Jump to content

Diu Satis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diu Satis
1800
editio: incognita
fons: incognitus

MAII MDCCC.

S. S. DOMINI NOSTRI PII VII

EPISTOLA ENCYCLICA

OCCASIONE ELECTIONIS SUAE

. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS , PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS , EI

EPISCOPIS UNIVERSIS GRATIAM ET COMMUNIONEM SEDIS APOSTOLICAE
HABENTIBUS.

PIUS PP. VII.

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Din satis videmur apucl vos tacuisse ; nunc exactis duobus jam meusibus, iisque non cura, nec labore vacuis, ex quo hoc tantum oneris Nostrae imbecillitati Deus imposuit, cunctae ut Ecclesiae suae Nos praeficeret, obtemperandum Nobis est non tam consuetudini, quae vel ab ultimis temporibus invaluit, quam amori erga vos Nostro, quem necessitudine collegii dudum susceptum, nunc vero mirum in modum auctum, pleneque cumulatum sentimus, vos ut per has litteras saltem adloquamur ; quo nihil sit Nobis dulcius, nihil jucundius. Ad quod Nos etiam vehementer hortatur, et impellit officii illius, quod proprium Nobis, et praecipuum est, ratio illis consignata, et declarata verbis : « Confirma fratres tuos. » Neque enim hoc miserrimo, ac turbulentissimo tempore minus quam unquam antea Satan « expetivit nos omnes, ut cribraret « sicut triticum. »

Quamquam quis est tam hebes, tam averso a Nobis animo, quin intelligat, perindeque perspiciat, atque illa, quae oculis cernuntur, in his quoque difficultatibus, et asperitatibus rerum praestitisse Christum, quod esset professus, ut « oraret pro Petro , ne fides ejus deficeret [1] ? » Obstupescent posteri certe sapientiam, magnitudinem animi, et constantiam Pii VI, cujus potestati Nos successimus ; utinam vero etiam virtuti, quae nullo tempestatum impetu, neque calamitatum concursu convelli, aut labefactari potuit.

Nae is Martini illius, a quo Nostrae olim Sedi tanta accessit laus, primum in adfirmanda , ac defendenda veritate fidem, in perferendis deinde laboribus, et aerurtmis parem fortitudinem Nobis retulit, civitate, et Sede sua crudelissime pulsus, imperio, honore, fortunis omnibus spoliatus, statim ut locum quietis et tranquillitatis aliquem videbatur nactus, demigrare alio compulsus, adfecta quamvis aetate, et valetudine esset, ut nec pedibus ingredi posset, in longinquam a deo terram abstractus, quum acerbioris praeterea exilii terror identidem ei proponeretur, quum, nisi alicujus fuisset ei pietas, et liberalitas opitulata, non habuisset quo se, et paucos, qui se assectarentur, aleret, quum ejus infirmitas, et solitudo quotidie tentaretur, nunquam tamen a se ipse discessit, non ulla fuit deceptus fraude, nullo perturbatus metu, nulla spe delinitus, nullis incommodis, nec periculis fractus, nullam ab eo ne litteram quidem, aut vocem exprimere inimici potuerunt, quae non documento esset omnibus, Petrum « ad Iioc usque tempus, el semper in suis successoribus vivere, et judicium exercere, quod nemini dubium , atque omnibus adeo aetatibus apprime cognitum esse [2] , auctor valde bonus in concilio Ephesino pronunciavit.

Quanti vero faciendum illud est, et quo grati sensu animi memoria repetendum, quod eo fuit sane tempore Pio VI mors a Deo donata (sic enim est dicendum potius quam vita erepta quum nihil jam impedimento esset, quominus de successore illius declarando rite deliberaretur ! Recordamini, Venerabiles Fratres, quo eramus metu solliciti, et suspensi, quum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et ipsi suis sedibus ejecti , complures in custodiam traditi, aliquot ad nccem expetiti, permulti mare trajiccre summa hyeme coacti, rebus nudati suis, egentesque omnes, magno plerique intervallo a se disjuncti, quum viis ab lioste obsessis, nec litterae ilios inter commeare, nec ipsi quo vellent, oportuissetque, adire permitterentur; nunquam profecto videbantur convenire posse , ut Ecclesiae orbitati succurrerent more instituioque majorum, si quis casus Pium VI percutisset , quem quotidie de vita dimicare audiebamus. Quis tum adflictis , ac perditis prope rebus bumano solum consilio, atque ope nixus id sperare, quod singulari Dei benignitate evenit, fuisset ausus, non ante e vita Pium VI excessurum quam constituta ab ipso pontificiorum post se liabendorum comitiorum ratione, cuncta fere pacata Italia, comparatis omnibus, Cardinales frequentissimi Venetiis praesto essent futuri ad suffragium ferendum in carissimi in Christo filii Nostri Francisci Hungariae regis aposlolici, et Bohemiae regis illustris, ac Romanorum imperatoris electi praesidio , ac tutela ? Agnoscant vel ex bis bomines, frustra quemquam conari « Domum Dei » evertere, quae est Ecclesia super Petrum, veritate, non solum noniine petram, cedificatam, contra « quam portae inferi non praevalebunt [3]2 , fundata enim est super petram [4]3 . » Nemo unquam religionisChrislianae bostis fuit, quin bellum eodem tempore nefarium cum Petri Catbedra gesserit, qua stante, illa cadere, et labare nequeat : cujus pontificum « ordinatione, et successione, » uti denunciat aperte omnibus sanctus Irenaeus [5]4 , « ea, quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio, et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos, et est plenissima haec ostensio, unam, et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab Apostolis, usque nunc sit conservata, et tradita in veritate. » Hac prorsus via grassati etiam sunt, qui nostra aetate nescio quam pestem, ac Jabem falsa; philosophiae supponere contenderunt ei pbilosophiae (sic enim Christianam doctrinam rectissime appellant Graeci praesertim Patres) quam Dei Filius aeterna ipsa sapientia e coelo detulit, atque hominibus impertivit. Atqui scriptum est ', pulchre omnino in eos Pauli ista jactantur [6]: « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi inquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam liujus mundi ? »

Quae sane eo libentius commemoramus, Venerabiles Fratres, quod inde animus mirum in modum recreetur, et erigatur, et inflammetur ad nullum defugiendum laborem, nullam dimicationem pro Cliristi Ecclesia , quam is Nobis, non solum non optantibus, sed ne cogitantibus qnidem, quin multum reformidantibus, regendam, tuendam, ornandam, amplificandam tradidit, et commendavit : qui certe « idoneos nos faciet ministros novi testamenti, uti « sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. » Quamobrem vestram nunc excito in commonitione sinceram mentem, Venerabiles Fratres, quos haec nimirum cura et sollicitudo pro sua quemque parte tangit, ut conspiretis Nobiscum, ut vestrum in id studium, diligentiam, operam conferatis. Quod Christus precatus a Patre suo est nunquam ex animo effluat : « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, ut sint unum sicut et nos ; non pro eis (apostolis scilicet) rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint [7] » Nostrum est maxime officium ejusmodi unitatem firmiter tenere, et vindicare, ut Cyprianus admonet (de unitate Ecclesise), quam intuens, ac demirans « credat mundus, quia tu me misisti; » quod pergit orare Christus.

Quamobrem Christi ipsius, qui Nobis adest, nec a Nostro uuquam latere discedit, Nosque confirmat illis verbis : « Non turbetur cor vestrum, neque formi« det; creditis in Deum, et in me credite [8]2 , » ejus auxilio inquam freti, com muni studio, et alacritatead communem salutem incumbamus. Urbes, oppida, agri, civitates, provincise, regna, nationes pertot annos jam divexatae, adflictae, miserse, ac perdita? solatium aliquod, et remedium efflagitant : quod non aliunde quidem est, quam a Christi doctrina qua?rendum, sperandumque. Nae qui ab illa alieno adhuc sunt animo , eos possumus confidentia majore nunc Augustini vocibus lacessere [9] : « Dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites jussit, dent tales provinciales, tales maritos, tales conjuges, tales parentes, tales filios. tales dominos, tales servos, tales reges, tales judices, denique debitorum ipsius fisci redditores, etexactores, quales esse praecipit doctrina Christiana, » quod cum efficere nequeant, « non debitent eam confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae. » Nostri ergo muneris et officii est, Venerabiles Fratres, hominibus, gentibus laborantibus succurrere, mala, quorum cogitatio lacrymas commovet, quaeque premunt, quaeque impendent, ab omnium cervicibus depellere : nam « dedit Christus pastores, et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in a?dificationem corporis Christi : donec occurramus omnes in « unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei [10]1 .» A qua opera navanda si quid forte quemquam Nostrum deterreat, aut impediat, aut retardet, quo se flagitio ille, ac scelere adstringet ! Vos itaque, Venerabiles Fratres, oramus primum omnium, et obsecramus, hortamur et monemus, atque adeo vobis mandamus, ut nihil vigilantiae, nihil diligentiae, nihil curae, nihil plane laboris proetermittatis, quo « depositum custodiatis » doctrinae Christi , ad quod perdendum nostis, quanta conjuratio, et a quibus facta sit. Ne quem ante in clerum adsciscatis, ne cui omnino « dispensationem » credatis « mysteriorum Dei, » ne quem confessiones audire, aut conciones habere patiamini, ne cui curationem, aut munus quodcumque deferatis, quam sedulo expendatis, et excutiatis, lenteque « probetis spiritus, utrum ex Deo sint. » Quandoquidem utinam non usu didicerimus, quam haec aetas magnam « pseudo-apostolorum » copiam effuderit, « qui sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, » a quibus, nisi prospiciamus, nae, « sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpentur sensus fidelium , et excident a simplicitate , quae est in Christo [11]2 . » Atque « universo quidem gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos attendere » vos oportet, sed omnium maxime paterni amoris benevolentiaeque vestrae vigilantiam, studium, industriam, operam pueri sibi, et adolescentes deposcunt : quos cum exemplo suo nobis, tum oratione Christus tam vehementer commendavit [12]5 , quorum in teneris animi sinficiendiset corrumpendis omnes contenderunt nervos, qui res privatas , et publica se vertere, divina et humana jura omnia permiscere sunt moliti, spem in eo maximam nefaria cogitata perficiendi collocantes. Neque hos enimfugit, mollis cerae instar illos esse, qui tractari facile, et in quamlibet partem flecti, et fingi possint : quam vero formam semel susceperint, eam, quum aetate progressi obduruerint. pertinacissime retinent, aliamque respuunt; ex quo tritum illud omnium sermone e divinis Litteris proverbium : « Adolescens juxta viarn suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea [13]4 . » Nolite ergo committere, Venerabiles Fratres, « ut filii hujus saeculi prudentiores, quam filii lucis in generatione sua « sint. » Quibus viris regendiin seminariis, et collegiis tradantur pueri, et adolescentes ; quibus disciplinis imbuantur; qui deligantur in lyceis magistri, quae scholae habeantur, etiam atque etiam considerate, pervestigate sedulo, odoramini, lustrate omnia : excludite, arcete « rapaces lupos, non parcentes innooentium agnorum gregi, ac, si quo forte irrepserint, eos inde extrudite. exterminate protinus « secundum protestatem, quam dedit vobis Dominus in aedificationem [14]5 . » Quae sane potestas vel in ea, quae capitalior sit, exscindenda peste, librorum scilicet, ut a Nobis tota expromatur, postulat ipsa etiam Ecclesiae salus, reipublicae, principum, mortalium omnium, quam vita Nostra multo cariorem , et potiorem habere debemus. Quo de argumento copiose apud vos,

et accurate egit fel. rec. praedecessor Noster Clemens XIII in suis apostolicis Litteris in forma Brevis ad vos die 25. nov. ann. 1766 datis. Neque illos modo libros extorquendos de hominum manibus, delendos penitus, et comburendos dicimus, quibus aperte doctrina Christi oppugnatur; sed etiam, ac multo magis omnium sunt mentes, atqueoculi ab iis prohibendi, qui occultius illud, atque ex insidiis faciunt. Ad quos internoscendos « tractatu longo, « ut Cyprianus inquit (de unit. Ecclesiae), et argumentis opus non est : probatio est ad fidem facilis compendio veritatis : » loquitur Dominus ad Petrum : « Pasce oves meas. » Id pabuli ergo genus oves Christi salutare sibiducere, id amplecti, eo se alere debent, quo Petri illas vox, et auctoritas immiserit; unde vero haec avocet, ac deterreat, id noxium plane, ac pestiferum existimare, ab eo vehementissime abhorrere, nec nulla capi specie, pervertique illecebra. Qui non ita se morigeros praebeant, in ovibus Christi certe numerandi non sunt. Qua in causa, Venerabiles Fratres, non possumus connivere, nec tacere, nec remissius agere : nisi enim haec tanta cogitandi, loquendi, scribendi, legendique licentia coerceaturet reprimatur, hoc malo, quo landiu afflictamur, relevati tantisper videbimur sapientissi morum,et fortissi morum regum, et ducum consilio, et copiis : ast, ejus stirpe, et semine non sublato, et extincto (perhorresco equidem dicere, verum est dicendum), serpet illud latius, et roborabitur, orbemque terrarum totum complectetur, nec ei posthac delendo, aut propulsando -militum legiones, excubiae, vigiliae, munitiones urbium, propugnacula imperiorum sufficient. Quem Nostrum, Venerabiles Fratres, non moveat et excitet quod per Ezechielem vatem Deus nobis edicit [15] : « Fili hominis , speculatorem dedi te domui Israel : et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei..., ipse impius in iniquitate sua morietur : sanguinem autem ejus de manu tua requiram. » Haec me sententia, fateor, dies, noctesque exstimulat, ac pungit, nec patietur, unquam in meo fungendo munere inertem esse, ac timidum ; vobisque me non modo adjutorem, et fautorem semper, sed principem, ac ducem iore polliceor ac spondeo. Atqui est aliud praMerea « depositum custodiendum » Nobis, Venerabiles Fratres, magnaque animi firmitudine et constantia tuendum, sanctissimarum scilicet Ecclesiae legum, quibus disciplinam suam ipsa, penes quam nimirum unam ejusmodi sit potestas, constituit, quibus profecto pietas virtusque floret, quibus Christi Sponsa « terribilis est, ut castrorum acies ordinata, » quarum pleneque etiam, « velut qusedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus, » ut S. Zosimi prsedecessoris Nostri verbis utamur [16] . Nihil est, quod civitatum principibus, ac regibus majori fructui , gloriaeque esse possit, quam si, ut sapientissimus fortissimusque alter praedecessor Noster S. Felix Zenoni imperatori perscribebat : « Ecclesiam catholicam.... sinant uti legibus suis, nec libertati ejus quemquam permittaut obsistere Certum est enim, hoc rebus suis esse salutare. ut, cum de causis Dei agatur juxta ipsius constitutum, regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeant subdere , non prseferre. »

De bonorum vero Ecclesiae « deposito, quae quidem vota sunt, opes, sacra pecunia, sanctorum substantia, res Dei, » quemadmodum Patres, concilia, divinaeque Litterae significant ac declarant, ecquidnam vobis, Venerabiles Fratres praecipiemus , Ecclesia nunc iis spoliata misere, ac nudata? ld nempe unum, ut detis operam, ut contendatis, quo omnes intelligant, ac in animum inducant, quod Aquisgranense olim Concilium brevi hac, et perspicua, accurataque sententia conclusit : « Quisquis quae alii fideles de haereditate possessionum suarum, ob remedium animarum suarum, Deo ad honorem, et decorem Ecclesiae suae , ejusque ministrorum usus, contulerunt, aut abstulerit, aut auferre praesumpserit, procul dubio aliorum data in animae suae convertit periculum [17]*. » Non certe « tenacitatis studio (nae omni ratione cunctis hoc possumus non minus quam S. Agapitus praedecessor Noster confirmare) « aut saecularis utilitatis causa, » sed divini consideratione judicii [18] 2 ad ea repetenda movemur, quorum jubemur « dispensatores esse fideles, et prudentes. » Quamquam nullum plane precibus, nec adhortationibus, nec monitis, nec actionibus Nostris relinquent locum christianireges, civitatumque principes, qui se Ecclesiae « nutricios [19] » per Isaiam fuisse dictos, optime tenent, atque esse gloriantur; quorum profecto fides, pietas, aequitas, sapientia, religio tantam spem Nobis adfert, tantamque expectationem excitat, ut pro certo habeamus, curaturos illos reddi protinus « quae sunt Dei Deo ; » neque commissuros suas personare aures his Dei ipsius vocibus, et querelis : « Argentum meum, et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima [20]* : » nec dissimiles Constantini, et Caroli Magnorum futuros, quorum praecipue fuit in Ecclesiam nobilitata liberalitas, et justitia : quorum etiam alter se professus est « nosse multa regna, et reges eorum propterea cecidisse, quia Ecclesiam exspoliaverunt ; » cujus rei caussa suis hberis, et iis, qui postea rempublicam gerent, edicit et inculcat : « Quantum valemus et possumus, per Deum, et omnia sanctorum merita, prohibemus, contestamurque, ne talia faciant , nec facere volentibus consentiant, » sed adjutores « et defenso« res Ecclesiarum, et cultorum Dei pro viribus existant [21] 6 . » Neque illud in harum litterarum extremo celari vos oportet, Venerabiles Fratres, « quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, » pro filiis meis, qui sunt Galliae populi, caeterique, apud quos idem furor nondum deferbuit. Quid mihi optatius contingeret, quam vitam pro illis profundere, si eorum salus meoposset interitu repraesentari? Non inficiamur, quin prae Nobis ferimus, permultum ad Nostri luctus acerbitatem minuendam ac leniendam valere invictum animi robur, et constantiam, quam complures ex vobis praestitistis, quae menti obversatur quotidie Nostrae, quamque omnis generis quidem homines, aetatis, ordinis mirifice sunt secuti : qui sane quidvis injuriarum, periculorum, jacturarum, suppliciorum perpeti, mortemque ipsam oppetere maluerunt, praeclarumque id sibi existimarunt, quam illiciti, ac nefarii sacramenti

labe pollui, ac scelere alligari, atque Sedis Apostolicae decretis, ac sententiis non parere. Nae haud minus est virtus, Nostra memoria, quam crudelitas renovata priscorum temporum. Neque ulla vero uspiam gens est, quam non mea cogitatio, paternusque amor, et cura complectatur, cujus a Nobis, et a veritate dissidionon valde meream et discrucier, cuique opitularinon gestiam. Nobiscum ergo societatem etiam coite precum, utjpost diuturnam hanc jactationem « Ecclesia habeat pacem, ut sedificetur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus, nullaque resjam impediat, quin unum ex omnibus nationibus « ovile fiat, et unus pastor. » Vobis interea tam bene animatis, ac paratis, et, cui prsesidetis, gregi apostolicam Benedictionem propensissima voluntate impertimur.

Datum Venetiis ex monasterio S. Georgii Majoris, die decima quinta maii millesimo octingentisemo, Pontificatus Nostri anno primo.

  1. LUC. XXIII.
  2. Actio 1, n. 11.
  3. Matth. xvi.
  4. Matth. VII.
  5. Adv. haeres. 1. III, cap. III.
  6. Corint. I, c i, v. 19, 20.
  7. Joan. 17.
  8. Joan. 14.
  9. Lib. 83, Quajst.
  10. Ephes. IV, v. 12.
  11. II Cor. XI.
  12. Matth. xrx; Marc. x; Luc. xviii.
  13. Prov. XII.
  14. II Cor. XIII.
  15. Ezech. m, v. 17-18.
  16. Epist. 7-
  17. Cap. XXXVII, t. IV Conc. Harduin. col. 1423.
  18. Ep. 4 ad Caesar. ep. Arelat. Bull. Rom. tom. XI, f. 59.
  19. XLIX. 23.
  20. Joel. III.
  21. Ap. Baluz. Capit. 1. I, cap. III.