IV | VI |
Migne Patrologia Latina Tomus VI
Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiV, cc_idno: 6811
CAPUT PRIMUM. De non damnandis reis, inaudita causa; unde Litteras sacras contempserint philosophi; de primis assertoribus religionis christianae.
- Non est apud me dubium, Constantine Imperator Maxime, 6.0546D| quin hoc opus nostrum, quo singularis ille 6.0547A| rerum conditor et hujus immensi rector 6.0547A| asseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis (ut sunt nimia superstitione impatientes), insectetur etiam maledictis, et vix lecto fortasse principio, affligat, projiciat, execretur; seque inexpiabili scelere contaminari atque astringi putet, si haec aut legat patienter, aut audiat. Ab hoc tamen, si fieri potest, humanitatis jure postulamus, ut non prius damnet, quam universa cognoverit. Nam si sacrilegis, et proditoribus, et veneficis potestas defendendi sui datur, nec praedamnari quemquam incognita causa licet: non injuste petere videmur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum. Sed novi hominum pertinaciam: nunquam impetrabimus. Timent enim ne a nobis revicti, 6.0547B| manus dare aliquando, clamante ipsa veritate cogantur. Obstrepunt igitur, et intercedunt ne audiant; et oculos suos opprimunt, ne lumen videant, quod offerimus. 6.0548A| Quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere; neque congredi audent, quia sciunt se facile superari. Et idcirco disceptatione sublata,
Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, ut ait Ennius; et quia student damnare tamquam nocentes, quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt. Quasi vero major iniquitas sit, probatam innocentiam damnasse, quam inauditam. Sed, ut dixi, verentur, ne si audierint, damnare non possint.
- Et ideo cultores Dei summi, hoc est justos homines torquent, interficiunt, exterminant; nec causas odiorum reddere ipsi possunt, qui tam vehementer oderunt: quia ipsi errant, irascuntur iis qui veram 6.0548B| viam sequuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coacervant, innocentium cruore maculantur, et dicatas Deo mentes evisceratis 6.0549A| corporibus 6.0549A| extorquent. Cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad veritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint, quam verba justorum. Quid igitur? Operamne perdemus? Minime. Nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus; si ab illo itinere devio ad vitam lucemque revocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant: nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis, ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. Nutant enim plurimi, ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt. Nam et in hoc philosophi, et oratores, et poetae sunt, perniciosi quod incautos animos facile irretire possunt suavitate sermonis, et carminum dulci modulatione currentium. Mella sunt haec venenum tegentia. Ob eamque causam volui sapientiam cum Religione conjungere, 6.0549B| ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere; ut jam scientia litterarum non modo nihil noceat Religioni atque justitiae, sed etiam prosit quamplurimum, si is, qui eas didicerit, sit in virtutibus instructior, et in veritate sapientior.
- Praeterea, etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in veritatis se luce versari; quod est animae pabulum, incredibili quadam jucunditate perfusum. Verum non est desperandum. Fortasse
6.0550A| Non canimus surdis. Nec enim in tam malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et veritas placeat, et monstratum sibi rectum iter et videant, et sequantur. Circumlinatur modo poculum coelesti melle sapientiae, ut possint ab imprudentibus amara remedia sine offensione potari; dum illiciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi, sub praetextu suavitatis occultat. Nam haec in primis causa est, cur apud sapientes, et doctos, et principes hujus saeculi Scriptura sancta fide careat, quod Prophetae communi ac simplici sermone, ut ad populum, sunt locuti. Contemnuntur itaque ab iis, qui nihil audire, vel legere, nisi expolitum ac disertum volunt; nec quidquam haerere animis eorum potest, nisi quod aures blandiori sono mulcet. Illa vero, 6.0550B| quae sordida videntur, anilia, inepta, vulgaria existimantur. Adeo nihil verum putant, nisi quod auditu suave est; nihil credibile, nisi quod potest incutere voluptatem: nemo rem veritate ponderat, sed ornatu. Non credunt ergo divinis, quia fuco carent; sed ne illis quidem, qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi, aut omnino rudes, aut certe parum docti. Nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit; cujus rei causa in aperto est. Eloquentia enim saeculo servit; populo se jactare, et in rebus malis placere gestit: si quidem veritatem saepius expugnare conatur, 6.0551A| ut vim suam monstret; opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. Ergo haec quasi humilia despicit, acarna tanquam contraria sibi fugit; quippe quae publico gaudeat, et multitudinem celebritatemque desideret. Eo fit, ut sapientia et veritas idoneis praeconibus indigeat. 6.0551A| Et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni ejus non suffecerunt.
- Ex iis, qui mihi noti sunt, Minucius Felix non ignobilis inter causidicos locifuit. Hujus liber, cui Octavio titulus est, declarat, quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus: sed in eloquendo parum facilis, et minus comptus, et multum obscurus 6.0551B| fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis invenit. Unus igitur praecipuus, et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, et admodum multa conscripsit in suo genere miranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, et (quae sermonis maxima est virtus) aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an felicior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Hic tamen placere ultra verba 6.0552A| sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt, quae locutus est, et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis hujus saeculi, quibus forte scripta ejus innotuerunt, derideri solet. Audivi ego quemdam hominem sane disertum, qui eum immutata una littera Coprianum vocaret; quasi qui elegans ingenium, et melioribus rebus aptum, ad aniles fabulas contulisset. Quod si accidit hoc ei, cujus eloquentia non insuavis est, quid tandem putemus eis accidere, quorum sermo jejunus est et ingratus; qui neque vim persuadendi, neque subtilitatem argumentandi, neque ullam prorsus acerbitatem ad revincendum habere potuerunt?
CAPUT II. Quantum a temerariis hominibus impugnata fuit veritas christiana.
- Ergo quia defuerunt apud nos idonei peritique doctores, qui vehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem veritatis ornate copioseque defenderent: provocavit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi veritatem. Omitto eos, qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. Ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem, contigissetque 6.0553A| ut eodem tempore Dei templum 6.0553A| everteretur: duo extiterunt ibidem, qui jacenti atque abjectae veritati, nescio utrum superbius, an importunius insultarent; quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur: verum ita vitiosus, ut continentiae magister, non minus avaritia, quam libidinibus arderet, in victu tam sumptuosus, ut in schola virtutis assertor, parcimoniae paupertatisque laudator, in palatio pejus coenaret, quam domi. Tamen vitia sua capillis et pallio, et (quod maximum est velamentum) divitiis praetegebat; quas ut augeret, ad amicitias judicum miro ambitu penetrabat, eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat; non modo ut eorum sententias venderet, verum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo 6.0553B| hac potentia retardaret. Hic vero, qui suas disputationes moribus destruebat, vel mores suos disputationibus arguebat, ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus, eodem ipso tempore, quo justus populus nefarie lacerabatur, tres libros evomuit contra Religionem nomenque christianum: professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subvenire, atque illos ad veram viam revocare; id est, ad cultus deorum, quorum numine ac majestate (ut ille dicebat) mundus gubernetur, nec pati homines imperitos quorumdam fraudibus 6.0554A| illici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis.
- Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non videntibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut, pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta devitent, neu saevas membrorum lacerationes frustra perpeti velint. Ut autem appareret cujus rei gratia opus illud elaborasset, effusus est in principum laudes; quorum pietas et providentia (ut quidem ipse dicebat) cum in caeteris rebus, tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita impia et anili superstitione, universi homines legitimis sacris vacarent, ac propitios sibi deos 6.0554B| experirentur. Ubi autem religionis ejus, contra quam perorabat, infirmare voluit rationem, ineptus, vanus, ridiculus apparuit; quia gravis ille consultor utilitatis alienae, non modo quid oppugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat. Nam si qui nostrorum affuerunt, quamvis temporis gratia conticerent, animo tamen derisere, utpote cum viderent hominem profitentem se illuminaturum alios, cum ipse caecus esset; reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret; eruditurum alios ad veritatem, cujus ille ne scintillam quidem unam vidisset 6.0555A| aliquando, quippe cum sapientiae professor, profligare sapientiam niteretur. Omnes tamen id arguebant quod illo potissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudelitas. 6.0555A| O philosophum adulatorem, ac tempori servientem! Verum hic pro sua vanitate contemptus est; qui et gratiam, quam speravit, non est adeptus, et gloria quam captavit, in culpam reprehensionemque conversa est.
- Alius eamdem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero judicum, et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus, etiam scriptis eos, quos afflixerat, insecutus est. Composuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari videretur, sed ad Christianos, 6.0555B| ut humane ac benigne consulere putaretur. in quibus ita falsitatem Scripturae sacrae arguere conatus est, tanquam sibi esset tota contraria; nam quaedam capita, quae repugnare sibi videbantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse videatur. Quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab impietate defendere? qui religionis cui fuerat assensus, et fidei cujus nomen induerat et sacramenti quod acceperat, proditor factus est? nisi forte casu in manus ejus 6.0556A| divinae litterae inciderunt. Quae igitur temeritas erat id audere dissolvere, quod illi nemo interpretatus est? Bene, quod aut nihil didicit, aut nihil intellexit. Tantum enim abest a divinis litteris repugnantia, quantum ille abfuit a fide et veritate: praecipue tamen Paulum Petrumque laceravit, caeterosque discipulos, tanquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est; nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum: quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.
CAPUT III. De Veritate christianae doctrinae, et adversariorum vanitate; atque Christum non fuisse magum.
- 6.0556B| Abfuit ergo ab his fingendi voluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. Aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi Plato, et Aristoteles, et Epicurus, et Zeno, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint? Haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint. Illorum autem traditio, quia vera est, quadrat undique, ac sibi tota consentit; et ideo persuadet, quia constanti ratione suffulta est. Non enim quaestus et 6.0557A| commodi gratia religionem istam commenti sunt; quippe qui, et praeceptis, et re ipsa, eam vitam secuti sunt, quae et voluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit; et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se, et scierint, et praedixerint, et postea universos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba et nefanda passuros. Ipsum autem Christum affirmavit a Judaeis fugatum, collecta nongentorum 6.0557A| hominum manu, latrocinia fecisse. Quis tantae auctoritati audeat repugnare? Credamus hoc plane; nam fortasse hoc illi in somnis Apollo aliquis nuntiavit. Tot semper latrones perierunt, et quotidie pereunt; utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam, non dicam deus, sed homo appellatus est? Verum 6.0557B| tu forsitan ex eo credidisti, quia vos homicidam Martem consecrastis, ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Areopagitae in crucem sustulissent.
- Idem cum facta ejus mirabilia destrueret, nec tamen negaret, voluit ostendere, Apollonium 6.0558A| vel paria, vel etiam majora fecisse. Mirum quod Apuleium praetermisit, cujus solent, et multa, et mira memorari. Cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro Deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum verus Deus puniet. Si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui (ut describis) cum Domitianus eum punire vellet, repente in judicio non comparuit, quam ille, qui et comprehensus est, et cruci affixus. Atenim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi voluit arguere, quod Deum se constituerit, ut ille verecundior fuisse videatur, qui cum majora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non arrogaverit. Omitto nunc ipsa opera comparare, quia in secundo et superiore libro de fraude, ac praestigiis 6.0558B| artis magicae dixi. Nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere, quod etiam reges maximi concupiscunt. Cur enim sibi homines sepulcra magnifica, cur statuas, cur imagines comparant? cur aliquibus claris factis, aut etiam pro civibus morte suscepta, student opiniones hominum 6.0559A| promereri? Cur denique ipse ingenii tui monimentum, hac detestabili stultitia tanquam coeno aedificatum, constituere voluisti, nisi quod immortalitatem de memoria nominis speras? Stultum igitur est, id putare Apollonium noluisse, quod optaret utique, si posset; quia nemo est qui immortalitatem recuset, maxime cum eum dicas, 6.0559A| et adoratum esse a quibusdam sicut deum, et simulacrum ejus sub Herculis Alexicaci nomine constitutum, ab Ephesiis etiam nunc honorari.
- Non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem, et magum fuisse constabat; et ideo alieni nominis titulo affectavit divinitatem, quia suo nec 6.0559B| poterat, nec audebat. Noster vero et potuit deus 6.0560A| credi, quia magus non fuit; et creditus est, quia vere fuit. Non, inquit, hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit: sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem divinitatis adjunximus, quam vos, qui ob exigua portenta deum credidistis. Non est mirum, si tu, qui a Dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intelligis eorum quae legisti; cum Judaei, qui a principio prophetas lectitaverant, quibusque sacramentum Dei fuerat assignatum, tamen quid legerent, ignoraverint. Disce igitur, si quid tibi cordis est, non solum idcirco a nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit, sed quia vidimus in eo facta esse omnia, quae nobis 6.0560B| annuntiata sunt vaticinio prophetarum. Fecit mirabilia: 6.0561A| magum putassemus, ut et vos nunc putatis, 6.0561A| et Judaei tunc putaverunt, si non illa ipsa facturum Christum prophetae omnes uno spiritu praedicassent. Itaque Deum credimus, non magis ex factis operibusque mirandis, quam ex illa ipsa cruce, quam vos sicut canes lambitis: quoniam simul et illa praedicta est. Non igitur suo testimonio (cui enim de se dicenti potest credi?), sed prophetarum testimonio, qui omnia, quae fecit ac passus est, multo ante cecinerunt, fidem divinitatis accepit; quod neque Apollonio, neque Apuleio, neque cuiquam magorum potuit, aut potest aliquando contingere. Cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum veritatem penitus excidere connisus esset, ausus est libros suos nefarios, ac Dei hostes, φιλαληθεῖς annotare. O caecum 6.0561B| pectus! o mentem Cimmeriis (ut aiunt) tenebris atriorem! Discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui nives atramentum fuerunt. Atqui eadem caecitas est, et vero falsitatis, et mendacio veritatis nomen imponere. Videlicet homo subdolus voluit lupum sub ovis pelle celare, ut fallaci titulo posset irretire lectorem. Verum esto, inscitia hoc, non malitia feceris. Quam tandem nobis attulisti veritatem? nisi quod assertor deorum, eos ipsos ad ultimum prodidisti. Prosecutus enim summi Dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque viventium confessus es, ademisti Jovi tuo regnum, eumque summa potestate depulsum 6.0561C| in ministrorum numerum redegisti. Epilogus itaque 6.0562A| te tuus arguit stultitiae, vanitatis, erroris. Affirmas enim deos esse; et illos tamen subjicis et mancipas ei Deo, cujus religionem conaris evertere.
CAPUT IV. Cur istud opus editum sit; atque iterum de Tertulliano et Cypriano.
- Ii ergo de quibus dixi, cum, praesente me, ac dolente, sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba impietate stimulatus, et veritatis ipsius conscientia, et (ut ego arbitror) Deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei viribus accusatores justitiae refutarem: non ut contra hos scriberem, qui paucis verbis obteri poterant; sed ut omnes, qui ubique idem operis efficiunt, aut effecerunt, uno semel 6.0562B| impetu profligarem. Non dubito enim, quin et alii plurimi, et multis in locis, et non modo graecis, sed etiam latinis litteris, monimentum injustitiae suae struxerint: quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putavi, ut et priores cum omnibus suis scriptis perverterem, et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. Praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognoverit, aut suscipiat quod ante damnavit, aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat. Quanquam Tertullianus eamdem causam plene peroraverit in eo libro cui Apologetico nomen est: tamen, quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione 6.0562C| sola positum est, aliud instituere, quod nos facimus, 6.0563A| in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut implerem materiam, quam Cyprianus non executus est in ea oratione, qua Demetrianum 6.0563A| (sicut ipse ait) oblatrantem atque obstrepentem veritati redarguere conatur: qua materia non est usus, ut debuit; non enim Scripturae testimoniis, quam ille utique vanam, fictam, commentitiamque putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus. Nam cum ageret contra hominem veritatis ignarum, dilatis paulisper divinis lectionibus, formare hunc a principio tanquam rudem debuit, eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine objecto caligaret.
- Nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere vim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore 6.0563B| lactis ac mollitudine alitur, donec, firmatis viribus, vesci fortioribus possit: ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere divina, prius humana testimonia offerri, id est, philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus. Quod quia ille non fecit, raptus eximia eruditione divinarum litterarum, ut iis solis contentus esset, quibus fides constat, accessi Deo inspirante, ut ego facerem, et simul ut viam caeteris ad imitandum pararem. 6.0564A| Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint, et ingenia sua vimque dicendi in hoc veritatis campo jactare maluerint, evanituras brevi religiones falsas, et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitaverit, si fuerit omnibus persuasum, cum hanc solam religionem, tum etiam solam veram esse sapientiam. Sed evagatus sum longius quam volebam.
CAPUT V. Quae sub Saturno erat vera justitia, hanc Jupiter fugavit.
- Nunc reddenda est de justitia proposita disputatio: quae aut ipsa est summa virtus, aut fons est ipsa virtutis; quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui et priores multo fuerunt, et ante natum 6.0564B| philosophiae nomen pro sapientibus habebantur. Hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis, eamque finxerunt offensam vitiis hominum, cessisse e terra, in coelumque migrasse; atque ut doceant, quid sit juste vivere, (solent enim praecepta per ambages dare) a Saturni temporibus, quae illi vocant aurea, repetunt exempla justitiae, narrantque in quo statu fuerit humana vita, dum illa in terra moraretur. 6.0565A| Quod quidem non pro poetica fictione, sed pro vero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis, nec adhuc ulla gente 6.0565A| ad divinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur. Et ideo non erant neque dissensiones, neque inimicitiae, neque bella.
Nondum vesanos rabies nudaverat enses, ut Germanicus Caesar in Arataeo loquitur carmine: Nec consanguineis fuerat discordia nota. Immo ne alienigenis quidem: sed neque ulli omnino gladii, qui nudarentur, fuerunt. Quis enim praesente ac vigente justitia, aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quidquam concupisceret? 6.0565B| Malebant tenui contenti vivere cultu, ut Cicero in suo narrat, quod est proprium nostrae religionis. Ne signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant. Quippe cum Deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent vitam, non ut rabida et furens avaritia sibi omnia vendicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur. Quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse privati, sed more poetico figuratum; ut intelligamus, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris 6.0565C| admitterent. 6.0566A| Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant. Nec mirum, cum promptuaria justorum benigne paterent omnibus; nec avaritia intercipiens beneficia divina, famem sitimque vulgo faceret: sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent. Sed postquam Saturnus a filio pulsus, in Latiumque delatus est, Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis; cum jam populus vel novi regis metu, vel sua sponte depravatus, Deum colere desiiset, regemque pro Deo habere coepisset; cum ipse propemodum parricida exemplo caeteris esset ad violandam pietatem: 6.0566B| Deseruit propere terras justissima virgo; sed non, ut ait Cicero: Et Jovis in regno, coelique in parte resedit. Quomodo enim poterat in ejus regno residere, aut commorari, qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exsulem toto orbe jactavit? Ille malum virus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos jussit: id est, odium, et invidiam, et dolum hominibus insevit, ut tam essent, quam serpentes, venenati, tam rapaces quam lupi. Quod quidem vere faciunt ii qui justos ac fideles Deo persequuntur, dantque judicibus saeviendi adversus innoxios potestatem. 6.0566C| Fortasse aliquid ejusmodi Jupiter fecerit, ad expunandam 6.0567A| tollendamque justitiam; et idcirco efferasse 6.0567A| serpentes, ac lupos acuisse tradatur. Tum belli rabies, et amor successit habendi. Neque immerito. Sublata enim Dei religione, boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. Sic hominibus intercidit communitas vitae, et diremptum est foedus societatis humanae. Tum inter se manus conserere coeperunt, et insidiari, et gloriam sibi ex humano sanguine comparare.
CAPUT VI. Explosa justitia, cupiditas, iniquae leges, audacia, avaritia, ambitio, superbia, impietas, aliaque regnarunt vitia.
- Quorum omnium malorum fons cupiditas erat: quae scilicet ex contemptu verae majestatis erupit. 6.0567B| Non tantum enim, non participabant alios ii quibus aliquid affluebat: sed aliena quoque rapiebant, in privatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus hominum etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur. Ut enim servitio caeteros subjugarent, in primis necessaria vitae subducere et colligere coeperunt, eaque firmiter conclusa servare, ut beneficia coelestia facerent sua; non propter humanitatem, quae nulla in ipsis erat, sed ut omnia cupiditatis et avaritiae instrumenta corraderent. Leges etiam sibi nomine justitiae iniquissimas injustissimasque sanxerunt 6.0567C| quibus rapinas et avaritiam suam contra vim 6.0568A| multitudinis tuerentur. Tantum igitur auctoritate, quantum viribus, aut opibus, aut malitia praevalebant. Et quoniam nullum in his vestigium justitiae fuit, cujus officia sunt humanitas, aequitas, misericordia, jam superba et tumida inaequalitate gaudebant; altioresque se caeteris hominibus, satellitum comitatu, et ferro, et insigni veste faciebant. Hinc honores sibi, et purpuras, et fasces invenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi, quasi jure dominorum perculsis ac paventibus imperarent. In hac conditione humanam vitam rex ille constituit, qui, debellato ac fugato parente, non regnum, sed impiam tyrannidem vi et hominibus armatis occupavit; et aureum illud justumque saeculum sustulit, coegitque homines malos et impios fieri, vel ex hoc 6.0568B| ipso, quod ipsos avertit a Deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat.
- Quis enim non metueret eum, quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno, qui ne patri quidem suo pepercerat? Quem vero metueret, qui Titanum robustum et excellentem viribus gentem bello vicerat, occidione deleverat? Quid mirum, si omnis multitudo, insolito metu pressa, in unius adulationem concesserat? Hunc verebantur, huic honorem maximum deferebant. Et quoniam mores ac vitia 6.0568C| regis imitari, genus obsequii judicatur, abjecerunt 6.0569A| omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus viderentur, si pie viverent. Sic assidua imitatione corrupti, divinum fas reliquerunt; et paulatim male vivendi consuetudo mos factus est. 6.0569A| Nec jam quidquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit: sed explosa justitia, et veritatem secum trahens, reliquit hominibus errorem, ignorantiam, caecitatem. Imprudentes igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Jovis regnum. Si enim saeculo, quod vocant aureum, justitia in terra fuit, a Jove utique pulsa est, qui aureum saeculum commutavit. Saeculi autem commutatio, et expulsio justitiae, nihil aliud, ut dixi, quam desertio divinae religionis putanda est; quae sola efficit ut homo hominem carum habeat, eumque sibi fraternitatis vinculo sciat esse constrictum: 6.0569B| siquidem pater idem omnibus Deus est, ut Dei, patrisque communis beneficia cum iis qui non habent, partiatur, nulli noceat, nullum premat, non fores claudat hospiti, non aurem precanti; sed sit largus, beneficus, liberalis, quas regias esse laudes Tullius existimavit. Haec est profecto justitia, et hoc aureum saeculum, quod Jove primum regnante corruptum, mox et ipso, et omni ejus progenie consecrata, deorumque multorum suscepto cultu, fuerat omne sublatum.
CAPUT VII. De Jesu adventu et fructu; atque de ejus saeculi virtutibus et vitiis.
- Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus illud saeculum fugatamque justitiam reduceret; ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus. Rediit ergo species illius aurei temporis, et reddita quidem terrae, sed paucis assignata justitia est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa cultura. Sed moveat aliquem fortasse, cur si haec sit justitia, non omni humano generi sit data; nec in eam multitudo universa consenserit. Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum justitiam terrae 6.0570B| daret, sit retenta diversitas: quod et alio loco declaravi, et ubicumque oportune inciderit, explicabitur. Nunc designare id brevissime satis est: Virtutem aut cerni non posse, nisi habeat vitia contraria; aut non esse perfectam, nisi exerceatur adversis. Hanc enim Deus bonorum ac malorum voluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono; nec alterius ratio intelligi, sublato altero, potest. Deus ergo non exclusit malum, ut ratio virtutis constare posset. Quomodo enim patientia vim suam nomenque 6.0571A| retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur devota Deo suo fides, nisi esset aliquis qui a Deo vellet avertere? Nam et ideo 6.0571A| potentiores esse injustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quae rara est. Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breviter ostendit in capite obvoluto. « Nam quae, inquit, virtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? Verum quia natura sic comparatum est, ut odium, cupiditas, ira, in id, quod incubuerunt, agant caecos, supra hominem videtur culpa vacare. Alioqui si natura pares omnibus affectus dedisset, pietas nihil erat. »
- Hoc quam verum sit, docet necessitas ipsa rationis. Si enim virtus est, malis ac vitiis fortiter repugnare, 6.0571B| apparet sine malo ac vitio nullam esse virtutem: quam Deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset. Agitata enim malis quatientibus, stabilitatem capit; et quanto frequenter impellitur, tanto firmiter roboratur. Haec nimirum causa efficit, ut quamvis sit hominibus missa justitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur; quia malum non sustulit, ut retineret diversitatem, quae sacramentum divinae religionis continet sola.
CAPUT VIII. De justitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de ejus cultu, ut cuncta conterantur vitia.
- Qui ergo putant justum esse neminem, ante oculos habent justitiam, sed eam nolunt cernere. Quid est enim, cur illam vel in carminibus, vel in omni sermone describant, conquerentes ejus absentiam, cum sit facillimum bonos esse si velint? Quid vobis inanem justitiam depingitis, et optatis cadere de coelo, tanquam in aliquo simulacro figuratam? Ecce in conspectu vestro est: suscipite, si potestis, eamque in domicilio vestri pectoris collocate; nec difficile, aut alienum a temporibus existimetis. Estote aequi 6.0572B| ac boni; et sequetur vos sua sponte justitia, quam quaeritis. Deponite omnem malam cogitationem de cordibus vestris; et statim vobis illud tempus aureum revertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si Deum verum colere coeperitis. Vos autem, manente cultu deorum, justitiam desideratis in terra; quod fieri nullo pacto potest: sed ne tum quidem potuit, cum putatis; quia nondum natis diis istis, quos impie colitis, necesse est unius Dei cultum fuisse per terram: ejus scilicet qui execratur malitiam, 6.0573A| exigitque bonitatem; cujus templum est, non lapides, aut lutum, 6.0573A| sed homo ipse, qui figuram Dei gestat. Quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis virtutum muneribus ornatur. Discite igitur (si quid vobis reliquae mentis est) homines ideo malos et injustos esse, quia dii coluntur; et ideo mala omnia rebus humanis quotidie ingravescere, quia Deus hujus mundi effector et gubernator derelictus est; quia susceptae sunt, contra quam fas est, impiae religiones; postremo, quia ne coli quidem, vel a paucis, Deum sinitis.
- Quod si solus Deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se Dei filios esse; ideoque divinae necessitudinis sacro et inviolabili vinculo copulatis, nullae fierent insidiae, cum scirent cujusmodi poenas Deus animarum interfectoribus 6.0573B| praepararet, qui clandestina scelera, et ipsas etiam cogitationes pervidet. Non essent fraudes, neque rapinae, si Deo praecipiente didicissent, et suo, et parvo esse contenti, ut fragilibus, et caducis, solida 6.0574A| et aeterna praeferrent. Non essent adulteria, et stupra, et mulierum prostitutiones, si omnibus notum esset, damnari a Deo quidquid appetitur ultra generandi cupiditatem. Nec foeminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut victum sibi obscoenissimum quaerat; cum et mares libidinem continerent, et habentium pia et religiosa collatio non habentibus subveniret. Non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem Dei conjuraretur; si ab universis fierent, quae unus noster populus operatur. Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur! Denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam variis legibus, cum ad perfectam innocentiam 6.0574B| Dei lex una sufficeret; neque carceribus, neque gladiis praesidium, neque terrore poenarum, cum praeceptorum coelestium salubritas humanis pectoribus infusa, ultro ad justitiae opera homines erudiret. Nunc 6.0575A| autem mali sunt 6.0575A| ignoratione recti ac boni. Quod quidem Cicero vidit; disputans enim de legibus: « Sicut una, inquit, eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur: sic omnes homines inter se natura confusi, pravitate dissentiunt; nec se intelligunt esse consanguineos, et subjectos omnes sub unam eamdemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto vitam homines viverent. » Universa igitur mala, quibus humanum genus seipsum invicem conficit, injustus atque impius deorum cultus induxit. Nec enim poterant retinere pietatem, qui communem omnium patrem Deum tanquam prodigi ac rebelles liberi abnegassent.
CAPUT IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus.
- Nonnunquam tamen sentiunt se malos esse, et veterum saeculorum statum laudant, et de suis moribus meritisque conjectant abesse justitiam: quam obversantem oculis suis non tantum non suscipiunt, nec agnoscunt, verum etiam violenter oderunt, et persequuntur, et exterminare contendunt. Fingamus hanc interim non esse justitiam, quam nos sequimur: quomodo, si illa venerit, quam veram putant, eam recipient, qui laniant et occidunt cos, quos et ipsi fatentur imitatores esse justorum, quia bona operentur et justa; cum, si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos justitia non veniret, cui nulla fuit alia causa linquendi terram, quam humani cruoris effusio. Quanto magis, cum pios interficiant, et 6.0575C| ipsos justitiae sectatores pro hostibus ducant; immo vero plus quam pro hostibus? quibus, utique cum animas eorum, et opes et liberos ferro et igni appetant, tamen parcitur victis; et est locus inter arma clementiae: aut si adeo saevire placuit, nihil plus in 6.0576A| eos fit, quam ut occidantur, vel in servitutem abducantur. Hoc vero inenarrabile est, quod fit adversus eos qui malefacere nesciunt. Et nulli nocentiores habentur, quam qui sunt ex omnibus innocentes.
¶
- Audent igitur homines improbissimi justitiae facere mentionem, qui feras immanitate vincunt, qui placidissimum Dei gregem vastant,
Lupi ceu Raptores atra in nebula, quos improba ventris Exegit caecos rabies. Verum hos non ventris, sed cordis rabies efferavit; nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur; nec eos unquam conscientia scelerum revocat, ne sanctum ac pium nomen justitiae ore illo violent, quod cruore innocentium, tanquam rictus bestiarum madet. 6.0576B| Hujus tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? Utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi divino spiritu instinctus? An erubescunt coram justis et bonis esse nequam? an potius utrumque? Nam et veritas ideo semper invisa est, quod is, qui peccat, vult habere liberum peccandi locum; nec aliter se putat malefactorum voluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit, cui delicta non placeant. Ergo tanquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur, et tollere, gravesque sibi putant, tanquam vita eorum coarguatur. Cur enim sint aliqui intempestive boni, qui, corruptis moribus publicis, convicium bene vivendo faciant? Cur non omnes sint aeque mali, rapaces, impudici, adulteri, 6.0576C| perjuri, cupidi, fraudulenti? quin potius auferantur, quibus coram male vivere pudet; qui peccantium frontem, etsi non verbis, quia tacent, tamen ipso vitae genere dissimili feriunt et verberant? Castigare enim videtur quicumque dissentit.
- 6.0577A| Nec est magnopere mirandum, si adversus homines ista fiunt, cum adversus ipsum Deum, 6.0577A| propter eamdem causam, insurrexerit etiam populus in spe constitutus, nec Dei nescius; sequiturque justos eadem necessitas, quae ipsum justitiae violavit auctorem. Vexant ergo, et exquisitis poenarum generibus excruciant; parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus illudat. Si qui autem doloris vel mortis metu, vel sua perfidia coeleste sacramentum deseruerint, et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant, et honoribus mactant, ut eorum exemplo caeteros illiciant. Qui autem magni aestimaverint fidem, cultoresque se Dei non abnegaverint, in eos vero totis carnificinae suae viribus, veluti sanguinem sitiant, incumbunt; et desperatos vocant, quia corporis suo minime parcunt: quasi 6.0577B| quidquam desperatius esse possit, quam torquere ac dilaniare eum, quem scias esse innocentem. Adeo nec pudor ullus apud eos superest, a quibus abest omnis 6.0578A| humanitas! Et retorquent in homines justos convicia sibi congruentia.
- Impios enim vocant, ipsi scilicet pii, et ab humano sanguine abhorrentes; cum si et actus suos considerent, et illorum quos tanquam impios damnant, jam intelligant, quam mendaces sint, et iis omnibus, quae adversus bonos aut dicunt, aut faciunt, digniores. Non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt, qui vias obsideant armati, maria praedentur; vel si palam grassari non licuit, venena clam temperent; qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent, aut si nimium pii fuerint, exponant; qui libidines incestas, nec a filia, nec a sorore, nec a matre, nec a sacerdote contineant; qui adversus cives suos patriamque conjurent: qui nec 6.0578B| culleum metuant; qui denique sacrilegia committant, et deorum, quos colunt, templa dispolient; et ut quae levia sunt atque illis usitata dicamus, qui haereditates 6.0579A| captent, testamenta supponant, justos haeredes vel auferant, vel excludant; qui corpora sua libidinibus prostituant; qui denique immemores, quid nati sint, cum foeminis patientia certent; 6.0579A| qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant et profanent; qui virilia sua ferro metant; et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites; qui ne vitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas vendant; si judices sedeant, aut immeritos perdant mercede corrupti, aut noxios impune dimittant; qui coelum quoque ipsum veneficiis appetant, tanquam illorum malitiam terra non capiat. Haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt, qui deos colunt.
- Quis inter haec tot ac tanta justitiae locus est? Et ego de multis collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem. Qui volent scire omnia, Senecae libros in 6.0579B| manum sumant, qui morum vitiorumque publicorum et descriptor verissimus, et accusator acerrimus fuit. Sed et Lucilius tenebrosam istam vitam circumscripte breviterque depinxit his versibus:
Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto Totus item pariterque die, populusque, patresque Jactare induforo se omnes; decedere nusquam, Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti: Verba dare ut caute possint, pugnare dolose, Blanditia certare, bonum simulare virum se, Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes. 6.0580A| Nostro autem populo quid horum potest objici, cujus omnis religio est, sine scelere ac sine macula vivere? Cum igitur videant, et se, ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliud operari, nisi aequum et bonum; poterant, si quid saperent, ex hoc intelligere, et illos qui bonum faciunt pios esse, et se impios, qui nefanda committunt: neque enim fieri potest, ut qui in omnibus vitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est. Impietas enim suscepta in eo, quod est summum, per caetera universa sequeretur. Eoque fieri non potest, ut ipsi, qui errant in omni vita, non et in religione fallantur: quoniam pietas in summo regulam tenens, tenorem suum servaret in caeteris. Ita fit ut in utraque parte, de conditione rerum quae geruntur, qualis sit summa ipsa noscatur.
CAPUT X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione.
- Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex iis, quae clementer ac pie faciunt, possit intelligi qualia sint quae ab his contra jura pietatis geruntur. Ac ne quem videar inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit 6.0581A| vel maximum pietatis exemplum. Apud Maronem rex ille, 6.0581A|
Quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis, quae nobis documenta justitiae protulit? Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsurus sanguine flammas. Quid potest esse hac pietate clementius, quam mortuis humanas victimas immolare, et ignem cruore hominum tanquam oleo pascere? sed fortasse hoc non ipsius vitium fuerit, sed poetae, qui Insignem pietate virum insigni scelere foedaverit. Ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? Ecce pius Aeneas 6.0581B| Sulmone creatos Quattuor hic juvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo vinctos homines ad immolationem mittebat, Equidem et vivis concedere vellem; cum quos vivos habebat in potestate, vice pecudum juberet occidi? Sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua, qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illud ipsum, quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti. Videlicet ob hoc unum pius vocatur, quia patrem dilexit. Quid quod: 6.0582A| Bonus Aeneas haud aspernanda precantes trucidavit; adjuratus enim per eumdem patrem, et per Spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit, Furiis accensus et ira. Quisquamne igitur hunc putet aliquid in se virtutis habuisse, qui et furore tamquam stipulo exarserit, et manium patris, per quem rogabatur, oblitus, iram fraenare nequiverit? Nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.
- Dicet hic aliquis: Quae ergo, aut ubi, aut qualis est pietas? Nimirum apud eos, qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus servant, qui amici sunt etiam 6.0582B| inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt; qui cohibere iram sciunt, omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire. Quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit; qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt impii! Quanto enim religiosus terrenis istis simulacris inserviunt, tanto magis scelerati adversus nomen verae divinitatis existunt. Itaque pro merito impietatis suae gravioribus malis saepe vexantur, quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur: et locum invenit Epicuri philosophia, nihil ad deos pertinere censentis; nec gratia eos tangi, nec ira moveri, quia et contemptores eorum saepe videant beatos, et cultores saepe miseros. Quod 6.0582C| eo fit; quia cum religiosi videantur, et natura boni, 6.0583A| nihil tale creduntur mereri, quale saepe patiuntur. Consolantur se tamen accusatione fortunae; nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis nunquam noceret. Merito igitur hujusmodi pietatem poena consequitur, et offensa divinitas scelere hominum prave religiosorum gravi eos infortunio mactat; 6.0583A| qui licet sanctis moribus vivant, in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus impios ac profanos Deus verus odio habet, a justitia, et a nomine verae pietatis alieni sunt.
- Nec est difficile docere, cur deorum cultores boni et justi esse non possint. Quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos, Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent, qui expulsorem patris sui Jovem; aut natis ex se infantibus, 6.0583B| qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur, qui colunt deam nudam et adulteram, et quasi apud deos prostitutam? Quomodo se a rapinis et fraudibus abstinebunt, qui Mercurii furta noverunt, docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines coercebunt, qui Jovem, Herculem, Liberum, Apollinem, caeterosque venerantur quorum adulteria, et stupra in mares et foeminas, non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris, atque cantantur, ut sint omnibus notiora? Possuntne inter haec justi esse homines, qui, etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad injustitiam? Ad placandum enim Deum quem colas, iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari 6.0583C| scias. Sic fit ut vitam colentium Deus pro qualitate 6.0584A| nominis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus, imitari.
CAPUT XI. De crudelitate gentilium in christianos.
- Is igitur hominibus, qui deorum suorum moribus congruunt, quia gravis est et acerba justitia, eamdem impietatem suam, qua in caeteris rebus utuntur, adversus justos violenter exercent. Nec immerito a prophetis bestiae nominantur. Praeclare itaque Marcus Tullius: « Etenim si nemo est, inquit, quin emori malit, quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus; quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore. » Aspernantur itaque corpora belluarum, 6.0584B| quibus sunt ipsi saeviores; sibique adeo placent, quod homines nati sunt, quorum nihil, nisi lineamenta et summam figuram gerunt. Nam quis Caucasus, quae India, quae Hircania tam immanes, tam sanguinarias unquam bestias aluit? Quoniam ferarum omnium rabies usque ad ventris satietatem furit, fameque sedata, protinus conquiescit. Illa est vera bestia, cujus una jussione.
Funditur ater ubique cruor . . . Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Nemo hujus tantae belluae immanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saevit; et non tantum artus hominum dissipat; sed et ossa ipsa comminuit, 6.0584C| et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus; 6.0584C| 6.0585A| quasi vero id affectent, qui Deum confitentur, ut ad eorum sepulcra veniatur, ac non ut ipsi ad Deum perveniant.
- Quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est, lucem vivis, terram mortuis denegasse? Dico igitur nihil esse miserius iis hominibus, quos ministros furoris alieni, quos satellites impiae jussionis necessitas aut invenit, aut fecit. Non enim honor ille, aut provectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, Dei vero ad poenam sempiternam. Quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare impossibile est. Quis enim voluminum numerus capiet tam infinita, tam varia genera crudelitatis? Accepta enim potestate, pro suis moribus quisque saeviit. Alii prae nimia timiditate plus ausi sunt, quam 6.0585B| jubebatur: alii suo proprio adversus justos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent. Aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit. Sed hic quanto saevior, tanto clementior invenitur. Illud vero pessimum genus est, cui clementiae species falsa blanditur: ille gravior, ille saevior est carnifex, qui neminem statuit occidere. Itaque dici non potest, hujusmodi judices quanta et quam gravia tormentorum genera excogitaverint, 6.0586A| ut ad effectum propositi sui pervenirent.
- Haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint, nullum se innocentium peremisse (nam et ipse audivi aliquos gloriantes, quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta), sed et invidiae causa; ne aut ipsi vincantur, aut illi virtutis suae gloriam consequantur. Itaque in excogitandis poenarum generibus, nihil aliud quam victoriam cogitant. Sciunt enim certamen esse illud, et pugnam. Vidi ego in Bythynia praesidem gaudio mirabiliter elatum, tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset; quod unus, qui per biennium magna virtute restiterat, postremo cedere visus esset. Contendunt igitur ut vincant, et exquisitos dolores corporibus immittunt, et nihil aliud devitant, quam ut ne torti moriantur. Quasi vero mors tantummodo beatos faciat, ac non etiam tormenta, 6.0586B| quae quanto fuerint graviora, tanto majorem virtutis gloriam pariant. Illi autem pertinaci stultitia jubent, curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renoventur, et reparetur novus sanguis ad poenam. Quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite, quos amarent. Haec est deorum disciplina. Ad haec opera cultores suos erudiunt; haec sacra desiderant. Quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios jura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegae, et disputationes 6.0587A| jurisperitorum leguntur injustae. Domitius, 6.0587A| de officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret, quibus poenis affici oporteret eos qui se cultores Dei confiterentur.
CAPUT XII. De vera virtute; atque de existimatione boni aut mali civis.
- Quid iis facias, qui jus vocant carnificinas veterum tyrannorum adversus innocentes rabide saevientium? Et cum sint injustitiae crudelitatisque doctores, justos se esse tamen ac prudentes videri volunt, caeci et hebetes, et rerum et veritatis ignari. Adeone vobis, o perditae mentes, invisa justitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? Adeone apud vos perit innocentia, 6.0587B| ut ne morte quidem simplici dignam judicetis? Sed supra omnia facinora habeatur, nullum facinus admittere, pectusque purum ab omni sceleris contagione praestare. Et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per vos benefacere vobiscum. Haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. Si vobis sapientes videmur,imitamini: si stulti, contemnite, aut etiam ridete, si libet; nobis enim stultitia nostra prodest. Quid laceratis? quid affligitis? non invidemus sapientiae vestrae. Hanc stultitiam malumus: hanc amplectimur. Hoc nobis credimus expedire, ut vos diligamus, et in vos ipsos, qui odistis, omnia conferamus.
- Est apud Ciceronem non abhorrens a vero locus, in ea disputatione, quae habetur a Furio contra justitiam. « Quaero, inquit, si duo sint, quorum alter optimus 6.0587C| vir, aequissimus, summa justitia, singulari fide; 6.0588A| alter insignis scelere et audacia: et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum, sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate, ac fide; proque hac opinione omnium civium, bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur, egeat postremo, jure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur: contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur; omnes ad cum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes denique copiae conferantur; vir denique optimus omnium existimatione, et dignissimus omni fortuna judicetur: quis tandem erit tam demens, qui dubitet utrum se esse malit. » Profecto quasi divinaret, quae 6.0588B| nobis mala, et quomodo eventura essent propter justitiam, hoc posuit exemplum. Haec enim populus noster patitur omnia, errantium pravitate. Ecce in eo est errore civitas, vel potius orbis ipse totus, ut bonos et justos viros, tamquam malos et impios, persequatur, excruciet, damnet, occidat. Nam quod ait, neminem esse tam dementem, qui dubitet utrum se esse malit; ille quidem, ut is qui contra justitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione, quam bonum cum mala.
- A nobis autem absit haec amentia, ut falsum vero anteponamus. An boni nostri qualitas ex populi potius pendebit erroribus, quam ex conscientia nostra, et judicio Dei? Aut aliqua nos illiciet umquam felicitas, ut non potius veram bonitatem cum omni malo, quam falsam cum omni prosperitate malimus? Sua 6.0588C| sibi habeant regna reges, suas divitias divites (ut loquitur 6.0589A| Plautus), suam vero prudentium prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam vel ex hoc apparet esse sapientiam, quod eam nobis invident. Quis enim stulto invideat, nisi qui sit ipse stultissimus? Illi autem non sunt adeo stulti, ut stultis invideant: sed ex eo, quod accurate, quod sollicite persequuntur, 6.0589A| stultos non esse concedunt. Cur enim tam crudeliter saeviant, nisi quia metuunt, ne in dies invalescente justitia, cum diis suis cariosis relinquantur? Si ergo cultores deorum sapientes sunt, et nos stulti, quid metuant, ne sapientes illiciantur a stultis?
CAPUT XIII. De Christianorum incrementis et suppliciis.
- Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus 6.0589B| augeatur, nunquam vero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur (quoniam peccare homines, et inquinari sacrificio possunt, averti autem non possunt a Deo; valet enim vi sua veritas); quis est tandem 6.0590A| tam excors tamque caecus, qui non videat in utra sit parte sapientia? Sed illi malitia et furore caecantur, ne videant; stultosque arbitrantur esse, qui cum habeant in sua potestate supplicia vitare, cruciari tamen et emori malunt; cum possint ex eo ipso pervidere non esse stultitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una et pari mente consentiant. Si enim foeminae sexus infirmitate labuntur (nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem vocant), viri certe sapiunt. Si pueri, si adolescentes improvidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile judicium. Si una civitas desipit, caeterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. Si una provincia, una natio prudentia caret, caeteras omnes habere intelligentiam recti necesse est. Cum 6.0590B| vero ab ortu solis usque ad occasum lex divina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unis ac paribus animis Deo serviant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis; intelligere 6.0591A| debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa usque ad mortem defendatur; aliquid fundamenti ac solidatatis, quod eam religionem non tantum injuriis ac vexatione non solvat, sed augeat semper, et faciat firmiorem. Nam et in hoc quoque malitia illorum convincitur, qui evertisse se funditus religionem Dei opinantur, si homines inquinaverint; cum et Deo satisfacere liceat, et nullus sit tam malus Dei cultor, quin data facultate, ad placandum Deum revertatur; 6.0591A| et quidem devotione majori. Peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit; et semper multo firmior est fides quam reponit poenitentia.
- Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis, et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt: 6.0591B| quid est tandem, cur Deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is jam christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte jam facere 6.0592A| incipiant quod per tormenta fecerunt. Quis id officium libens obeat, quod ab injuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet? Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat. Nam cum videat vulgus dilacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis viri ejusmodi lacerationes perferre nequeunt: exclamant, et gemitus edunt; 6.0592B| vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest. Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo: quorum alter necandum 6.0593A| se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco injecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit. 6.0593A| Ecce sexus infirmus, et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo.
CAPUT XIV. De Christianorum fortitudine.
- Sed haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi, non re, sed verbis inanibus jactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis tortoribus de sententia et proposito posse depelli; sed tanti esse 6.0593B| cruciari et mori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus, aliquid faciat injustum. Nisi forte delirare illis videtur Flaccus in Lyricis, cum dicit:
Justum, et tenacem propositi virum, Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida. Quo nihil verius dici potest, si hoc ad eos referatur, 6.0594A| qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide justitiaque declinent; qui non tyrannicas jussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus veram et solidam libertatem constanti mente defendant; quae in hoc solo tuenda sapientia est. Quis enim tam insolens, tam elatus est, qui me vetet oculos in coelum tollere? Quis imponat mihi necessitatem, vel colendi quod nolim, vel quod velim non colendi? Quid jam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est. Quam constantiam si tenemus, cur stulti judicamur, facientes ea quae philosophi laudant? Recte igitur Seneca incongruentiam hominibus objectans, ait: Summa virtus illis videtur magnus animus. Et iidem eum, qui contemnit 6.0594B| mortem, pro furioso habent, quod est utique summae perversitatis. Sed ii vanarum religionum cultores eadem stultitia id objiciunt, qua verum Deum non intelligunt; quos Sibylla Erithraea κωφοὺς καὶ ἀνοήτους vocat, surdos scilicet, et excordes, qui nec audiant divina, nec sentiant: sed terram digitis suis imaginatam metuant, et adorent.
CAPUT XV. De stultitia, sapientia, pietate, aequitate et justitia.
- Quae vero causa sit, 6.0595A| ut eos qui sapientes sunt, stultos putent, magna ratio est (nec enim frustra falluntur). Quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem (si fieri possit) agnoscant. Justitia suapte natura speciem quamdam stultitiae habet, quod ego et divinis, et humanis testimoniis confirmare possum. Sed nihil fortasse apud istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus, non posse quemquam justum esse, quod est conjunctum cum vera sapientia, nisi idem stultus esse videatur. Carneades, Academicae sectae philosophus, cujus in disserendo quae vis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit, ipsum 6.0595B| ex praedicatione Ciceronis intelliget, aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima, ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem ipsum Orcus remittat. Is, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputavit de justitia copiose, audiente Galba, et Catone censorio, maximis tunc oratoribus. Sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subvertit; et justitiam, quam pridie laudaverat, sustulit, non quidem philosophi 6.0596A| gravitate, cujus firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. Quod ille facere solebat, ut alios quidlibet afferentes posset refutare. Eam disputationem, qua justitia evertitur, apud Ciceronem L. Furius recordatur: credo, quoniam de republica disserebat, ut defensionem laudationemque ejus induceret, sine qua putabat regi non posse rempublicam. Carneades autem, ut Aristotelem refelleret ac Platonem justitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia, quae pro justitia dicebantur, ut posset illa, sicut fecit, evertere. Erat enim facillimum justitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset, aut qualis, a philosophis cerneretur.
- Atque utinam tot ac tales viri, quantum eloquentiae 6.0596B| quantumque animi, tantum etiam scientiae ad implendam defensionem summae virtutis habuissent, cujus origo in religione, ratio in aequitate est! Sed ii, qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt. Volo autem prius circumscripte, ac breviter, quid sit ostendere, ut intelligatur philosophos ignorasse justitiam, nec id, quod minime noverant, potuisse defendere. Justitia quamvis omnes simul virtutes amplectatur, tamen duae sunt 6.0597A| omnium principales, quae ab illa divelli separarique non possunt, pietas et aequitas. Nam fides, temperantia, probitas, innocentia, integritas, et caetera hujusmodi, vel natura, 6.0597A| vel institutis parentum, possunt esse in iis hominibus qui justitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt. Nam Romani veteres, qui justitia gloriari solebant, iis utique virtutibus gloriabantur, quae (ut dixi) proficisci a justitia possunt, et ab ipso fonte secerni. Pietas vero et aequitas, quasi venae sunt ejus; his enim duobus fontibus constat tota justitia. Sed caput ejus et origo in illo primo est, in secundo vis omnis ac ratio. Pietas autem nihil aliud est quam Dei notio; sicut Trismegistus verissime definivit, ut alio loco diximus. Si ergo pietas est cognoscere Deum, cujus cognitionis haec summa est, ut eum colas, 6.0597B| ignorat utique justitiam, qui religionem Dei non tenet. Quomodo enim potest eam ipsam nosse, qui unde oriatur ignorat? Plato quidem multa de uno Deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum: sed nihil de religione; somniaverat enim Deum, non cognoverat. Quod si justitiae defensionem vel ipse, vel quilibet alius implere voluisset, in primis religiones deorum evertere debuit, quia contrariae sunt pietati. Quod quidem Socrates quia facere tentavit, in carcerem conjectus est; ut jam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus, qui justitiam veram defendere, Deoque singulari servire coepissent.
- 6.0598A| Altera est justitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene judicandi, quod et ipsum laudabile est in homine justo; sed se cum caeteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem vocat. Deus enim, qui homines generat, et inspirat, omnes aequos, id est pares esse voluit. Eamdem conditionem vivendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus immortalitatem spopondit: nemo a beneficiis ejus coelestibus segregatur. Nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter dividit, emittit omnibus fontes, victum subministrat, quietem somni dulcissimam tribuit: sic omnibus aequitatem virtutemque largitur. Nemo apud eum servus est, nemo dominus. Si enim cunctis idem pater est, aequo jure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui justitia indiget; nemo dives, nisi 6.0598B| qui virtutibus plenus est; nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus virtutis impleverit. Quare neque Romani, neque Graeci justitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad divites, ab humilibus ad potentes, a privatis denique usque ad regum sublimissimas potestates. Ubi enim non sunt universi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas ipsa justitiam, cujus vis omnis in eo est, ut pares faciat eos, qui ad hujus vitae conditionem pari sorte venerunt.
CAPUT XVI. De officiis viri justi, et aequitate Christianorum.
- Duobus igitur illis justitiae fontibus immutatis, omnis virtus, et omnis veritas tollitur, et ipsa justitia remigrat in coelum. Ideo non est illud verum bonum a philosophis repertum, quia ignorabant vel unde oriretur, vel quid efficeret; quod nullis aliis, praeterquam nostro populo revelatum est. Dicet aliquis: Nonne sunt apud vos alii pauperes, alii divites; 6.0599A| alii 6.0600A| servi, alii domini? Nonne aliquid inter singulos interest? nihil; nec alia causa est, cur nobis invicem fratrum nomen impertiamus, nisi quia pares esse nos credimus. Nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio, nobis tamen servi non sunt; sed eos et habemus, et dicimus spiritu fratres, religione conservos. Divitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. Divites sunt enim, non quia divitias habent, sed quia utuntur illis 6.0601A| ad opera justitiae. Et qui pauperes videntur, 6.0601A| eo tamen divites sunt, quia et non egent, et nihil concupiscunt.
- Cum igitur et liberi servis, et divites pauperibus humilitate animi pares simus, apud Deum tamen virtute discernimur. Et tanto quisque sublimior est, quanto justior. Si enim justitia est, parem se etiam minoribus facere, quanquam hoc ipso praecellat, quod se inferioribus coaequavit; tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum, Deo judice, consequetur. Nam profecto in hac vita saeculari, quoniam brevia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines, et de dignitate contendunt: quo nihil foedius, nihil arrogantius, nihil a sapientis ratione semotius. Rebus enim coelestibus 6.0601B| contraria sunt ista universa terrena. Sicut enim sapientia hominum summa stultitia est apud Deum, stultitia autem (ut docui) summa sapientia est: sic Deo humilis et abjectus est, qui fuerit conspicuus et sublimis in terra. Nam ut taceam, quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, virtuti contraria sunt, et vigorem mentis enervant; quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit Deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? Et ideo consulens nobis Deus, inter divina praecepta illud praecipue posuit: Qui se extollit, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Cujus praecepti salubritas docet, quod qui se apud homines planum fecerit, humilemque praebuerit, 6.0601C| hic apud Deum praecellens et insignis habeatur. 6.0602A| Nec enim falsa est illa sententia, quae apud Euripidem fertur in hunc modum: Quae hic mala putantur, haec sunt in coelo bona.
CAPUT XVII. De Christianorum aequitate, sapientia et stultitia.
- Exposui causam cur philosophi nec invenire justitiam, nec defendere potuerunt. Nunc redeo ad id quod intenderam. Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis afferebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. Ejus disputationis summa haec fuit: « Jura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus; et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: jus autem 6.0602B| naturale esse nullum: Omnes et homines, et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens. » Et inferebat haec argumenta: « Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si justi velint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas esse redeundum, et in egestate ac miseriis jacendum. » Tum omissis communibus ad propria veniebat. « Bonus vir, inquit, si habeat servum fugitivum, vel domum insalubrem ac pestilentem, quae vitia solus sciat, et ideo proscribat ut vendat, utrumne profitebitur fugitivum servum ac pestilentem domum se 6.0602C| vendere, an celabit emptorem? Si profitebitur, bonus 6.0603A| quidem, quia non fallet: 6.0603A| sed tamen stultus judicabitur, quia vel parvo vendet, vel omnino non vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia rei consulet: sed idem malus, quia fallet. Rursus, si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum: tacebitne, ut id parvo emat, an indicabit, ut magno? Stultum plane videtur, malle magno. » Unde intelligi volebat, et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines paupertate contenti. Transcendebat ergo ad majora, in quibus nemo posset sine periculo vitae justus esse. Dicebat enim: « Nempe justitia est, hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo justus faciet, si forte naufragium fecerit, 6.0603B| et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit? Nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat, eaque nixus evadat; maxime cum sit nullus medio mari testis? Si sapiens est, faciet; ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mori maluerit, quam manus inferre alteri, jam justus ille, sed stultus est, qui vitae suae non parcat, dum parcit alienae. Item, si acie suorum fusa, hostes insequi coeperint, et justus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an dejiciet ex equo, ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit sapiens, sed idem malus; si non fecerit, justus, sed idem stultus sit necesse est. » Ita ergo justitiam cum in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subvertit; quod illa civilis, 6.0603C| sapientia sit quidem, sed justitia non sit, naturalis autem illa, justitia sit quidem, sed non sit sapientia. Arguta haec plane ac venenata sunt, et quae 6.0604A| Marcus Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Laelium Furio respondentem, pro justitiaque dicentem, irrefutata haec tanquam foveam praetergressus est; ut videatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae venerat, sed illam civilem defendisse justitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed injustam.
CAPUT XVIII. De justitia, sapientia et stultitia.
- Quod ad praesentem disputationem pertinebat, ostendi quomodo justitia similitudinem stultitiae gerat; ut appareat non sine causa decipi eos, qui putant, nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere 6.0604B| videantur, qualia ille proposuit. Nunc majus a me exigi sentio; ut ostendam, quare justitiam Deus stultitiae specie convolutam, ex oculis hominum voluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius: qui profecto licet sapiens fuerit, ut vocabatur, patrocinari tamen verae justitiae nullo modo poterat, qui caput ipsum fontemque justitiae non tenebat. Nobis autem facilior est ista defensio, quibus coelesti beneficio familiaris est ac penitus nota justitia, quique illam non nomine, sed re, novimus. Nam Plato et Aristoteles honesta quidem voluntate justitiam defendere cupierunt, effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si virtutem ingenii, divinarum quoque rerum doctrina juvisset. Itaque opus illorum inane atque 6.0604C| inutile jacuit; nec cuiquam hominum persuadere potuerunt, ut eorum praescripto viveret, quia fundamentum a coelo disciplina illa non habuit. Nostrum 6.0605A| opus certius sit necesse est, quos 6.0605A| Deus docuit. Illi enim depingebant verbis, et imaginabantur justitiam, quae in conspectu non erat; nec praesentibus exemplis confirmare poterant, quae afferebant. Responderi enim posset ab audientibus, non posse ita vivi, sicut illi sua disputatione praescriberent; adeo ut nulli adhuc extiterint, qui id genus vitae sequerentur. Nos autem non verbis modo, sed etiam exemplis ex vero petitis, vera esse quae a nobis dicuntur ostendimus. Sensit igitur Carneades, quae sit natura justitiae, nisi quod parum alte perspexit, stultitiam non esse: quanquam intelligere mihi videor, qua mente id fecerit. Non enim vere existimavit eum stultum esse, qui justus est: sed cum sciret non esse, et rationem tamen cur ita videretur, non comprehenderet, voluit 6.0605B| ostendere latere in abdito veritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur: cujus summa sententia est, Nihil percipi posse.
- Videamus ergo, utrumne justitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. Justus, inquit, si aut equum saucio, aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est. Primum omnium, nego ullo modo fieri posse, ut homini, qui quidem vere justus sit, ejusmodi casus eveniat; quia justus neque cuiquam nato inimicus est, neque quidquam omnino appetit alienum. Cur enim naviget, aut quid petat ex aliena terra, cui sufficit sua? Cur autem belligeret, ac se alienis furoribus misceat, in cujus animo pax cum hominibus perpetua versetur? Scilicet peregrinis mercibus, aut humano sanguine delectabitur, 6.0605C| qui nec lucrum sciat appetere, cui sufficit victus; et 6.0606A| non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus, ac spectare ducat nefas. Sed omitto ista; quoniam fieri potest, ut vel invitus ad haec subeunda cogatur. Adeone ergo justitiam, o Furi, vel potius, o Carneade, cujus est illa omnis oratio, tam inanem, tam supervacuam, tamque contemptam Deo putas, ut nihil possit, nihilque habeat in sese, quod ad custodiam sui valeat? Sed videlicet qui sacramentum hominis ignorant, ideoque ad hanc vitam temporalem referunt omnia, quanta sit vis justitiae, scire non possunt. Nam et cum de virtute disputant, quamvis intelligant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa; ejus enim praemia, quae sunt aeterna et immortalia, nullo modo vident. Sic rebus omnibus ad hanc praesentem vitam 6.0606B| relatis, virtutem plane ad stultitiam redigunt; siquidem tantos hujus vitae labores frustra et inaniter suscipit. Sed haec alio loco plenius.
- Interim de justitia, ut coepimus, cujus tanta vis est, ut cum oculos in coelum sustulerit, a Deo mereatur omnia. Recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae vim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis, nec viribus, quacumque iter fecerit;
Integer vitae sceleris atque purus, Non eget Mauri jaculis, nec arcu, Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra: Sive per Syrtes iter aestuosas, Sive facturus per inhospitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Non potest ergo fieri, quin hominem justum inter 6.0606C| discrimina tempestatum atque bellorum coelestis tutela 6.0607A| custodiat; ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus naviget, aut malis quoque parcatur, ut una justa et innocens anima liberetur aut certe pereuntibus caeteris sola servetur. Sed concedamus posse fieri, quod proponit philosophus; quid ergo justus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium, aut in tabula naufragum? 6.0607A| Non invitus confiteor, morietur potius, quam occidet. Nec ideo tamen justitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. Quid enim melius, quid carius esse homini debet, quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum, morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur. Stultitia est, inquit, alienae animae parcere cum pernicie suae. Num etiam 6.0607B| pro amicitia perire, stultum judicabis?
- Quid ergo illi familiares Pythagoraei laudantur a vobis, quorum alter se tyranno vadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum jam sponsor ejus duceretur, praesentiam sui fecit, eumque interventu suo liberavit? quorum virtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori voluit, si stulti putarentur. Denique ob hanc ipsam virtutem tyrannus his gratiam retulit, utrumque servando, et hominis crudelissimi natura mutata est. Quin etiam deprecatus esse dicitur, ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tanquam stultos, sed tanquam bonos et sapientes viros. Itaque non video, quare cum pro amicitia et fide mori, summa gloria computetur, non etiam 6.0607C| pro innocentia perire, sit homini gloriosum. Ergo stultissimi sunt, qui nobis crimini dant, mori velle pro Deo, cum ipsi eum, qui pro homine mori voluit, in coelum summis laudibus tollant. Denique ut concludam disputationem, non posse eumdem justum esse, ac stultum, eumdem sapientem, et injustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit justum 6.0608A| ac bonum nescit; et ideo semper peccat. Ducitur enim quasi captivus a vitiis; nec resistere ullo modo potest, quia caret virtute, quam nescit. Justus autem ab omni peccato se abstinet, quod aliter facere non potest, quam si habeat recti pravique notitiam.
- Rectum autem discernere a pravo quis potest, nisi sapiens? Ita fit, ut numquam possit esse justus, qui stultus est, neque sapiens, qui fuerit injustus. Quod si est verissimum, manifestum est eum, qui aut naufrago tabulam, aut equum saucio non ademerit, stultum non esse; quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet. Videri tamen et ipse confiteor, per hominum errorem ignorantium cujusque rei proprietatem. Itaque omnis haec quaestio non tam argumentis, 6.0608B| quam definitione dissolvitur. Stultitia igitur est in factis dictisque, per ignorantiam recti ac boni, erratio. Ergo stultus non est, qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. Quod quidem nobis et ratio, et veritas ipsa praescribit. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim quia malum est, nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo, quod animal irrationale facere non potest; et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet sapientissimum esse, qui mavult perire ne noceat; ut id officium, quo a mutis discernitur, servet. Nam qui vendentis errorem 6.0608C| non redarguit, ut aurum parvo emat, aut qui non profitetur fugitivum servum, vel pestilentem se domum vendere, lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades videri volebat, sed callidus et astutus. Calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, vel cum insidiantur aliis et dolo capiunt ut devorent, vel cum insidias aliorum 6.0609A| vario genere deludunt. Sapientia vero in hominem solum cadit. Sapientia est enim intelligentia vel ad bonum rectumque faciendum, vel ad abstinentiam 6.0609A| dictorum factorumque improborum. Lucro autem nunquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit; nec quemquam falli patitur, quia boni viri officium est, errores hominum corrigere, eosque in viam reducere. Siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum Deo habet.
CAPUT XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de jure patris et domini.
- 6.0609B| Sed nimirum haec causa efficit, ut stultus esse videatur, qui egere aut mori malit, quam noceat, vel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. Ex qua persuasione omnes tum vulgi, tum etiam philosophorum nascuntur errores. Si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic vitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena. Quod qui faciet, a justitiae regula discedat necesse est. Si autem superest homini vita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis, et vatum responsis, et prophetarum divinis vocibus discimus; hanc praesentem cum suis bonis contemnere, sapientis est, cujus omnis jactura immortalitate pensatur. Apud Ciceronem idem ille justitiae defensor Laelius. « Vult, inquit, plane virtus 6.0609C| honorem; nec est virtutis ulla alia merces. » Est plane, et quidem virtute dignissima, quam tu, Laeli, nunquam poteras suspicari; nihil enim divinarum noveras litterarum. Quam tamen illa, inquit, accipit facile, exigit non acerbe. Erras vehementer, si putas ab homine praemium solvi posse virtuti, cum ipse alio loco verissime dixeris: « Huic tu viro quas divitias 6.0610A| objicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina judicat? » Quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria? et paulo post virtuti adimas, quae dedisti? Sed videlicet ignorantia veri facit incertam labantemque sententiam.
- Deinde quid adjungis? « Sed si aut ingrati universi, aut invidi multi, aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant. » O quam fragilem, quam inanem virtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! Quae si bona sua divina judicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam invidi, tam potentes, qui virtutem spoliare valeant iis bonis, quae fuerint in eam collata divinitus? « Nae illa se, inquit, multis solatiis oblectat; maximeque suo decore seipsa 6.0610B| sustentat. » Quibus solatiis? quo decore? cum in crimen saepe veniat, et in poenam decor ille vertatur. Quid enim, si ut Furius dicebat, « rapiatur, vexetur, exterminetur; egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, miseris etiam modis necetur, » perdetne suum praemium virtus? An potius peribit ipsa? Minime. Sed et mercedem suam Deo judice accipiet, et vivet, et semper vigebit. Quae si tollas, nihil potest in vita hominum tam inutile, tam stultum videri esse, quam virtus; cujus naturalis bonitas et honestas docere nos potest, animam non esse mortalem, divinumque illi a Deo praemium constitutum. Sed idcirco virtutem ipsam Deus sub persona stultitiae voluit esse celatam, ut mysterium veritatis ac religionis suae esset arcanum; ut has religiones, 6.0610C| sapientiamque terrenam extollentem se altius, sibique multum placentem, vanitatis errorisque damnaret; ut proposita denique difficultate, angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret.
- Docui, ut opinor, cur populus noster apud stultos stultus habeatur. Nam cruciari atque interfici malle, quam 6.0611A| thura tribus digitis comprehensa in focum jactare, 6.0611A| tam ineptum videtur, quam in periculo vitae, alterius animam magis curare quam suam. Nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam Deum, qui condidit coelum atque terram; qui humanum genus finxit, inspiravit, luce donavit. Quod si servorum nequissimus habetur, qui dominum suum fuga deserit, isque verberibus, et vinculis, et ergastulo, et cruce, et omni malo dignissimus judicatur; et si filius eodem modo perditus atque impius existimatur qui patrem suum derelinquit, ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur, qui sit exhaeres, et cujus nomen in perpetuum de familia deleatur: quanto magis qui Deum deserit, in quem duo vocabula domini et patris aeque veneranda conveniunt? Nam 6.0611B| ille, qui servum pretio comparat, quid in eum beneficii confert, praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? Et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut vivat. Unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. Quibus ergo suppliciis dignus est desertor ejus, qui et dominus verus, et pater est, nisi quae Deus ipse constituit? qui spiritibus injustis aeternum paravit ignem; quod ipse per vates suos impiis ac rebellibus comminatur.
CAPUT XX. De vanitate et sceleribus impiarum religionum, et Christianorum cruciatibus.
- 6.0611C| Discant igitur, et suarum et alienarum interfectores animarum, quam inexpiabile facinus admittant: primum, quod seipsos jugulant perditissimis daemonibus serviendo, quos Deus in aeterna supplicia 6.0612A| damnavit: deinde, quod nec ab aliis Deum coli patiuntur, sed avertere homines ad mortifera sacra contendunt; nitunturque summa diligentia, ne qua sit anima incolumis in terra, quae salvo statu suo spectet in coelum. Quid aliud dicam quam miseros, qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque conditionem, neque originem, neque nomina, neque rationem sciunt: sed inhaerentes persuasioni vulgari, libenter errant, et stultitiae suae favent. A quibus si persuasionis ejus rationem requiras, nullam possint reddere: sed ad majorum judicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probaverint, illi scierint, quid esset optimum; seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt. Sic impliciti rerum omnium ignorantia, nec 6.0612B| se, nec deos suos norunt. Atque utinam soli errare, soli desipere vellent! Alios etiam in consortium mali sui rapiunt, quasi habituri solatium de perditione multorum. Sed haec ipsa ignoratio efficit, ut in persequendis sapientibus tam mali sint, fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem velle revocare.
- Num igitur hoc sermone, aut aliqua ratione reddita facere nituntur? Minime; sed vi atque tormentis. O mira, et caeca dementia! In iis putatur mala mens esse, qui fidem servare conantur; in carnificibus autem bona. In iisne mala mens est, qui contra jus humanitatis, contra fas omne lacerantur? an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentum, quae nec saevissimi latrones, nec iratissimi hostes, nec 6.0612C| immanissimi barbari aliquando fecerunt? Adeone etiam sibi mentiuntur, ut vicissim boni ac mali nomina transferant et immutent? Quid ergo non diem, noctem vocant? solem, tenebras? Alioquin eadem 6.0613A| impudentia est, 6.0613A| bonis malorum nomen imponere; sapientibus, stultorum; justis, impiorum: quinimo, si qua illis fiducia est, vel in philosophia, vel in eloquentia, arment se, ac refellant haec nostra, si possunt: congrediantur cominus, et singula quaeque discutiant. Decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne, si nostra invaluerint (ut quotidie invalescunt), cum delubris ac ludibriis suis deserantur. Et quoniam vi nihil possunt (augetur enim religio Dei, quanto magis premitur) ratione potius et hortamentis agant.
- Procedant in medium pontifices, seu minores, seu maximi; flamines, augures, item reges sacrificuli, quique sunt sacerdotes et antistites religionum. Convocent nos ad concionem: cohortentur ad suscipiendos 6.0613B| cultus deorum; persuadeant multos esse quorum numine ac providentia regantur omnia: ostendant origines et initia sacrorum ac deorum, quomodo sint mortalibus tradita; qui fons, quae ratio sit, explicent; proferant, quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se velint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat. Quae omnia non asseveratione propria (nec enim valet quidquam mortalis hominis auctoritas), sed divinis 6.0614A| aliquibus testimoniis confirment; sicuti nos facimus. Non est opus vi et injuria, quia religio cogi non potest: verbis potius quam verberibus res agenda est, ut sit voluntas. Distringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum vera est, afferatur. Parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus; sicut ne saevientibus quidem cedimus. Imitentur nos, et rationem rei totius exponant. Nos enim non illicimus, ut ipsi objectant: sed docemus, probamus, ostendimus. Itaque nemo a nobis retinetur invitus; inutilis est enim Deo, qui devotione ac fide caret. Et tamen nemo discedit, ipsa veritate retinente. Doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia veritatis est, loquantur: hiscant, audeant (inquam) disputare nobiscum aliquid ejusmodi; jam profecto 6.0614B| ab aniculis quas contemnunt, et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur. Cum enim sint peritisssimi, deorumque progeniem, et res gestas, et imperia, et interitus et sepulchra de libris noverint; ipsosque ritus, quibus sunt initiati, vel ex rebus gestis hominum, vel ex casibus, vel etiam ex mortibus natos sciant: incredibilis dementia est, deos putare, quos fuisse mortales negare non audeant; vel si tam impudentes fuerint ut negent, suae illos ac 6.0615A| suorum litterae coarguant, 6.0615A| ipsa denique illos sacrorum initia convincant. Sciant igitur vel ex hoc ipso, quantum intersit inter verum et falsum, quando ipsi, cum sint eloquentes, persuadere non possunt; imperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et veritas loquitur.
- Quid ergo saeviunt? ut stultitiam suam, dum minuere volunt, augeant. Longe diversa sunt carnificina et pietas; nec potest aut veritas cum vi, aut justitia cum crudelitate conjungi. Sed merito non audent de rebus quidquam docere divinis, ne et a nostris derideantur, et a suis deserantur. Nam fere vulgus, cui simplex incorruptumque judicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit; aliudque verius, quod colat, quaeret.
Hinc fida silentia sacris 6.0615B| instituta sunt ab hominibus callidis, ut nesciat populus quid colat. Cum autem nos in eorum doctrinis versemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque novimus; aut invident, quia falsis vera praetulimus? Sed defendenda sunt, inquiunt, suscepta publice sacra. O quam honesta voluntate miseri errant! Sentiunt enim, nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: sed ut in ipsa religione, sic in defensionis genere falluntur. 6.0616A| Defendenda enim religio est, non occidendo, sed moriendo; non saevitia, sed patientia; non scelere, sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse est, bonum in religione versari, non malum. Nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere velis, jam non defendetur illa, sed polluetur, atque violabitur. Nihil est enim tam voluntarium, quam religio, in qua si animus sacrificantis aversus est, jam sublata, jam nulla est. Recta igitur ratio est, ut religionem patientia vel morte defendas: in qua fides conservata, et ipsi Deo grata est, et religioni addit auctoritatem. Nam si is, qui in hac terrestri militia regi suo fidem servat in aliquo egregio facinore, si postea vixerit, acceptior fit et charior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo 6.0616B| mortem occubuerit: quanto magis imperatori omnium Deo fides servanda est, qui non tantum viventibus, sed etiam mortuis praemium potest virtutis exsolvere? Igitur Dei cultus, quoniam militia coelestis est, devotionem maximam fidemque desiderat. Quomodo enim Deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo; aut quomodo praestabit precanti quidquid oraverit, cum ad precandum neque ex animo, neque observanter accedat? Isti autem, cum ad sacrificandum 6.0617A| veniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt; non integritatem mentis, non reverentiam, non timorem. Peractis itaque sacrificiis inanibus, omnem religionem in templo, et cum templo, 6.0617A| sicut invenerant, relinquunt; nihilque secum ex ea neque afferunt, neque referunt. Inde est, quod ejusmodi religiones neque bonos facere possunt, neque firmae atque immutabiles esse.
- Traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad vitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur. Quae est enim superstitio illorum deorum? quae vis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit? aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter servari, fortiterque defendi? In qua nihil aliud video, quam ritum 6.0617B| ad solos digitos pertinentem. Nostra vero religio eo firma est, et solida, et immutabilis, quia justitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. Illic nihil exigitur aliud, quam sanguis pecudum, et fumus, et inepta libatio: hic, bona mens, purum pectus, innocens vita. Illuc veniunt sine delectu adulterae impudicae, lenae procaces, obscoenae meretrices; veniunt gladiatores, latrones, fures, venefici, et precantur nihil aliud, quam ut scelera impune committant. Quid enim latro sacrificans, aut gladiator roget, nisi ut occidant? Quid venenarius, nisi ut fallat? Quid meretrix, nisi ut plurimum peccet? 6.0618A| Quid adultera, nisi ut mortem viri optet, aut ut sua impudicitia celetur? Quid lena, nisi ut multos bonis exuat? Quid fur, nisi ut plura compilet? Hic vero etiam levi communique peccato locus est nullus. Et si quis ad sacrificium non integra conscientia venerit, audit quae illi Deus comminetur, ille qui latebras cordis videt, qui peccatis semper infestus est, qui exigit justitiam, qui fidem poscit. Quis hic malae menti, aut malae preci locus est? At illi infelices, nec ex sceleribus suis intelligunt quam malum sit, quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati, veniunt ad precandum; et se pie sacrificare opinantur, si cutem laverint: tanquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent. Quanto satius est mentem potius eluere, 6.0618B| quae malis cupiditatibus sordidatur; et uno virtutis ac fidei lavacro universa vitia depellere? Quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.
CAPUT XXI. De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii.
- Isti autem, quia nesciunt, vel quid, vel quomodo sit colendum, caeci et imprudentes in contrarium cadunt. Adorant itaque hostes suos: latrones et interfectores suos victimis placant; et animas suas cum thure ipso cremandas aris detestabilibus imponunt. Irascuntur 6.0619A| etiam miseri, quod non similes 6.0619A| alii pereant, incredibili mentium caecitate. Quid enim videant, qui solem non vident? Quasi vero si dii essent, indigerent hominum auxilio, adversus contemptores suos. Quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi, quod ipsi deos suos destruunt, de quorum potestate diffidunt, magis irreligiosi quam qui omnino non colunt. Cicero in suis Legibus, cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, « Pietatem, inquit, adhibento; opes amovento: qui secus facit, Deus ipse vindex erit. « Recte hoc quidem. Neque enim fas est desperare de Deo, quem ideo colas, quia potentem putes. Nam quomodo vindicare injuriam colentis se potest, si suam non potest? Libet igitur, ex his quaerere, cui potissimum praestare se putent, cogendo invitos 6.0619B| ad sacrificium. Ipsisne, quos cogunt? at non est beneficium, quod ingeritur recusanti. Sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum, nesciunt. Cur ergo tam crudeliter vexant, cruciant, debilitant, si salvos volunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant, aut inutiles faciant, quibus velint esse consultum? An vero diis praestant? at non est sacrificium, quod exprimitur 6.0620A| invito. Nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est; cum homines proscriptione, injuriis, carcere, tormentis adacti faciunt. Si dii sunt isti, qui sic coluntur, vel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli volunt; digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrymis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.
- At nos contra non expetimus, ut Deum nostrum, qui est omnium, velit, nolit, colat aliquis invitus; nec, si non coluerit, irascimur. Confidimus enim majestati ejus, qui tam contemptum sui possit ulcisci, quam etiam servorum suorum labores et injurias. Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem; non ut ii faciunt, qui defensores deorum suorum videri 6.0620B| volunt, et saeviunt efferate adversus non colentes. Ex quo intelligi datur, quam non sit bonum deos colere; quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo. Sed quia illud malum est, etiam officium ejus bono caret. At enim puniendi sunt qui destruunt religiones. Num pejus nos destruimus, quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, 6.0620D| 6.0621A| quaedam etiam pudenda dictu tanquam deos adorant? Num pejus quam iidem ipsi? qui, cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident; de quibus etiam mimos agi cum risu et voluptate patiuntur. Qualis haec religio aut quanta majestas putanda, quae adoratur in templis, illuditur in theatris? Et qui haec fecerint non poenas violati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt. Num 6.0622A| pejus nos destruimus, quam quidam philosophi, qui omnino nullos deos esse aiunt: sed omnia sua sponte esse nata, omnia fortuitu fieri quae geruntur? Num pejus quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quidquam negant; neque irasci eos, neque gratia commoveri? Quibus dictis utique persuadent, colendos omnino non esse; siquidem nec colentes respiciunt, neque non colentibus irascuntur. Praeterea 6.0623A| cum contra metus 6.0633A| disserunt, nihil aliud efficere conantur, quam ut nemo deos timeat. Et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter, et disseruntur impune.
CAPUT XXII. De furore daemonum in Christianos, et errore infidelium.
- Non ergo ideo adversus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis: sed quia veritas penes nos est, quae (ut est verissime dictum) odium parit. Quid igitur existimabimus, nisi nescire illos quid patiantur? Pergitur enim caeco et irrationabili furore; quem nos videmus, illi nesciunt. Non enim ipsi homines persequuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non 6.0623B| habent: sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus veritas et nota est, et invisa, insinuant se mentibus eorum, et instigant nescios in furorem. Hi enim quamdiu pax est in populo Dei, fugitant justos, et pavent; et cum corpora hominum occupant, animasque divexant, adjurantur ab his, et nomine Dei veri fugantur. Quo audito tremunt, exclamant, et uri se verberarique testantur; et interroganti, qui sint quando venerint, quomodo in hominem irrepserint, confitentur. Sic extorti et excruciati virtute divini nominis, exsolantur. Propter haec verbera et minas, sanctos et justos viros semper oderunt. Et quia per se nocere his nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur, quos sibi graves sentiunt; exercentque saevitiam quam violentissime possunt, ut aut eorum 6.0623C| fidem minuant per dolorem, aut, si id efficere non 6.0624A| quiverint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere. Non me fugit quid responderi e contrario possit. Cur ergo Deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur; nec cultores suos aut vindicat, aut tuetur? Cur denique qui eum non colunt, et opulenti, et potentes, et beati sunt, et honoribus regnoque potiuntur; eosque ipsos ditioni suae ac potestati subjectos habent?
- Reddenda et hujus rei ratio est, ne quid remaneat erroris. Nam in primis haec causa est cur existimetur religio Dei vim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent: quibus quia carere justos vident, et affluere injustos, et Dei cultum 6.0624B| inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant veros, quoniam cultores eorum, et divitiis, et honoribus, et regnis fruantur. Verum ii qui sunt in hac existimatione, non perspiciunt altius vim rationemque hominis; quae tota non in corpore, sed in mente est. Nihil enim vident amplius, quam videtur, corpus scilicet; quod, quia oculis manuque tractabile est, imbecillum, fragile, mortale est; cujus sunt illa omnia bona, quae cupiditati, ac miraculo sunt, opes, honores, imperia, quoniam corpori afferunt voluptates; et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum. Animus vero, in quo solo est homo, quoniam subjectus oculis non est, nec bona ejus inspici possunt, quae in sola virtute sunt posita; et ideo tam stabilis, et constans, et perpetuus sit necesse 6.0624C| est, sicut ipsa virtus, in qua est animi bonum.
CAPUT XXIII. De justitia et patientia Christianorum.
- Longum est universas virtutis species 6.0625A| promere, ut de singulis doceam quam necesse sit sapientem ac justum virum longe ab illis bonis abhorrere; quibus quia fruuntur injusti, deorum cultus veri et efficaces esse creduntur. Quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una virtute id probemus quod intendimus. Nempe magna et praecipua virtus est patientia, quam pariter et vulgi voces publicae, et philosophi, et oratores summis laudibus celebrant. Quod si negari non potest quin summa sit virtus, necesse est justum et sapientem virum in potestate 6.0625B| esse hominis injusti, ut capiat patientiam. Patientia est enim malorum quae aut inferuntur, aut accidunt, cum aequanimitate perlatio. Ergo justus ac sapiens, quia virtutem capit, habet in se patientiam; qua carebit omnino, si nihil patietur adversi. Contra, qui in rebus prosperis agit, impatiens est, et virtute maxima caret. Impatientem dico, quia nihil patitur. Innocentiam quoque servare non potest, quae et ipsa justo et sapienti viro propria virtus est. Sed et nocet saepe, et concupiscit aliena, et rapit, quae cupierit, per injuriam; quia virtutis expers, vitio peccatoque subjectus est, et fragilitatis oblitus, animo insolenter elato tumet.
- Inde injusti, ac Deum nescientes, et divitiis, et 6.0625C| potentia, et honoribus florent. Haec enim cuncta injustitiae 6.0626A| praemia sunt; quia et perpetua esse non possunt, et per cupiditatem violentiamque quaeruntur. Justus vero ac sapiens, quia illa omnia humana (ut est a Laelio dictum) sua bona, divina judicat, nec alienum quidquam concupiscit, ne quem contra jus humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremve desiderat, ne cui faciat injuriam. Scit enim cunctos ab eodem Deo, et eadem conditione generatos, jure fraternitatis esse conjunctos. Sed et suo contentus, et parvo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit, quam unde vitam sustentet; et ex eo ipso, quod habuerit, impertit etiam non habenti, quia pius est: pietas autem summa virtus est. Eo accedit, quod voluptates caducas vitiosasque contemnit, quarum causa opes 6.0626B| appetuntur; quoniam continens est, ac libidinum victor. Idem nihil tumoris atque insolentiae gerens, non extollit se altius, nec erigit superbum caput: sed placidus, et concors et comis, et planus est, quia conditionem suam novit. Cum ergo injuriam nulli faciat, nec aliena cupiat, nec sua quoque, si vi auferantur, defendat: cum sciat etiam illatam injuriam moderate ferre, quia virtute praeditus est: necesse est justum hominem subjectum esse injusto, et contumeliis affici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia injustus est, et hic in servitutem abeat, quia justus est.
- Si quis autem volet scire plenius, cur malos et injustos Deus potentes, beatos et divites fieri sinat; 6.0626C| pios contra, humiles, miseros, inopes esse patiatur: 6.0627A| sumat eum Senecae librum cui titulus est: Quare bonis viris 6.0627A| multa mala accidant, cum sit providentia; in quo ille multa, non plane imperitia saeculari, sed sapienter ac pene divinitus elocutus est. « Deus, inquit, homines pro liberis habet: sed corruptos et vitiosos luxuriose ac delicate patitur vivere, quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem, quos diligit, castigat saepius, et assiduis laboribus ad usum virtutis exercet; nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac depravari sinit. » Unde nemini mirum debet videri, si pro nostris saepe delictis castigamur a Deo. Imo vero, cum vexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri; quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac verberibus emendat. Ex quo intelligimus 6.0627B| esse nos Deo curae; quoniam, cum peccamus, irascitur. Nam cum posset populo suo, et opes, et regna largiri, sicut dederat ante Judaeis, quorum nos successores ac posteri sumus; idcirco enim voluit sub aliena ditione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus, in luxuriam laberetur, ac Dei praecepta contemneret, sicut illi majores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis enervati, aberrarunt a disciplina, et legis vincula 6.0628A| ruperunt. Providit ergo, quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata servassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent. Itaque ne tam corrumperentur otio, quam patres eorum licentia, premi eos voluit ab iis, in quorum manibus eos collocavit, ut et labantes confirmet, et corruptos ad fortitudinem reparet, et fidos experiatur ac tentet. Quomodo enim potest imperator militum suorum probare virtutem, nisi habuerit hostem? Et illi tamen adversarius exurgit invito, et quia mortalis est, et vinci potest. Deo autem quia repugnari non potest, ipse adversarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum Deum pugnent, sed contra milites ejus, ut devotionem ac fidem suorum vel probet, vel corroboret, donec pressurae verberibus 6.0628B| diffluentem colligat disciplinam.
- Est et alia causa cur adversum nos persecutiones fieri sinat, ut Dei populus augeatur. Nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat. Primum, fugantur a deorum cultibus plurimi, odio crudelitatis. Qui enim talia sacrificia non horreant? Deinde placet quibusdam virtus ac fides ipsa. Nonnulli suspicantur, deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere, 6.0629A| quod alii faciunt, ut vivant. Aliquis cupit scire 6.0629A| quodnam sit illud bonum, quod ad mortem usque defenditur; quod omnibus, quae in hac vita jucunda sunt et chara, praefertur; a quo, nec bonorum, nec lucis amissio, nec dolor corporis, nec viscerum cruciamenta deterrent. Valent haec plurimum. Sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt. Audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes, non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed Deo vivo, qui sit in coelo. Multi hoc verum esse intelligunt, et in pectus admittunt. Deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se invicem quaerunt, quae sit hujus perseverantiae causa, multa quae ad religionem pertinent, divulgata ac per rumorem vicissim aucupata discuntur, quae quia bona sunt, 6.0629B| placeant necesse est. Praeterea, ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum vehementer impellit. Ne haec quidem levis causa est, quod immundi daemonum spiritus, accepta licentia, multorum se corporibus immergunt; quibus postea ejectis, omnes qui resanati fuerint, adhaereant religioni, cujus potentiam senserunt. Hae tot causae in unum collatae magnam Deo multitudinem mirabiliter acquirunt.
CAPUT XXIV. De ultione divina in Christianorum tortores.
- Quidquid ergo adversum nos mali principes moliuntur, fieri ipse permittit. Et tamen injustissimi persecutores, quibus Dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent impune laturos, quia indignationis adversus nos ejus quasi ministri fuerunt. Punientur enim judicio Dei, qui, accepta potestate, supra humanum modum fuerint abusi, et insultaverint etiam Deo superbius, ejusque nomen aeternum vestigiis suis subjecerint impie nefarieque calcandum. Propterea vindicaturum se in eos celeriter pollicetur, et exterminaturum bestias malas de terra. Sed idem, quamvis populi sui vexationes et hic in praesenti soleat vindicare; tamen jubet nos expectare patienter illum coelestis judicii 6.0630B| diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret, aut puniat. Quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore, quos sic obterunt. Veniet, veniet rabiosis et voracibus lupis merces sua, qui justas et simplices animas, nullis facinoribus admissis, excruciaverunt. Nos tantummodo laboremus, ut ab hominibus nihil aliud in nobis, nisi sola justitia puniatur. Demus operam totis viribus, ut mereamur a Deo simul, et ultionem passionis, et praemium.
Quotation analysis