Jump to content

Dolendum profecto

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dolendum profecto
1923

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 348-349

PIUS PP. XI

EPISTULA

Dolendum profecto*

AD EMUM P. D. BASILIUM S. R. E. EPISCOPUM VELITERNUM CARD. POMPILJ, VICE SACRA URBIS ANTISTITEM: DE SOLEMNIBUS SUPPLICATIONIBUS AD SACERDOTALIS VOCATIONIS GRATIAM PLURIBUS IMPETRANDAM.

Venerabilis frater Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Dolendum profecto est - quod plurimi Nobiscum una dolent sacrorum Antistites - tam exiguum esse eorum numerum qui ad sacerdotale munus contendant: unde fit, ut passim per Italiae dioeceses paroeciae satis multae suo sint curione miserrime destitutae. Cuius quidem rei causas non est cur hic consideremus; quodsi haud semel quae opportuniora ad experiendum remedia viderentur decessores Nostri significarunt, huic tamen incommodo sane gravissimo Ille unus plene congruenterque mederi potest, qui pretioso suo animas redeunt sanguine iisque ad aeternam beatitatem traducendi Ecclesiam dedit suae missionis heredem. Qui cum suos docuisset quibus verbis Pater, qui est in caelis, orandus esset, non aliam praeterea visus est discipulis, adeoque omnibus hominibus, commendare precationem, nisi ut sacrorum copiam operariorum exposcerent: rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Deo igitur benignissimo instandum: qua in re ut ceteris dioecesibus sit Alma haec Urbs exemplo, quae ipso Iesu Christi Vicario feliciter pastore proprio suo utitur, volumus, venerabilis frater Noster, ut stato certo quodam huius mensis iunii die, qui sit idem unoquoque in futurum anno hanc ad rem destinatus, in omnibus Urbanis tempus sollemnes supplicationes habeantur ad divinae vocationis gratiam a Sacratissimo Corde Iesu, animarum amantissimo, quam plurimis impetrandam. Eiusmodi autem exemplum confidimus Episcopos omnes, Italiae potissimum, sic imitari, ut in sua quisque dioecesi idem statuant agendum quod Romae opportune fieri cognoverint; immo non tam confidimus quam certum habemus, cum ita ii sint Nobiscum coniuncti eoque animarum salutis studio flagrent, ut dubitare non liceat quin, te, venerabilis frater Noster, praeeunte, optata Nostra explere velint ac properent. Quae ut laetus consequatur exitus, quem, ceteroqui, Christus Iesus vel ipsa adhortatione ad precandum pollicitus esse videatur, efficiat quoque apostolica benedictio, quam tibi, venerabilis frater Noster, et clero populoque Urbis universo, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Iunii, in festo Sacratissimo Cordis Iesu, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI

  • A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 348-349