Jump to content

Doctrina (Severinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Doctrina
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Doctrina (Severinus), J. P. Migne

Doctrina (0845A)

I.Dilige Deum.
II. Sapientiam disce.
III. Omnia cum mensura age.
IV. Quod odis, et tibi fieri non vis aliis non facias.
V. Semper spera in Domino.
VI. Tempus futurum exspecta.
VII. Necessitati subditus esto.
(0845B)
VIII. Justitiam sequere.
IX. Jurejurando uti noli.
X. Doce quod utile est.
XI. Injustitiam odio habe.
XII. Sapientes homines cole, insipientes fuge.
XIII. Quod bonum est, discere non erubescas.
XIV. Linguae tuae impera.
XV. Magnanimus esto.
XVI. In nullo mentiaris.
XVII. Fidem tuere.
XVIII. Veritatem testificare.
XIX. Noli aliena concupiscere.
XX. Pecuniae amator ne fueris: quantum ad usus tibi sufficiat, quaere: cum habueris, dona petenti.
(0845C)
XXI. Tuis negotiis vaca, alienis autem noli commisceri.
XXII. Loquacitatem odio habe; bona est enim taciturnitas, mala est verbositas.
XXIII. Boni consilii amator esto
XXIV. Nullum contemnas.
XXV. Majorem natu venerare; adolescentiorem, si sapiens fuerit, ut senem honora.
XXVI. Lauda veritatem, et quae animae prosint discere elabora.
XXVII. De amicis bene opinare.
XXVIII. Inimicos noli exasperare: utilius est enim eos amicos facere, quam inimicos habere,
XXIX. Cum justis hominibus loquere.
XXX. Filios tuos bene educa.
(0845D)
XXXI. Simplicibus inserere.
XXXII. Misericordiam faciens noli contristari, nec dubitare.
XXXIII. Quod daturus es, ex animo da, quia futura ignoras.
XXXIV. Misericordia et veritas non desint tibi, et charitas; et haec bona cooperient multitudinem peccatorum.
XXXV. Nemini opprobrium dixeris.
XXXVI. Animaequus, et suavis, et continens esto.
XXXVII. Iram fuge, mater est enim peccati.
XXXVIII. Justitiam operare in judicio.
XXXIX. Servos dilige.
XL. De nullo malum loquaris.
XLI. Testimonium in tempore opportuno verum dic.
(0846A)
XLII. Simultates odio habe.
XLIII. Litigantes concorda.
XLIV. Mala quae tibi accesserint, patienter sustine.
XLV. Juste judica; memineris enim te hominem esse.
XLVI. De rebus nonnullis noli anxius esse: sapiens homo cito non conturbatur.
(0846B)
XLVII. Cum nullo litiges.
XLVIII. Linguam bonae famae habe.
XLIX. Sectare silentium, quia absque poenitentia est: tumultum poenitentia subsequitur.
L. Inimicitias dissolve.
LI. Noli incredulus esse; et elabora in bono non esse jactantior.
LII. Inanem gloriam fuge.
LIII. Tuis mansuetus esto, et extraneis necessarius.
LIV. Concupiscentias animi tui vince.
LV. Amicos noli cito comparare; quos autem comparaveris, noli cito reprobare.
LVI. Peccantium curam habere noli: nihil enim tibi proderit.
(0846C)
LXI.Differentiam habe inter bonum et malum, et manifestum apud te sit inter justum et injustum; injustitiae enim opera haec sunt: odium, fornicatio, furtum, rapacitas, veneficia, mendacium, falsum testimonium, cupiditas, detractio, dolus, superbia, malitia, temeritas, improbitas, jactantia, contentio, simulatio, maliloquium, amor pecuniae, impietas et omne quod alienat a doctrina Dei. Justitiae autem
LVII. Brutis sapientiam ne dederis; postea enim persequentur te.
LVIII. Sacramenta Dei non nisi dignis aperias.
LIX. Imprudentium primatum ne eligas, ne dux daemonum efficiaris.
LX. Contra legem Dei nihil agas.
(0846D)
LXVII.Cum conscientia mala noli accedere ad orationem;
opera sunt haec: semper Deo gratias agere, Dei cultores amare, nemini nocere, nec contristare quemquam, pudice vivere, misericordem esse, proximum suum sicut se ipsum diligere, esurientes saturare, sitientibus potum dare, nudos vestire, hospitalem esse et humanum et indigentibus tribuere cum hilaritate.
LXII. Noli esse amarus his qui in tristitia sunt.
LXIII. Omne quod pertinet ad justitiam fac.
LXIV. Leges hominum ut homo utere, et legem Dei ut Dei.
LXV. Noli invidere bono; non enim immortalis es.
LXVI. Sicut lucerna ardens ita esto, et angelus Dei vocaberis.
(0847A)
LXXIV.Injuriam facienti noli consentire, ne sicut
condemnaberis enim per tuam conscientiam. Confessio peccati initium est salutis.
LXVIII. Supplex esto Deo semper, et sic age ut irreprehensibilis habearis.
LXIX. Neminem male loqui permittas, ne ut fautor injustitiae habearis.
LXX. Absentem noli condemnare; praesentem juste accipe.
LXXI. Ex argumentis noli condemnare, ne et tu condemneris, quia displicent Deo talia: et quomodo vis videri agere, sic judica.
LXXII. Mulierem in testimonium noli recipere.
LXXIII. Omne peccatum indulge, praeter homicidium et adulterium.
(0847B)
LXXVII.Facies seniorum semper inquire, ut instruaris
adjutor injustitiae puniaris: quem vero reprobaveris, sit tibi quasi ignarus.
LXXV. Servos ut filios enutri; apud Dominum enim aequales sunt, quia personas non accipit.
LXXVI. Super mensuram nihil feceris, et superbis noli conjungi, ne amicus injustitiae habearis.
(0848A)
LXXXI.Adorans Dominum secreto adora, et noli notabilem locum eligere: ubique enim est Deus, et
verbis eorum: sapientum enim sensus pleni sunt fructibus vitae.
LXXVIII. Ducem vitae tuae ut Deum habe, a Deo enim tibi missus est ut salveris: et in omni substantia tua participem eum habe; qui enim in divinis te comparticipat, debet in humanis particeps esse.
LXXIX. Misero noli exprobrare, ne et tu exprobrabilis efficiaris: circa omnes enim judicium Dei est, et ut justum est judicat.
LXXX. Misericordiam faciens absconse facito, et non confundes personam tuam. Si facis ut ab aliis publice videaris, et ut magnificeris ab hominibus, nihil tibi proderit.
(0848B)
ubicumque invocatus fuerit, adest. Quotidie autem illi gratias age, vigilans et dormiens, ut propitium eum habeas, et desideria tua impleat. Et orans, noli multum loqui, ne stulto similis habearis; scit enim Deus petitiones tuas ante quam petas, et quae cogitas non ignorat.