Documenta varia (PL 080)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia (PL 080)
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

AucVar.DocVar 80 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. CARTA RESTAURATIONIS CAPITULI SANCTI STEPHANI. CARTA. (Scriptor:Hugo Chrisopolitanus)

Quoniam ignominiosum valde videtur inferiores corporis partes tegere praecipuis indumentis, superiores vero detecta superficie viles facere, operae pretium duxi totius corporis summam primum ornare, subsequentia vero dehinc condignis munire vestibus. Comperiat itaque fidelis Ecclesiae catholicae populus quod ego Hugo Chrisopolitanus Archiepiscopus, tum pro superni judicii dilectione, qua bonae voluntatis constat primordium: ipsius idemque timore, in quo sapientiae consistit initium, tum animae meae causa, nec non et praedecessoris mei domini Valcherii, qui me sacri baptismatis unda renovatum suscepit, omnique post dilectione sese in me contulit, quomodo partem ex his quae in meo habebantur dominio, quaeque ab alienis manibus acquirere valui, ecclesiae protomartyris Stephani, ejusdemque loci canonicis inibi degentibus et quotidie famulantibus, ad commune stipendium darem cogitans. Locus nempe ipse, qui cleri jam destitutus solamine, cuncto videlicet canonicorum coetu, beato Joanni evangelistae, sub Christo famulante regimine, importunum mihi visum est, totius archipraesulatus caput, quod pretiosissimo beati Stephani reliquiarum sublimatur munere, sancti Agapiti decoratur capite, plurimorumque sanctorum roboratur juvamine, oblivione contradictum quotidianis laudibus deficere, penuria denique communis sumptus fratres urgere. Disposui ergo canonicos ad loci praefati famulatum, qui sub norma religionis ecclesiasticae fraternam vitam ducentes, et inibi summo Regi beatoque protomartyri Stephano, ad laudem et gloriam sanctorum omnium, cum memoria nostri, praedecessorisque mei Valtherii, omniumque ibi requiescentium digna obsequia reddant.

Dedi autem ad communis mensae stipendia, quam in proprio possidebam dominio, ecclesiam unam, in honorem sancti Leodegarii dedicatam, in comitatu Portensi, in villa quae dicitur Villiacus [ Vieilley ] sitam, cum altari, omnibus appendiciis, vineis videlicet et campis. Contuli iterum illis ecclesiam unam in urbe constructam in sancti Quintini honorem, cui disposui ut ad eam pertineant archiepiscopi decimae et peregrinorum sepulturae. Dedi etiam eis aliam in honorem sancti Martini sacratam, in pago Varasco sitam, in villa quae nuncupatur Terceniacus [ Tarcenay ]; quae cum ab antiquis temporibus, ab archiepiscopo Berengario beato Stephano fuisset data; postea vero a successore suo Girfredo, per praestariam cuidam militi nomine Furcardo concessam, per multorum annorum curriculum ab haeredibus suis possessa, hanc denique a quodam clerico, nomine Rodulpho, qui tunc illi praeerat, labore et ingenio meo susceptam, cum altari et omnibus appendiciis, praescripti loci clero tradidi possidendam.

Molendinum quoque unum intra urbem nostram, situm ad radicem videlicet montis in parte occidentali, haud longe ab ecclesia beatae Mariae Jussani Monasterii, non navibus stabilitum, sed supra petram fundatum, de manibus supra nominati clerici susceptum, priori dono decrevi jungendum.

Tribui etiam campum unum meum in dominicatum, quem vulgari lingua condaminam vocant, [ Tenu en plain domaine ] undique monte flumineque circumceptum, qui quamvis spatiosa decoretur planitie, binarum tamen faucium ingressum vel exitum sui, angusto solummodo pandit juvamine, quarum una urbis aditum praestat facillime. [ Prairie de Vaux, ou le pré de la Tour. ]

Molendinum quoque unum, supra Lignonem fluvium, in villa quae dicitur Cussiacus, sub ponte videlicet quo flumen transmeatur situm, et naculum [ Droit de péage ] quod ibidem exigitur quando fluvius intumescit, cum omnibus suprascriptis praedictorum canonicorum subdidi dominio.

Unde ego Hugo archiepiscopus, in nomine Domini et totius coelestis Hierarchiae, moneo, et sicut habens potestatem ligandi, gladio pontificali interdixi, ne aliquis successorum meorum praesumat ullo modo, meique audeant infringere hoc donum. Si quis vero illud evertere voluerit, fiat sicut Madian, Sisara, Oreb, Zeb, etc., et sicut aliquis illorum qui beatum protomartyrem Stephanum, missilibus lapidibus, obruerunt, et sine poenitentia in sua incredulitate hominem exteriorem exuerunt.

Ut vero haec donatio in futurum firmius permaneat, manu propria firmavi, et sigilli mei impressione signavi.

Ego HUGO archiepiscopus manu propria firmavi. S. Gibuini archidiaconi et cantoris. S. Widonis archidiaconi. S. Raaldi archidiaconi. S. Manegaudi decani. S. Alberti abbatis. S. Husiconis canonici. S. Dudini canonici. S. Beroaldi casati. S. Warnerii casati. S. Rainerii vicecomitis. S. Thedorici cancellarii. S. Gotberti scriptoris, qui hanc cartam scripsit

Ego HUGO Lingonensis episcopus, manu propria hanc cartam firmavi; et ne aliquis hoc donum corrumpere tentet, gladio excommunicationis interdixi. Acta Vesuntii, Idus Aug. regn. Domino nostro Jesu Christo.

CARTA. (Scriptor:Leo Chrisopolitanus)

Leo episcopus, servus servorum Dei, Hugoni sacrae Chrysopolitanae Ecclesiae archiepiscopo, suisque successoribus in perpetuum Gratias agimus Deo et Domino nostro Jesu Christo, qui nullis nostris praecedentibus meritis, tamen ad apostolicae sedis culmen nos evexit; unde ad apostolatus nostri curam videtur pertinere omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerere, earumque augere honorem. Quoniam autem postulasti a Romana sede, beatissime frater, ut bona quae Omnipotentis clementia tuis temporibus fecit Ecclesiae tibi divinitus commissae, nostra auctoritate munirentur, placuit nobis tuae petitioni pro voto consentire, praesertim cum idem sacer locus cui, Deo disponente, videris praesidere tanta dignitate resplendeat, ut non tantum archiepiscopalis sedis auctoritate sit sublimatus, verum et multorum Patrum apostolicorum virorum roboratus privilegiis, servata aequitatis suae reverentia permaneat insignis. Ad hoc et nos majoris tituli invitat exsultatio, quod memoratus locus decoretur patrocinio protomartyris Stephani, cujus servat brachii pignus inaestimabile, munus exoptabile; et, ut verius fateamur, propriis oculis conspeximus ejusdem sacratissimi pignoris os quassatum ictibus lapidantium Judaeorum, dum illud recondidimus infra altare quod consecravimus te praesente, astantibus confratribus nostris coepiscopis Alinardo Lugdunensi archiepiscopo, Georgio Colosensis Ecclesiae Hungrorum archiepiscopo, necnon Sutricensi episcopo Kilino, Genevensi Friderico, Widone Cabilonensi, Gualtero Matiscensi; abbatum quoque et honestorum clericorum reverendae sanctitatis, laicorum praesente infinita multitudine; quique in tenore tuarum precum addidisti ut quoniam altare per manus nostras fuerat consecratum, ab apostolica sede aliquam consequeretur dignitatem. Inclinati ergo tuis justis precibus, ascensum tibi pietatis non distulimus praebere. Confirmamus igitur per hanc nostram praeceptionis paginam bona omnia quae vel tua industria, vel quorumlibet fidelium data sunt devotione. Statuimus denique ad honorem nostri protomartyris, super sanctum praedictum altare, non ministrari nisi semel in die; et nullus praesumat super id accedere ad sacrificandum, nisi quem archiepiscopus loci ad hoc destinaverit cum consensu fratrum; scilicet septem e fratribus illius congregationis, qui melioris vitae eligantur, et cardinales vocentur; quorum unus sit ejusdem Ecclesiae decanus, et sicut est major in congregatione, ita prior polleat dignitate. Horum itaque quicunque ibi celebraverit missam, induat dalmaticam, et tunc demum audeat celebrare cum omni reverentia et religione; sandaliis quoque utantur, et Mitra, tam ipse sacerdos, quam diaconus, necnon subdiaconus, in festivitatibus Domini et Salvatoris nostri, et beatae Dei Genitricis, et sancti Michaelis archangeli, et Natalitiis apostolorum et sanctorum martyrum Stephani, Vincentii, Agapiti ( cujus caput recondidimus cum brachio sancti Stephani in eodem altari ), et beatorum Ferreoli et Ferrucii, et in festivitate omnium sanctorum et dedicatione ejusdem loci; sicut et denegamus omnibus episcopis et Abbatibus, nisi forte invitati fuerint; statuentes apostolica censura ut nullus ecclesiastici ordinis horum quidquam infringere audeat. Confirmamus vero nostro apostolico tutamine ut nullus imperator, seu rex, dux, comes, vicecomes, archiepiscopus, episcopus, vel aliqua cujuslibet ordinis potestas, contra hoc scutum apostolicae defensionis ire audeat, vel de bonis Ecclesiae quae ad praebendam fratrum pertinent quidquam imminuere vel in beneficium alicui dare. Si quid vero horum quae possederit a quoquam dictum fuerit litigiosum, nulli prius prehendere liceat, quam negotii ipsius determinatio judicialiter sit facta. Si quis autem contra hoc apostolicum munimen ausu temerario venire tentaverit, nostris anathematis gladio feriatur, nisi resipuerit. Qui autem custodierit hoc mandatum, nostrae benedictionis cumulum mereatur. Datum tertio Idus Januarii per manus Widonis Tullensis primi cerii, sanctae apostolicae sedis cancellarii. Anno domini Leonis IX papae secundo, indict. tertia. [1049.]

CARTA.

Henricus, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Si fidelium nostrorum justis petitionibus aures inclinamus, id ad statum reipublicae, nostro quoque honori, profuturum indubitanter credimus. Quoties enim precibus rogamur aequitatis, ascensum praebere debemus pietatis. Quapropter omnium praesentium scilicet necnon per saecula futurorum noverit industria qualiter sanctae Chrysopolitanae Ecclesiae venerabilis Hugo archiepiscopus, nobis dilectissimus, nostram adiit clementiam, suppliciter obsecrans ut bona quae contulerat et acquisiverat suae Ecclesiae, in honorem protomartyris Christi, lucentis in monte, nostra imperiali confirmarentur authoritate; cujus petitionem tantum utilem quantum honestam considerantes, nefas esset putavimus si ei pro voto non satisfaceremus; tanta enim Ecclesia, omni religiosorum cultu, merito veneranda, sub incuria et negligentia priorum male viventium, ab omnibus poene tenebatur ut vilissima. At postquam praefati loci archiepicopum divina promovit clementia, coepit tantis miseriis condolere, suspiria lacrymosa ducere, quia Sponsam habebat rugosam et fenilem, desertam et jacentem; qui mox, superno invocato nomine, coepit ex diversis partibus congregare qualiter expelleret rugosas Ecclesiae vestes viduatae Sponsae. Tandem, coadunatis ex patrimonio et jure proprio seu ex bonis Ecclesiae sumptibus, erexit locum quinquaginta fratribus, quibus non constituit praepositum, sed ut de suis inter se eligerent decanum, qui mallet praeesse ad canonicorum utilitatem quam prodesse ad angutiam familiarem.

Igitur ob interventum nostrae dilectae comtestalis Agnetis Romanorum imperatricis Augustae, necnon fidelissimi nostri archiepiscopi praedictae Ecclesiae, laudamus corroborantes quidquid ei contulit, seu a quibuslibet in caeterum acquirere poterit.

Confirmamus illis medietatem oblationum quae offeruntur ad altare sancti Stephani et Brachium: archiepiscopus habeat aliam medietatem, ad ecclesiae restaurationem.

Ecclesiam sancti Hypoliti de Villetta et altare totum, cum decimis, terris et omnibus appendiciis.

Ecclesiam sancti Quintini in urbe, ad quam pertinent omnes per omnia archiepiscopi decimae et peregrinorum sepulturae.

Ecclesiam sancti Leodegarii de Villiaco, cum altari, decimis, vineis, campis, pratis, et omnibus pertinentiis.

Capellam sancti Justini de Camborniaco cum altari, et allodio quod ibi acquisivit sancto Stephano archiepiscopus Hector.

Cortem de Vico, cum altari, ecclesia, decimis, campis, pratis, sylvis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus et omnibus pertinentiis.

Ecclesiam sancti Stephani de Noireto, medietatem decimarum et altare totum.

Ecclesiam sancti Martini de Therceniaco, cum altari, decimis et omnibus pertinentiis.

Apud Montem Rotundum, quidquid visus est ibi habere sanctus Stephanus.

Similiter Ecclesiam sancti Anatholii Salinensis, cum altari, decimis, vineis, campis, sylvis, molendinis, servis, ancillis et omnibus quae acquisierat tempore canonicorum, et postea monachorum. In hac quidem ecclesia sancti Anatholii praefatus archiepiscopus constituit ordinem canonicorum ante episcopatum; postea factus episcopus, rogatu matris suae quae apud dictam ecclesiam morabatur, ordinem immutavit et monachis Divionensibus concessit; quod nos audientes praedium nostrae ecclesiae, ad ecclesiam alterius regni et episcopatus translatam esse, merito quidem tulimus indigne, praecipientes sub obtentu nostrae gratiae, quatenus ut aequum erat, reverteretur ad cujus erat altare. A modo possideat ecclesia quod jure recepit.

Ecclesiam sancti Joannis de Salinis, cum altari et omnibus pertinentiis. Has ecclesias tenuit in beneficium ipse archiepiscopus ab antecessore suo Valchero; nec quisquam credat eas fuisse ex paterno beneficio, licet sibi provenissent a quodam Odilone Bisunticensi canonico, qui eum sibi haeredem constituit, sicque adhuc puer de manu archiepiscopi percepit.

Villulam de Arlo in eadem valle, cum sylvula, vineis et omnibus pertinentiis; caldarias quatuor ad sal conficiendum cum propriis sedibus, quae vulgo Rauche vocantur; potestatem quam tenuit Herpinus per precariam, cum servis, ancillis, terris cultis et incultis: ecclesiam in honorem sancti Stephani de Chamblay, cum altari, decimis, piscatione et terris. Hanc sibi pater ejus dedit in praedium ut vivens haberet, post mortem vero patris pro ejus anima ecclesiae concederet.

In Grosono altare et quidquid visus est protomartyr habere, in terris, pratis, servis et ancillis, caldariis cum sedibus suis. Mansos duos in villa Capey, cum omnibus appendiciis. Alios vero duos apud Vorge, cum vineis, terris et omnibus pertinentiis. Molendinum in urbe, quod est Terragniolum; vineas Odonis Capey; mansum unum apud Majodorum; vineas juxta Arcum novas et veteres; molendinum unum ad Cussiacum, cum naulo quod exigitur si quando fluvius intumescit; mansos duos in Noireto et in Judicio. Haec et alia quae habebat ecclesia confirmamus, et corroboramus quod acquirere poterit in futuro de suo aut de alio; statuentes ut nec episcopus, nec cujuslibet ordinis potestas, det quidquid in beneficium, sed omnia veniant ad mensam fratrum; laudamus et confirmamus ut habeant potestatem dimittendi domos suas cuicumque voluerint loci canonico, dandi, vendendi, commutandi; si vero frater intestatus obierit, communi consensu detur cui fratrum opus fuerit. Quod ut ratum permaneat et firmum, impressione sigilli nostri jussimus insigniri. S. domini Henrici regis invictissimi, Theutonicorum tertii, Romanorum imperatoris Augusti secundi, Burgundionum primi; Hugo Burgundionum archicancellarius et archiepiscopus recognovit. Datum quinto Idus Julii anno Dominicae Incarnationis 1049, indictione secunda, ordinationis ejus 21. Domini Henrici tertii regis invictissimi regni primo. Actum Aquis Grani feliciter. Amen.

CARTA. Anno 1053, ab Hugone archiepiscopo, venerandi sanctorum martyrum Ferreoli et Ferrucii ossa, a monasterio extra civitatem positum, ad ecclesiam metropolitanam sancti Joannis translata sunt, aliqua tamen eorum parte in ecclesia dicti monasterii relicta et in capsa lapidea altaris majoris decenter recondita sunt, ut refertur in carta translationis his verbis.

Diu itaque in statu suo monasterio permanente, peccatis populi id agentibus, Dei permissu, cujus occulta sunt judicia, fastorum negligentia ingruente ad id evenit, ut sicut fuerat summae religionis domicilium, ita fieret irreligiositatis contubernium; nam laicorum in beneficium voluntatis a quodam praeside male consulto praediis, ad eum locum pertinentibus traditis, in brevi ita dilapsum est, ut destructa congregatione, ad beatorum martyrum servitium, praeter admodum paucos sacerdotes idiotas et indociles nullus remanserit. Cum ergo communi in excidio totius patriae, et in propatuto positi sancti martyres jacerent (quippe quos latrones de Francia ad Burgundiae perniciem conabantur auferre, sempiterna pietas Christi, populum suum tanto patrocinio destitui non permittens, non hominum custodia, non murorum clausura, non denique loci illius firmitate aliqua, sed sua nobis tamdiu reservavit admirabilis gratia. Henrici itaque imperatoris secundi tempore, dominus Hugo archiepiscopus, cui hoc amicorum diligentia summum periculum intimarat, id gerens voto quatenus eos ad civitatem transferret habebat occultum, quaerebat tamen temporis opportunitatem ad id agendum. Tertio denique Kalendas Junii, quod erat crastinum Ascensionis Dominicae, orandi gratia jussit ut clerum et populum archiepiscopus (ut eorum consuetudo fuerat), ipso vero eo veniente missaque per se celebrata, itur ad sepulchrum, ubi pausabant praeclara coeli duo luminaria gemini fratres patriam illuminantes, pacem gentibus conferentes, Dei populum liberantes. Sarcofago autem aperto inaestimabilis suavitatis fragantia totius ecclesiae ambitum respersit, quod Dei praesentiam adesse significavit. Quosdam vero id cernentibus qui aderant, visis eorum ossibus, divinus timor quasi positos in extasi tenuit. Cernere erat clerum et populum mixtum prae gaudio lacrymarum imbre madentem Dei laudibus cummuniter exultantem. Mirabile visu, tanta multitudo, cum nulli nunciatum fuerit, ibi affuit subito, ut nullus unquam in tam brevi temporis articulo tot convenisse meminerit; non tantum cives, non tantum vicina incolentes, sed de remotis longe partibus decurrentes. Horum autem sacratissimorum partem corporum minorem, domnus metropolitanus sagaci hujus consilio, ad loci conservationem qui in eorum honorem dedicatus erat, sub principali altari ibidem collocavit; majorem vero portionem, quae sibi semper foret praesidium, ad civitatem cum hymnis et laudibus detulit, adque in beati Joannis Evangelistae in altari beatissimae Dei genitricis Mariae recondidit, ubi gloriosi martyres ad se confugientibus divinum praestant refugium, petentibus patrocinium; ad laudem Domini, cui est honor et gloria in saecula saeculo um. Amen.

II. CATALOGUS EPISCOPORUM S. BISUNTICENSIS ECCLESIAE. 1. Linus (S.). 2. Ferreolus (S.). 3. Maximinus (S.). 4. Paulinus (S.). 5. Eusebius (S.). 6. Hilarius (S.). 7. Pancratius (S.). 8. Justus (S.). 9. Anianus (S.). 10. Silvester (S.). 11. Fronimius (S.). 12. Desideratus (S.). 13. Germanus (S.). 14. Leontius (S.). Pseudoepiscopus, receptus, sed turpiter ejectus. 15. Celidonius (S.). 16. Importunus. 17. Gelmeisilus. 18. Antidius (S.). 19. Nicetius (S.). 20. Protadius (S.). 21. Donatus (S.). 22. Migetius (S.). 23. Ternacius (S.). 24. Gervasius (S.). 25. Claudius (S.). 26. Felix. 27. Tetradius. 28. Abbo. 29. Wandelbertus. 30. Evroldus. 31. Auruleus. 32. Erveus. 33. Gedeon (S.). 34. Bernuin. bonus. 35. Amalwinus. 36. Arduicus. 37. Theodericus. 38. Berengarius. 39. Eminus, Invasor vocatus.

Pseudoepiscopus non receptus. 40. Gonterius, vocatus episcopus. 41. Girfredus. 42. Wido. 43. Wichardus. 44. Leutaldus. 45. Hector.

Pseudoepiscopus, non receptus. 46. Bertaldus. 47. Walterius. 48. HUGO.

Ce catalogue est tiré d' un ancien manuscrit de l' église de Besançon, et il y en a un semblable dans un livre de chaeur donné à l' église collégiale de Sainte Marie-Magdeleine, par Hugues Ier, archevéque de Besançon, dans le XIe siècle.

III. CATALOGUS ALTER EPISCOPORUM VESUNTIONENSIS ECCLESIAE; Exceptis illis quos reproba vita vel introitus de catalogo radi fecit, sicut Chelmesigelum, Tetradium, Felicem, Hayminium, et quosdam alios. 3. PAULINUS (S.). Iste fuit discipulus beati Maximini; 1. LINUS (S.). Hic primus aedificavit Bisuntinensem Ecclesiam sancti Stephani, quae usque ad Hilarium permansit. 2. MAXIMINUS (S.). Iste sexto ab urbe milliario, vitam eremiticam duxit, ubi et requiescit. post cujus obitum, in eadem eremo sub persecutione Maximiani latuit. Requiescit autem in ecclesia sancti Stephani, ante altare. 4. EUSEBIUS (S.). Hic fuit discipulus Melchiadis papae. Duobus annis episcopatum tenuit. 5. HILARIUS (S.). Hujus tempore reaedificata est ecclesia sancti Stephani, ab Helena regina, matre Constantini, cum nulla adhuc ecclesia fuisset Bisuntii. 6. PANCRATIUS (S.). Hic fuit contemporaneus Julii papae, a quo etiam episcopus est ordinatus. 7. JUSTUS (S.). Hic tempore Juliani Apostatae multam legitur habuisse familiaritatem cum Eusebio martyre, Vercellensi episcopo. 8. ANIANUS (S.). Hic tempore Valentiniani et Valentis aedificavit ecclesiam sanctorum Ferreoli et Ferrucii, milliario ac semis ab urbe distantem. 12. GERMANUS (S.). Pro isto maximum miraculum 9. SILVESTER (S.). Hic aedificavit ecclesiam sancti Mauritii. 10. FRONIMIUS (S.). 11. DESIDERATUS (S.). Iste apud villam Ledonis sanctissimam vitam finivit, ubi et requiescit. operatus est Dominus, apud sanctum Vitum. 13. LEONTIUS (S.). 14. CELIDONIUS (S.). Hujus tempore exstitit adventus brachii sancti Stephani, ad urbem Bisuntinam. 15. ANTIDIUS (S.). Iste decimo ab urbe milliario ubi sepultus fuit, capitalem suscepit sententiam, sub Crosco Vandalorum rege. 16. NICETIUS (S.). Hic fuit contemporaneus et familiaris beati papae Gregorii. Addebatur alia paulo recentiore manu. Aedificavit autem ecclesiam sancti Petri. 17. PROTADIUS (S.). 18. DONATUS (S.). Per istum recepit ecclesia villas Domblingum et Arflatum. Aedificavit autem ecclesiam sancti Pauli, in qua etiam in Domino requievit; et Jussanum monasterium cum matre sua Flavia, quae ibi sepulta est. 19. MIGETIUS (S.). 20. TERNATIUS (S.). 21. GERVASIUS (S.). 22. CLAUDIUS (S.). 23. ABBO. Hic magnae abstinentiae fuit, pro qua episcopatum obtinuit. 24. GUADALBERTUS. 25. EVRARDUS. 26. AURULEUS. 27. ERVEUS. 28. GEDEON (S). 29. BERNUINUS. Hic aedificavit ecclesiam sancti Joannis Evangelistae. 30. AMALWINUS. 31. ARDUICUS. Iste acquisivit ecclesiae sancti Stephani ad luminaria concinnanda, salarium Ledonis, de manu Clotarii, nepotis Caroli regis. Abbatiam vero de Bergill, et Toloneum Bisuntii, obtinuit a rege Carolo. 32. THEODORICUS. Per hunc restituit Zuentebolus rex ecclesiae sancti Stephani villam Pauliaci. 33. BERENGARIUS. Iste fuit nepos Theoderici, cui successit in archiepiscopatum; raptus et intronizatus communi electione, ante altare sancti Stephani, cujus erat canonicus. Sed propter Haguinum haereti cum excaecatus. Vicarium habuit in officio pontificali, Stephanum, Belicensem episcopum. 34. GIRFREDUS. 35. GUIDO. 36. GUICHARDUS. 37. LEOTOLDUS. 48. HECTOR. 59. GUALTERIUS. Hic iterum coepit reaedificare ecclesiam sancti Stephani, ad modum Romanae ecclesiae sancti Petri. 40. HUGO. Iste consummavit, sed multum retractam.