Documenta inter Commune Venetiarum et Commune Brixiae - Brixia, XIX Iulius 1287

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

XIX Iulius 1287

Hec est forma instrumenti de certis pactis super mercatenciis corditis et factis inter dominum ducem et Commune Venetiarum ex una parte et Comune Brixie ex altera ut inferius continetur.

In Dei nomine, amen, Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, indictionse quintadecima, die nonodecimo iulii.

Dominus Paulus Berardus, syndicus inclyti viri domini Joannis Danduli Dei gratia ducis et Comunis Venetiarum - ut patet publico instrumento scripto manu Grusmori de Maderno imperiali auctoritate notarii publici et ducatus Venetiarum scribe, die vicesimosesto maii 1287 in indictione quintadecima - ex una parte; et dominus Venturinus de Niccolinis, syndicus et procurator dominorum Guelfi de Filiis Odonibus potestatis, Guidonis de Guidonibus capitanei populi, Antianorum partis et populi et Comunis Brixie - ut patet publico instrumento facto manu Bonaventure de la Gaymare notarii proprii et dictatoris dicti domini potestatis, die veneris quarto mensis iulii millesimo supra scripto - nomine et vice Comunis Brixie ex altera, facierunt, approbaverunt et confirmaverunt infrascripta pacta et convenctiones et promiserunt vice et nomine dictorum Comunium ipsa pacta servare et servari facere et dare operam toto suo posse et bona fide ut dicta pacta serventur et manuteantur per ipsos dominos et ipsa Communia sub pena quingentarum librarum imperialum cuilibet parti contravenienti vel contrafacienti in quolibet infrascriptorum, et sub obligatione bonorum dictorum Communium.

Quorum pactorum et conventionum talis est tenor: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Videtur Communi Brixie infrascripta debere fieri, ad hoc ut strata Francischa ratificetur et currat per civitatem Brixie cum mercatenciis, personis et rebus de Venetiis, et per Mantuam et per Veronam usquc Brixiam et deinde usque Pergamum et ad alias civitates Lombardie et versus Franciam, et de illis cavitatibus versus Brixiam et de Brixia versus Mantuam et Veronam et Venetias.

I) In primis quod Commune Brixie faceat et teneat dictam stratam per cavitatem et totum suum districtum salvam et securam, et si aliquis in ipsa civitate seu districtu suo derobaretur eundo, stando val redeundo de die per solitas et rectas stratas euntes de civitate Brixie ad alias civitates Lombardiae, teneatur et debeat Commune Brixie sumarie et sine strepitu iudicii emendare vel emendari facere derobationem predictam infra unum mensem, faciendo de robatione saltem semiplenam probationem, dumtamen ille qui dixerit se derobatum, ut dictum est, vadat de die et sine fraude et non vadat solus.

II) Item quod datium seu tolomeum quod accipitur per Commune Brixie seu per officiales tolomei Comunis Brixie de mercatenciis seu rebus que nascuntur vel fiunt in cavitate vel districtu Brixiae, tam ad introitum quam ad exitum cavitatis ipsius, non diminuatur in aliquo, cum predicta semper ducantur et currant secundum voluntatem Communis Brixie.

III) Item quod de aliis mercatenciis forasteriis, que non nascuntur neque fiunt in civitate vel districtu Brixie, que ducerentur vel reducerentur per ipsam civitatem vel eius districtum per dictam stratam Franciscan vel per alias civitates, accipiatur tolomeum per Commune Brixie, salvo eo quod de sale infra dicetur, in hunc modum, videlicet quod tolomeum quod accipitur de ipsis mercatenciis ad introitum civitatis per Commune Brixie solvatur in integrum sine aliqua diminutione.

IV) Item quod plaustrum dictarum mercatenciarurn forensium et etiam salis destinetur per officiales tolomei et Communis Brixie solummodo quatuor somas, et pro quatuor somis tantum accipiatur tolomeum ad introitum et exitum civitates Brixie pro quolibet plaustro de mercatenciis predictis, quantecumque sint, dummodo in ipsis plaustris non commutator fraus. Et intelligatur vera plaustra que conducerentur de Mantua vel de Verona Brixiam vel Pergamum aut aliis locis Brixiam, aut de Brixia ad civitates predictas vel alias, sine mutatione. Si vero in eundo vel redeundo fieret mutatio, quia de pluribus plaustris facerent pauciora aut de paucioribus facerent plura ad fraudandum tolomeum Comunis Brixie, conductor perdat plaustra et boves et bestias cum quibus ducerentur vel portarentur mercatencie in quibus esset fraus commissa, et solvat datium seu tolomeum duplicatum.

V) Item quod quilibet volens conducere salem ad civitatem Brixiae et deinde ad alias civitates, possit hoc facere et conducere tam salem minutum quam grossum, dumtamen illum salem non expendat nec portet ad loca ad que portatur sal gabellae Comunis Brixiae, nec aliquid fiat de sale predicto in fraudem dicte gabelle, nec ducatur vel portetur per districtum Brixie per aliquam partem versus partes Vallis Camonicae inimicorum Communis Brixie. Salvo semper statuto gabellae C omunis Brixiae loquente de sale descarganda in salinis ipsius gabellae.

VI) Item quod quilibet conducens salem ad civitatem Brixie, grossum vel minutum, teneatur et debeat solvere Comuni Brixiae ad tolomeum officialibus ipsius Communis ad introitum civitatis Brixie pro quolibet plaustro salis, vero et non fraude facto, soldos quatuor imperialium pro exitu vero dicti salis nullum tolomeum solvere teneatur Comuni Brixie, salvo quod nullus possit conducere salem versus partes Isei nisi de sale gabellae Comunis Brixiae, et solvendo tolomeum quod accipitur per Commune Brixiae de dicto sale gabelle ad exitum civitatis sine aliqua diminutione.

VII) Item quod tolomeum, quod modo per Comune Brixie accipitur ab aliis mercatenciis foresteriis ad exitum portarum civitatis Brixie, limitatur usque ad dimidiam illius tolomei quod modo accipitur de predictis mercatenciis, salvo quod dictum est de sale, de quo non debet accipi tolomeum ad exitum civitatis.

VIII) Item quod provideatur, sicut Comuni Brixiae convenire videbitur, super diminuendis vel tollendis datiis vel pontaticis quae accipiuntur per aliquas singulares personas vel universitates aliquas in civitate vet districtu Brixiae.

IX) Item quod pro omnibus mercatenciis, quae introducuntur in civitatem Brixie causa exportandi ad dictas civitates vel loca, solvatur omnia tolomea seu datia ad introitum que solvi debetur per illas mercatencias tam ad introitum quam ad exitum, simul et semel.

X) Item quod [solvatur] omnia tolmea seu datia que solvi debent pro aliquibus mercatenciis que ducuntur in civitatem Brixie et in eodem loco, exceptis pontaticis.

XI) Item quod fratres sive officiales Comunis Brixiae, qui stant ad tolomeum, non faciant sigillum sive concessionem alicui de portando vel ducendo aliquam mercatenciam extra civitatem Brixie, nisi prius solvat sibi tolomeum vel datium ordinatum vel nisi ostendat sibi buletam aliorum officialium tolmei, sicut solutum fuit tolomeum vel datium exitus ad introitum dictarum mercatenciarum.

XII) Quae omnia et singula Comune Brixie intendit et vult facere et servare si taliter procuraretur et fiat quod tota strata Francisca vel pro maiori parte veniat et currat per civitatem Brixie et districtum salvo semper Comuni Brixie quod, si praedicta strata tota vel pro maiori parte non veniret et cursum haberet per cavitatem Brixie, aut si veniret et postea tolleretur vel venire cessaret, non vult se alligate vel teneri ad predicta in aliquo sed vult se reservare et tenere et in se reservat et tenet baylam et potestatem exigendi pro velle suo tolmea et datia sua et districtualium suorum, et faciendi pro suo velle de ipsis datiis et tolomeis praedictis vel aliquibus praedictorum non destantibus in aliquo; ita tamen quod, si contigeret quod dicta strata non currar, quod potestas et Commune Brixie debeant denuntiare domino duci Venetiarum, et post denuntiationem teneatur manutenere dictam stratam, ut dictum est, per duos menses. Et omnia et singula intelligantur et locum habeant tam in Venetis quam in omnibus aliis personis undecumque sint, exceptis malayardis is et confinatis et bannitis et inimicis Communis Brixie, secundum modum et formam suprascriptorum capitulorum.

XIII) Intendunt domini de Pallatio et domini Confolonerii diminuere sua datia quae consueverunt accipere, eodem modo et forma ut Comune Brixiae diminuit sua pro ratha, salvo quod, quotienscumque Commune Brixie auget sua datia vel ipsa restituat in pristinum statum, quod datia ipsorum dominorum de Pallatio et Confoloneriorum reducantur in pristinum statum.

XIV) Super facto pontium non intenditur ad presens, cum ipsum pedagium sit parvum et magne expense fiant in sustinendis pontibus.

Et de predictis partes voluerunt fieri unum et plura consimilia instrumenta per Bonaventuram delta Gaymara notarium proprium et dictatorem suprascripti domini potestatis, et per Paulettum Ioannis notarium infrascriptum. Actum in palatiuo populi Brixie, presentibus dominis Antonio de Filiis Odonibus milite suprascripti domini potestatis, dominis Alberto de Ugonibus, Sarasino de Lavellongo, Huigelmo qui dicitur Bazegus de Ugonibus, Feramundo della Ripa iudice, Bonincontro de Vicomanis et Lanfranco Balio testibus rogatis, coram nobile viro domino Guelpho de Filiis Odobonibus potestate et domino Francisco de Carnellis vicario nobilis viri domini Guidonis de Guidonibus capitanei populi Brixie propter eius absentiam.

Ego Paulettus notarius rogatus scripsi et publicavi.

Angelus de Miliis Comunis Brixie cancellarius ad fidem promissorum subscripsi.


Vide etiam
Fons
  • Luca Sandrini, I patti di Venezia con Brescia, 1991