Jump to content

Divinarum institutionum/IV

Checked
E Wikisource
 III V 

Liber IV


4.1.1 Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deosque multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra.

4.1.2 quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. coeperunt. enim relicto parente et constitutore omnium deo insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. quae prauitas quid enecerit aut quid malorum adtulerit, res ipsa declarat.

4.1.3 auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternuin est, quia uideri tangi conprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque inmortales, ad hos corruptos pt fragiles deos lapsi et studentes iis rebus quibus solum corpus ornatur alitur delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt, quia morti corpus omne subiectum est.

4.1.4 insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et inpietas, sicuti fuerat necesse. desierunt etenim uultus suos in caelum tollere, sed deorsum mentes hominum depressae terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant.

4.1.5 secutum est discidium generis humani et fraus et nefas omne, quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui pranum recto, quia praesentius fuerat, praetulerunt.

4.1.6 sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae conprehenderunt: et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tunc demum sibi homines sapientium nomen uindicare coeperunt.

4.1.7 tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinamque nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret.

4.1.8 possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem.

4.1.9 et tamen prius quam haec philosophia quae dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt.

4.1.10 o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est.

4.1.11 sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere indicio stultorum potest.

4.1.12 adeo ab iis afuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis potuerit perfici ac ueritas conprehendi. nam post illorum septem sapientium gloriam incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit.

4.1.13 ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciue- rant, erroris stultitiaeque damnarunt et se quoque ipsos igno- .

4.1.14 rantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se 20 (insipientes esse) aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant.

4.2.1 Quare si neque illi fuere sapientes qui sunt appellati neque posteriores qui non dubitauerunt insipientiam confiteri, quid superest nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quia non est ubi quaerebatur inuenta?

4.2.2 quid autem putemus fuisse causae cur tot ingeniis totque temporibus summo studio ac labore quaesita non reperiretur, nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt?

4.2.3 qui quoniam peragratis et exploratis omnibus nusquam ullam sapientiam conprehenderunt et alicubi esse illam necesse est, apparet ibi potissimum esse quaerendam ubi stultitiae titulus apparet: cuius uelamento deus, ne arcanum sui diuini operis in propatulo esset, thensaurum sapientiae ac ueritatis abscondit.

4.2.4 unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato amore indagandae ueritatis incensi ad Aegyptios et Magos et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent — suspicabantur enim sapientiam in religione uersari —, ad Iudaeos tantum non accesserint, penes quos tunc solos erat et quo facilius ire potuissent.

4.2.5 sed auersos esse arbitror diuina prouidentia, ne scire possent ueritatem, quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem dei ueri iustitiamque notescere. statuerat enim deus adpropinquante ultimo tempore ducem magnum caelitus mittere, qui eam perfido ingratoque populo ablatam. exteris nationibus reuelaret. qua de re in hoc libro adgrediar disputare, si prius ostendero sapientiam cum religione sic cohaerere, ut diuelli utrumque non possit.

4.3.1 Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod pro- Sciat ad mores excolendos uitamque formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat.

4.3.2 et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia.

4.3.3 nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis.

4.3.4 quoniam igitur ut dixi philosophia et religio deorum diiuncta sunt longeque discreta, siquidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religiones antistites, per quos sapere non discitur, apparet nec illam esse ueram sapientiam nec hanc religionem.

4.3.5 idcirco nec philosophia potuit ueritatem conprehendere nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere.

4.3.6 ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque esse uerum necesse est, quia et in colendo sapere debemus, id est scire quid uobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere id est re et actu quod scierimus inplere.

4.3.7 ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? ibi scilicet ubi deus colitur unus, ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur, denique idem sunt doctores sapientiae qui et dei sacerdotes.

4.3.8 nec tamen moueat quemquam quia et saepe factum est et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione, sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur.

4.3.9 illa enim religio muta est, non tantum quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et in digitis est, non in corde aut in lingua, sicut nostra, quae uera est.

4.3.10 idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare.

4.3.11 multorum autem deorum cultum non esse secundum naturam etiam hoc argumento colligi et conprehendi potest: omnem deum qui ab homine colitur necesse est inter sollemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis, quod et antiquior est homine et quod uitam salutem uictum praestat ut pater.

4.3.12 itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet: ut nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars, Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum.

4.3.13 quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem.

4.3.14 unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere.

4.3.15 pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem?

4.3.16 nec inmerito pater familias dicitur, licet tantum filios habeat: uidelicet nomen patris conplectitur etiam seruos, quia 'familias' sequitur, et nomen familiae conplectitur etiam filios, quia 'pater' antecedit. unde apparet eundem ipsum et patrem esse seruorum et dominum filiorum.

4.3.17 denique et filius manu emittitur tamquam seruus et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. quodsi propterea pater familias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et cohercere, quia dominus, ergo idem seruus est qui et filius, idem dominus qui et pater.

4.3.18 sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint?

4.3.19 -ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum, siquidem nec patres multi possunt esse nec domini, deos autem et patres et dominos nuncupari necesse est.

4.3.20 teneri ergo ueritas non potest ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus huc atque illuc diuagatur,

4.3.21 nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret.

4.3.22 cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo quo matrimonium dici non potest ubi mulier una multos uiros habet, sed haec aut meretrix aut adultera nominabitur: a qua enim pudor castitas fides abest, uirtute careat necesse est.

4.3.23 sic et religio deorum iupudica est et incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus caput atque originem non habet.

4.4.1 Quibus rebus apparet quam inter se coniuncta sint sapientia et religio. sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem, religio ad seruos, quae exigit timorem. nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac uereri.

4.4.2 deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet et patris et domini, et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere, quia serui. non potest igitur nec religio a sapientia separari nec sapientia a religione secerni, quia idem deus est qui et intellegi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis.

4.4.3 sed sapientia praecedit, religio sequitur, quia prius est deum scire, consequens colere. ita in duobus nominibus una uis est, quamuis diuersa esse uideantur: alterum enim positum est in sensu, alterum in actu; sed tamen similia sunt duobus riuis ex uno fonte manantibus.

4.4.4 fons autem sapientiae et religionis deus est, a quo hi duo riui si aberrauerint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt nec religiosi.

4.4.5 sic fit ut et philosophi et qui deos colunt similes sint aut filiis abdicatis aut seruis fugitiuis, quia neque illi patrem quaerunt neque hi dominum. et sicut abdicati hereditatem patris non adsecuntur et fugitiui inpunitatem, ita neque philosophi inmortalitatem accipient, quae est regni caelestis hereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animaduersio ueri domini aduersus fugitiuos suae maiestatis ac nominis.

4.4.6 deum uero esse patrem eundemque dominum utrique ignorauerunt, tam cultores deorum quam ipsi sapientiae professores, quia aut nihil omnino colendum putauerunt aut religiones falsas adprobauerunt aut, etiamsi uim potestatemque summi dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi deum, et Marcus Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam condicione a supremo deo esse generatum, tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium.

4.4.7 deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur,

4.4.8 siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et Liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet.

4.4.9 quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque .... a multis generari potest.

4.4.10 unus igitur ac solus coli debet qui Iouem, qui Saturnum, qui caelum ipsum terramque antecessit. is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem caelum terramque perfecit.

4.4.11 solus pater uocandus est qui creauit, solus dominus nuncupandus qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem: quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat aut nesciat, et inpius filius, qui suum uerum patrem uel oderit uel ignoret.

4.5.1 Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus.

4.5.2 sentio quidem quam sit difficilis de rebus caelestibus disputatio, sed tamen audendum est, ut inlustrata ueritas pateat multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub uelamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt.

4.5.3 sed priusquam incipiam de deo et operibus eius dicere, pauca mihi de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est: quod in prioribus libris ne facerem temperaui.

4.5.4 ante omnia qui ueritatem studet conprehendere, non modo intellegendis prophetarum uocibus animum debet intendere, sed etiam tempora per quae quisque illorum fuerit diligentissime requirere, ut sciat et quae futura praedixerint et post quot annos praedicta conpleta sint.

4.5.5 nec difficultas in his colligendis inest ulla. testati sunt enim sub quo quisque rege diuini spiritus

4.5.6 fuerit passus instinctum, multique scriptores libros de temporibus ediderunt initium facientes a propheta Moyse, qui Troianum bellum nongentis fere annis antecessit. is autem cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem ac uiginti annis tenuit principatum.

4.5.7 exmde sub iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. tum mutato statu reges habere coeperunt. quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedeciae regnum obpugnati a rege Babylonio captique Iudaei diuturnum seruitium pertulerunt, donec septuagesimo post anno Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium quo Romae Tarquinius Superbus.

4.5.8 quare cum omnis temporum series et ex Iudaicis et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius octauo mense cecinisse. adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur.

4.5.9 quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant qui scripturam sacram coarguere nituntur tamquam nouam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte religionis sanctae origo manauerit.

4.5.10 quodsi quis collectis perspectisque temporibus fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et ueritatem penitus conprehendet et errorem cognita ueritate deponet.

4.6.1 Deus igitur machinator constitutorque rerum, sicut in se- s eundo libro diximus, antequam praeclarum hoc opus mundi adoriretur, sanctum et incorruptibilem spiritum genuit, quem filium nuncuparet.

4.6.2 et quamuis alios postea innumerabiles creauisset, quos angelos dicimus, hunc tamen solum primogenitum diuini nominis appellatione dignatus est, patria scilicet uirtute ac maiestate pollentem.

4.6.3 esse autem summi dei filium, qui sit potestate maxima praeditus, non tantum congruentes in unum uoces prophetarum, sed etiam Trismegisti praedicatio et Sibyllarum uaticinia demonstrant.

4.6.4 Hermes in eo libro qui λόγος τέλειος inscribitur, his usus est uerbis: ὁ κύριος καὶ τῶν πάντων ποιητὴς, ὃν Θεὸν καλεῖν νενομίκαμεν, ἐπεὶ τὸν δεύτερον ἐποίησε θεὸν ὁρατὸν καὶ αἰσθητὸν — αἰσθητὸν δέ φημι οὐ διὰ τὸ αἰσθάνεσθαι αὐτὸν, περὶ γὰρ τούτου, πότερον αὐτὸς αἰσθάνεται ἣ μή, εἰσαῦθις ῥηθήσεται, ἀλλ᾽ ὅτι εἰς αἴσθησιν ὑποπέμπει καὶ εἰς ὅρασιν — ἐπεὶ οὖν τοῦτον ἐποίησε πρῶτον καὶ μόνον καὶ ἕνα, καλὸς δέ αὐτῷ ἐφάνη, καὶ πληρέστατος πάντων τῶν ἀγαθῶν, ἠγάσθη τε καὶ πάνυ ἐφίλησεν ὤς ἴδιον τόκον.

4.6.5 Sibylla Erythraea in carminis sui Et rursus in fine ejusdem carminis: principio, quod a summo deo exorsa est, filium dei ducem et imperatorem omnium his uersibus praedicat: παντοτρόφον κτίστην, ὅστις γλυκὺ πνεῦμα ἅπασιν κάτθετο, χἠγητῆρα Θεὸν πάντων ἐποίησεν. et rursus in fine: ἄλλον ἔδωκε Θεὸς πιστοῖς ἀνδράσσι γεραίρειν. et alia Sibylla praecipit hunc oportere cognosci: αὐτὸν σου γίνωσκε Θεὸν Θεοῦ υἱὸν ἐόντα.

4.6.6 uidelicet et ipse est dei filius, qui per Solomonem sapientissimum regem diuino spiritu plenum locutus est ea quae subiecimus: dominus condidit me initium uiarum suarum in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, ante omnes colles genuit me. dominus fecit regiones etfines inhabitabiles sub caelo.

4.6.7 cum pararet caelum, aderam illi, etcum secerneret suam sedem: cum super uentos faceret ualidas nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens.

4.6.8 ego eram cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius, cum laetaretur orbe perfecto.

4.6.9 idcirco illum Trismegistus δημιουργὸν TOO seou et Sibylla σύμβουλον appellat, quod tanta sapientia et uirtute sit instructus a deo patre, ut consilio eius et manibus uteretur in fabricatione mundi.

4.7.1 Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit.

4.7.2 primum scire nos conuenit nomen eius ne angelis quidem notum esse qui morantur in caelo, sed ipsi soli ac deo patri, nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio dei fuerit impleta;

4.7.3 deinde nec enuntiari posse hominis ore, sicut Hermes docet haec dicens: αἴτιος δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θεοῦ ἅτε τοῦ ἀγαθοῦ βούλησις, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι. et paulo post ad filium: ἔστι γὰρ τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας ὅσιος τε περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ πάντα προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστιν.

4.7.4 sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus inposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter angelos aliut uocabulum et inter homines aliut. Iesus quippe inter homines nominatur. nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei reges suos appellabant.

4.7.5 sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum inmutata littera Chrestum solent dicere.

4.7.6 erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat.

4.7.7 uerum quoniam Graeci ueteres χρίεσθαι dicebant ungui, quod nunc ἀλείϕεσθαι, sicut indicat Homeri uersus ille: τοὺς δ' ἐπεὶ οὖν δμῳαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, ήλειμ- μένος scriptum inuenitur, ἀπὸ tou ἀλείϕεσθαι.

4.7.8 sed tamen utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus.

4.8.1 In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum.

4.8.2 qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant.

4.8.3 sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum.

4.8.4 deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uelle efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quinerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare.

4.8.5 sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur.

4.8.6 quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus.

4.8.7 sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.

4.8.8 ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex dei ore processit sicut uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille uocem dei ac uoluntatem nobis reuelaret.

4.8.9 merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit.

4.8.10 nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator.

4.8.11 nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit!

4.8.12 quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari.

4.8.13 Solomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit.

4.8.14 huius pater diuinorum scriptor hymnorum in psalmo XXXII sic ait: uerbo dei caeli solidati sunt et spiritu eius omnis uirtus eorum. item rursus in psalmo XLIIII: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, contestans uidelicet nulli alii opera dei esse nota nisi filio soli, qui est uerbum dei et quem regnare in perpetuum necesse est.

4.8.15 item Solomon ipsum uerbum dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. ego inquit ex ore altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci ut oreretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis.

4.8.16 Iohannes quoque ita tradit: in principio fuit uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc fuit in principio aput deum. omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil.

4.9.1 Sed melius Graeci λόγον dicunt quam nos uerbum siue sermonem: λόγος enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei.

4.9.2 hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis λόγον praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere.

4.9.3 sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. est enim spiritus dei quem ille animum Iouis nominauit. nam Trismegistus, qui ueritatem paene uniuersam nescio quo modo inuestigauit, uirtutem maiestatemque uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illut exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quendam sanctumque sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat.

4.9.4 Dixi de natiuitate prima breuiter ut potui. nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxime, latius disserendum est, ut ueritatem scire cupientibus lumen intellegentiae praeferamus.

4.10.1 In primis igitur scire homines oportet sic a principio processisse dispositionem summi dei, ut esset necesse adpropinquante saeculi termino dei filium descendere in terram, ut constitueret deo templum doceretque iustitiam, uerum tamen non in uirtute angeli aut potestate caelesti, sed in figura hominis et condicione mortali, et cum magisterio functus fuisset, traderetur in manus inpiorum mortemque susciperet, ut ea quoque per uirtutem domita resurgeret et homini, quem induis, quem gerebat, et spem uincendae mortis offerret et ad praemia inmortalitatis admitteret.

4.10.2 hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia quae in Christo uidemus esse conpleta.

4.10.3 nemo adseuerationi nostrae fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius dei nasceretur sicut homo et mirabilia faceret et cultum dei per totam terram seminaret et postremo patibulo figeretur et tertio die resurgeret.

4.10.4 quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris qui deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliut obstabit quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola religione uersari?

4.10.5 Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frnmentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur.

4.10.6 tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus.

4.10.7 transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta, curuata in montis faciem circumstetit unda.

4.10.8 qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt.

4.10.9 namque cum sitim paterentur, ictu uirgae rupe percussa prosiliuit fons aquae populumque recreauit.

4.10.10 quo rursus esuriente caelestis alimenti pluuia descendit; quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane caelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur.

4.10.11 pro his tamen diuinis beneficiis bonorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum. ritus animos transtulerunt.

4.10.12 cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt.

4.10.13 quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit.

4.10.14 postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum ludas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea.

4.10.15 et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est.

4.10.16 uerum iudicibus regimen eorum tenentibus prauas religiones saepe susceperant, atque offensus ab iis deus totiens alienigenis subiugabat, donec rursus paenitentia populi mitigatus liberaret eos seruitute.

4.10.17 item sub regibus finitimorum bellis ob delicta uexati, postremo capti abductique Babylonem poenas inpietatis suae graui seruitio pependerunt, donec Cyrus ueniret in regnum, qui statim Iudaeos restituit edicto.

4.10.18 exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.

4.10.19 hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.

4.11.1 Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam:

4.11.2 quam nisi egissent atque abiectis uanitatibus ad deum suum redissent, fore ut testamentum suum mutaret id est hereditatem uitae inmortalis ad exteras conuerteret nationes aliumque sibi populum fideliorem ex alienigenis congregaret.

4.11.3 illi autem a prophetis increpiti non modo uerba eorum respuerunt, sed quod sibi peccata exprobrarentur offensi eos ipsos exquisitis cruciatibus necauerunt. quae omnia diuinae litterae signata conseruant. dicit enim propheta Hieremias:

4.11.4 misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, cum dicerem uobis: conuertantur unus quisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista, quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos.

4.11.5 Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei sunt restituti, sic loquitur: desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te.

4.11.6 item Helias m libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam.

4.11.7 propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat.

4.11.8 quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus nestris, quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.

4.11.9 item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit mihi.

4.11.10 Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam. et dimittam super eos signum et mittam ex iis conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes.

4.11.11 uolens igitur deus metatorem templi sui mittere in terram noluit eum in potestate et claritate caelesti mittere, ut ingratus in deum populus in errorem maximum induceretur ac poenas pro facinoribus suis luerent qui dominum ac deum suum non recepissent: quod olim prophetae cecinerant sic esse futurum.

4.11.12 Esaias enim, quem ipsi Iudaei serra consectum crudelissime necauerunt, ita dicit: audi caelum et percipe auribus terra, quoniam dominus locutus est: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem et asinus praesepem domini sui: Israhel autem me non agnouit et populus me non intellexit. Hieremias quoque similiter ait:

4.11.13 cognouit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit indicium domini. quomodo dicetis: sapientes sumus et lexdomini nobiscum est? in cassum facta est metatura falsa scribae, confusi sunt sapientes, trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum domini reprobauerunt.

4.11.14 ergo, ut coeperam dicere, cum statuisset deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit et ipsi homini similem fieri, cui dux et comes et magister esset futures.

4.11.15 sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.

4.11.16 aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.

4.12.1 Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit.

4.12.2 quodsi animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum dei spiritu, cui facile est quidquid uelit, grauatam esse uirginem dicimus?

4.12.3 quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.

4.12.4 item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.

4.12.5 quid hoc manifestius dici potest? legebant ista Iudaei qui eum necauerunt. si quis nos haec lingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat: satis firmum testimonium est ad probandam ueritatem quod ab ipsis perhibetur inimicis.

4.12.6 Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset.

4.12.7 Emmanuel enim significat 'nobiscum deus', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.

4.12.8 item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.

4.12.9 quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra. et pullulet saluator. ego enim dominus deus creaui eum. saluator uero est, ut supra diximus, Iesus.

4.12.10 sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius 'magni consilii nuntius'.

4.12.11 idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.

4.12.12 Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.

4.12.13 quomodo igitur Iudaei et conStentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est?

4.12.14 nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?

4.12.15 atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.

4.12.16 adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula.

4.12.17 Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad deum patrem Dauid in psalmo CVIIII contestatus est his uerbis: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedum m tuorum. qui propheta cum rex esset, quem appellare dominum suum posset qui sederet ad dexteram dei nisi Christum filium dei, qui est rex regum et dominus dominorum?

4.12.18 quod Esaias apertius ostendit dicens: sic dicit dominus deus Christo domino meo, cuius tenui dexteram obaudire ante eum gentes, et fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas et ciuitates non cludentur. ego ante te ibo et montes deplanabo, et fores aereas conteram et seras ferreas confringam. et dabo tibi thensauros absconditos et inuisibiles, ut scias quia ego dominus deus, qui uoco nomen tuum.

4.12.19 denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur.

4.12.20 quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant,

4.12.21 et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, at omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totia= terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum at poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur.

4.12.22 sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< elplicemus.

4.13.1 Sammas igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre noluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut DOnis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.

4.13.2 ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quo-niam parentibus caret, ὰπάπωρ atque ὰμήτωρ a Trismegisto uerissime nominatur, quod ei nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ὰπάτωρ atque ὰμήτωρ.

4.13.3 in prima enim natiuitate spiritali ὰμήτωρ fuit, quia

4.13.4 sine officio matris a solo deo patre generatus est, in secunda uero carnali ὰπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter deum hominemque substantiam gerens nostram hanc fragilem inbecillamque naturam quasi manu ad inmortalitatem posset educere.

4.13.5 factus est et dei filius per spiritum et hominis per carnem, id est et deus et homo. dei uirtus in eo ex operibus quae fecit apparuit, fragilitas hominis ex passione quam pertulit: quam cur susceperit paulo post docebo.

4.13.6 interim et deum fuisse et hominem ex utroque genere permixtum prophetis uaticinantibus discimus.

4.13.7 Esaias deum fuisse testatur his uerbis: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabain uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. tu enim es deus, et nos nesciebamus, deus Israhel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem. item propheta Hieremias sic ait:

4.13.8 hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

4.13.9 item Dauid in psalmo XLEQI: thronus tuus, deus, in saecula saeculorum, uirga aequitatis uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odio habuisti iniustitiam. propterea unxit te dominus deus tuus oleum exultationis. quo uerbo etiam nomen ostendit, siquidem, ut supra docui, ab unctione appellatus est Christus.

4.13.10 deinde hominem fuisse eundem Hieremias docet dicens: et homo est et quis cognouit eum? item Esaias: et mittet eis dominus hominem, qui saluabit eos et iudicans sanabit eos. sed et Moyses in Numeris ita loquitur: orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel.

4.13.11 propterea Milesius Apollo consultus utrumne deus an homo fuerit, hoc modo respondit: θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα σοϕὸς τερατώδεσιν ἕργοις, ἀλλ' ύπὸ Χαλδαίοισι διϰασπολίαισιν ἀλώσας, γομϕωθεὶς σκολόπεσσι πιϰρὴν ἀνέπλησε τελευτήν.

4.13.12 primo uersu uerum quidem dixit, sed argute consultorem fefellit sacramentum ueritatis penitus nescientem: uidetur enim negasse illum deum. sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est ut secundum spiritum deus fuerit, quod nos adfirmamus.

4.13.13 quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? sed ueritate pressus negare non potuit quemadmodum se res haberet, sicut illut, quod ait sapientem fuisse.

4.13.14 quid ad hoc, o Apollo, respondes? si sapiens fuit, ergo doctrina eius sapientia est nec ulla alia, et sapientes qui secuntur nec ulli alii. cur igitur uulgo pro stultis et uanis et ineptis habemur, qui sectamur magistrum etiam ipsorum deorum confessione sapientem?

4.13.15 nam quod ait portentifica illum opera fecisse, quo maxime diuinitatis fidem meruit, adsentiri nobis iam uidetur, cum dicit eadem quibus nos gloriamur.

4.13.16 sed colligit se tamen et ad daemoniacas fraudes redit. cum enim uerum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor uidebatur, nisi quod ab eo ueritas expresserat, mendacio fallente (obs)curasset. ait ergo illum fecisse quidem opera miranda, uerum non diuina uirtute, sed magica.

4.13.17 quid mirum, si hoc Apollo ueritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores ut uidebantur summi dei, hoc idem putauerint, cum ante oculos eorum cottidie fierent illa miracula? nec tamen tantarum uirtutum contemplatione inpelli potuerunt ut deum crederent, quem uidebant.

4.13.18 propterea Dauid, quem praeter ceteros prophetas uel maxime legunt, in psalmo XXVII sic eos damnat: redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus domini. ex huius ipsius domo Christum generatuiri secundum carnem et ipse Dauid et alii prophetae adnuntiauerunt.

4.13.19 aput Esaiam ita scriptum est: et erit in illa die radix Iesse et qui exsurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt et erit requies eius in honore.

4.13.20 et alio loco: exiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: inplebit illum spiritus timoris dei.

4.13.21 Ie-ssp autem fuit pater Dauid, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est, eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ' ἄνθος καθαρόν.

4.13.22 item in Basilion libro secundo propheta Nathan missus est ad Dauid uolentem deo templum fabricare. et fuit uerbum domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit dominus deus omnipotens: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te et parabo regnum eius.

4.13.23 hic aedificabit mihi domum in nomine meo et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patre et ipse erit mihi in filio. et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum.

4.13.24 sed haec ut Iudaei non intellegerent, illa fuit causa, quod Solomon filius Dauid templum deo aedificauit et ciuitatem, quam de suo nomine Hierosolymam nuncupauit. itaque ad ipsum quae a propheta dicta sunt rettulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit.

4.13.25 prophetae uero de eo loquebantur qui tum nasceretur, postquam Dauid cum patribus suis requieuisset. praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit: annis enim quadraginta regnauit.

4.13.26 deinde, quod numquam filius dei dictus est, sed filius Dauid, et domus quam aedificauit non est fidem consecuta sicut ecclesia, quae est uerum templum dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum ac uocantur fideles: illut uero Solomonium templum quia manu factum est, manu cecidit.

4.13.27 denique pater eius in psalmo CXXVI de operibus filii sui prophetauit hoc modo: si dominus non aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui illam aedificauerunt: si dominus non custodierit ciuitatem, in uacuum uigilauit qui eam custodiuit.

4.14.1 Quibus ex rebus apparet prophetas omnes denuntiasse de Christo, fore aliquando ut ex genere Dauid corporaliter natus constitueret aeternum templum deo, quod appellatur ecclesia, et uniuersas gentes ad religionem ueram dei conuocaret.

4.14.2 haec est domus fidelis, hoc inmortale templum, in quo si quis non sacrificauerit, inmortalitatis praemium non habebit.

4.14.3 cums templi et magni et aeterni quoniam Christus fabricator nut, idem necesse est habeat in eo sacerdotium sempiternum, nec potest nisi per eum qui constituit ad templum et ad conspectum dei perueniri.

4.14.4 Dauid in psalmo CVIIII id ipsum docet dicens: ante luciferum genui te. iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum.

4.14.5 item in Basilion libro primo: et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus.

4.14.6 quis autem futurus esset cui deus aeternum sacerdotium pollicebatur, Zacharias etiam nomine posito apertissime docuit. sic enim dixit: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum stantem ante faciem angeli domini, etdiabolus stabat ad dexteram ipsius, ut contradiceret ei.

4.14.7 et dixit dominus ad diabolum: imperet dominus in te, qui elegit Hierusalem: et ecce titio eiectus ab igni. et Iesus erat indutus uestimenta sordida, et stabat ante faciem angeli. et respondit et dixit ad circumstantes ante faciem ipsius dicens:

4.14.8 auferte uestimenta sordida ab eo et induite eum tunicam talarem et imponite cidarim mundam super caput ipsius. et cooperuerunt eum uestimenta et imposuerunt cidarim super caput eius. et angelus domini stabat et testificabatur ad Iesum dicens: haec dicit dominus omnipotens:

4.14.9 si in uiis meis ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, et dabo tibi qui conuersentur in medio horum circumstantium. audi itaque, Iesu sacerdos magne.

4.14.10 quis non igitur captos mentibus tum fuisse Iudaeos arbitretur, qui cum haec et legerent et audirent, nefandas manus deo suo intulerunt?

4.14.11 atquin ab eo tempore quo Zacharias fuit usque ad annum quintum decimum imperii Tiberi Caesaris, quo Iesus fixus est, prope quingenti anni numerantur, siquidem Darii et Alexandri adoleuit aetate, qui fuerunt non multo post quam Tarquinius Superbus exactus est.

4.14.12 sed illi rursus eodem modo falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Naue, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narrauit.

4.14.13 non enim sorditati umquam illi fuerunt, cum alter eorum potentissimus princeps fuisset, alter sacerdos, aut perpessi sunt aliquid aduersi, ut tamquam titio eiectus ex igni putarentur, aut aliquando in conspectu dei et angelorum steterunt aut propheta de praeteritis loquebatur potius quam futuris.

4.14.14 locutus est igitur de Iesu filio dei, ut ostenderet eum primo in humilitate et carne uenturum. haec est enim uestis sordida, ut pararet templum deo et sicut titio agni ambureretur id est ab hominibus cruciamenta perferret et ad ultimum extingueretur. titionem enim uulgus appellat extractum foco torrem semiustum et extinctum.

4.14.15 quomodo autem et cum quibus mandatis a deo mitteretur in terram, declarauit spiritus dei per prophetam docens futurum ut cum uoluntatem summi patris fideliter et constanter inplesset, acciperet iudicium atque imperium sempiternum.

4.14.16 si in uiis meis inquit ambulaueris et praecepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam. quae fuerint uiae dei et quae praecepta eius, nec ambiguum nec obscurum est.

4.14.17 deus enim cum uideret malitiam et falsorum deorum cultus per orbem terrae ita inualuisse, ut iam nomen eius ex hominum memoria fuisset paene sublatum — siquidem Iudaei quoque, quibus solis arcanum dei creditum fuerat, relicto deo uiuo ad colenda figmenta inretiti daemonum fraudibus aberrassent nec increpiti per prophetas reuerti ad deum uellent —, filium suum principem angelorum legauit ad homines, ut eos conuerteret ab inpiis et uanis cultibus ad cognoscendum et colendum deum uerum, item ut eorum mentes a stultitia ad sapientiam, ab iniquitate ad iustitiae opera traduceret.

4.14.18 hae sunt uiae dei in quibus eum ambulare praecepit, haec praecepta quae sernanda mandauit. ille uero exhibuit deo fidem: docuit enim quod unus deus sit eumque solum coli oportere, nec umquam se ipse deum dixit, quia non seruasset fidem, si missus ut deos tolleret et unum adsereret, induceret alium praeter unum.

4.14.19 hoc erat non de uno deo facere praeconium nec eius qui miserat, sed suum proprium negotium gerere ac se ab eo quem inlustratum uenerat separare.

4.14.20 propterea quia tam fidelis extitit, quia sibi nihil prorsus adsumpsit, ut mandata mittentis inpleret, et sacerdotis perpetui dignitatem et regis summi honorem et iudicis potestatem et dei nomen accepit.

4.15.1 Quoniam de secunda natiuitate diximus, qua se hominibus in carne monstrauit, ueniamus ad opera illa miranda, quae cum essent caelestis indicia uirtutis, magum Iudaei putauerunt.

4.15.2 cum primum coepit adolescere, tinctus est ab Iohanne propheta in Iordane flumine, ut lauacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis quam gerebat aboleret, ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo id est purifici roris perfusione saluaret.

4.15.3 tum uox audita de caelo est: filius meus es tu, ego hodie genui te. quae uox aput Dauid praedicta inuenitur. et descendit super eum spiritus dei formatus in specie columbae candidae.

4.15.4 exinde maximas uirtutes coepit operari, non praestrigiis magicis, quae nihil ueri ac solidi ostentant, sed ui ac potestate caelesti: quae iam pridem prophetis nuntiantibus canebantur.

4.15.5 quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad conplectenda omnia satis non sit. enumerabo igitur illa breuiter atque generatim sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim peruenire, quo iam dudum festinat oratio.

4.15.6 uirtutes eius fuerunt quas Apollo portentificas appellauit, quod quacumque iter faciebat, aegros ac debiles et omni morborum genere laborantes uno uerbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti receptis repente uiribus roborati ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati.

4.15.7 claudis uero ac pedum uitio addictis non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. tum quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum.

4.15.8 mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque soluebat item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum, pollutos et aspersos maculis repurgabat.

4.15.9 et haec omnia non manibus aut aliqua medella, sed uerbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla praedixerat: πάντα λόγῳ πράσσων πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων

4.15.10 nec utique mirum quod uerbo faceret mirabilia, cum ipse esset dei uerbum caelesti uirtute ac potestate subnixum.

4.15.11 nec satis fuit quod uires inbecillis redderet, quod debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret uelut e somno solutos ad uitamque reuocaret.

4.15.12 quae uidentes tunc Iudaei daemonica potentia fieri arguebant, cum omnia sic futura ut facta sunt arcanae illorum litterae continerent.

4.15.13 legebant quippe cum aliorum prophetarum tum Esaiae uerba dicentis: confortamini, manus resolutae, et genua debilia, consolamini. qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere. deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos.

4.15.14 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient: tunc saliet clodus sicut cernus et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti.

4.15.15 sed et Sibylla eadem cecinit his uersibus: νεκρῶν δὲ ἀνάστασις ἔσται καὶ χωλῶν δρόμος ὠκύτατος καὶ κωφὸς ἀκούσει καὶ τυφλοὶ βλέψουσι, λαλήσουσ᾽ οὐ λαλέοντες. νεϰρω̃ν 8' ὲπανάστασις eatat xat xwXoiv δρόμος ὼϰύτατος ϰαὶ ϰωϕός axoucet xat tuaXot βλέψουσι, λαλήσουσ' OJ λαλέοντες.

4.15.16 ob has eius uirtutes et opera diuina cum magna illum multitudo sequeretur uel debilium uel aegrorum uel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quendam desertum, ut ibi adoraret. ubi cum triduo moratus esset. ac fame populus laboraret, uocauit discipulos suos quaerens quantos secum cibos gestarent. at illi quinque panes et duos pisces in para se habere dixerunt. adferri ea iussit ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere.

4.15.17 quod dum discipuli faciunt, frangebat ipse panem minutatim carnemque piscium comminuebat: et utraque in manibus eius augebantur. et cum adponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque milia hominum et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus inpleti. quid aut dici aut fieri potest mirabilius?

4.15.18 at id futurum Sibylla cecinerat olim, cuius uersus tales feruntur: ἐκ τ' ἄρτων ἅμα πέντε καὶ ἰχθύος εἰναλίοιο ἀνδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμῳ πέντε κορέσσει καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα, δώδεκα πληρώσει κοφίνους εἰς ἐλπίδα λαῶν. I* t' aptwv άμα πέντε ϰαὶ ἰχθύος εἰναλίοιο ἀνδρω̃ν χιλιάδας ev wevte ϰορέσσει xai xa ρερισσεύοντα λαβὼν μετὰ ϰλάσματα πάντα δώδεϰα πληρώσει ϰοϕίνους et ὲλπίδα λαω̃ν.

4.15.19 quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia nihil aliut quam ad circumscribendos oculos ualet.

4.15.20 idem secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem praecepit discipulis, ut nauiculam sumerent seque praecederent. atque illi urguente iam uespera profecti contrario uento laborare coeperunt.

4.15.21 cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos tamquam in solido gradiens, non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte umero supereminet undas.

4.15.22 et rursus cum obdormisset in naui ac uentus usque ad extremum periculum saeuire coepisset, excitatus e somno silere uentum protinus iussit et fluctus qui maximi ferebantur conquiescere: statimque sub uerbo eius tranquillitas insecuta est.

4.15.23 mentiuntur fortasse litterae sanctae docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret uentos obsequi, maria seruire, morbos cedere, inferos oboedire.

4.15.24 quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cuius supra fecimus mentionem, sic ait.: τοὺς ἀνέμους παύσειε λόγῳ, στρώσει δὲ θάλασσαν μαινομένην ποσὶν εἰρήνης πίστει τε πατήσας.

4.15.25 et rursus alia, quae dicit: κύματα πεζεύσει, νόσον ἀνθρώπων ἀπολύσει, στήσει τεθνηῶτας, ἀπώσεται ἄλγεα πολλὰ, ἐκ δὲ μιῆς πήρης ἄρτου κόρος ἔσσεται ἀνδρῶν.

4.15.26 his testimoniis quidam relicti solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque conposita.

4.15.27 quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit aliosque ueteres, qui Erythraeam Sibyllam ceterasque commemorant, quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur.

4.15.28 uerum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo intellegeret, denuntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio nec tempus nec auctor designabatur.

4.15.29 denique Erythraea fore ait ut diceretur insana et mendax. ait enim: φήσουσι Σιβλλην μαινομένην, ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα, τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε κοὐκέτι μ᾽ οὐδεὶς μαινομένην φήσειε, θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν.

4.15.30 iacuerunt igitur multis saeculis, postea uero animaduersa sunt quam natiuitas Christi et passio patefecit arcana, sicut etiam uoces prophetarum. quae cum per annos mille quingentos et eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae (sunt) nisi postquam illas Christus et uerbo et operibus interpretatus est —

4.15.31 illum enim prophetae adnuntiauerant — nec ullo modo poterant quae illi loquebantur intellegi, nisi fuissent uniuersa conpleta.

4.16.1 Venio nunc ad ipsam passionem, quae uelut obprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem et ab hominibus insigni supplicio adfectum et cruciatum colamus, ut doceam eam ipsam passionem adeo cum magna et diuina ratione susceptam et in ea sola et uirtutem et ueritatem et sapientiam contineri.

4.16.2 neque enim si beatissimus in terra fuisset et per omnem uitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut deum credidisset aut honore diuino dignum iudicasset: quod faciunt uerae diuinitatis expertes, qui caducas opes et fragilem potentiam et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, uerum etiam consecrant et scientes memoriae mortuorum deseruiunt fortunam iam extinctam colentes, quam ne uiuam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putauerunt.

4.16.3 nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse uenerabile caeloque dignum, sed sola est uirtus, sola iustitia quae potest uerum bonum et caeleste et perpetuum iudicari, quia nec datur cuiquam nec aufertur.

4.16.4 qua uirtute ac iustitia quoniam Christus instructus uenit in terram, immo uero quoniam ipse uirtus et ipse iustitia est, descendit, ut eam doceret hominemque formaret. quo magisterio ac dei legatione perfunctus ob eam ipsam uirtutem, quam simul et docuit et fecit, ab omnibus gentibus et meruit et potuit deus credi.

4.16.5 ergo cum magnus populus ad eum uel ob iustitiam quam docebat uel ob miracula quae faciebat subinde conflueret et praecepta eius audiret et a deo missum deique filium crederet, tum primores Iudaeorum ac sacerdotes et ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et inuidia deprauati, quod confluente ad eum multitudine contemni se ac deseri uidebant, et, quod caput sceleris illorum fuit, stultitia et errore caecati et inmemores praeceptorum caelestium ac prophetarum coierunt aduersus eum inpiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.

4.16.6 nam et Dauid in principio psalmorum suorum prouidens in spiritu quantum facinus admissuri essent, beatum esse ait qui non abierit in consilio inpiorum.

4.16.7 et Solomon in libro sapientiae his uerbis usus est: circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et mutatae sunt uiae illius.

4.16.8 tamquam nugaces aestimati sumus ab eo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem dominum. uideamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi.

4.16.9 contumelia et tormenta interrogemus eum, et sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam illius. morte turpissima condemnemas eum.

4.16.10 haec cogitauerunt., et errauerant: excaecauit enim illos stultitia ipsorum et nescierunt sacramenta dei. nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab inpiis initum contra deum, ut plane interfuisse uideatur ? atquin a Solomone qui haec cecinit usque ad id tempus quo gesta res est mille ac decem anni fuerunt.

4.16.11 nihil nos adfingimus, nihil addimus: habebant haec qui fecerunt, legebant in quos haec dicta sunt. sed et nunc heredes nominis ac sceleris illorum et habent et damnationem suam prophetarum uoce praedictam cottidianis lectionibus personant nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt.

4.16.12 increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitiam et a populo paene deserti concitati sunt ad eum necandum: cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius.

4.16.13 nam cum legerent cum quanta uirtute et claritate filius dei uenturus esset e caelo, Iesum autem cernerent humilem sordidum informem, non credebant filium dei esse ignorantes duos eius aduentus a prophetis esse praedictos, primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. de primo Dauid in psalmo LXXI sic ait:

4.16.14 descendet sicut pluuia in uellus, et orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. sicut enim pluuia si descendat in uellus, animaduerti non potest, quia strepitum non facit, ita Christum in terram sine cuiusquam suspicione uenturum esse dixit, ut iustitiam doceat et pacem. Esaias quoque ita tradidit:

4.16.15 domine, quis credidit auditui nostro et bracchium dei cui reuelatum est? aduuutiauimus coram ipso sicut pueri et sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque decorem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem, quia auersus est et non est conputatus.

4.16.16 hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus ipsum esse in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. omnes sicut oues errauimus, et deus tradidit illum pro peccatis nostris.

4.16.17 et Sibylla eodem modo: οἰκτρὸς ἄτιμος ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. propter hanc humilitatem deum suum non adgnoscentes inierunt consilium detestandum, ut priuarent eum uita qui ut eos uiuificaret aduenerat.

4.17.1 Sed irae atque inuidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant: quod legem dei per Moysen datam solueret, id est quod sabbatis non uacaret operans in salutem hominum, quod circumcisionem uacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret:

4.17.2 in quibus rebus Iudaicae religionis sacramenta consistunt. ob haec itaque cetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur ut inpium iudicaret eum, quod legem dei solueret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex dei uoluntate et secundum praedicta faceret prophetarum.

4.17.3 Micheas enim nouam legem datuiri denuntiauit hoc modo: lex de Sion proficiscetur et sermo domini ab Hierusalem. et iodtj cabit inter plurimos populos et reuincet et detegei ualidas nationes.

4.17.4 illa enim prior lex quae per Moyseqj data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est quam Sibylla fore ut a filio dei solueretur ostendit: † ἀλλ᾽ ὅτε δὴ ταῦτα πάντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος.

4.17.5 sed et ipse Moyses, per quem sibi datam legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a deo et deum non adgnouerunt, praedixerat fore ut propheta maximus mitteretur a deo, qui sit supra legem, qui uoluntatem dei ad homines perferat.

4.17.6 in Deuteronomio ita scriptum reliquit: et dixit dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in os eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo in eum.

4.17.7 denuntiauit scilicet deus per ipsum legiferum quod filium suum id est uiuam praesentemque legem missurus esset et illam ueterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum qui esset aeternus, legem sanciret aeternam.

4.17.8 item de circumcisione soluenda Esaias ita prophetauit: haec dicit dominus uiris Iuda et qui inhabitant in Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne semiuaueritis in spinis. circumcidite uos deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne exeat ira mea sicut ignis et non sit qui extinguat item Moyses ipse:

4.17.9 in nouissimis diebus circumcidet deus cor tuum ad dominum deum tuum amandum. item Iesus Naue successor eius: et dixit dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et sede et circumcide secundo filios Israhel.

4.17.10 secundam circumcisionem futuram esse dixit non carnis, sicut fuit prima, qua etiamnunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui uerus Iesus fuit.

4.17.11 non enim propheta sic ait 'et dixit dominus ad me sed 'ad Iesum', ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tum deus loquebatur.

4.17.12 Christi enim fignram gerebat ille Iesus. qui cum primum Auses uocaretur, Moyses futura praesentiens iussit eum Iesum uocari, ut quoniam dux militiae delectus esset aduersus Amalech, qui obpugnabat filios Israhel, et aduersarium debellaret per nominis figuram et populum in terram promissionis induceret.

4.17.13 et idcirco etiam Moysi successit, ut ostenderetur nouam legem per Christum Iesum datam ueteri legi successuram, quae data per Moysen fuit.

4.17.14 nam illa carnis circumcisio caret utique ratione, quia si deus id uellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet: sed huius secundae circumcisionis figura erat significans nudandum esse pectus, id est aperto et simplici corde oportere nos uiuere, quoniam pars illa corporis quae circumciditur habet quandam similitudinem cordis et est pudenda.

4.17.15 ob hanc causam deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne inuolutum pectus habeamus, id est ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta uelemus. haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur:

4.17.16 quam deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est.

4.17.17 uolens enim uitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, paenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudauerimus, id est si peccata nostra confessi satis deo fecerimus, ueniam consequamur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur.

4.17.18 eodem spectat etiam carnis suillae interdictio. qua cum eos abstinere deus iussit, id potissimum uoluit intellegi, ut se peccatis atque inmunditiis abstinerent.

4.17.19 est enim lutulentum hoc animal et inmundum nec umquam caelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore proiectum uentri semper et pabulo seruit, nec ullum alium cum uiuit praestare usum potest sicut ceterae animantes, quae uel sedendi uehiculum praebent uel in cultibus agrorum iuuant uel plaustra collo trahunt uel onera tergo gestant uel indumentum exuuiis suis exhibent uel copia lactis exuberant uel custodiendis domibus inuigilant.

4.17.20 mterdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est ne uitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur, ne uentri ac uoluptatibus seruientes ad faciendam iustitiam inutiles essent ac morte adficerentur;

4.17.21 item ne se foedis libidinibus inmergerent sicut sus, qui se ingurgitat caeno, uel ne terrenis seruiant simulacris ac se luto inquinent. luto enim se oblinunt qui deos id est lutum terramque uenerantur. sic uniuersa praecepta Iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt, ut per carnalium figuram spiritalia noscerentur.

4.18.1 Cum igitur ea quae deus fieri uoluit quaeque per prophetas suos multis saeculis ante praedixit, Christus inpleret, ob ea incitati et diuinas litteras nescientes coierunt, ut deum saam condemnarent.

4.18.2 quod cum sciret futurum ac subinde diceret oportere se pati atque interfici pro salute multorum, secessit tamen cum discipulis suis, non ut uitaret quod necesse erat perpeti ac sustinere, sed ut ostenderet quod ita fieri oporteat in omni persecutione, ne sua quis culpa incidisse uideatur; ac denuntiauit fore ut ab uno eorum proderetur.

4.18.3 itaque ludas praemio inlectus tradidit eum Iudaeis.

4.18.4 at illi conprehensum ac Pontio Pilato, qui tum legatus Syriam regebat, oblatum cruci adfigi postulauerunt obicientes ei nihil aliut nisi quod diceret se filium dei esse, regem Iudaeorum; item quia dixerat: si solueritis hoc templum, quod aedificatum est annis XLVI, ego illut in triduo sine manibus resuscitabo, significans futuram breui passionem suam et se a Iudaeis interfectum tertio die resurrecturum. ipse enim fuerat uerum dei templum.

4.18.5 has uoces eius tamquam infaustas et inpias insectabantur. quae cum Pilatus audisset et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. at illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, subclamare coeperunt et crucem eius uiolentis uocibus flagitare.

4.18.6 tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pellerentur; uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent.

4.18.7 duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem.

4.18.8 post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio.

4.18.9 et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique fixerunt.

4.18.10 quid ego hic in tanto facinore deplorem aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus uelut effusis totius ingenii fontibus prosecutus est, facinus indignum esse proclamans ciuem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum.

4.18.11 qui quamuis innocens fuerit et illo supplicio indignus, mortalis tamen et ab homine scelesto qui iustitiam ignoraret adfectus.

4.18.12 quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultonbus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborumque copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?

4.18.13 haec autem sic futura esse et prophetarum uocibus et Sibyllinis carminibus denuntiatum est. aput Esaiam ita scriptum inuenitur: non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. similiter Dauid in psalmo XXXIIII:

4.18.14 congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et deriserunt derisum, striderunt super me dentibus suis.

4.18.15 Sibylla quoque eadem futura monstrauit: εἰς ἀνόμους χεῖρας καὶ ἀπίστων ὕστερον ἥξει, δώσουσι δὲ θεῷ ῥαπίσματα χερσὶν ἀνάγνοις, καὶ στόμασιν μιαροῖσι ἐμπτύσματα φαρμακόεντα· δώσει δ᾽ εἰς μάστιγας ἁπλῶς ἁγνὸν τότε νῶτον.

4.18.16 item de silentio eius, quod usque ad mortem pertinaciter tenuit, Esaias iterum sic locutus est: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.

4.18.17 et Sibylla supra dicta: καὶ κολαφιζόμενος σιγήσει, μή τις ἐπιγνῶ τίς λόγος ἢ πόθεν ἦλθεν, ἵνα φθιμένοισι λαλήσει, καὶ στέφανον φορέσει τὴν ἀκάνθινον.

4.18.18 de cibo uero et potu, quem antequam figerent ei obtulerunt, Dauid in psalmo LXVIII sic ait: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.

4.18.19 idem hoc futurum etiam Sibylla contionata est: εἰς δὲ τὸ βρῶμα χολὴν καὶ εἰς δίψαν ὄξος ἔδωκαν, τῆς ἀφιλοξενίης ταύτην δείξουσι τράπεζαν. Et alia Sibylla Judaeam terram his versibus increpat:

4.18.20 et alia Sibylla Iudaeam terram his increpat uersibus: αὐτὴ γὰρ δύσφρων, τὸν σὸν θεὸν οὐκ ἐνόησας παίζοντα θνητοῖσι νοήμασιν, ἀλλὰ ἀπ' ἀκάνθης ἔστεψας στεφάνῳ φοβερὴν τε χολὴν ἐκέρασσας.

4.18.21 fore autem ut Iudaei manus inferrent deo suo eumque interficerent, testimonia prophetarum haec antecesserunt.

4.18.22 aput Hesdram ita scriptum est: et dixit Hesdras ad populum: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus hnmiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in aeternum tempus, dicit dominus deus uirtutum. si non credideritis ei neque exaudieritis adnuntiationem eius, eritis derisio in gentibus.

4.18.23 unde apparet Iudaeos nullam aliam spem habere nisi se abluerint a sanguine ac speranerint in eum ipsum quem necauerunt.

4.18.24 Esaias quoque facinus eorum designat et dicit: in humilitate iudicium eius sublatam est. natiuitatem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem. et dabo malos pro sepultura eius et diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo locutus est.

4.18.25 propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod traditus est ad mortem et inter facinerosos deputatus est: et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est.

4.18.26 Dauid quoque in psalmo XCIII: captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus est mihi dominus in refugium.

4.18.27 item Hieremias: domine, significa mihi, et cognoscam. tunc uidi meditationes eorum: ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitationem dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius et nomen eius non erit in memoria amplius.

4.18.28 lignum autem crucem significat et panem corpus eius, quia ipse est cibus ac uita omnium qui credunt in carnem quam portauit et in crucem qua pependit.

4.18.29 de qua tamen apertius ipse Moyses in Deuteronomio ita praedicauit: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte et non credes uitae tuae, idem rursus in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Zacharias etiam sic tradidit: et intuebuntur in me, quem transfixerunt.

4.18.30 item Dauid in psalmo XXI: effoderunt manus meas et pedes meos, di-numerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me et diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.

4.18.31 quae utique propheta non de se locutus est. fuit enim rex et numquam illa perpessus est, sed spiritus dei per eum loquebatur, qui fuerat illa passurus post annos mille et quinquaginta, tot enim colliguntur anni a regno Dauid usque ad crucem Christi.

4.18.32 sed et Solomon filius eius, qui Hierosolymam condidit, eam ipsam perituram esse in ultionem sanctae crucis prophetauit: quodsi auertimini a me, dicit dominus, et non custodieritis ueritatem meam, reiciam Israhel a terra quam dedi illis, et domum hanc quam aedificaui illis in nomine meo, proiciam illam es omnibus, et erit Israhel in perditionem et in inproperium populo, et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam admirabitur et dicet: propter quam rem deus fecit terrae huic et huic domui haec mala?

4.18.33 et dicent: quia reliquerunt dominum deum suum et persecuti sunt regem suum dilectissimum deo et cruciauerunt illum in humilitate magna: propter hoc inportauit illis deus mala haec.

4.19.1 Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest quam excaecatos tum fuisse atque insanabili furore correptos, io qui haec cottidie legentes neque intellexerunt neque quin facerent cauere potuerunt?

4.19.2 suspensus igitur et adfixus exclamauit ad deum uoce magna et ultro spiritum posuit. et eadem hora terrae motus factus est et uelum templi quod separabat duo tabernacula scissum est in duas partes et sol repente subductus est et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt.

4.19.3 qua de re Amos propheta testatur: et erit in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et cantica uestra in lamentationem.

4.19.4 item Hieremias: exterrita est quae parit et taeduit anima, et subiuit sol ei, cum adhuc medius dies esset, contusa est et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. et Sibylla:

4.19.5 ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσῳ νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις.

4.19.6 cum haec facta essent, ne prodigiis quidem caelestibus facinus suum intellegere quiuerunt, sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis subrepto et amoto corpore uniuersi resurrexisse eum crederent et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt.

4.19.7 uerum tertio die ante lUcem terrae motu repente facto patefactum est sepulcrum et custodibus quos adtonitos obstupefecerat pauor nihil uidentibus integer e sepulcro ac uiuas egressus in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret, in sepulcro uero nihil repertum est nisi exuuiae, quibus conuolutum corpus incluserant.

4.19.8 illum autem aput inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum prophetae cecinerant. David in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos neque dabis sanctum tuum uidere interitum. item in tertio: ego dormiui et somnum cepi, et surrexi, quoniam dominus auxiliatus est mihi.

4.19.9 Osee quoque primus duodecim prophetarum de resurrectione eius testificatus est: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum.. ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? idem alio loco: uiuificabit nos post biduum die tertio.

4.19.10 et ideo Sibylla inpositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας· καὶ τότ᾽ ἀπὸ φθιμένων ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει πρῶτος ἀναστάσεως κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας.

4.19.11 uitam enim nobis adquisiuit morte superata nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis hvmini dahu. nisi crediderit in eum et Clim crac-tm portandam patiendamque susceperit.

4.20.1 Profectus ergo in Galilaeam — noluh enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in paenitentiam atque inpios resanaret —, discipulis iterum congregatis scripturae sanctae litteras id e-t prophetarum arcana patefcdt. quae antequam pateretur perspici nullo modo poterant. quia ipsum passionemque eius adnuntilihant.

4.20.2 idcirco Moyses et idem ipsi prophetae legem quae Iudaeis data est testamentum uocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est.

4.20.3 itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum

4.20.4 id est reuelari et intellegi mysterium dei non potuisset uerum scriptura omnis in duo testamenta diuisa est illut quod aduentum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, uetus dicitur, ea uero quae post resurrectionem eius scripta sunt, nouum testamentum nominatur.

4.20.5 Iudaei uetere utuntur, nos nouo: sed tamen diuersa non sunt, quia nouum ueteris adinpletio est et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos heredes regni aeterni facit abdicato et exheredato populo Iudaeorum, sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia:

4.20.6 ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo, et ego neclexi eos, dicit dominus.

4.20.7 idem alio loco similiter ait: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.

4.20.8 cum sit hereditas eius caeleste regnum, non utique ipsam hereditatem se dicit odisse, sed heredes, qui aduersus eum ingrati et inpii extiterunt.

4.20.9 facta est inquit hereditas mea mihi sicut leo, id est praeda et deuoratio factus sum heredibus meis, qui me immolauerunt sicut pecus. dedit super me uocem suam, id est sententias aduersus me mortis crucisque dixerunt.

4.20.10 nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum nouum, ostendit uetus illut testamentum quod per Moysen datum est non fuisse perfectum, id autem quod per Christum dari haberet consummatum fore.

4.20.11 domum autem Iuda et Israhel non utique Iudaeos significat, quos abdicauit, sed nos, qui ab eo conuocati ex gentibus in illorum locum adoptione successimus et appellamur filii Iudaeorum: quod declarat Sibylla, cum dicit: Ἰουδαίων μακάρων θεῖον γένος οὐρανιώνων.

4.20.12 quod autem futurum esset id genus, Esaias docet, apud quem pater summus ad filium loquitur dicens: ego dominus deus uocaui te in iustitiam, et tenebo manum tuam etconfirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex uinculis allieatos et de domo carceris sedentes in tenebris.

4.20.13 cum igitur nos antea tamquam caeci et tamquam carcere stultitiae inclusi sederemus in tenebris ignorantes deum et ueritatem, inluminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptauit et liberatos malis uinculis atque in lucem sapientiae productos in hereditatem regni caelestis adsciuit.

4.21.1 Ordinata uero discipulis suis euangelii ac nominis sui praedicatione circumfudit se repente nubes eumque in caelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat dicens: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens (et) usque ad uetustum dierum peruenit.

4.21.2 discipuli uero per prouincias dispersi fundamenta ecclesiae ubique posuerunt facientes et ipsi in nomine magistri dei magna et paene incredibilia miracula, quia discedens instruxerat eos uirtute ac potestate, quo posset nouae adnuntiationis ratio fundari et confirmari. sed et futura illis aperuit omnia: quae Petrus et Paulus Romae praedicauerunt et ea praedicatio in memoriam scripta permansit. in qua cum multa alia mira tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breue tempus inmitteret deus regem, qui expugnaret Iudaeos et ciuitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret.

4.21.3 tum fore ut corporibus

4.21.4 suorum uescerentur et consumerent inuicem, postremo ut capti uenirent in manus hostium et in conspectn suo uexari acerbissime coniuges suas cernerent, uiolari ac prostitui uirgines, diripi pueros, allidi paruulos, omnia denique igni ferroque uastari, captiuos in perpetuum terris suis exterminari, eo qui exultauerint super amantissimum et probatissimum dei filium.

4.21.5 itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit fecitque omnia quae illi futura praedixerant.

4.22.1 Confirmata sunt ut opinor quae falsa et incredibilia putantur ab iis quos uera caelestium litterarum doctrina non inbuit. sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi qui nimium non sine malo suo sapiunt rebusque diuinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem, ut tandem aliquando peruideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum.

4.22.2 et quamquam aput bonos iudices satis habeant firmitatis uel testimonia sine argumentis uel argumenta sine testimoniis, nos tamen non contenti alterutro sumus, cum subpetat nobis utrumque, ne cui peruerse ingenioso aut non intellegendi aut contra disserendi locum relinquamus.

4.22.3 negant fieri potuisse ut naturae lnmortali quicquam decederet, negant denique deo dignum ut homo fieri uellet seque infirmitate carnis oneraret, ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiceret — quasi non facile illi esset ut citra corporis inbecillitatem se hominibus ostenderet eosque iustitiam doceret, siquidem id uolebat, maiore auctoritate ut professi dei —:

4.22.4 tunc enim cunctos fuisse praeceptis caelestibus parituros, si ad ea uirtus ac potestas dei praecipientis accederet.

4.22.5 'cur igitur aiunt 'ad docendos homines non ut deus uenit? cur se tam humilem inbecillumque constituit, ut ab hominibus et contemni et poena adfici posset? cur uim ab inbecillis et mortalibus passus est? cur non manus hominum aut uirtute reppulit aut diuinitate uitauit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit, sed ut inualidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus?

4.22.6 ' refutabo haec diligenter nec quemquam patiar errare. illa enim magna et mirabili ratione sunt facta: quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet deum ab hominibus esse cruciatum, uerum etiam facile peruidebit ne deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.

4.23.1 Quicumque praecepta dat hominibus ad uitam moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit an non debeat.

4.23.2 si non fecerit, soluta praecepta sunt. si enim bona sunt quae praecipiuntur, si uitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit, et ipsi eodem modo uiuendum est quo docet esse uiuendum, ne si aliter uixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat leuioremque doctrinam suam faciat, si re ipsa resoluat quod uerbis nitatur adstringere.

4.23.3 unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur.

4.23.4 respondet itaque doctori hoc modo: 'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse.

4.23.5 cum autem ipse non facias, quae insolentia est ut homini libero inponere uelis leges quibus ipse non pareas? prius disce qui doces et

4.23.6 antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige.' quis neget iustam esse hanc responsionem? quin etiam in contemtum ueniet huiusmodi doctor et deludetur uicissim, quia uidebitur et ipse deludere.

4.23.7 quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint obposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat possibilia se docere? inde euenit ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet.

4.23.8 homines emm malunt exempla quam uerba, quia loqui facile est, praestare difficile: utinamque tam multi bene facerent quam multi locuntur bene! sed qui praecipiunt nec faciunt, abest ab iis fides: et si homines fuerint, contemnentur ut leues, si deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae.

4.23.9 superest ut factis uerba firmentur: quod philosophi facere nequeunt. itaque cum ipsi praeceptores uincantur adfectibus quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem quam falso praedicant erudire ob eamque causam putant neminem adhuc_ perfectum extitisse sapientem, id est in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit; quod quidem uerum fuit.

4.23.10 nemo enim post mundum conditum talis extitit nisi Christus, qui et uerbo sapientiam tradidit et doctrinam praesenti uirtute firmauit.

4.24.1 Age nunc consideremus an doctor e caelo missus possit non esse perfectus. nondum de hoc loquor quem uenisse a deo negant. fingamus aliquem de caelo esse mittendum, qui uitam hominum rudimentis uirtutis instituat et ad iustitiam formet.

4.24.2 nemini dubium potest esse quin is doctor qui caelitus mittitur tam scientia sit rerum omnium quam uirtute perfectus, ne nihil inter caelestem terrenumque dmerat.

4.24.3 nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest: nec enim mens terrenis uisceribus inclusa et tabe corporis inpedita aut conprehendere per se potest aut capere ueritatem, nisi aliunde doceatur.

4.24.4 et si maxime possit, summam tamen uirtutem capere nequeat et omnibus uitiis resistere, quorum materia in uisceribus continetur. eo fit ut terrenus doctor perfectus esse non possit.

4.24.5 at uero caelestis, cui scientiam diainitas, uirtutem inmortalitas tribuit, in docendo quoque sicut in ceteris perfectus et consummatus sit necesse est. at id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus adsumat. cur autem fieri non possit, ratio clara est.

4.24.6 nam si ueniat ad homines ut deus, ut omittam quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe deus uirtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet quae docebit ac per hoc doctrina eius perfecta non erit.

4.24.7 alioquin si summa uirtus est dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si uirtus est mortem ipsam et intentatam non metuere et inlatam fortiter sustinere, debet ergo doctor ille perfectus et docere ista praecipiendo et confirmaie faciendo, quia qui dat praecepta uiuendi amputare debet omnium excusationum uias, ut inponat hominibus parendi necessitatem non ui aliqua sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere si uellent, et non parentibus poena, quia poterant parere si uellent.

4.24.8 quomodo igitur poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet et sit quasi praeuius et manum porrigat secuturo? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet?

4.24.9 nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: 'uolo equidem non peccare, sed uincor: indutus sum enim carne fragili et inbecilla, haec est quae concupiscit, quae irascitur, quae dolere, quae mori timet. itaque ducor inuitus et pecco, non quia uolo, sed quia cogor. sentio me et ipse peccare, sed necessitas fragilitatis inpellit, cui repugnare non possum.

4.24.10 ' quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo.

4.24.11 nam si habere non possunt quae doceas tirmitatem, nisi ea prior feceris, quia natura hominum procliuis in uitia uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare,

4.24.12 oportet magistrum doctoremque uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uinci ab eo posse peccatum.

4.24.13 sin uero sit inmortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. exsistet enim constans aliquis ac dicet: 'tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore, non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium: mihi uero multis rebus opus est ut tuear hanc uitam. mortem non times, quia ualere in te non potest, dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes:

4.24.14 at ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non

4.24.15 potest.' doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferrre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae.

4.24.16 ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit 'inpossibilia praecipis', respondeat 'ecce ipse facio.' (at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium.' 'et ego eandem car-

4.24.17 nem gero et tamen peccatum in me non dominatur.' mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore: 'ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem.' 'non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum.' 'ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et (tamen) ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem.' sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est.

4.24.18 nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.

4.24.19 liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.

4.25.1 Discant igitur homines et intellegant quare deus summus cum legatum ac nuntium suum mitteret ad erudiendam praeceptis iustitiae mortalitatem, uoluerit eum carne indui et cruciatu adhci et morte multan.

4.25.2 nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit quasi uiuam legem, ut nomen ac templum nouum conderet, ut uerum ac pium cultum per omnem terram et uerbis et exemplo semmaret.

4.25.3 sed tamen ut certum esset a deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus, sed ut appareret etiam in homine illum esse caelestem, creatus est sine opera genitoris.

4.25.4 habebat enim spiritalem patrem deum et sicut pater spiritus eius deus sine matre, ita mater corporis eius uirgo sine patre.

4.25.5 fuit igitur et deus et homo, inter deum atque hominem medius constitutus, unde illum Graeci μεσίτην uocant, ut hominem perducere ad deum posset id est ad inmortalitatem: quia si deus tantum fuisset, ut supra dictum est, exempla uirtutis homini praebere non posset, si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas ac uirtus homine maior accederet.

4.25.6 etenim cum constet homo ex carne ac spiritu et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri ut fiat aeternus, caro quoniam terrena est ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum et ab inmortalitate inducit ad mortem.

4.25.7 ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad inmortalitatem nullo pacto poterat, quoniam caro inpedit spiritum quominus deum sequatur. est enim fragilis et subiecta peccato, peccatum autem pabulum mortis est.

4.25.8 itaque idcirco mediator adnenit id est deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet hominem morti cuius est dominatio in carnem. ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac uoluntatis.

4.25.9 una enim nobis et magna et praecipua cum carne luctatio est, cuius infinitae cupiditates premunt animam nec dominium retinere patiuntur, sed eam uoluptatibus et inlecebris suauibus mancipatam morte adficiunt sempiterna.

4.25.10 quibus ut repugnare possemus, deus nobis uiam superandae carnis et aperuit et ostendit. quae uirtus perfecta et omnibus numeris absoluta coronam uincentibus et mercedem inmortalitatis inpertit.

4.26.1 Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.

4.26.2 quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.

4.26.3 quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.

4.26.4 caelestis uirtus, lucem non uidentibus reddidisse: sed hoc facto significabat fore ut conuersus ad gentes quae deum nesciebant insipientium pectora inluminaret luce sapientiae et ad ueritatem contemplandam oculos cordis aperiret.

4.26.5 uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur.

4.26.6 patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt.

4.26.7 mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum (hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.

4.26.8 nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.

4.26.9 pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam.

4.26.10 is enim uere claudus existimandus est qui caligine ac tenebris insipientiae inplicatus et quo tendat ignarus offensibilibus et caducis gressibus per uiam mortis incedit.

4.26.11 item labes et maculas inquinatorum corporum repurgauit. non exigua immortalis potentiae opera: uerum id portendebat haec uis, quod peccatorum labibus ac uitiorum maculis inquinatos doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae.

4.26.12 leprosi enim uere atque elephantiaci debent haberi quos uel infinitae cupiditates ad scelera uel insatiabiles uoluptates ad flagitia conpellunt et dedecorum maculis inustos labe adficiunt sempiterna.

4.26.13 iacentia mortuorum corpora erexit eosque nominibus suis inclamatos a morte reuocauit. quid congruentius deo? quid miraculo dignius omnium saeculorum quam decursam uitam resignasse, conpletis hominum temporibus adiecisse, arcana mortis reuelasse?

4.26.14 sed haec inenarrabilis potestas imago uirtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam uim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a deo subiectae morti fuerunt, cognitione ueri luminis animatae ad inmortalitatis praemia peruenirent.

4.26.15 eos enim recte mortuos aestimaueris, qui datorem uitae deum nescientes atque animas suas a caelo in terram deprimentes in laqueos aeternae mortis incurrunt.

4.26.16 quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum, quae in laesis adfectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti uirtutis non terrenae opera monstraret et in futurum potestatem caelestis suae maiestatis ostenderet.

4.26.17 ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex nec superuacua nec fortuita praecessit.

4.26.18 sed ut illa quae fecit magnam uirtutem ac potestatem doctrinae eius significabant, sic ea quae passus est odio futuram esse sapientiam nuntiabant. aceti enim potus ac fellis cibus acerbitates et amaritudines in hac uita sectatoribus ueritatis pollicebatur.

4.26.19 et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo uirtus ipsa proponit, tamen illiusmodi potus et cibus in os doctoris nostri ueniens pressurarum nobis et laborum et miseriarum praebebat exemplum.

4.26.20 quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos qui ueritatem secuntur, quoniam ueritas acerba est et inuisa omnibus qui uirtutis

4.26.21 expertes uitam suam mortiferis uoluptatibus dedunt nam corona spinea capiti eius inposita id declarabat, fore ut diuinam sibi plebem de nocentibus congregaret. corona enim dicitur circumstans in orbem populus.

4.26.22 nos autem, qui ante cognitionem dei fuimus iniusti, spinae id est mali ac nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum, et a iustitiae notione atque operibus alieni omnia scelere ac libidine polluebamus.

4.26.23 electi ergo ex dumis et sentibus sanctum dei caput cingimus, quia conuocati ab ipso et circumfusi undique ad eum magistro ac doctori deo adsistimus regemque illum mundi et omnium uiuentium dominum coronamus.

4.26.24 quod uero ad crucem spectat, magna in ea uis ac ratio est: quam nunc conabor ostendere.

4.26.25 deus namque, sicut superius exposui, cum statuisset hojninem liberare, magistrum uirtutis legauit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam et operibus factisque praesentibus iustitiae uiam panderet, qua gradiens homo et doctorem suum sequens ad uitam aeternam perueniret.

4.26.26 is igitur corporatus est et ueste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum uenerat, uirtutis exempla et incitamenta praeberet.

4.26.27 sed cum in omnibus uitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata fit uirtus, traderet homini, uenit in manus inpiae nationis, cum et uitare potuisset scientia futuri quam gerebat et repellere eadem uirtute qua mirabilia faciebat. sustinuit ergo cruciatus et uerbera et spinas.

4.26.28 postremo etiam mortem suscipere non recusauit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet.

4.26.29 cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit quo adfici eum sineret, haec ratio est dicat enim fortasse aliquis: 'cur si deus fuit et mori uoluit, non saltem honesto aliquo mortis genere adfectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero

4.26.30 quamuis nocente uideatur indignum?' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari.

4.26.31 deinde, ut integrum corpus eius consernaretnr, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. nec hoc enim cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit habere se potestatem cum uellet deponendi spiritum et resumendi.

4.26.32 subfixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt ossa eius suffringere, sicut mos eorum ferebat, sed tantummodo latus eius perforauerunt.

4.26.33 sic integrum corpus patibulo detractum est et sepulchro diligenter inclusum. quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac deminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. illa quoque praecipua fuit causa cur deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse omnibusque gentibus passionem dei notescere.

4.26.34 nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ei omni orbe concurrerent.

4.26.35 denique nulla gens tam inhnmana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sumas maiestatis ignota. sit.

4.26.36 extendit ergo in passione manus suas orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signumque illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum.

4.26.37 cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent.

4.26.38 itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed Imago fuerat rerum futurarum.

4.26.39 agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens et iustus et sanctus, qui ab isdem Iudaeis immolatus saluti est omnibus, qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte con-i scripserint. frons enim summum limen est hominis et lignumI sanguine delibutum crucis significatio est.

4.26.40 denique immolatio pecudis ab iis ipsis qui faciunt pascha nominatur ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam deus praescius futurorum tradidit per Moysen populo suo celebrandam.

4.26.41 sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.

4.26.42 quomodo autem uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint, in nonissimo libro docebo.

4.27.1 Nunc satis est huius signi potentiam quantum ualeat exponere. quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui uiderit quatenus adiurati per Christum de corporibus quae obsederint fugiant.

4.27.2 nam sicut ipse cum inter homines ageret, uniuersos daemonas uerbo fugabat hominumque mentes emotas et malis incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat, ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus et nomine magistri sui et signo passionis excludunt.

4.27.3 cuius rei non difficilis est probatio. nam cum diis suis immolant, si adsistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant nec responsa potest consultus reddere uates. et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit.

4.27.4 cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, mposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere.

4.27.5 quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur.

4.27.6 nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest.

4.27.7 sed aiunt hoc deos non metu, uerum odio facere: quasi quisquam possit odisse nisi eum qui aut noceat aut possit nocere. immo uero congruens maiestati fuit ut eos quos oderant, praesentibus poenis adficerent potius quam fugerent.

4.27.8 sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis.

4.27.9 quos profecto si esse conStentur, uicimus. necesse est enim ueram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum nouit et astutiam intellegit et uim retundit et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit.

4.27.10 si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. quodsi esse et malos esse infitias non eunt, quid superest nisi ut alios esse dicant deos, alios daemonas?

4.27.11 exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid exsecrandum sit, habeantne inter se aliquod consortium an uero inimici sint. si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus aut quomodo utriusque generis honorem cultumque (non) miscebimus? si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent aut dii daemonas fugare non possunt?

4.27.12 ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit effertur insanit: ducamus hunc in Iouis Optimi Maximi templum uel, quia sanare homines Iuppiter nescit, in Aesculapi uel Apollinis fanum. iubeat utriuslibet sacerdos dei sui nomine ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest.

4.27.13 quae igitur uis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? at uero idem daemones adiurati per nomen dei ueri protinus. fugiunt.

4.27.14 quae ratio est ut Christum timeant, Iouem non timeant, nisi quod idem sunt daemones quos uulgus deos esse opinatur? denique si constituantur in medio et is quem constat incursum daemonis perpeti et Delphici Apollinis uates, eodem modo dei nomen horrebunt et tam celeriter excedet de uate suo Apollo quam ex homine spiritus ille daemonicus et adiurato fugatoque deo suo uates in perpetuum conticescet. ergo idem sunt daemones quos fatentur execrandos esse, idem dii, quibus supplicant.

4.27.15 si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus adgregauit, sed et aliis poetis ac philosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant, quorum alterum uerum, alterum falsum est.

4.27.16 illi enim nequissimi spiritus ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur, ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant et auocent a ueri dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. idem sunt qui deiciendi hominis causa;

4.27.17 uarios sibi cultus per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen adsumptisque nominibus ut fallerent. nam quia diuinitatem per se ipsos adfectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent.

4.27.18 qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patremque omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur.

4.27.19 post haec euocent Christum: non aderit, non adparebit, quia non amplius quam biduo aput inferos fuit.

4.27.20 quid hac probatione certius proferri potest? ego uero non dubito quin ad ueritatem Trismegistus hac aliqua ratione peruenerit, qui de deo patre omnia, de filio locutus est multa quae diuinis continentur arcanis.

4.28.1 Quae cum ita se habeant ut ostendimus, apparet nullam aliam spem uitae homini esse propositam, nisi abiectis uanitatibus et errore miserabili deum cognoscat et deo seruiat, nisi huic temporali renuntiet uitae ac se rudimentis iustitiae ad cultum uerae religionis instituat.

4.28.2 hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum nouerimus, hunc sequamur.

4.28.3 hoc uinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo, qui libro de natura deorum secundo ita dixit:

4.28.4 non enim philosophi solum, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati,

4.28.5 qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent et tamquam relegerent, ii sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex eligendo elegantes, ei diligendo diligentes, ei intellegendo intellegentes. his enim uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen, alterum laudis.

4.28.6 haec interpretatio quam inepta sit, ei re ipsa licet noscere. nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio uersatur, exigua uel potius nulla distantia est.

4.28.7 quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur? si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? si hora prima, ergo et toto die, si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt.

4.28.8 non enim nobis odiosi uidentur ii famuli qui adsidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis cari. cur igitur sit in culpa et nomen reprehensibile suscipiat qui aut filios suos magis diligit aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus?

4.28.9 quod argumentam etiam ex contrario ualet. si enim totos dies precari et immolare criminis est, ergo et semel; si superstites filios subinde optare uitiosum est, superstitiosus igitur et ille qui etiam raro id optauerit. aut cur uitii nomen sit ex eo tractum quo nihil honestius, nihil iustius optari potest?

4.28.10 nam quod ait religiosos a relegendo appellatos qui retractent ea diligenter quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi qui hoc saepe in die faciant religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius ex adsiduitate ipsa relegant ea quibus dii coluntur?

4.28.11 quid ergo est? nimirum religio ueri cultus est, superstitio falsi. et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas aut quid precere. sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere nec significantiam nominum exprimere.

4.28.12 diximus nomen religionis a uinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi deus rehgauent et pietate constrinxerit, quia seruire nos ei ut domino et obsequi ut patri necesse est.

4.28.13 eo melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait religionum se nodos soluere. superstitiosi autem uocantur non qui filios superstites optant — omnes enim optamus —, sed aut ii qui superstitem memoriam defunctorum colunt aut qui parentibus suis superstites colebant imagines eorum domi tamquam deos penates.

4.28.14 nam qui nonos sibi ritus adsumebant, ut deorum uice mortuos honorarent quos ex hominibus in caelum receptos putabant, hos superstitiosos uocabant,

4.28.15 eos uero qui publicos et antiquos deos colerent, religiosos nominabant. unde Vergilius: uana superstitio ueterumque ignara deorum.

4.28.16 sed cum ueteres quoque deos inueniamus eodem modo consecratos esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt, nos autem religiosi qui uni et uero deo supplicamus.

4.29.1 Fortasse quaerat aliquis quomodo, cum deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse adseueremus, deum patrem et deum filium. quae adseueratio plerosque in maximum inpingit errorem.

4.29.2 quibus cum probabilia uideantur esse quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum et mortalem deum fateamur. de mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus.

4.29.3 cum dicimus deum patrem et deum filium, non diuersum dicimus nec utrumque secernimus, quia nec pater a filio potest nec filius a patre secerni, siquidem nec pater sine filio nuncupari nec filius potest sine patre generari.

4.29.4 cum igitur et pater filium faciat et filius patrem, una utrique meus, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo riuus, ille tamquam sol, hic quasi radius ex sole porrectus.

4.29.5 qui quoniam summo patri et fidelis et carus est, non separatur, sicut nec riuus a fonte nec radius a sole, quia et aqua fontis in riuo est et solis lumen in radio; aeque nec uox ab ore seiungi nec uirtus aut manus a corpore diuelli potest.

4.29.6 cum igitur a prophetis idem manus dei et uirtus et sermo dicatur, utique nulla discretio est, quia et lingua, sermonis ministra, et manus, in qua est uirtus, indiuiduae sunt corporis portiones.

4.29.7 propiore uti exemplo libet. cum quis habet filium quem unice diligat, qui tamen sit in domo et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, ciuili tamen iure et domus una et unus dominus nominatur.

4.29.8 sic hic mundus una dei domus est et filius ac pater, qui unanimes incolunt mundum, deus unus, quia et unus est tamquam duo et duo tamquam unus.

4.29.9 neque id mirum, cum et filius sit in patre, quia pater diligit filium, et pater in filio, quia uoluntati patris fideliter paret, nec umquam faciat aut fecerit nisi quod pater aut uoluit aut iussit.

4.29.10 denique unum deum esse tam patrem quam filium Esaias in illo exemplo quod superius posuimus ostendit, cum diceret: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. sed et alio loco similiter ait: sic dicit deus rex Israhel et qui eruit eum deus aeternus: ego primus et ego nouissimus et praeter me non est deus.

4.29.11 cum duas personas proposuisset, dei regis, id est Christi, et dei patris, qui eum post passionem ab inferis excitauit, sicut ostendisse diximus Osee prophetam qui ait: et de manu inferorum eruam eum, tamen ad utramque personam referens intulit: et praeter me non est deus, cum posset dicere 'praeter uos': sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri.

4.29.12 unus est enim, solus, liber, deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum et in eo simul et filius et omnia continentur.

4.29.13 quapropter cum mens et uoluntas alterius in altero sit uel potius una in utroque, merito unus deus uterque appellatur, quia quidquid est in patre, ad filium transfluit et quidquid est m filio, a patre descendit.

4.29.14 non potest igitur summus ille ac singularis deus nisi per filium coli. qui solum patrem se colere putat, sicut filium non colit ita ne patrem quidem.

4.29.15 qui autem filium suscipit et nomen eius gerit, is uero cum filio simul et patrem colit, quoniam legatus et nuntius et sacerdos summi patris est filius. hic templi maximi ianua est, hic lucis uia, hic dux salutis, hic ostium uitae.

4.30.1 Sed quoniam multae haereses extiterunt et mstinctibus daemonum populus dei scissus est, determinanda est nobis ueritas breuiter et in suo proprio domicilio conlocanda, ut si quis aquam uitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur qui non habent uenam, sed uberrimum dei nouerit fontem quo inrigatus perenni luce potiatur.

4.30.2 ante omnia scire nos conuenit et ipsum et legatos eius praedixisse quod plurimae sectae haberent exsistere quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse ut summa prudentia caueremus, ne quando in laqueos et fraudes illius aduersarii nostri cum quo nos luctari deus uoluit incideremus;

4.30.3 tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire debemus: quorum plerique immemores deserto itinere caelesti uias sibi deuias per anfractus et praecipitia condiderunt, per quas partem plebis incautam et simplicem ad tenebras mortemque deducerent. quod quatenus acciderit exponam.

4.30.4 fuerunt quidam nostrorum uel minus stabilita fide uel minus docti uel minus cauti, qui discidium facerent unitatis et ecclesiam dissiparent.

4.30.5 sed ii quorum fides fuit lubrica, cum deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes adfectabant maximum sacerdotium. et a potioribus uicti secedere cum suffragatoribus suis maluerunt quam eos ferre praepositos quibus concupierant ipsi ante praeponi.

4.30.6 quidam uero non satis caelestibus litteris eruditi cum ueritatis accusatoribus respondere non possent, obicientibus uel inpossibile uel incongruens esse ut deus in uterum se mulieris includeret nec caelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemtui derisui contumeliae ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret atque exsecrabili patibulo figeretur,

4.30.7 quae omnia cum neque ingenio neque doctrina defendere ac refutare possent — nec enim uim rationemque penitus peruidebant —, deprauati sunt ab itinere recto et caelestes litteras corruperunt, ut nouam sibi doctrinam sine ulla. radice ac stabilitate conponerent.

4.30.8 nonnulli autem falsorum prophetarum uaticinio inlecti, de quibus et ueri prophetae et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina dei et traditionem ueram reliquerunt.

4.30.9 sed illi omnes daemonicis fraudibus inretiti, quas prospicere et cauere debuerant, diuinum nomen et cultum per inprudentiam perdiderunt.

4.30.10 cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.

4.30.11 sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.

4.30.12 agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extmcta erit.

4.30.13 sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat.

4.30.14 haec interim paucis admonendi gratia rettuli, ne quis errorem fugere cupiens maiore inplicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat: postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus.

4.30.15 Sequitur ut quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus.