Jump to content

Documentum martyriale (Eulogius Toletanus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Documentum martyriale
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf


Documentum martyriale

Documentum martyriale (Eulogius Toletanus), J. P. Migne 115.0834B

EPISTOLAE PRAEVIAE.

EULOGIUS ALVARO. Mittit ad Alvarum Documentum martyriale quod virginibus Florae et Mariae scripserat, priusquam eisdem legendum traderet, Christiana modestia et insigni circumspectione, ut in fine apparet, commotus.

Charissimo fratri meo ALVARO EULOGIUS.

Semper, mi frater, recordatione peccatorum meorum compunctus, luctum non amitto quotidianum; quoniam ex frequenti usu non deest a me peccandi affectus. Super his quoque vehementi carceris moerore confectus, non minus ex improviso taedium mihi occurrit ex eo die (1) quo me Serenitas vestra praemonuit ne a glorificatione militum Christi desisterem, ne primam de eis sententiam meam irritam facerem (2). Quia propterea quod illi viriliter 115.0819B| inimico justitiae restiterunt, crudelitas nos tyranni carceralibus mancipavit aerumnis, nostris deputando hortamentis, quod in eos divinitus inspiratum est. Quasi futura foret haec nobis occasio facilis vituperandi (quod absit) quos olim laudaveram, laudandosque verbo et stylo extuleram. Qua de re coactus sum hujus opusculi laborem aggredi, quod forte et nostrae credulitatis de victoria eorum futuris generationibus redderet testimonium, et istis virginibus propter veritatis professionem nobiscum devinctis, spei certandi praeberet adminiculum. Quod ego pro arbitrio meo DOCUMENTUM MARTYRII credidi appellandum. Tuum est autem, frater charissime, huic volumini auctoritatem donare; quia priusquam earumdem virginum adiret obtutus, tuo elimari eum 115.0819C| judicio volui; ne forte errore nescientiae in aliquibus repugnaret catholico dogmati. Ave in Domino Jesu Christo, frater charissime.

ALVARUS EULOGIO. Laudat opus ad se missum, et judicium de eo ferre tum modestiae causa, tum operis praestantia detrectat.

Luminosum vestri operis Documentum ex illis Orientalibus, de quibus legitur, pomis valde bonis eleganter collectum, atque ex vitalibus succis, et ex quadrifido fonte virtutum operosa arte confectum, juxta congenitum litterarum studium mihi perlegi, et non discutiendo, sed admirando, textum totius opusculi laudabilis percurri. Et quod ex thesauro 115.0820A| sapientiae Dei a docto scriba nova et veteri reconditione prolatum est, alte profundeque totum rimavi, nihilque dignum, quod tanto rependerem operi, in tenuissimo pectore pauperis tui inveni. Vere ad instar illius Joseph reconditum triticum tempore necessitatis dispensas, et fame veri laborantibus alimoniae victum impertiris, atque adipe spiritali arida corda pinguescis. Quidquid enim de sanctis Scripturae fontibus a quoquam potuit unquam hauriri, a te assumptum, discussum est, atque digestum. Et plane nobis omnibus aliquid mutire volentibus silentium deinceps manet impositum. Eloquenter namque, atque splendide oratorum more, imo scholastica eruditione totum opus digestum, et humana pariter ac divina instructione perfectum, non discussione 115.0820B| indiget, sed potius laudari inquirit. Nec ege state laborantibus scientiae seipsum discutiendum committit, sed in corda (1) infularum praeconiis digna, et virtutum laude cothurnata alto se extollendum boatu infundit. Quod vero meo (quod saepe probasti) scientia egeno judicio tantum fulgorem committis, licet humilitati vobis congenitae hoc notum sit assignari; tamen cavendum est, ne fulgor materiae et auctoris splendor furvo inficiatur horrore. Praesertim quia tenebrae discutiuntur a luce, et horrida semper caligo splendore fugatur nubium, quas densas grassedine aureum jubar serenat. Nec compertum est, ut vice contraria discutiant tenebrae lucem, aut densus aer suo subdat judicio solem. Ego vero, mi domine, opusculum Dei Ecclesia dignum, 115.0820C| et Christo opifici et coronatori martyrum in primordio sui votiva cordis oblatione sacratum non humano audeo subdere judicio, quod certum novi inspiratione divina ex arcano pectoris vestri prolatum. Et ideo sicut per vos Spiritus sanctus locutus est, ita et nomen, quod ipse auctor bonorum consensione, imo electione vestra imposuit ei, ut perenniter haereat, et perpetua memoria vigeat, nostra quam consulis pusillitas videt. Raptim cursimque ipsum opusculum legi, sed ad rescribendum illud retinere dubitavi, ne forte culpabilis vestro fuissem amori. Peto autem, ut in alio quaternione apertiori manu illis sororibus scribatur, et istud ad me pro rescribendo denuo revertatur. 115.0821|

IN NOMINE DOMINI INCIPIT LIBER DOCUMENTUM MARTYRII EULOGII PRESBYTERI, Quod in carcere positus virginibus Christi FLORAE et MARIAE ergastulo mancipatis dicavit.

PROOEMIUM. 115.0821A|

Qui copiis rerum, et multiplici quaestu pecuniarum exuberant, quidquid in rebus terrenis affectant, facile consequuntur. Sed multo aliter est penuria et fame vexatis, qui vix quotidianum victum operoso sudore capessunt. Dives enim cogitavit et fecit; pauper cogitando defecit. Ast ego illis longe inferior egestate scientiae laborantibus, et eorum, qui exigua litterarum parcitate subnixi sunt, nimium ultimus, hoc opus abjecto satis (ut ita dixerim) stylo sensuque digestum, ex eo Documentum martyrii appellavi, ex quo quorumdam virginum animos reorum mancipatarum specui ad consummandum cursum certaminis imbui; seu quia profuturum fore caeteris talia exquirentibus credidi. Non igitur facundiae nitore 115.0821B| quae mihi oppido deest materiam libri succinxi, non leporem venusti sermonis in exstructione ejus intendi; sed quomodo per hujus instrumenti virtutem Deum possem propitiari, meoque me reatu absolvere [quoniam scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem, salvat animam ejus, et suorum cooperit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Et iterum: Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt sicut stellae in perpetuas aeternitates [ (Dan XII, 3):] inde hoc prooemium et praesentibus et futuris precem humilem defert lectoribus, ut simplici studeant percurrere animo, quod simplex depromit oratio, simplexque dictavit intentio. Et si fortassis in aliquibus sanae doctrinae sententiam meam obstare repererint, nescientiae id, non voluntario errori ascribant; 115.0821C| meliusque emendando indulgeant, quam reprehendendo derogationibus vacent; quia non erit ad culpae meae titulum coram Domino referendum crimen, quod non est ultroneo lapsu commissum.

EULOGIUS SERVUS CHRISTI (1) VIRGINIBUS SACRIS FLORAE ET MARIAE CARCERE COMPEDITIS SALUTEM.

1.

Parvum hoc opus instructioni vestrae, ut reor, necessarium, sanctae in Domino Jesu Christo sorores, operae pretium condere visus sum, quod Deo fautore vobis fiet proficuum, mihique et nunc et in futuro examine surget in testimonium; vel quia ipsius dono, et sancti illustratione Spiritus organum linguae meae praeconio veritatis repleri confido; vel 115.0821D| quia coeptum voluminis hujus laborem ab eo et perfici 115.0822A| et sanctificari spero; vel quia fecisse vos magna et laudabilia verbis praedico, sensibus admiror, litteris effero, superasse vos viros, superasse clericos fateor. Excessit virtus vestra praeclara monumenta virorum, et in excelsis elatum laboris vestri vexillum dat omnibus piae operationis documentum: incitando desides ad triumphum, imbecilles armando ad praelium, debiles roborando ad bellum, tergiversantes hortando spe vincendi redivivum ad castra pugnatorum facere reditum, et universae Ecclesiae specimen pro veritate moriendi exhibendo signiferum. Propterea non discedet laus vestra de ore hominum usque in saeculum. Siquidem praeconabilis est virorum victoria, excellentior tamen feminarum extollitur palma; et cum magnum sit in viris victoriae 115.0822B| signum, plerumque gloriose efferuntur mares (2) triumpho adorearum; majoris vero est admirationis laude colendum feminas, rem fecisse virorum; quippe quae sexus sui fragilitatem oblitae, celsa virtutum appetere non verentur, in qua subinde fortium vigor lassatur. Denique hac magnanimitatis virtute olim legales feminae Esther et Judith subnixae fuerunt, quae propter salvationem populi Dei hostium sese periculis injecerunt. Nam una earum Aman in perniciem Israel nefaria machinantem persuasit regi crucifigendum (Esth. VII, seq.): Altera sopitum quiete vitiorum Holophernem salvo pudore peremit (Judith. XIII, 4 seq.). Et sic eum excellenti victoria medias pugnatorum acies scindens, suum revisura populum voti compos regreditur. 115.0822C|

2.

Unde vos, quaeso, sorores meae, ut, harum exemplo succinctae, in excidium adversarii Dei animosum spiritum erigatis; et ut tam vos quam catervam fidelium a perditionis aeternae laqueis eruatis. Coeptum anhelate iter perficere, quia haec via facilius et velocius vos ad thalamum sponsi vestri perducet. Est enim angusta et arcta semita, sed compendiosa celeritate vos sub unius horae spatio ad sponsi vestri pervenire faciet gaudium. Non desit sacrario pectoris vestri primaevus ardor bellandi, quin potius quotidianis incrementis intra mentium vestrarum recessus sit adauctus, solemniter crepitans, quasi ex uno ore ambae clamare: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi 115.0822D| mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14).

3.

115.0823A| Non vos, sorores meae, saeculi blandimenta decipiant, qui Christum Dominum ore apostolico audistis dicentem: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit hunc mundum, non est charitas Patris in eo. Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae: quae non ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transiet et concupiscentia ejus (I Joan. II, 15 seq.). Non vos copia rerum illiciat, quia scriptum est: Nolite sperare in iniquitatibus, et in rapinis: nolite concupiscere divitias: si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11). Et iterum: Nolite sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17). Non vos carceris squalidus horror avertat, quae vere scitis prophetas, apostolos, et beatos martyres per carceralia vincula ad 115.0823B| coelestem patriam pervenisse: multisque secreta mysteriorum in antro positis revelata sunt. Non vos contubernium scortorum exturbet, quoniam scriptum est: Sicut lilia inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2): et Dominus quidem cum iniquis deputatus est (Marc. XV, 28), et inter utrumque latronem affixus est. Non vos furentis judicii terror immutet, quoniam nec capillus de capite vestro sine jussu Patris vestri avelletur. Non vos convicia injuriarum deterreant, quoniam scriptum est: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis; et sicut lana, sic deflorabit eos tinea (Isa. LI, 7, 8). Non vos supplicia illata poenarum marcescant, non immanitas dolorum exsuperet, non 115.0823C| vulneribus tormentorum vigor fidei vestrae succumbat, quia scriptum est: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero in nullo possunt nocere; sed potius eum timete, qui potest corpus et animam perdere, et mittere in gehennam (Matth. X, 28). Dominus et magister vester hoc jubet, sorores meae; et ex ejus deifico ore ista prolata sunt. Jam non est ultra quod metuas, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Roboretur prorsus vehementius humana fragilitas, et exserta manu in certamine pro Deo suo exerceat pugnas. Ipse dabit auxilium, ipse victoriandi conferet meritum, qui tale auditoribus indixit praeceptum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

115.0823D|

4.

Comminatur certe hostis publica vos venalitate dimittendas, foroque imponendas, et nefariis vulgarium prostituendas obscoenitatibus, crudeli exsecutione nundinaliter distrahendas; sed neque hujuscemodi obsecro sedatis furoribus: Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Psal. CXXIV, 3). Ipse enim vos providus scrutator secretorum vestrorum vestrique vigoris collator propulsari tentationum molestiis non sinet, quibus probari, et non succumbere posse vestrum spiritum 115.0824A| sperat. Quod si (quod absit) persecutoris voluptas improba intercesserit, et vim corporibus inferens, dicata Deo membra libidinose invitas oppresserit; procul sit tantum ab appetitu animi perniciosa consensio; quia non polluet mentem aliena corruptio, quam non foedat propria delectatio. 5. Quapropter in harum tentationum discrimine, quarum gravi conflictatione hinc inde prominentibus bellis imbecillitas humana vexatur; dum corporis integritatem amittere veretur, vel perditam periisse dolet, etiam coram Domino praemia integritatis suae meretur. Nec (dum inter homines vim perpessa, jam caro turpis notam infamiae subiisse verecundatur) crimen est; sed id potius intuendum, 115.0824B| idque omnibus modis affectandum est, quod nos Deo inculpabiles reddat, non autem metuendum quod vulgus de nobis judicium feret. Quoniam non vacuabitur mercede incorruptionis mens, etiam carnis integritate adempta, dummodo permaneat sub testimonio sui opificis castitas interioris hominis illibata.

6.

Nam quantumlibet adversariis cedat infirmitas carnis, quibus datum est corpora trucidare, tormentis affligere, stupris coinquinare, poenisque diversis addicere; in nullo tamen animabus sanctitatis propositum conservantibus possunt nocere. Quia, ut beatus ait Hieronymus: « Corpus sanctarum mulierum non vis maculat, sed voluptas. » Et iterum sanctissimus Augustinus: « Non amittit 115.0824C| corpus sanctitatem manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso; sicut ammittitur corporis sanctitas, violata animi sanctitate, etiam corpore intacto. » Sic Joseph, sic Jeremias, sic Daniel, et tres pueri, multique Hebraeorum fideliter Deum colentium illa tempestate venundati sunt, et tamen a verbo Dei non recesserunt; quia nullum in statum devenerunt, quo Deum suum non invenirent; illum utique ipsum, cujus in mente et intentione passionem ferentes, et dum caederentur, et dum secarentur, et dum lapidarentur, et dum venderentur, Christi passionem cogitabant, qui impio post multa saecula proditoris discipuli distrahendus erat commercio.

7.

Denique Jonas propheta Dei nutu ponto de 115.0824D| navi projectus (Jon. I, 11 seq.; II, 1 seq.), belluinis faucibus raptus, ex improviso carceri horrifico mancipatur. Sed tamen expers omnis rationis monstrum illud rationabiliter Creatori suo obsequens, mystice tantummodo conservandum sibi vatem creditum fore intellexit, et inde non demoliendam perniciter alvi sui specubus reverendam praedam reposuit. Ut quae erat prophetae causa periculi, fieret postea nationibus credituris in sacramentum mysterii: et ex eo infractus visceribus, et incolumis permaneret, ex quo triduani temporis sepulturam 115.0825A| mortis portendebat Dominicae, quod abrogans Dei sui mandatis parere, Tarsum maluit navigare. Sic Malchus monachus in captivitate, victrici dextera castitatem tuetur, crudeliumque dominorum jugo exuitur, dum pro eo, intercedente pudicitia, armata ungula servit, immani feritate impium conterens Dominum, qui pudicum in antro suo immunem reliquerat Malchum. Sic Paulinus Nolanae urbis episcopus, vir eximiae sanctitatis et incomparabilis meriti, propter unicum viduae filium sponte subiit servitutem, exemplo veri magistri commotus, qui dum liberum et coaeternum frueretur cum Patre et Spiritu sancto cuncta disponendi imperium, nec praeiret genitoris potestas majestatem prolis coaevae (quia, natura Divinitatis indivisibiliter persistente, 115.0825B| diversitas personarum inconfusa manebat, una eademque Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantia existente) non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniens, formam servi accepit, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6, 8).

8.

Quapropter, sorores meae, hoc Dominicae passionis exemplar ante oculos cordis statuentes, et ejus vestigia jugi meditatione sequentes, omne temporale supplicium pro nihilo reputate? Quia licet sit asperum et amarum, breve tamen est atque fini contiguum, et sub unius momenti spatio aut qui infert perit, aut sustinens deficit. Quia poenae si acriores sunt, cito ingerunt patiendi defectum; si vero leviores sunt, facilius tolerantur. In utroque 115.0825C| semper gloriandi vobis manet tropaeum, in utroque semper felicitatis cumulatur profectus, dum per multimodam excruciationem veluti aurum igne probatum, puriores animae vestrae decidentibus scoriis vitiorum redduntur, et acrius poena grassante maturum laureandis vobis infert interitum, incunctanter vos nihilominus ad verum praemittens solatium, de quo per Prophetam dicitur: Dabo eis solatium verum, pacem super pacem (Jerem. XIV, 13).

9.

In hujus igitur vitae corruptione, quantalibet quisque nostrorum tranquillitate fruatur, commodis vegetetur, prosperitate feratur; ex eo tamen quia peregrinamur a Domino, magis desolationem esse quam pacem in veritate fatendum est. Quia cuncta, quae temporalibus rebus haerent, et vario mundi 115.0825D| lumine perlustrantur, nihilominus vanitati corruptionique succumbunt, et facile a statu suo labuntur, dicente Salomone: Omnia vana sub sole (Eccle. I, 14).

10.

Hinc vehementius piis Deo affectibus supplicandum est, sanctisque frequenter studiis insistendum, 115.0826A| et quasi lucerna in caliginoso loco lucente divinarum Scripturarum praecepta sanctorumque jura verborum e tenebris nostrae peregrinationis, quibus a Domino et beatorum consortio separamur, contemplanda sunt, et servanda, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). Unde, si libero aspectu Deum cernere anhelamus, prius fide corda purificanda sunt, operibus consecranda, et muro charitatis hinc inde vallanda, quibus profecto illius sacri Evangelii sponsione incunctanter condigni habeamur, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Inde quaeso vos, beatae virgines, ne perdatis coronam vobis paratam, nec vos a charitate Christi cujusquam rei mundialis oblectatio segreget; sed 115.0826B| aequo animo cum Apostolo praedicate dicentes: Quis enim nos separabit a charitate Dei? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? (Sicut scriptum est, quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut ovis occisionis.) Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque instantia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35 seq.). Quin potius ista omnia propter aeternam retributionem alacrioribus animis votisque ardentioribus et quaerenda sunt, et ferenda. Manet enim unicuique 115.0826C| apud Dominum reposita laboris sui corona, et pro qualitate certaminis repensabit ille fructum mercedis.

11.

Equidem nec nos divino beneficio extorres fieri credimus, nec expertes, aut ingratos coelesti munere speramus: quia, licet inviti, tamen pro nomine suo sumus devincti, et alto ergastulorum laqueo deligati. Repleta sunt penetralia carceris clericorum catervis; viduata est Ecclesia sacro praesulum et sacerdotum officio. Horrent divina tabernacula squalidam solitudinem, aranea texit templum, tenent cuncta silentium. Confusi sunt sacerdotes, et ministri altaris, quia dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV, 1); et desinentibus in conventu hymnis cantionum 115.0826D| coelestium, resonant abdita carceris murmure sancto psalmorum. Non promit cantor divinum carmen in publico, non vox Psalmistae tinnit in choro, (3) non lector concionatur in pulpito, non Levita evangelizat in populo, non sacerdos thus infert altaribus. Quia, percusso pastore, dispersionem intulit adversarius 115.0827A| gregi catholico, privata prorsus Ecclesia omni sacro ministerio. Et licet haec inviti sustineamus, non esse tamen immunem coram Domino detentionem nostram confidimus.

12.

Quanto vos nobilior gloria praestantiorque corona, o sanctae sorores meae, expectat, quae sponte saeculo et fluxibus ejus renuntiantes, zelo Dei armatae, intrepido gressu contra hostem fidei libero exsilistis processu! Dignae quidem munere divino, condignae autem prophetali oraculo, quo dicitur: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino (Judic. V, 2). Proferentes testimonium veritatis in auctorem sceleris, et institutorem perversi dogmatis, victricia contra eum arma assumite, jejuniis, vigiliis, orationibus, et clamoribus, 115.0827B| diebus ac noctibus insistentes. Rogo vos, sanctae sorores, ne desistatis a coeptis, ne cessetis ab inchoatis, ne resiliatis a praeliorum auspiciis; quia non inchoantibus praemium, sed perseverantibus datur. Ne respiciatis retro, nec primam fidem irritam faciatis, nec, manum super aratrum tenentes, ab itinere regio in devium declinetis, festinate ad mercedem laboris vestri vos accingere, contendite ad culmen perfectionis ascendere. Quia post victoriam miles coronatur strenuus, et jam consummato labore, conductis mercenariis merces dispensatur. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit (II Tim. II, 5). Certare vero legitime est, omnibus a corde exclusis labentium rerum affectibus intuitu capessendi regnum coelorum, aut 115.0827C| cum justitia vivere usque ad mortem, aut non timere propter justitiam mortem. Nam cum justus redivivam semper daemoniorum usque ad obitum perferat litem, nec desint ab eo tentationes usque ad finem: recepturus pro qualitate certaminis in futuro mercedem, quantavis sanctitate praecellat, non pergit securus, non vadit ad Deum intrepidus. Ille vero, qui, sectando justitiam, pro justitia mori eligit, celerem instantibus bellis defectum imponit, aeternumque indubius ad regnum ascendit. Sit qualis vult, et ex quibuslibet vitiorum laqueis seu peccatorum sordibus venerit, etiamsi illotus baptismate ad martyrium convolaverit, nihilominus coronatur.

13.

Ne terreamini, sorores, furoribus persequentium, 115.0827D| neque formidetis a faciebus eorum, neque enim timere vos faciet Dominus vultum illorum. Vobiscum ille est qui vos armavit, idem propter vos pugnat qui incitavit. Nec adjuvare desistet ille ipse, qui vos ad hunc peragendum agonem elegit, quo devictis adversitatum stimulis, secum jure perenni conregnare faciat temporibus infinitis.

14.

Verum ad eos veniamus (4), qui vos ab hac intentione inhibendas esse putarunt, et illam primordialem confessionem vestram infringere et negare jusserunt, quam vos incitante Christo sponte coram judice protulistis. Nos autem talia vos agere 115.0828A| interdicimus, quia Deo est obediendum potius quam hominibus. Magister enim noster fundatores Ecclesiae Apostolos nostros ad praedicationem Evangelii informans, hoc eis dedit praeceptum: Si quis me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, hunc et Filius hominis confitebitur, cum venerit in gloria Patris sui, et sanctorum angelorum (Marc. VIII, 38). Non oportet, sorores meae, votum vestrum irritum facere, quia scriptum est: Si quid vovisti Deo, ne tarderis reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio; sed quodcumque voveris, redde. Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa negare (Eccli. V, 3, 4). Non erit Deo inultum, ut post confessionem veritatis denuo veritate repudium detis, illudque 115.0828B| os, quod testimonium veritatis proferendo divinitus sacratum est, mendacio polluatis. Qui enim ista vos facere jubent, nihil aliud quam mentiri suadent. Et qui ad hoc mentes vestras inclinare contendunt, nihil aliud quam veritatem negare compellunt. Nulla itaque differentia est inter mendacem, et veritatem negantem; quia eodem reatu mihi videtur astringi vera abrogans, quo et falsa depromens. Mendax enim nititur falsum commentum loco veritatis inserere; vera autem obtegens, silentio suo falsitati administrat vigorem. Hinc evenit, ut veritas celata non pateat, et falsitas subnixa praevaleat. Utrumque vero unum sunt, et ob hoc impunita non erunt. Scriptum est enim: Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Et iterum: Os quod mentitur occidit 115.0828C| animam (Sap. I, 11). Quare ergo, sanctissimae sorores vosmetipsas interficere, vestrarumque animarum parricidas fieri non timeatis? Neque enim aliud agit quam hominem occidit, qui seipsum occidit; et gravioris culpae criminibus obnoxius judicatur lictor animarum quam corporum. Quoniam elisa caro quandoque surgit pro meritis cum anima regnatura in gloria; vitiis autem anima interempta secum pariter carnem pertrahit ad gehennam.

15.

Nunquid mentitae estis in eo quod patulis assertionibus in adversarium fidei catholicae protulistis? Nunquid omne convitium, quod in ipsum praevium Antichristi dixistis, non verum et certum est? Virum daemoniosum, Satanae ministrum, mendacio plenum, mortis ac perditionis perpetuae filium. Nunquid 115.0828D| non omnis catholica Ecclesia identidem quod et vos Deo testimonium refert?

16.

Proponunt certe vobis expugnatores sancti propositi eremitatem ecclesiarum, compeditionem sacerdotum, dispersionem ministrorum; et quod non est nobis in hoc tempore sacrificium, nec holocaustum, nec oblatio, nec incensum, cuncta vastante sacrilega manu, omniaque turbante favore tyrannico (Dan. III, 38 seq.). Sed respondendum est eis, sacrificium Deo acceptabile esse spiritum contribulatum (Psal. L, 19): et quod in anima contrita, et in spiritu humilitatis ita a Domino suscipiamur, sicut 115.0829A| in holocaustis arietum et taurorum, et sicut in millibus agnorum: quia non est confusio confitentibus eum ( Dan. ubi supr. ). Vos ergo, sorores beatae, jam in illo reti Dominico captae estis, quod in dextera navigii ad praeceptum magistri missum, plenum magnis piscibus littori expositum est (Joan. XXI, 6), ad hoc reservatum, ut scrutinio apostolurum foris malis projectis, perenni vos societate jungamini electorum catalogis. Si vero sciscitante judice, negaveritis vos maledixisse vatem, maledicemini; nec detestatas fuisse quod Dominus detestatus est, duplici peccato eritis obnoxiae. Unum erit mendacii, negando veritatem quam jam confessae estis; aliud subtrahendo coram inimico justitiae verbum confessionis. Et certe quae non maledicimus, e contrario 115.0829B| benedicimus, et quem non detestamur, quasi favendo nostrae societati admittimus.

17.

Unde insistendum est, sorores meae, ut coepta bella cum divino auxilio in pace animarum vestrarum consummetis, nosque potiori interventu de coelestibus tueamini. Quoniam si sic vobis pius Dominus non deest auditor, facilius tamen ejus contuberniis cohaerentes, quidquid ab eo petieritis impertietur. Quia sic immaculata virginitas liberis passibus Dominum sequitur, sic munda castitas a Redemptoris sui consortio non avellitur, sic etiam purpureo martyrii aspersa cruore sertis diadematum victrix amicta comitatur. Deus enim Ecclesiam suam a molestia vastatoris defendet, nos quoque, sicut voluerit, invicta potestate de vinculis istis eruet, et custodiet, 115.0829C| sedibusque propriis misertus restituet. Vos tantum, sorores, perseverate usque ad mortem carnis, ut non solum animarum periculum evadatis, verum etiam in vitam aeternam eas custodiatis, dicente Domino: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam custodiet eam (Matth. X, 39).

18.

Tunc autem quo pacto inculpabiles essetis, si communi cum nostra Ecclesia silentio in hac re uteremini, non detestando publice quem frequenti impugnatione blasphematis occulte? Nec statueret vobis Dominus ad reatum, quod sola cordis meditatione, non oris professione ipsum referretis in forum, aemulando magis praetextum hujus nostrae Ecclesiae, quae hoc tempore contra ipsum vatem iniquum clandestinis agit invectionibus? Pro eo quod praepediente 115.0829D| facinore, elapsa additione Gothorum respublica, quae olim in Hispanis aucta felicitate Ecclesiarum, et summa dignitate pollente sacerdotum, ab eis moderantibus gubernabatur; in istius nefandi cultorum privilegium vatis occulto justoque Dei judicio transvecta est. Quoniam quaecunque Dominus nobis intulit, in vero judicio fecit, et haec omnia propter peccata nostra, atque, ut scriptum est: Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostra ad extraneos. Aquas nostras pecunia bibimus, et ligna nostra pretio comparavimus. Servi dominantur nobis, neque est qui redimat nos de manibus eorum. Qui gravissimo jugo colla prementes fidelium, omne a 115.0830A| regni sui finibus, sicuti cernitis, genus excludere moliuntur Christicolum; nunc pro suo libito tantummodo exercere nos sinentes Christianismum; nunc dira servitute fetere facientes ritu Pharaonitico sudorem nostrum; nunc intolerabiliter a nobis vectigalem extorquentes chirographum; nunc publicum imponentes miserorum cervicibus censum; nunc rebus nos abdicantes, crudeliter detrimentis atterunt rerum. Et ita vario oppressionis genere orthodoxorum fatigantes conventum, diversoque persecutionis incursu gregem affligentes Dominicum, gratum se Deo suo nostris jacturis credunt praestare obsequium. Quanto tunc praestantior nobis gloria a Domino praestaretur, si, desidiam respuentes, documento vestro excitati, talia peragere festinaremus, nec nos sub divino 115.0830B| impiae gentis laborare stimulo pateremur? Sed nos miseri eorum oblectati sceleribus non incongrue Psalmistae denotamur oraculis, qui ait: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum (Psal. CV, 35, 36). Heu, proh dolor! quia esse sub gentibus delicias computamus, jugumque cum infidelibus ducere non renitimur. Et inde ex quotidiano usu illorum sacrilegiis plerumque utimur, magisque ipsorum contubernia affectamus, quam ut exemplo Loth patriarchae relicto Sodomitico rure in monte salvemur.

19.

At vos, beatae virgines, postquam strenue bellatrices ad publicum prosilistis certamen, et coram regibus et principibus mundi intrepida confessione 115.0830C| repulistis justitiae hostem; pugnandum est vobis usque ad mortem; quia hoc genus certaminis in morte glorificatur, et tunc bravium miles accipit, quando moritur; eoque fit de corona victoriae certus, quo se ardentibus bellis injecerit moriturus. Sic vos, obitum distrahentes corporeum, aeternum vitae perennis emetis statum, luci perpetuae mancipatum; dumque coelestia pro terrenis mutando acquiritis, et dispensando labentia, in aevum mansura percipitis, praecipuis meritorum vestrorum exemplaribus Ecclesiam catholicam informatis, quo mundana abdicando, supernis rebus intendat. Manet igitur vobis, sorores meae, ex utraque parte victoriae commodum: manet ex utroque latere praemiorum indesinentium lucrum; et hinc non indecenter illud Psalmistae vaticinium 115.0830D| vestris justis laboribus exstat paratum, quo dicitur: Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3).

20.

Sed jam me in portu silentii constituto, priusquam volumen finem appetat, et sancto inspiramine educatis arma praeliandi ministrare desistat, tecum mihi paululum loqui libet, o virtutum meritis florens, Flora sanctissima soror, ut nostrae familiaritatis verbum auditu placido captans, secretario cordis recondendum admittas, nostrumque consultum sanctificatis mentibus tuis, ut pii patris praeceptum reponas. Audi ergo, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris 115.0831A| tui, quoniam concupiscit rex speciem tuam. Non itaque vocatio tua caeterorum similis est. Siquidem tu lupino creata coitu, et ove matre progenita, quasi ex sentibus rosa frondescis. In nullo tibi ethnicum semen obsistens, cum tamen Christiano edita partu conceptum divinitus, piaeque matris magisterio Dominum Jesum Christum adeo credula mente colueris, ut propter nomen ejus acrioribus caesa flagellis, pristinam nullatenus professionem repuleris. Noveras enim sponsum tuum dixisse: Tradent vos in conciliis, et in synagogis flagellabunt vos; et ad praesides regesque ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 17, etc.).

21.

Hinc jam tibi proposita auspice Deo gloria 115.0831B| coepit te comitari martyrii. Hinc nominis tui magnifica toto orbe fama diffundi, hinc pro te rumor agonis, populos nationesque peragrans, coepit pluribus innotescere. Denique evulsam ictibus flagellorum venerabilis tui verticis cutem, rimamque qua caesaries pulchra defluxerat, ego persecutionis tuae tempore intuitus sum, dignante te illud mihi ostendere veluti proximo patri puritate reverentiae tuae. Et blanda manu attrectans, quia osculis ipsa vulnera non crederem esse demulcenda; postquam a te discessi, diu alteque memet reputans suspiravi. Exponente vero coram me diffusa coelitus gratia oris tui ingentia dolorum tuorum, casusque periculorum, qui te presserant, et quomodo septa custodiae, qua mancipata exstiteras, divinitus patefacta, nocturna 115.0831C| tibi silentia aditum effugiendi praestiterint; reputavi conformem te esse Petri apostoli passionibus per haec eademque gesta quae cunctis ostenderas. Quippe quae tunc divinitus absoluta, post sexennium de civitate in urbe, de vico in oppido per multa et varia exsilia, atque latibula remedio fugae contenta fueras. Et quae prius intuitu evadendi enormes moles transcenderas, nunc quasi monenti Christo sponso tuo ac tibi dicenti: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6), soror mea? Iterum venio crucifigi; redivivo praeliandi aucta regressu, forum adis, publicum petis, teque intrepida, confitendo Christum, et detestando fidei adversarium, judici offers; fortiterque ei resistens, laudans Christum tuae salutis auctorem, pietatis extollis religionem, ac deinceps impudicum 115.0831D| vatem infamans, nullatenus vera potuisse praedicare, mendacio plenum denuntias. Et ob hoc congrue Davidicum carmen decantas: Loquebar de testimoniis tuis, Domine, in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et iterum: Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Ecce labia mea non prohibebo, Domine: tu cognovisti. Justitiam non abscondi in corde meo: veritatem tuam, et salutare tuum dixi. Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam a synagoga multa (Psal. XXXIX, 115.0832A| 10 seq.). Ac si patenter diceres: Testimonium veritatis tuae, Domine, hactenus timore carnis celavi; jam nunc, tuis armata viribus, patefaciam, quia sic timere nescit Deicola, sic trepidare ignorat mens tuo munere opima.

22.

Haec ideo, Christi famula, domina soror mea Flora, tibi disposui, ut tantarum virtutum beneficia recolens, ne tuis collata coelitus meritis perdenda reputes, ne conculcanda pertractes. Festina ad bravium, curre ad praemium, dum tempus capessendi instat potissimum. Paratus enim est sponsus tuus Dominus Jesus Christus titulum tibi conferre perfectionis, si pugnare usque ad mortem non cessaveris, si pro eo mori sicut a principio elegisti usque ad supremum contenderis, si hanc perfunctoriam poenalitatem 115.0832B| gaudiis oblectata supernis, pro nihilo penderis. Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Certa bonum certamen, soror mea virgo beata, et si acrius vulnereris, non cedas. Quia haec vulnera aeternae sunt felicitatis auspicia, et sempiternis conferunt defectum doloribus. Cuncta permanent incolumia. Mors haec vitam donat, coetibus sanctorum agglomerat, et statum perennitatis fideliter ac viriliter in agone perseverantibus praestat. Verum quia se pridem claudi jam liber speraverat, cum me tibi singulariter verbum facere, o soror Flora, olim gesta primordialis martyrii tui cogerent, nunc ad utrasque reditum faciens, adhuc paululum communiter vobis loquens, quod mereamini 115.0832C| praemium disseram, et sic deinceps prolixo sermoni finem imponam.

23.

Inenarrabilia sunt, sorores meae, praemia vestra, egregia multum nimis reposita munera. Accipietis enim a Domino fructum virginitatis centesimum, et gloriosi martyrii inenarrabile commodum. Occurret vobis obviam sancta et venerabilis regina mundi Virgo Maria, florentissimis virginum choris ornata. Aderunt etiam fortissimi milites Dei, confratres vestri, Perfectus, Isaac, Sancius, Petrus, Walabonsus, Sabinianus, Wistremundus, Habentius, Jeremias, Sisenandus, Paulus, et Theodemirus, qui vos praecesserunt cum signo fidei, et victoriam de hoste tulerunt, vobisque januam perveniendi ad regnum aperuerunt, dignum itineri vestro praeparantes 115.0832D| occursum, atque dicentes: « Venite, sorores sanctissimae, ingredimini thalamum sponsi vestri, quem eatenus dilexistis ut propter illum mori non timeretis. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit (Cant. II, 11), quia temporalis tribulatio a vobis devicta discessit. Properate, sanctae sorores, festinantes cum jucunditate faciem ejus cernere, cui in veritate famulastis, pro quo mori non recusastis, ut in aeternum vivatis. Percipite mercedem vestri laboris, et sumite lauream gloriosi certaminis. » 115.0833A|

24.

Quis tunc existimare gaudium tuum poterit, o soror Maria? Quis illius felicissimae horae diffusam coelitus mentibus tuis laetitiam compensabit, cum inter eos Levitam agnoveris Walabonsum, quem tibi pia parentalis affectio germanum generavit? Quis utrarumque vestrarum tripudium mortalibus conjecturis aut verbis humanis expediet, quae, divino jam gremio constitutae, inter affluentia divitiarum paradisi locatae, incunctanter illius remunerationis donaria capietis? Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus diligentibus se (Isai. LXIV, 4).

25.

Unde obsecro vos, sanctissimae sorores meae, virgines prudentissimae, quae semper oleo castimoniae redundantes, ornatissimo lampadum coelestium 115.0833B| emicastis fulgore, quando tabernacula Domini intraveritis, ut mei memores esse dignemini: dum thalamum vestri adieritis sponsi, ejusque amplexibus incessabili merueritis fruitione conjungi, tuemini me precibus, defensate meritis gloriosis. Prosit mihi peccatori hujus mediocritas succincta libelli, quem spiritali vestro flagrans amore, vestrae saluti consulens edidi: quod per eum vos institui: quod ad perficienda bella Domini incitavi: quod ut in conflictu non deficeretis, ense praedicationis armavi: quod illecebras quas fugere debeatis ostendi: quod praemia quae mereatis disposui: quod in laudibus vestris prout potui me versavi. Vos nostis quid a vobis petierim, quid charitatis intuitu vobis indixerim. Ut digno interventu vestro omni vitio 115.0833C| caream, culpis exuar, nesciamque delinquere; quo fideli famulatu omnipotenti Deo meo cohaerens, fruar post transitum tam vestrum quam dominorum meorum consortio, in quorum defensione et laude opus condidi Memoriale sanctorum, quod immanitas persecutoris me compulit relinquere imperfectum, Christo fautore quandoque nihilominus consummandum. Opitulationem sane perparvam voluminis in fine adjeci, quam et verbis simplicibus edidi, et vestro necessariam proposito fore percensui. Ut crebra meditatione vestris eam memoriis alligantes, tam pro vobis jam coelestis aulae luminibus vestigium cordis super tenentibus, quam pro totius Ecclesiae catholicae commoditate Domino offeratis, nostrique mentionem, prout textus exorationis poscit, 115.0833D| loco ultimo faciatis. Ita vos Deus pacis ad perfectum sanctificet, ut animas et corpora sine querela in adventum Domini Jesu Christi servetis: Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

ITEM ORATIO EJUSDEM EULOGII AD SUPRADICTAS VIRGINES. 115.0834A|

Domine Deus omnipotens, qui sperantibus in te es solatium verum, timentibus te remedium indefessum, et te diligentibus perpetuum gaudium, accende igne amoris cor nostrum, et flamma tuae charitatis pectoris nostri exure recessum, quo valeamus coeptum consummare martyrium. Ut, dilectionis tuae in nos vigente incendio, decidant a nobis incentiva peccaminum, et malesuadae titillationes procul effugiant vitiorum. Ut, dono gratiae tuae illuminatae, cuncta mundi oblectamina valeamus despicere, et te puris mentibus ac votis simplicibus usquequaque diligere, timere, desiderare, et quaerere. Da nobis, Domine, in tribulatione auxilium, quia vana est salus 115.0834B| hominum. Da fortitudinem praeliandi in hoc certamine, et de Sion intuitu liberandi nos respice; quatenus passionis calicem tua prosequentes vestigia, possimus jucundo ore ebibere. Tu enim, Domine, Israelitas tuos olim sub diro Aegyptiorum jugo gementes, non solum potenti dextera liberasti, verum etiam Pharaonem et exercitum ejus in medio mari demersum, ad gloriam et honorem nominis tui omnino contrivisti. Da fragilitati nostrae in hac congressione invictum resistendi inimico praesidium. Confer inter acies daemoniorum et hominum contra nos insurgentium inexpugnabile dexterae tuae auxilium. Oppone in defensionem nostram numinis tui scutum, et usque ad mortem propter te viriliter dimicandi praebe suffragium, quo valeamus effusione 115.0834C| sanguinis nostri passionis tuae reddere debitum. Ut sicut pro nobis tu ipse dignatus es mori, ita nos quoque condigno pro te martyriali obitu facias interire: ut tormenta aeterni supplicii per temporalem gladium evadentes, deposita sarcina carnis, ad te mereamur pervenire felices. Adsit etiam, Domine, absque obstaculo catholicae plebi tua virtus piissima, defendens Ecclesiam tuam a vastatoris molestia, omniumque sacerdotum tuorum corona sanctitatis et castimoniae ope subnixa, post illibatum sacrae officiositatis ministerium coelestem adire jubeas patriam. Inter quos servum tuum Eulogium, cujus post tuum munus documentis instruimur, litteris edocemur, solatiis confovemur, praedicationibus animamur; omnibus peccatis mundatum, sceleribus 115.0834D| universis abstersum, fidelem tibi efficito famulum, tuo perenniter obsequio mancipatum; quo in hac mortalitate placitum tibi exhibens famulatum, condignus tuarum in futuro habitus muneribus gratiarum, saltem vel ultimum requiescendi obtineat loculum in regione vivorum. Per Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.