Jump to content

Doctrina atque tractatus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Doctrina atque tractatus
Hieronymi versio Latina
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Doctrina atque tractatus (Orsiesius), J. P. Migne

Doctrina atque tractatus (0453A)

I. Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipe, et intellige prudentiam. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena; commaculatus es cum mortuis; comparatus es cum his qui in inferno sunt, et dereliquisti fontem sapientiae. Per viam Dei si ambulasses, forsitan habitaveris in pace. Disce ergo, ait, ubi est prudentia tua, ubi est fortitudo gloriae atque virtutis, ubi est intelligentia, ubi lex oculorum, et pax. Qui invenit locum ejus, et quis ingressus est ad thesauros illius (Bar. III)? Haec loquebatur Baruch propter eos qui in terram Babylonis et inimicorum suorum ducti sunt in captivitatem, quia noluerunt prophetarum suscipere mandata, et obliti sunt legis Dei, quae data est per Moysen. Idcirco induxit Deus super eos poenas atque (0453B)supplicia, et captivitatis subdidit jugo: erudiens ergo eos ut suos, et quasi pater filios emendans, nolensque perire correctos, sed salvare cupiens per poenitentiam.

II. Unde et nos apostolicorum debemus meminisse verborum, qui ait: Si naturatibus ramis non pepercit, nec nobis parcet (Rom. XI), et Dei praecepta complere negligimus? Haec omnia in figuris contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Et illi quidem de urbe Judae translati sunt in urbem Chaldaeorum, in terris mutantes loca: nos autem si Deus viderit negligentes, in futuro saeculo amittemus civitatem nostram; et laetitiam deserentes, trademus poenarum captivitati, perdemusque gaudium (0453C)sempiternum, quod patres nostri et fratres labore instabili repererunt.

III. Igitur non nos vincat oblivio, nec patientiam Dei existimemus ignorantiam, qui idcirco sustenta et differt, ut ad meliora conversi cruciatibus non (0454A)tradamur. Quando peccamus, non putemus Deum consentire nostris peccatis, quia non statim vindicat; sed illud cogitemus, quod cito exeuntes de saeculo separabimur in futuro a Patribus et fratribus nostris, qui locum victoriae possident. Quem et nos habebimus, si illorum voluerimus calcare vestigia, et illud attendere, quod apostolus Paulus hic quoque sanctos a peccatoribus separat, et tradit delinquentes in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). Beatus homo qui timet Dominum, et quem corripit ut emendetur, et legem suam docet eum, ut ambulet in mandatis ejus omnibus diebus vitae suae; qui non murmurat pro peccato suo.

IV. Itaque et nos scrutemur vias nostras, et gressus proprios dijudicemus; revertamurque ad Dominum, (0454B)et levemus cum manibus nostris corda nostra in excelsum et in coelum: ut in die judicii adjutor noster sit, et non confundamur cum loquimur inimicis nostris in porta, sed magis digni simus illud audire: Aperite portas, ut ingrediatur populus qui custodit justitiam et veritatem (Judit. XV). Cui veritas cordi est, et qui possidet pacem, dicere potest: Quia in te speravimus, Domine, in aeternum. Recordemur Domini, et Hierusalem ascendat super cor nostrum. Ne obliviscamur illius hominis, de quo scriptum est: Benedictus homo qui confidit in Domino, cujus est spes in eo. Erit quasi lignum fructiferum juxta aquas, et ad humorem mittit radices suas: non timebit, cum aestus advenerit, habebitque frondentes ramos, et in tempore siccitatis virebit, poma sollicita (0454C)germinans. Grave cor in omnibus, et homo est, et quis cognoscit eum? Ergo Dominus scrutans corda et renes, ut reddam unicuique secundum vias suas (Jer. XVII).

V. Meminerimus nostri, nec contemnamus delicta quae fecimus; et singula mandata Patris nostri (0455A)et eorum qui nos docuerunt, corde sollicito pertractemus: non solum credentes in Christo, sed et pro ipso patientes, et scientes illud de quo dicitur: Spiritus vultus nostri Christus Dominus (Thren. IV). Et alibi: Lucerna pedibus meis lex tua, et lumen semitis meis. Et iterum: Eloquium Domini vivificavit me, et, Lex Domini immaculata, convertens animas. Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos (Psalm. CXVIII). Et Apostolus, Lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII). Quae omnia intelligentes, digni erimus audire: Cum ceciderit justus non allidetur, quia Dominus sustentat manum illius (Psalm. XXXVI). Et iterum: Septies cadet justus, et resurget (I Petr. III).

VI. Nunc ergo, fratres, Deo agente patienter, et (0455B)nos ad poenitentiam provocante, de gravi somno evigilemus, quia adversarius noster quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), cui acriter resistendum est, et sciendum eadem etiam certamina nostris evenisse majoribus. Non deficiamus laborantes jacientesque virtutum semina, ut in futuro gaudia metere possimus, audiamusque Paulum docentem: Tu autem qui servasti doctrinam, eruditionem, studium, patientiam, persecutionem, et sanctorum exempla sectantes permaneamus in eo quod coepimus, habentes principem et perfectorem Jesum. Intelligamus comam capitis nostri in via, ut sit unguentum in barba nostra, ut ad oram perveniat vestimenti, ut possimus implere universa, quae scripta sunt (Psalm. CXXXII).(0455C)

VII. Quapropter, o duces et praepositi monasteriorum ac domorum, quibus crediti sunt homines, et apud quos inveniuntur T, sive E, sive A, ut in commune dicam, quibus crediti sunt homines, singuli cum turmis suis exspectent Salvatoris adventum, ut conspectui illius ornatum armis exercitum praeparent. Ne refrigeretis eos in carnalibus, et spiritalia non tribuatis alimenta. Aut rursum doceatis spiritalia, et in carnalibus affligatis, in escis videlicet atque vestitu. Sed et spiritales et carnales cibos pariter tribuite, et nullam detis eis occasionem negligentiae. Aut quae est ista justitia, ut fratres labore affligamus, et ipsi otio vacemus? aut eis jugum imponamus, quod ipsi ferre non possumus. Legimus in Evangelio: Qua mensura mensi fueritis remetietur (0455D)vobis (Matth. VII). Unde et laborem et refrigeria cum ipsis habeamus communia, nec discipulos servos putemus, et illorum tribulatio sit nostra laetitia; ne evangelicus nos cum Pharisaeis corripiat: Vae vobis legisperitis, qui ligatis onera importabilia, et imponitis ea super humeros hominum, et ipsi ne digito quidem audetis attingere (Matth. XXIII).

VIII. Sunt aliqui attendentes semetipsos, ut viventes juxta mandatum Dei sibi loquuntur, et dicunt: Quid mihi est cum aliis? Ego vero ut serviam Deo, et mandata ejus impleam, non ad me pertinet quid alii faciant. Hoc Ezechiel corripit dicens: O pastores Israel, nunquid semetipsos pascunt pastores? nonne oves pascunt? Ecce lac comedistis, et lanis operimini, (0456A)quod pingue est non immolastis, et quod infirmum est non confortastis; quod fractum est non ligastis; quod errabat non reduxistis; quod perierat non quaesistis; quod forte erat fecistis labore deficere, et dispersistis oves meas, eo quod non haberent pastores (Ezech. XXXIV). Propterea ipse Dominus veniet cum senioribus et principibus suis, et complebitur illud in nobis: Exactores vestri depraedantur vos, et qui repetunt, errare vos faciunt (Isai. III). Quin magis audire debemus: Beata terra, cujus rex filius: ingenui et principes tui in tempore comedunt in fortitudine, et non confundentur (Eccl. X).

IX. Ideo, o homo, usque ad unam animam, quae tibi credita est, monere non cesses et docere quae sancta sunt, et teipsum bonorum operum praebere exemplum, (0456B)et cavere quam maxime, ne alterum ames et alterum oderis, sed et cunctis exhibeas aequalitatem: ne forte quem tu diligis Deus oderit, et quem tu oderis Deus diligat. Nulli erranti pro amicitia consentias, et alterum premas, et alterum subleves, et pereat labor tuus. Sedentes in locis humilioribus, in quibus Pater noster praecipit penitus non sedendum, caveant praepositi domorum, ne forsitan quilibet unus ex fratribus praeposito injuriam fecerit, et iratus ille discernat ac dicat: Quid causae habeo ad hominem contemptorem? Faciat quod vult, ad me non pertinet; nec eum moneo, nec errantem corrigo, sive salvetur, sive pereat, ad me non pertinet. O homo, quid haec loqueris? Intellige quo furore supereris et odium occupavit cor tuum, ut magis tuo vitio quam (0456C)suo peccato frater pereat; cui debes ignoscere, et eum suscipere poenitentem, ut possis illud evangelicum dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Si ergo vis ut Deus peccata tua tibi dimittat, et tu dimitte fratri tuo quidquid illud est quod in te peccavit, memor illius praecepti: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo (Luc. XI). Et Salomonis monentis: Suscita civem tuum pro quo spopondisti (Prov. VI). Et iterum: Ne cesses erudire parvulum, si enim virga percusseris eum, non morietur (Prov. XXIII). Moysen quoque ausculta dicentem: Correptione corripies proximum tuum, ne habeas peccatum pro eo (Levit. XIX). Ne eveniat rursum illud Salomonis: Qui non praedicit filio, ut se custodiat (0456D)a perditionibus, velociter dissolvetur (Prov. XIX).

X. Omnes quibus fratrum cura commissa est, parent se adventui Salvatoris et formidoloso tribunali ejus. Si enim pro se ipso reddere rationem plenum est discriminis ac timoris, et quanto magis pro alterius culpa subire cruciatum, et incidere in manus Dei viventis? Nec possumus obtendere ignorantiam, cum scriptum sit: Omne factum Deus adducet in judicio, in omnibus quae neglecta sunt, sive bonum, sive malum (Eccl. XII). Et in Apostolo legimus: Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut unusquisque recipiat pro eo quod operatus est, sive bonum, sive malum (II Cor. V). Isaias quoque diem constitutam significat, in qua judicaturus sit Deus orbem terrae in justitia, dicens: Ecce dies Domini insanabilis (0457A)venit furoris et irae, ut ponat orbem terrae in deserto, et perdat peccatores de eo (Isai. III). Scimus quia omnia quae in lege scripta sunt, et prophetarum nobis vaticinia praedixerunt, sanctus quoque Pater noster erudivit, nos esse retinendos et reddituros rationem de singulis, quare non fecerimus ea, aut negligentius fecerimus. Loquitur enim cui traditum est a Patre omne judicium, et veritas erudit veritatem: Non putetis quia ego accuso vos ad Patrem; est qui vos accuset Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. IV).

XI. Ex quibus omnibus discimus, quod oporteat nos stare ante tribunal Christi, et de singulis non solum operibus, sed et cogitationibus judicari: et post rationem vitae nostrae, etiam pro aliis qui nobis (0457B)crediti sint reddituros esse similiter rationem. Et hoc non solum de Praepositis domorum audiendum est, sed et de monasteriorum principibus, et de singulis fratribus qui reputantur in plebem: quia omnes invicem debent sua onera portare, ut adimpleant legem Christi (Gal. VI), et audiant Apostolum scribentem ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et professionem falsi nominis scientiae (I Tim. VI). Et nos habemus depositum a Deo traditum, conversatione fratrum, pro quibus laborantes et exspectamus futura praemia: ne forsitan dicatur et nobis: Dimitte populum istum, ut abeat (Exod. V); et traditiones Patris nostri deserentibus ingeratur: Qui habent legem non noverunt me, pastores egerunt impie in me (0457C)(Jer. II). Unde alios corripit dicens: Ego dedi haereditatem meam in manu tua, tu autem non dedisti ullam misericordiam: senes aggravasti jugo (Isai. XLVII). Quod et nos non solum audire, verum etiam intelligere necesse est: qui enim ignorat ignorabitur. Et in alio loco scriptum est: Quia tu scientiam meam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi (Oseae IV).

XII. Itaque, fratres charissimi, qui coenobiorum vitam et praecepta sectamini, state in arrepto semel proposito, et implete opus Dei, ut Pater, qui primus instituit coenobia gaudens pro nobis loquatur ad Dominum: Sicut tradidi eis, sic vivunt. Quod idem et Apostolus adhuc in corpore constitutus loquebatur: (0457D)Laudo autem vos, quod in omnibus meministis mei, et sicut tradidi vobis traditiones meas custodistis (I Cor. XI).

XIII. Et vos ergo monasteriorum principes, esstote solliciti, et adhibete omnem curam pro fratribus cum timore et justitia Dei: nec abutamini potestate in supplicia, sed exemplum praebete vos cunctis et subdito gregi; sicut et Dominus noster in omnibus exemplum se praebuit, qui posuit quasi oves familias: ut misereamini gregi vobis credito, et memineritis apostolicae sententiae, in qua ait: Nihil subtraxi, ut non annuntiarem vobis omnem voluntatem Dei. Et iterum: Non cessavi deprecando unumquemque vestrum, et docendo vos publice (Act. XX). Videte quanta viscera et quanta misericordia fuerint (0458A)in homine Dei, qui non solum sollicitus est pro omnibus ecclesiis, sed languet cum languentibus, et omnium sustinet passiones. Caveamus, ne per nostram negligentiam aliquis scandalizetur, et corruat, et obliviscamur verborum Domini Salvatoris, qui in Evangelio loquitur: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Joan. XVII). Nullam animam contemnamus, ne quisque per nostram duritiem pereat. Si enim aliquis propter nos fuerit mortuus, anima nostra pro illius anima tenebitur in reatu. Quod quidem et Pater noster indesinenter nobis solebat inculcare, et monebat, ne illud eloquium impleretur in nobis: Singuli opprimunt proximum suum: et iterum: Si invicem mordetis et devoratis, videte ne adinvicem consumamini (Gal. V). Ex quo (0458B)apparet quod qui alterius servat animam, custos animae suae sit.

XIV. Sed et vos qui secundi estis monasterii, primos vos exhibete virtutibus, ne quis vitio vestro pereat. Ne incurratis in illud opprobrium in quod incurrit ille qui comedit et bibit cum ebriis, et non dedit in tempore suo conservis cibaria: Et veniet Dominus in die qua non sperat, et in hora qua nescit, ut dividat eum, et ponat partem ejus cum hypocritis, ubi fletus et stridor est dentium (Matth. XXIV). Ne quos apprehendat e vobis similis condemnatio, sed cum tempora venerint refrigerii mereamur audire: Euge, serve bone et fidelis: quia super modicum fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium (0458C)Domini tui (Luc. XIX). XV. Vos quoque Praepositi domorum singularum, parati estote ad respondendum omnibus qui a vobis exigunt rationem super ea fide quae in vobis est. Monete eos qui inordinati sunt; consolamini pusillanimes; sustinete infirmos; patienter agite ad omnes, et audite Apostolum monentem: Et, vos patres, nolite ad iram provocare filios vestros, sed enutrite illos in disciplina et admonitione Domini (Ephes. VI), et scitote quia cui plus datum est, plus quaeretur ab eo; et cui plus creditum est, amplius exigetur (Luc. XII). Nec tantum ea consideretis, quae vobis prosint, sed illa quae proximis, et impleatur in vobis Scriptura dicens: Quia vos sequimini unusquisque utilitatem domus suae, idcirco continebit coelum rorem suum, et terra non dabit fructus (0458D)suos, quoniam ingravastis contra me sermones vestros (Reg. I). Dicitur et alibi: Quia non fecistis uni ex minimis, nec mihi fecistis (Matth. XXV).

XVI. Saepius dicam, et eadem repetam: Cavete ne alios diligatis, et alios oderitis; ne hunc sustentetis, et illum negligatis; et cassus inveniatur labor vester, et omnis sudor pereat; et quando exieritis de corpore et de mundi hujus turbine liberati, portum vos putaveritis quietis intrare; tunc inveniatis injustitiae naufragia, et in qua mensura mensi estis, remetiatur vobis ab eo qui personas in judicio non accipit. Si quid mortale, aut aliquid turpitudinis ob negligentiam Praepositorum in domibus commissum fuerit, post illorum propria supplicia, Praepositus (0459A)quoque reus tenebitur criminis: quod nobis semper sanctae memoriae Pater noster solebat ingerere.

XVII. Quamobrem cum omni cautione et sollicitudine singuli commissum sibi gregem custodiant, et imitentur pastores de Evangelio, ad quos non dormientes, sed vigilantes venit Angelus Dei, et Salvatoris eis annuntiavit adventum (Luc. II). Qui et ipse loquitur: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: qui autem mercenarius est, non est pastor, cujus non sunt oves, videt lupum venientem, et dimittit gregem, et fugit, et lupus rapit eum, atque devastat, quia mercenarius est, et non ad eum pertinet de ovibus (Joan. XII). De bonis autem pastoribus Lucae scribit historia: Erant autem pastores observantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum; et (0459B)angelus Domini venit ad eos, et gloria Dei circumfulsit eos, et timuerunt timore magno; dixitque eis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia est hodie vobis natus Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. Et hujus rei signum erit vobis, invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio (Luc. II). Num illi soli eo tempore pascebant oves, et per desertum sequebantur gregem? Sed quia soli erant solliciti, et naturalem noctium somnum insidiantium luporum timor superabat, idcirco primi audire meruerunt, quod in vicino sit: at Hierosolyma dormiens ignorabat. Unde et David dicit: Ecce non dormiet, qui custodit Israel (Psal. LXX). Itaque et vos cum tremore et timore vigilate, operantes vestram salutem, (0459C)et scientes quod universitatis Dominus, per quem omnis caro receptura est quidquid operata est, post resurrectionem solis apostolis apparuit, et dixit apostolorum principi, Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Respondit ei: Domine, tu scis quia ego diligo te. Dicit ei Jesus: Pasce agnos meos. Dicit ei rursum secundo: Simon Joannis, diligis me? Respondit ei: Etiam, Domine, tu scis quia diligam te. Dicit ei: Pasce oves meas (Joan. XXI). Tertio praecepit ut pasceret oves: et in illo omnibus nobis hoc injunxit officium, ut diligenter pascamus oves Domini, et in die visitationis ejus pro labore ac custodia recipiamus, quae nobis in Evangelio promisit dicens? Pater, volo ut ibi sum ego, et isti sint mecum. Et iterum: Ubi ego sum, ubi et minister meus erit (0459D)(Joan. XII). Respiciamus ad promissa et ad praemia creduli, facilius omnem perferamus laborem, ambulantes sicut ambulavit ipse Dominus, qui promissor est praemiorum.

XVIII. Vos quoque qui secundi estis singularum domorum, humilitatem sectamini et modestiam, et singula praecepta majorum vitae communis normam putate, ut in illis conservandis vestras servetis animas, et similes sitis ei qui ait: Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII). Filius glorificet Patrem, et laetamini fructibus vestris: quia absque operibus et fructibus nullus Domini societate laetabitur: ut cum habueritis fructum in Domino, ipso haerede et cohaerede potiamini.(0460A)

XIX. Sed et vos omnes fratres, qui subjecti estis per ordinem liberae servitutis, habetote accinctos lumbos vestros, et ardentes lucernas in manibus, similes servorum qui exspectant dominum suum, quando revertatur de nuptiis, ut cum venerit, et pulsaverit, statim aperiant ei. Beati servi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes (Luc. XI). Sic et vobis fiet, si longus labor lassitudinem non operetur in vobis, vocabimini ad coeleste convivium et angeli ministrabunt vobis. Hae sunt repromissiones custodientium mandata Dei, et ista praemia futurorum, Gaudete in Domino; rursum dico, gaudete (Phil. IV). Subjecti Patribus cum omni obedientia; sine murmurationibus, et cogitationibus variis, simplicitatem animae ad bona opera perferentes, ut pleni virtutibus (0460B)et timore Dei, digni efficiamini adoptione Dei. Arripite scutum fidei, in quo possitis omnes sagittas diaboli ardentes restinguere, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). Audite Paulum loquentem: Filii, obedite parentibus (Col. III), et possidete salutem animarum vestrarum, per eos qui vobis praepositi sunt. Et in alio quoque loco scriptum est: Acquiescite principibus vestris et subjicimini, quia ipsi vigilant pro animabus vestris, rationem reddentes pro vobis (I Cor. III). Et semper illud timete, quod idem Apostolus loquitur: Templum Dei estis, et Spiritus Domini habitat in vobis. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (Ephes. IV). Et iterum: Nolite (0460C)contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis justi judicii (Ibid.).

XX. Servate pudicitiam corporis vestri, ut sitis hortus conclusus, fons signatus (Cant. VI). Qui enim natus ex Deo non peccat, quoniam semen illius in eo permanet (I Joan. III). Idem Joannes loquitur: Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, et sermo Dei in vobis permanet, et vicistis malignum (I Joan. II). Cum et vos viceritis inimicum, Deo vobis praebente auxilium, tunc et ipse dicet: Eruam eos de inferno, et redimam eos de morte. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, stimulus tuus (Oseae, XIII)? Si vero mortem devorabimus, superabimus eam, et dicetur nobis: Mors ei nequaquam dominabitur (0460D)(Rom. VI): quoniam mors, qua peccato mortui semel sumus, in nobis mortua est, et vita, qua in Christo vivimus, semper vivimus (Rom. VII). Qui enim in carne moritur, justificabitur a peccato. Nequaquam ultra vivamus in desideriis hominum, sed reliquam vitam in voluntate Dei expleamus. Qui timetis Dominum armate vos castitate, ut audire mereamini: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Ibid.). Et scitote quod perfectis perfecta tribuantur, et inanibus reddantur inania, juxta sermonem Evangelicum: Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod videbatur habere, auferetur ab eo (Marc. IV). Imitemur virgines sapientes, quae cum sponso thalamum ingredi meruerunt, quae habebant in vasis suis et lampadibus oleum bonorum operum. (0461A)Porro stultae virgines clausam thalami januam repererunt, quia ante nuptias parare sibi oleum noluerunt (Matth. XXV). Haec in figura contingebant illis; scripta sunt enim ad correctionem nostram (I Cor. X), ut evitemus vetera, et servemus praecepta sapientis, qui ait: Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, laetificabis cor meum, et commemorabunt labia mea sermones tuos (Prov. XXIII), si tamen recti fuerint. Et iterum: Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Dei esto tota die, et Dei cultum observa jugiter (Prov. XXIII).

XXI. Vigilemus attentius, et sciamus quod magnam nobis Deus praestiterit gratiam per Patrem nostrum Pachomium, ut renuntiaremus saeculo; et omnem sollicitudinem mundi, et curas rerum (0461B)saecularium pro nihilo poneremus. Quae nobis occasio relicta est, ut habeamus quidquam proprium a funiculo usque ad corrigendum calceamenti; cum habeamus Praepositos, qui pro nobis cum timore et tremore solliciti sunt tam in cibo, et vestitu, et corpusculi languore, si forte obvenerit, ut in nullo timeamus, et per occasionem carnis animae emolumenta perdamus? Liberi sumus, jugum de cervicibus nostris mundanae servitutis abjecimus; cur rursum volumus reverti ad vomitum nostrum, et aliquid habere unde solliciti simus, et quod perdere metuamus? Ad quos usus superfluum palliolum, aut epulae lautiores, aut melior lectus? cum omnia in commune sint praeparata, et nihil cruce Christi durius sit, juxta quam viventes Patres nostri aedificaverunt (0461C)nos super fundamentum apostolorum et prophetarum, et evangeliorum disciplinam, quae angulari continetur lapide Domino Jesu Christo (Ephes. II): quem sequentes de mortifera altitudine ad vitalem descendimus humilitatem, divitias paupertate mutantes, et delicias simplici cibo. XXII. Nolite, obsecro vos, oblivisci semel arrepti propositi, et traditiones Patris nostri scalas putemus ad coelorum regna tendentes. Ne desideretis quae ante calcastis. Sufficit nobis habere, quod homini satis est, duo levitonaria, et alium attritum, et palliolum lineum, duos cucullos, zonam lineam, gallicas, pellem, et virgam. Cui ministerium aliquod et dispensatio est credita monasterii, et si ex ea lucrum (0461D)faciat, scelus putetur, et sacrilegium quidquam ex ea contingere et in propriam vertere requiem, quasi despiciens eos qui non habent et felici paupertate sunt divites: ut non solum ipse perierit, sed et caeteros provocet ad pereundum. Et illi quidem qui incurvaverunt cervicem suam, et cum omni humilitate et afflictione lugentes atque plangentes in praesentiarum placuerunt Deo, cum de corpusculo isto exierint, ducentur, et accumbent cum sanctis patribus Abraham, Isaac, et Jacob, prophetis, et apostolis, et consolatione digna fruentur, sicut et Lazarus fruitus est in sinu Abraham. Qui autem vixerunt in coenobio, et de communi in suos aliquid averterunt usus, vae eis cum de corpore exieriat, dicetur illis: Mementote, quia recepistis bona in vita (0462A)vestra (Luc. XVI); fratribus laborantibus, et jejuniis et continentia, et incessabili labore sudantibus. Idcirco videte eos in gaudio atque laetitia, qui reliquerunt praesentem vitam, ut futuram consequerentur: vos autem in squalore ac tormentis, et miseria constitutos, quia noluistis evangelicum audire sermonem, et Isaiae contempsistis verba dicentis: Ecce qui serviunt mihi, comedent, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. Ecce qui serviunt mihi, exsultabunt, et vos clamabitis propter dolorem cordis vestri, et ob contritionem spiritus ejulabitis (Isai. LXV). Audistis omnes beatitudines Scripturarum, et noluistis suscipere disciplinam.

XXIII. Ideo, fratres, aequales simus, a minimo (0462B)usque ad maximum, tam dives quam pauper, concordia et humilitate perfecti, ut de vobis quoque possit dici: Qui multum, non abundavit; qui parum, non indiguit (II Cor. VIII). Ne quis suis provideat deliciis, cernens fratrem in paupertate et angustia constitutum, et dicatur ei illud propheticum: Nonne Deus unus creavit vos? Nonne Pater unus omnium vestrum? Quare dereliquistis unusquisque fratrem suum, ut abominabile facerent testamentum patrum vestrorum? Derelictus est Juda, sed abominatio facta est in Israel (Malac. II). Quapropter juxta illud quod Dominus atque Salvator praecepit apostolis dicens: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi vos: et in hoc scietis, quod vere discipuli mei estis (Joan. XIII); nos invicem amare (0462C)debemus, et ostendere, quod vere simus famuli Domini Jesu Christi, et filii Pachomii, et discipuli coenobiorum.

XXIV. Si Praepositus domus aliquem corripuerit ex fratribus qui sibi subjecti sunt, erudiens eum in timore Dei et cupiens ab errore corrigere, et alius voluerit pro eo loqui, et eum defendere, subvertens cor illius; qui hoc facit, peccat in suam animam, quia subvertit eum qui corrigi poterat, et consurgentem dejicit in terram, atque ad meliora tendentem mala persuasione decepit, errans ipse, et alios errare faciens. Huic illud aptabitur congruenter: Vae qui potum dat proximo suo subversionem turbidam, et inebrians eum (Habac. II). Vae qui errare (0462D)facit caecum in via (Deut. XXVII). Qui scandalizat quempiam de his, qui credunt Deo, expedit ei ut appendatur ei mola asinaria super collum ejus, et praecipitetur in mare (Matth. XVIII). Quia subvertit, ut diximus, sublevantem se, et obedientem transtulit ad superbiam, et eum qui in dulcedine charitatis poterat ambulare, convertit in amaritudinem; et subjectum legibus monasterii, malis consiliis depravavit, fecitque odisse eum, et contristari contra illum, qui eum docebat Domini disciplinam, lites ferens inter fratres atque discordias, et non timens illud quod scriptum est: Tu quis es, qui judicas alienum serrum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem, potens est autem dominus rursum statuere illum (Rom. XIV). Considera quid dixerit: Potens est (0463A)autem Dominus statuere illum. Non ille potens est, qui verba Domini praeterit.

XXV. Unde, fratres, magnopere devitemus alicujus mentem subvertere contra doctorem et monitorem suum; et meminerimus Scripturae dicentis: Libera cor tuum a malitia, ut salveris (Jer. IV). Nec pro obedientia superbiam et contumaciam in cordibus nostris invicem seminemus. Qui enim timet Dominum suum, si viderit fratrem suum errare et labi, magis debet monstrare quae sancta sunt, et rectum iter ostendere, ut cum omni castitate et tremore Dei incedens, illam Salomonis exsequatur sententiam: Libera eos qui ducuntur ad mortem, et redimere de interfectione non cesses (Prov. XXIII) Nec dicas, Nescio hunc. Scito quoniam Deus corda (0463B)omnium novit. Et Judas in Epistola loquitur sua: Et hos quidem de igne rapientes, et odio habentes commaculatam tunicam (Jud. I). Caveamus hujuscemodi vestimentum, et induamur potius armaturam Dei, ut possimus resistere contra insidias diaboli. Non est enim nobis pugna contra carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principatus, adversus rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI).


XXVI. Hoc quoque maxime providendum est, ne quis in alteram domum et in alterius cellulam commendet aliquid, et contra monasterii faciat disciplinam. Qui talis est, non est in numero fratrum, sed mercenarius et advena; nec Pascha Domini inter sanctos debet comedere, quia factus est lapis scandali (0463C)in monasterio, et de eo posset dici: Lapides de via mea projicite (Jer. XX). Si enim levitonaria nostra, quando lavamus, sicca non fuerint, usque ad vesperam non habemus potestatem apud nos tenere, damusque Praeposito cui crediti sumus, vel ei cui creditum est cellarium, ut deferat ad eum locum, ubi vestimenta pariter omnium reservantur, et mane nobis dantur, ut expandamus illa ad solem, et cum sicca fuerint, non apud nos tenemus, sed damus in commune servanda, juxta praecepta majorum; quanto magis ea quae proprie visus es possidere, si alteri commendaveris, aut in tua volueris esse potestate, peccas in monasterii disciplinam, et non intelligis Paulum tibi loquentem: Vos autem in libertatem vocati (0463D)estis, tantum ne libertate in occasionem carnis abutamini, sed charitate servite invicem (Gal. V). Et iterum: Dominus juxta est, nolite esse solliciti, sed estote in oratione intenti et deprecationibus (Phil. IV). Sciat quoque ille qui ab alio susceperit commendatum, et rem se arbitratur facere piam, ut fratrem refrigeret, quod peccet contra animam suam, subvertens regulam monasterii. O stulte, anima tua commissa est Praeposito tuo, et qui animam tuam corpusque custodit, indignus habebitur ut peritura conservet? Amemus justitiam, ut justificemur. Legimus enim: Misericordia occurrit his qui faciunt veritatem.

XXVII. Hoc quoque observandum est, ne quis stulta cogitatione deceptus, imo diaboli laqueis irretitus, (0464A)dicat in corde suo: Quando moriar, tunc dono fratribus quod habuero. O stultissime hominum, ubi hoc scriptum invenisti? Nonne omnes sancti servientes Deo statim omnem saeculi sarcinam deposuerunt? Nonne in Actibus apostolorum, omnia quae habebant ad pedes apostolorum deferebant (Act. IV)? Aut quomodo poteris mortuus justitiae induere vestimentum, qui illud vivus habere non meruisti? Quare oblitus es illud, quod scriptum est: Quod seminaverit homo, hoc et metet (Gal. VI); et, Unusquisque recipiet, juxta quod egit (Ephes. VI); et, Reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II); et iterum: Ego Dominus scrutans corda et probans renes, ut reddam unicuique juxta vias suas, et juxta fructum adinventionum ejus (Psal. LXI)? Quare nondum (0464B)versaris in vita, et in hoc corpusculo constitutus non audis David loquentem: Thesaurizat, et ignorat cui congregat ea (Psal. CXLV), et sermonem evangelicum, avarum corripientem: Stulte, hac nocte animam expetent a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII)? Et iterum: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Stulte, quare non vis audire Dominum cohortantem: Vade, et vende omnia quae habes et da pauperibus, et tolle crucem tuam, et veni, et sequere me (Matth. XIX)? Quod adolescens audiens conversus est retro; non enim erat rectum cor ipsius, et ideo non potuit gravem divitiarum sarcinam deponere. Habebat quidem voluntatem, et Scriptura testatur, perfectae vitae, et splendore virtutum trahebatur ad laudem; sed retrahebant eum (0464C)currentem divitiae, nec poterat Salvatoris audire doctrinam, quia adhuc de mundi deliciis cogitabat. Unde et Salvator loquitur: Difficile est eos, qui habent divitias, intrare in regna coelorum (Matth. XIX). Et iterum: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni est obediens, et contemnet alterum. Non potestis Deo servire et mammonae (Luc. VI). Pharisaei autem cum essent avari, haec audiebant et irridebant: quorum incredulitatem devitemus, nec irridemus eos qui nos provocant. Renuntiemus mundo, ut perfecti perfectum sequamur thesaurum. Quorum animam possidet avaritia, his videtur pro Christo stulta paupertas. Quaestus est magnus pietas cum sufficientia. (0464D)Nihil enim intulimus in hunc mundum, nec auferre quid possumus: habentes enim victum et vestitum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, in concupiscentias multas, quae sunt stultae et noxiae, et demergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum cupiditas (I Tim. VI).

XXVIII. Usque hodie Elias Israelem corripit dicens: Quousque claudicatis pede? Deus est, ite et sequimini eum (III Reg. XVIII). Et nobis loquitur: Si mandata sunt Dei, quae per Patrem nostrum tradidit nobis, et quae sequentes possumus pervenire ad regna coelorum, toto eadem desiderio compleamus: si autem sequimur cogitationes nostras, et ad aliud tendit animus, cur non errorem simpliciter (0465A)confitemur, et ostendimus nos esse quod videri erubescimus? Ne forte dicatur et nobis: Quare polluistis locum meum sanctum (Ezech. XXII)? Et, Ejiciam eos e domo mea (Oseae, IX). Siquidem conciliabula monachorum vere Dei domus est, et sanctorum vinea, sicut scriptum legimus: Vinea facta est Salomoni in loco, qui vocatur Beelamon, dedit eam custodibus, unusquisque affert pro fructibus ejus mille argenteos. Vinea mea in conspectu meo est, mille Salomoni, et ducenti his qui custodiunt fructum ejus (Cant. VIII). Nec igitur polluentes eam projiciamur, sicut in Evangelio legimus ejectos esse de templo, qui vendebant in eo oves et boves; nummularios quoque ingrediens Dominus atque Salvator, et faciens sibi flagellum de funiculis, ejecit e templo, (0465B)et fundens aera mensasque vendentium, et his qui vendebant columbas ait: Auferte haec omnia, et nolite facere domum Patris mei domum negotiatonis. Scriptum est enim: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Luc. XIX; Marc. XI). Et alibi: Propter vos nomen meum blasphematur in gentibus (Psal. LVI; Jer. VII).

XXIX. Obsecro vos, fratres, ne de nobis quoque dicatur: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est: an domos non habet, ut bibatis et comedatis? Nisi forte Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent; ad quos dicitur: Si quis esurit, domi comedat, ut non in judicium conveniatis (I Cor. XI). Non sit domus nostra vocis alienae, ne illud (0465C)nobis congruenter aptetur: Opera Aegypti non abstulerunt a se. Et iterum: In praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea contaminaverunt; propterea cum clamaverint ad me, ego non exaudiam eos (Ezech. XX). Non permaneamus in cordis duritia, et ad iracundiam provocemus Deum, et fiat inimicus noster, et dicat: Ego autem dabo eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivant (Ibid.); quia comederunt fructum mendacii, et adoraverunt opera manuum suarum, et repleta est terra eorum a principio augurio, ut terra alienigenarum.

XXX. Ne postquam renuntiaverimus saeculo, et coeperimus vexillum crucis sequi, iterum ad posteriora conversi, quaeramus refrigerium temporale, imitantes Ephraim dicentem: Dives factus sum, et (0465D)inveni refrigerium mihi (Oseae XII); ne audiamus illud, quod et ille meruit audire: Omnes labores illius non inveniuntur prae iniquitatibus, in quibus peccavit. Et ne illud impleatur in nobis: Coepistis spiritu, et nunc carne consummamini: tanta passi estis sine causa (Gal. III)? Et ille contra nos sermo dicatur: Lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; et manus populi dissolutae sunt, senes de porta quieverunt, electi a psalmis suis cessaverunt (Ezech. VII). Rursumque dicatur: Propter vos nomen meum blasphematur in gentibus (Rom. II): et contemptis institutionibus Patris nostri subrepat oblivio, mediatoremque Dei atque sanctorum nostro vitio negligamus.(0466A)

XXXI. Quis enim fructus, aut quod signum praeceptorum Dei inveniatur in nobis, aut in quo professionem impleamus arreptam? Nonne omnia dimisimus, et avaritiae subjacemus, et dicitur nobis: Unde bella, et pugnae (Jac. IV)? Nonne ex avaritia? Nam quia unusquisque quaerit utilitatem suam, non proximi, usque hodie vivens Ezechiel prophetali sermone nos corripit dicens: Negationes erant in te. Filius inhonorat patrem, et Pater exprobrat filio (Ezech. XXVII). Quid in die judicii respondebimus, aut quid in novissimo tempore pro defensione nostra poterimus obtendere? Haec omnia facta sunt nobis, quia Sacerdotes plauserunt manibus, et populus dilexit similiter. Quia sicut populus, sic sacerdos (Jer. V). Propterea reddam ei, inquit, secundum vias suas, et (0466B)cogitationes illius restituam ei (Oseae IV).

XXXII. Non de omnibus vobis haec loquor, sed de his qui majorum praecepta contemnunt; multoque melius erat illis ignorare viam justitiae, quam scientes reverti ab eo quod traditum est illis sancto mandato (II Petr. II). De hujuscemodi hominibus moerens Jeremias scribit: Defecerunt in lacrymis oculi mei, conturbatus est venter meus, effusa est in terra gloria mea, super contritione filiae populi mei; quia defecit parvulus et lactens in plateis civitatis. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis urbis, cum funderent animas suas in sinu matrum suarum (Thren. II). Scimus quod non in fortitudine equi velit Deus, neque in femoribus viri sibi complaceat (Psal. (0466C)CXLVI).(0466C)

XXXIII. Et idcirco revertamur ad Dominum Deum nostrum, ut quando oraverimus, exaudiat nos qui quotidie hortatur ut vacemus et cognoscamus eum. Et alibi loquitur: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et iterum: Revertimini ad me, filii recedentes, et ego dominabor vestri (Jer. III). Ezechiel similiter contestatur ac dicit: Quare moriemini, domus Israel? Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut revertatur de via mala sua, et vivat (Ezech. XVIII). Et clementissimus ac totius honitatis caput clamat in Evangelio ad nos Dominus atque testatur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis (0466D)requiem animabus vestris (Matth. XI). Consideremus quod bonitas Dei ad poenitentiam nos provocet, et sancti viri cohortantur ad salutem. Non induremus corda nostra, neque thesaurizemus iram nobis in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II); sed ex toto corde revertamur ad Dominum, et secundum Moysi verba memorantis: Si revertaris ad Dominum ex toto corde tuo, mundabit cor tuum, et cor seminis tui (Deut. XXX).

XXXIV. Laboremus sicut boni milites Christi, et observemus illud quod scriptum est: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei cui militat placeat (II Tim. II). Si autem quis et in agone (0467A)contendat, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus ejus participare. Scriptum est: Omnes populi ibunt unusquisque in viam suam. Nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur; ipsi impediti sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus (Psal. XIX).

XXXV. Qui ambulat in die, non impingit; qui autem in nocte graditur, impingit, quia lumen non est in eo (Joan. XI). Nos autem, sicut dixit Apostolus, non sumus filii praevaricationis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae (Heb. X). Et alibi: Omnes, inquit, filii lucis estis, et filii Dei (I Thes. III). Non sumus filii noctis, neque tenebrarum. Si ergo sumus filii lucis, debemus scire quae lucis sunt, et (0467B)facere fructus luminis in omni opere bono: quod enim manifestatur, lux est. Si in toto corde revertamur ad Dominum, et in praeceptis sanctorum illius et Patris nostri simplici corde conversamur, abundabimus in omni opere bono. Quod si superemur carnis voluptatibus, in die quasi in media nocte parietem palpabimus: et non inveniemus viam civitatis et habitaculi nostri, de quo dicitur: Esurientium et sitientium anima deficit (Psalm. CVI); quia contempserunt legem sibi a Deo traditam, et vocem prophetarum non audierunt: et idcirco non potuerunt ad promissam requiem pervenire.

XXXVI. Vigilemus et attenti simus: si enim naturalibus non pepercit, nec nobis parcet. Non de cunctis, sed de negligentibus loquor, quibus jure (0467C)aptabitur illa deploratio: Vae eis qui recesserunt a me. Manifesti sunt, quia impie egerunt in me, quia dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi contritos lacus, qui non possunt aquam continere (Jer. II). Et quia non audierunt judices ejus, audiant dicentem Deum: Constitui super vos speculatores. Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus (Jer. II). Unde ista incredulitas? Nonne ex eo quia alienos cognoverunt, et non adversati sunt? Loquitur et alibi Spiritus sanctus per prophetam: Ego enim sum Deus Dominus tuus, qui formavi coelum, et creavi terram; cujus manus condiderunt omnem coeli militiam, et non ostendit ea tibi, ut ambulares post illam (Isai. XLV). Quod quidem et per Moysem praecepit, dicens: Non cum suspexeris coelum, et videris solem (0467D)et lunam ac stellas, et omne ornamentum coeli, errore coeli deceptus adores ea (Deut. IV). Ego sum Deus, qui eduxi te de terra Aegypti, et Deum extra me nescis, et qui salvos posset facere, non est praeter me. Ego sum, qui te pavi in solitudine, in terra inhabili, et impleti sunt saturitate, et elevata sunt corda eorum (Exod. XX). Idcirco obliti sunt mei, et ego tradam eos dispersioni in gentibus cunctis (Jer. IX).

XXXVII. Quae audientes quasi de somno expergiscamur, et praebeamus nos dignos Domini servituti, ut misereatur et dicat nobis: Invocate me, et ego exaudiam vos. Ipse enim ait: Qui dispersit Israel, congregavit eum. Et alibi: Non faciam, inquit, juxta iram furoris mei, nec sic relinquam, ut (0468A)deleam Ephraim. Et iterum: Non in aeternum puniam vos, nec semper irascar vobis. Spiritus enim a me egreditur, et omne quod spirat ego feci. Et in eodem loco jungit ac dicit: Dedi eis consolationem veram, pacem super pacem his qui erant prope et longe: dixitque Dominus: Sanabo eos (Jer. XXXI). Cujus ut plene misericordiam cognoscamus, Jeremiae sermone docet, dicens: Si elevatum fuerit coelum in sublime, et si humiliatum pavimentum terrae deorsum, ego non replebo gentem Israel pro omnibus quae fecerunt (Jer. III).

XXXVIII. Cumque tanta clementia sit Salvatoris Domini, et nos provocet ad salutem, convertamus corda nostra ad eum: Quia jam hora est, ut de somno evigilemus; nox praecessit, dies autem appropinquavit; (0468B)deponamus ergo opera tenebrarum, et in duamur arma lucis (Rom. XIII). Filioli mei, primum ex toto corde diligamus Deum, deinde nosmetipsos amemus mutuo, memores praeceptorum Dei Salvatoris, in quibus ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat pacem, ego do vobis. In his enim duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae (Joan. XIV).

XXXIX. Si quis in domo monasterii sub Praeposito manens, nulla re indigens quam in monasterio habere permissum est, et habet patrem fratremque et amicum charissimum, nihil ab eis penitus accipiat, non tunicam, non palliolum, non aliam quamlibet rem. Si autem comprobatum fuerit quod minus habeat de his quae praecepta sunt, culpa omnis (0468C)atque correctio ad Praepositum convertetur.

XL. Vos igitur qui estis principes monasteriorum, si quos aliqua re videritis indigere, et esse in angustia constitutos, nolite eos negligere, scientes vos reddituros rationem pro omni grege, super quem vos Spiritus sanctus constituit inspicere, et pascere Ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine (Act. XX). Propterea nos, qui fortiores sumus, debemus infirmitates invalidorum portare, et non nobismetipsis placere, sed proximo in bono ad aedificationem. Nam et Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Rom. XV). Et iterum: Non quaero, inquit, quod mihi expedit, sed quod omnibus, ut salvi fiant (I Cor. XX)(0468D)

XLI. Si autem Dominus ac Salvator noster ita praecipit, et sancti ita conversati sunt, patres quoque nostri ita nos docuerunt, consurgamus a somno, et quae sunt nobis praecepta faciamus. Quaecunque scripta sunt, ad nostram eruditionem scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV), et nullus nostrum causa sit erroris alieni, nec aemulemur eos qui prospere agunt in vita sua. Cum enim omnia necessaria carni fuerint consecuti, morientes nihil secum asportabunt. Filii saeculi hujus habent in hoc saeculo fiduciam, quoniam de mundo sunt, et mundus amat quod suum est. Qui autem filii Dei sunt, illius sermonis evangelici recordantur: Si mundus vos odit, scitote (0469A)quod me primum oderit (Joan. XV). Et iterum: Qui voluerit esse amicus hujus mundi, inimicus fiet Deo. Et rursum: Tribulationem habebitis: sed confidite, ego vici mundum. Et iterum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). De filiis autem noctis quid e contrario dicitur? Nonne illud? Vae vobis, divites, quoniam recepistis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis nunc, quia esurietis. Vae vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis ac flebitis (Luc. VI).

XLII. Quamobrem mundi amicitias devitemus, ut illud mereamur audire: Ad vesperam demorabitur (0469B)fletus, et ad matutinum laetitia. Audivit Dominus, et misertus est mei. Scidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Quis enim sanctorum non in luctu ac tristitia per mundi hujus transivit viam? Jeremias: Non sedi, inquit, cum consilio ludentium, sed tremebam a facie manus tuae. Solus sedebam, quoniam amaritudine repletus sum (Jer. XV). David quoque scribit: Quasi lugens ac moerens sic humiliabar (Psal. XXXIV). Quorum nos vestigiis insistentes intelligimus quod salus nostra in tempore tribulationis sit, et prophetae pollicitatio impleatur dicentis: Non relinguuntur, qui in angustia sunt usque ad tempus. Si ergo habet tempus tribulatio et angustia, et non erit sempiterna, seminemus in lacrymis, et metamus in gaudio, non deficientes; quod noverimus Dominum (0469C)de tentatione liberare cultores suos.

XLIII. Dominus pater noster est; Dominus judex noster est; Dominus princeps, Dominus rex noster; Dominus ipse nos salvabit; cujus praecepta si neglexerimus, permanebimus in angustia. Ipse enim dicit: Qui sequuntur me, possidebunt terram, et haereditabunt montem sanctum meum (Isai. LVII): quem et nos possidebimus, si impleamus legem ejus, et audiamus illud quod dicitur: Mundas facite in conspectu ejus vias vestras. Et iterum: Tollite offendicula de via populi mei. Et alibi: Ejicite de consilio pestilentem, et egredietur cum eo contentio (Jer. XV). Qui justum dicit injustum, et injustum judicat justum, uterque in conspectu Dei immundus est. Caveamus ne dicatur et de nobis: Filii alienati sunt ei (0469D)(Psal. XVII). Et illud: Filiae Sion elevatae sunt, et ambulaverunt in excelso collo, et in superbia oculorum, trahentes pedibus tunicas, et pedibus simul ludentes (Isai. III), et in correptione nostra rursum prophetalis sermo concordet, dicens: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion, plena judicio, in qua justitia dormit? Nunc autem latrones (Isai. I). Et: Populus intelligens commiscebatur meretrici. Tu ergo, Israel, ne ignoraberis (Oseae IV). Si vero divina meditemur, poterimus illud dicere, quod et David: Exsultabo super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII). Et: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (0470A)(Psal. CX). Et in alio loco: Non proposui ante oculos meos rem iniquam: facientes iniquitatem odio habui. Et non adhaesit mihi cor pravum, declinantes a me malignos non agnoscebam; detrahentem in absconso proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo et insatiabili corde cum hoc simul non edebam. Oculi mei super fideles terrae, ut facerem eos sedere mecum.

XLIV. Quorum omnium nos imitemur opera, ut sit in diebus nostris pax et justitia, et non nobis illud eveniat, quod alibi legimus: Super terra populi mei spinae et fenum consurgent (Isai. XXXII). Sed magis innovemus nobis novalia, et non seminemus super spinas. Cumque custodierimus quae mandata sunt nobis, manifesti erimus quod diligamus Deum, (0470B)sicut testatur et in alio loco Scriptura divina: Qui audit mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diliget me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et veniemus ego et Pater meus, et mansionem apud eum faciemus, et ostendam ei meipsum (Joan. XIV). Et, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. XV). Tollamus nobiscum multos sermones, et convertamur ad Dominum Deum nostrum, et dicamus ei: Potes dimittere peccata, ut accipiamus bona, et reddamus ei fructum labiorum nostrorum (Oseae XIV), et delectetur in nobis anima nostra.

XLV. Atque utinam poeniteat nos erroris et negligentiae, et conversi ad priora dicamus: Assur non salvabit nos; super equos non ascendemus; nec (0470C)jam dicemus: Dii nostri opera manuum nostrarum. Deus qui in te est miserebitur pupilli, sanabo habitacula eorum (Oseae XIV). Rursumque dicet de nobis: Diligam eos manifeste, et avertam iram meam ab eis. Ero quasi ros; Israel florebit ut lilium, et mittet radices suas quasi Libanus. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva fructifera, et odor ejus ut thuris. Revertentur et sedebunt unusquisque in tabernaculis suis, et vivent, et confirmabuntur frumento: florebit sicut vinea memoria eorum, sicut odor thuris Ephraim. Quid ei et idolis? Ego humiliabo eum, et confortabo eum. Ego ut juniperus condensa; ex me fructus ejus inventus est. Quis sapiens, et intelligit haec; aut intelligens, et cognoscit ista ( Ibid. )? Atque utinam et nos ex eo fructum afferre valeamus, sine quo nihil (0470D)boni operis fieri potest.

XLVI. Revertamur ad Dominum, ut de nobis quoque possit dicere: Peccatorum et iniquitatis eorum memor amplius non ero (Isai. XLIII). Non relinquamus legem Dei, quam Pater noster ab eo accipiens nobis tradidit, neque parvi ejus mandata pendamus; ne et super nos planctus ille dicatur: Quomodo obscuratum est aurum, et immutatum argentum bonum: effusi sunt lapides sancti in omni viarum principio (Thren. IV)? Nec post plurimos labores Patris nostri, quos pro salute nostra suscepit, seipsum exemplum virtutis tribuens, glorians de nobis, et apud sanctos loquens. Isti filii mei sunt, et populus meus filii mei, et non denegabunt; et post hujuscemodi testimonium (0471A)non perdamus fiduciam bonae conscientiae, spoliati vestibus quibus nos induit; et introducti ab eo in stadium, ut legitime certemus, non superemur ab inimicis nostris. Et postquam venerimus ad illud tempus quo egrediamur de corpore, ne inimici efficiamur Patris nostri thesauris servientes: ut qui jejuniis et afflictione corporis debuimus acquirere animae libertatem, carni et deliciis, et pulchrioribus vestimentis, stratisque mollioribus nos dedicemus, non solum ipsi pereuntes, sed et alios qui proficere potuerunt exemplo nostro ducentes ad ruinam, de quibus scriptum est: Non accepistis spiritum servitutis timorem (Rom. VIII), sed fortitudinis, et charitatis, et pudicitiae. Et: Cibus nos non commendat Deo. Neque enim si comederimus, abundabimus: nec si (0471B)non comederimus, indigebimus. Non est enim regnum Dei cibus et potus, sed justitia, gaudium, et pax in Spiritu sancto (Rom. XIV). Qui in hoc servit Christo, placet Deo, probatus est omnibus. Isaias quoque dicit: Qui exspectant Lominum, immutabunt virtutem, assument pennas ut aquilae; current, et laborabunt; gradientur, et non esurient (Isai. XL). Idcirco elevabit signum in gentes, et congregabit profugos Israel. Cito velociter venient: non esurient, neque dormitabunt. Non dormient, nec solvent zonas de lumbis suis, neque rumpentur in calceamentis eorum corrigiae. Quorum jacula acuta sunt, et intenti arcus; pedes equorum, ut petra fortissima: rotae curruum quasi tempestas; impetum facient ut leones, et aderant ut catuli leonum (Ibid. V).(0471C)

XLVII. Et nos igitur sanctorum imitatores simus, nec obliviscamur institutionis, qua nos erudivit Pater noster, dum adhuc esset in corpore. Ne exstinguamus lucernam ardentem, quam posuit super capita nostra. Ad cujus lumen hujus saeculi incedentes, meminerimus, quod per studium illius Deus nos in propriam familiam receperit, peregrenis hospitium tribuens, in maris turbinibus constitutis portum ostendens, panem in fame, umbram in aestu, vestimentum in nuditate; imperitos praeceptis spiritalibus erudivit; vitiis servientes castitate circumdedit; procul positos sibi junxit. Ne post illius dormitionem obliviscamur tantae bonitatis et beneficiorum immortalium, vertentes furorem in judicium, et fructum justitiae in amaritudinem, et loquatur contra (0471D)nos: Judicate inter me et vineam meam. Exspectavi ut faceret fructum, et fecit iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem (Isai. V); et veniat super nos illa maledictio, quam prophetalis sermo ille prosequitur, et quam omni studio fugere ac vitare debemus, sequentes conversationem eorum qui nos in Domino praecesserunt Patrum pariter ac fratrum: qui renuntiantes saeculo, et inoffenso ad Dominum pergentes gradu, nunc ejus haereditate potiuntur: quam vereor ne perdamus nostra desidia, et illud nobis propheticum aptetur, quod dictum est in Ephraim: Oleum in Aegyptum mercatur (Oseae XXII). Mixti sunt in gentibus, et didicerunt opera eorum (Psal. CV). Ne postquam vocati sumus in libertatem, (0472A)sicut scriptum est: Tollam vos unum de populo, et duos de familia, et inducam vos in Sion, et dabo vobis pastores secundum cor meum, qui pascant vos cum disciplina (Jer. III); resolvantur vincula charitatis, et dicatur de nobis: Filius glorificat patrem, et servus dominum suum. Si pater ego sum, ubi est gloria mea? Si Dominus, ubi est timor meus (Malach. I)?

XLVIII. Idcirco unusquisque nostrum clamat ad Dominum: Muri Sion deducant sicut torrentes iacrymas die ac nocte. Ne des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Surge, et lauda in nocte, in principio vigiliarum tuarum: effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini. Leva ad illum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in capite (0472B)universorum gressuum (Thren. II). Ne illud contra nos dicatur: Luxit et corruptus est orbis. Luxerunt excelsi terrae, et terra impie egit propter habitatores suos: dereliquerunt enim legem, et immutaverunt praecepta mea testamentum aeternum. Idcirco maledictio devorabit terram, quia peccaverunt habitatores ejus, et dereliquerunt homines pauci (Isai. XXIV). Ne et nostrum vinum lugeat et vinea, et ingemiscant, qui prius toto animo laetabantur, dicaturque de nobis: In domo insaniam confinxerunt, corrupti sunt sicut dies collis. Aut illud: Captio ex vobis est. Et, Dixistis enim, fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum (Isai. XXVIII). Quae verba vitantes, credimus magis, quod in tempore suo Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de (0472C)Israel, qui percutiet principes Moab, et filios Seth (Num. XXIV). Ut non sit in domo Israel stimulus furoris, et spina doloris (Ezech. XXVIII). Quia facta est Domino pars ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII). Et alibi loquitur Jeremias: Si cessaverit in conspectu meo lex ista, gens etiam Israel cessare poterit (Jer. XXXI). Et rursum: Dabo laborem eorum justis, et tastamentum aeternum ponam cum ipsis, et scietur in gentibus semen eorum, ac nepotes. Omnis, qui viderit eos, cognoscet, quia isti sunt semen a Domino benedictum, et gaudia perfruentur Domini (Isai. LXI).

XLIX. Et nos ergo scrutemur vias nostras, et gressus dijudicemus, et sequamur odorem scientiae: abscondentes semper verba ejus in cordibus nostris, (0472D)ut simus immaculati in via, et in lege Domini ambulemus. Non nos terreat fragilitas corporis, et longi temporis labor. Patres vestri ubi sunt, et Prophetae, ut scriptum est, nunquid aeternum vivent? Verba autem mea et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in Spiritu meo servis meis prophetis, qui fuerunt cum patribus vestris (Zach. I). Sentiamus ineffabilem clementiam Dei nostri, qui usque hodie ad poenitentiam nos hortatur, dicens: Nunquid qui cadet non resurget? aut qui aversatur, non revertetur? Quare aversatus est populus meus aversione impudenti, et obtinuerunt in voluptatibus suis, et noluerunt reverti (Jer. VIII)? Si reversi fuerimus ad eum, aedificabit nos Spiritu suo, juxta illud quod scriptum est: Aedificans (0473A)Hierusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit (Psal. CXLVI).

L. Quod autem nostri coetus et communio ex Deo sit, qua nos invicem copulamur, Apostolus nos docuit dicens: Bonorum operum communionis oblivisci nolite, talibus enim victimis placatur Deus (Hebr. XIII). In Actibus apostolorum quoque idem legimus: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nullus suum quid dicebat, sed erant eis universa communia. Et virtute magna dabant apostoli testimonium resurrectionis Domini Jesu (Act. IV). Et Psalmista in eadem verba consensit, dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Et nos in coenobiis commorantes, et nobis mutua charitate sociati, demus studium, (0473B)ut quomodo sanctorum Patrum in hac vita meruimus consortium, ita in futuro quoque participes eorum simus: scientes quod crux vitae nostrae doctrinaeque principium sit, et oporteat nos cum Christo pati, et nosse, quod absque tribulationibus et angustiis nullus victoriam consequatur. Beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, coronam vitae accipiet (Jac. IV). Et iterum: Laboravit in saeculum, et vivet in aeternum. Si tamen compatimur, ut et glorificemur. Aestimo, inquit, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Et alibi scriptum est: Existimavi, ut cognoscerem hoc, labor est in conspectu meo (Psal. LXXII). Et iterum: Ego laboravi sequens te, et diem hominum non consideravi (0473C)(Jer. XVII). Et alio loco: Multae tribulationes justorum, et ex omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII). Et Dominus noster loquitur in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Et alibi: Hic est liber mandatorum, et lex scripta in sempiternum. Omnes qui observaverint eam, vivent; qui autem dereliquerint, morientur. Revertere, Jacob, et apprehende eum; ambula in splendore luminis ejus, et non des alteri gloriam tuam, et ea quae conducunt tibi, genti alienae. Beati sumus, Israel, quia placita Deo nostro nota sunt nobis. Confide, popule meus, memoriabilis Israel (Baruch. IV). Et iterum Isaias loquitur: Laetare, Israel, et festum agite diem, omnes qui diligitis eum. Gaudete, qui confiditis in eo, ut fugatis, et impleamini ex uberibus consolationis (0473D)ejus (Isai. LXVI).

LI. Habeamus curam legendarum et discendarum Scripturarum, et in earum semper meditatione versemur, scientes scriptum: Ex fructu oris sui vir saturabitur, et merces labiorum ejus reddetur (Prov. XIII). Haec sunt quae nos ducunt ad aeternam vitam quae nobis tradidit Pater noster et jugiter meditanda praecepit; ut impleatur illud in nobis, quod scriptum est: Erunt haec verba, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo et in anima tua; docebis ea filios tuos, et loqueris in eis sedens in domo, et ambulans in via, et accubans, atque consurgens. Scribe ea pro signo in manu tua, et erunt immobilia ante oculos tuos. Scribes quoque ea in postibus domuum tuarum, (0474A)et in liminibus, ut discatis timere Dominum cunctis diebus quibus vivitis (Deut. XI). Salomon quoque ipsum significans dicit: Scribe ea in latitudine cordis tui (Prov. III).

LII. Considerate quantis testimoniis ad meditationem sacrarum Scripturarum nos sermo Domini cohortetur, ut quae ore volvimus, corde possideamus. Bonum est homini, cum levaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quoniam levabit super se jugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis, quoniam non semper abjiciet Dominus (Thren. III). Et alibi scriptum est: Recordatus sum misericordiae infantiae tuae. Et iterum: Laetare, juvenis, in adolescentia tua, et exsultet cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui (0474B)absque macula, et in conspectu oculorum tuorum, et scito quoniam in omnibus his adducat te Dominus in judicio. Aufer furorem a corde tuo, et malitiam a carne tua, quoniam adolescentia et stultitia vanitas est (Eccl. XI). Et, Memento creatoris tui in diebus adolescentiae tuae, donec veniant dies pessimi, et occupent anni, in quibus dices: Non est mihi in eis voluntas; donec obtenebrescat sol, et lux, et luna, et stellae, et convertantur nubes post pluviam. In die qua movebuntur custodes domus, et subvertentur viri virtutis, et cessent molentes, quia paucae factae sunt; et obscurabuntur, quae vident in foraminibus, et claudent vias in foro in infirmitate vocis molentis. Et exsurgent ad vocem passeris, et humiliabuntur omnes filii cantici. Et quidem ab alto aspicient, et pavores in via, et floreat (0474C)amygdalum, et ingrassetur locusta, et scindatur capparis. Quoniam abiit homo in domum saeculi sui, et gyraverunt in foro qui plangunt, quoadusque evertatur funiculus argenti, et conteratur monile auri, et confringatur hydria ad fontem, et impediatur rota super lacum, et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit eum (Ibid. XII). In Evangelio quoque scriptum est: Pueri, nunquid habetis pulmentum? Mittite in dexteram partem navis, et invenietis (Joan. XXI). Et iterum: Omnis puer ac juvenculus, qui nescit hodie bonum ac malum, ipsi intrabunt in terram bonam. Ac rursum: Omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum vocabitur (Exod. LIV). Et in Evangelio: Puer autem ibat, et crescebat, et proficiebat apud Deum et apud (0474D)homines (Luc. II). Jesus quoque minister Moysi juvenis erat, et non egrediebatur de tabernaculo Dei. Et de David scriptum legimus: Puer flavi coloris, elegantibus oculis (I Reg. XVI). Timotheus quoque adhuc puer et adolescens sacris litteris eruditus est, ut ad fidem Domini Salvatoris illarum semita perveniret. Et de Daniele, quia eruditus erat, scriptum legimus, quod vir desideriorum appellatus sit (Dan. X). Joseph quoque erat dilectissimus patri suo, quoniam ejus imperiis serviebat, et decem ac septem adhuc natus annos praecepta illius legem vitae suae arbitrabatur.

LIII. Et haec cuncta replicavi, ut sanctorum vitas considerantes, non circumferamur omni vento doctrinae (0475A)(Ephes. IV), sed laboremus, et eorum conversationem nostrae vitae propositum habeamus exemplum, ut simus populus Dei peculiaris. Nec contristemus Spiritum sanctum, in quo signati sumus in die redemptionis; ne illum exstinguamus in nobis: et prophetias non contemnamus; ne forsitan volenti Spiritui sancto habitare in nobis non demus locum. Nullum alium timeamus, praeter Deum, qui ultor et judex est operum singulorum, et cum sancto sanctus est, et cum viro innocente innocens (Psal. XVII); et dicit: Ego amantes me diligo, et qui me quaerent invenient gaudium (Prou. VIII). Et alibi loquitur: Si ambulaveritis contra me perversi, ego ambulabo contra vos perversus (Lev. XXVI).

LIV. Non irascamur invicem (Psal. IV): etiamsi (0475B)ira nos vicerit, non peccemus irati, solis occubitum poenitentia praeoccupantes (Matth. XVIII). Meminerimus esse praeceptum, quoties peccanti in nos ignoscere debemus, et munus nostrum relinquere ante altare: quod nequaquam suscipitur, si non fuerit reconciliatione placabile (Ibid. V): ut possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI). Et Apostolus praecepit: Si quis habet adversus aliquem querimoniam, sicut et Christus donavit nobis, sic facite (Col. V). Simus discipuli mansuetudinis sanctorum omnium, et praecipue David, de quo scriptum est: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI). Et Moysi, de quo legitur, quod fuerit mansuetus super omnem terram (Num. XII). Et Dominus (0475C)in Evangelio de mansuetis ac mitibus loquitur: Beati mansueti et mites corde, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Magnae sapientiae est, mansuetudinem possidere, et audire: Sapiens esto, fili, ut laetetur cor meum (Prov. X). Et iterum: Imitatores estote Dei, filii charissimi (Ephes. V). Et, Estote perfecti, sicut et Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Marc. V). Et alibi: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus (Lev. V).(0476A)

LV. Quae legentes testimonia, seminemus nobis justitiam, ut metamus fructum vitae. Illuminemus lucem scientiae, quia tempus est ut cognoscamus Deum, donec veniat fructus justitiae nobis. Ecce nunc tempus acceptabile, et dies salutis (II Cor. VI). Et vere, secundum quod scriptum est, Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Joanne in haec eadem concinente: Hoc praeceptum accepimus a Patre, ut diligatis invicem (Joan. XV). Et, Qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (II Joan. IV). Et, Non sicut Cain, qui ex maligno erat, occidit fratrem suum. Et quare occidit? quia opera ejus maligna erant; fratris autem ejus bona. Non admiremur, fratres, si oderit nos mundus: nos scimus, quia transivimus de morte ad vitam, eo quod diligamus fratres (I Joan. III). Ergo (0476B)diligamus nos mutuo.

LVI. Loquar aliud ad vos audentius, filii charissimi. Ex quo credidit mihi Deus conversationis vestrae et sanctae conversationis gregem, non cessavi lacrymis monere, et docere singulos, ut placeatis Deo; nec subtraxi aliquid, quod vobis utile sentiebam, ut dicerem: Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ejus, qui potest vos aedificare, et dare vobis haereditatem cum sanctis (Act. XX). Vigilate, omni studio curaque contendite, ne obliviscamini propositi vestri, sed implete quod vos scitis esse pollicitos. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae adest: qui certamen bonum ex parte certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi (0476C)Dominus in illa die justus judex: non solum mihi, sed et omnibus qui dilexerunt justitiam ejus (II Tim. IV), et omnia Patris mandata fecerunt. Finis verbi: omnia audi, Deum time, et mandata ejus custodi; quoniam omnis homo: universum opus Deus adducet in judicium, sive bonum, sive malum sit (Eccl. XII). Explicit doctrina sancti Orsiesii.