuc, templumque gerit veneranda columna,
Nosque docet cunctis immunes vivere flagris.
42. Passio Salvatoris.

Trajectus per utrumque latus, laticem, atque cruorem165
685 Christus agit. Sanguis victoria: lympha lavacrum est.
Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones
Contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.
43. Sepulcrum Christi.

(0108B)Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri:
(0109A)686 Mors illi devicta jacet: calcavit abyssum.170
Sanctorum populus superas simul ivit ad oras,
Seque dedit multis tactuque oculisque probandum.
44. Mons Oliveti.

Montis Oliviferi Christus de vertice sursum
Ad Patrem rediit, signans vestigia pacis.
Frondibus aeternis praepinguis liquitur humor:175
Qui probat infusum terris de chrismate donum.
45. Passio Stephani.

Primus init Stephanus mercedem sanguinis, imbri
(0110A)Afflictus lapidum: Christum tamen ille cruentus
Inter saxa rogat, ne sit lapidatio fraudi
Hostibus. O primae pietas miranda coronae!180
687 46. Porta speciosa.

Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt,
Egregium Salomonis opus: sed majus in illa
Christi opus emicuit: nam claudus, surgere jussus
Ore Petri, stupuit laxatos currere gressus.
47. Visio Petri.

Somniat illapsum Petrus alto ex aethere discum185
(0111A)Confertum omnigenis animalibus. Ille recusat
Mandere: sed Dominus jubet omnia munda putare.
Surgit, et immundas vocat ad mysteria gentes.
688 48. Vas electionis.

Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:
Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.190
(0112A)Mox recipit visum, fit apostolus, ac populorum
Doctor, et ore potens corvos mutare columbis.
49. Apocalypsis Joannis.

Bis duodena senum sedes pateris, citharisque,
Totque coronarum fulgens insignibus, agnum
Caede cruentatum laudat: qui evolvere librum,195
Et septem potuit signacula pandere solus.