Divina Comoedia/Inferna/Cantus I

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Hexametris Latinis reddita ab Abbate Dalla Piazza
-


Vitae emensus iter medium nostrae in loca sensi

Luco obscura nigro delapsus; nam via recta

Exciderat mente. Heu! Quam res est dura referre,

Qualis erat silva ista, carens cultu, aspera, densa

5 Admonitu cuius renovat mens icta pavorem.

Tam mihi amare venit, paulo ut plus afforet ipse

Aspectus mortis; verum ut, quae plurima legi

Optima ibi, enarrem, quae vidi altissima, pangam.

Dicere nescirem, qualis me huc intulit error,

10 Tanto ego victus eram simni, quo tempore veram

Deserui ipse viam. Sed postquam collis ad ima

Veni claudentis vallem, quae corda timore

Foderat, ad Superos attollens lumina, vidi

Iam terga istius radiis induta planetae,

15, Qui pede inoffenso callem docet ire per omnem

Sic mihi tunc aliqua formido ex parte quievit,

In cordis durata lacu, qua nocte tot aegrum

Curae externarunt. Et ceu qui lassus anhelans

A pelago ad ripam ecasit, vada plena pericli

20 Respicit, horrisanamque oculis obit Amphitriten:

Sic mea, quae fugiebat adhuc, mens versa rertrorsum est,

Erratum relegens flexum, unde emergere nulli

Vivo unquam licuit. Postquam prolapsa labore

Membra instauravi, me per deserta viarum

25. Immisi rursus sic, ut pes firmior esset

Inferior semper. Tunc paene in limine primo

Ascensus, panthera lecis rapidissima cursu

Ecce mihi occurrit, maculoso tegmine fulgens.

Et nunquam ante meos oculos discedere visa est,

30 Immo meum impediebat iter sic, ut pede verso

Saepe mihi gressus fuerit mens certa referre.

Tempus erat, cum mane novo lux dissipat umbras,

Solque habuit secum, divi cum dextera amoris,

35 Illa effingebant prumum pulcherrima rerum;

Ut spe sat fausta suaderet temporis hora,

Anni et temperies dulcis, me posse potiri

Blandam pelle feram. At non sic, ut membra pavore

Haud mihi contremerent, violenti ubi saeva leonis

40 Inspecta est facies. Atque hic me tendere contra

Cervice elata, rabie stimulatus edendi,

Ut mihi sit visus trepidare atque infremere aer.

Et lupa cunctarum mihi visa cupidine rerum

Ire gravata, suis quamquam vix ossibus haerens,

45, Quae multas gentes vita iam afflixit amara.

Tam gravis ista mihi fuerat, tam odiosa timore,

Quem vidi ex oculis, toloque ex ore micantem,

Ut spe deciderem potiundi verticis alti.

Et qualis, qui quaerit opes cumulatque libenter,

50 Donec tempus adest quod parta amittere cogit,

Tota anima infelix et mente et pectore toto

Fletque doletque simul: talem me bellua fecit

Irrequieta adversa ruens, iam iamque repulsum,

Illuc detrudebat, ubi tacet aetherius Sol.

55 At dum praecipitem me collis ad ima ferebam,

Occurit quidam, cui longa silentia vocis,

Quas habuit quondam, vires fregisse putasses

Hunc simulac vidi vasae inter devia silvae.

O miserere mei, clamavi totus in illo,

Quisquis es, aut corpus mortale, aut corporis umbra.

Non corpus mortale, fui hoc iam olim, incipit ille,

Me citra Eridani ripam genuere parentes.

Ausonidum genus his, quos Mantua protulit ambos.

Caesare sub Phrygio, sed nondum principe, primas