Domine Deus omnipotens, Rex aeternae gloriae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Domine Deus omnipotens, Rex aeternae gloriae
Psalterium
anno incognito

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

AuInAuH.Psalte 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Joannes XXII?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Psalterium

Domine Deus omnipotens, Rex aeternae gloriae, qui eum cognoscis beatum esse virum, qui viam peccatorum spernens, legem praeceptorum tuorum meditatur die ac nocte; doce me peccatorem tibi cum toto corde et timore et tremore fideliter servire, et vocem meam te humiliter invocantem exaudi: et ita clementissime auribus percipe verba mea; ut delinquentem in ira furoris tui non me derelinquas, ne quando ille insidians antiquissimus hostis rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat. Sed tu, Domine, cujus nomen admirabile est in coelo et in terra, ita converte inimicum meum retrorsum, ut infirmetur et pereat a facie tua: ne unquam irretire valeat laqueis igneis animam meam, neque sulphur et spiritus procellarum obglomeret me. Sed propter inopis miseriam et gemitum pauperis nunc exsurgens respice et exaudi me, Domine, quia consilium inopis et spes ejus es. Fac me, Deus, ita ingredi sine macula, et operari justitiam, ut gratia misericordiae tuae sit pars haereditatis meae. Custodi me ut pupillam oculi, et sub umbra alarum tuarum protege me: quia tu es virtus mea, firmamentum meum et refugium meum. Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Mitte mihi auxilium de sancto, et desiderium animae meae tribue mihi. Libera me de ore leonis, et deduc me per semitas justitiae tuae: ut possim ascendere in montem sanctum tuum, et stare in loco sancto tuo, innocens manibus et mundo corde. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Ne perdas cum impiis animam meam, et ne tradas me in animas persequentium me: sed ita exaudi propitius vocem deprecationis meae, ut invocantem gloriam sancti nominis tui audias clementer, et miserearis mei, et intende mihi, Domine, ut sperans in te non confundar in aeternum: sed remitte mihi impietatem cordis mei. Fiat misericordia tua, Domine, super me, quemadmodum spero in te: et ex omnibus angustiis meis eripiens me, dic animae meae, Salus tua ego sum. Et quia in protectione alarum tuarum spero, da mihi petitionem cordis mei, et intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum: ut sciam quid desit mihi. Exaudi propitius vocem deprecationis meae, et educ me de lacu miseriae, et de luto faecis. Statue supra petram pedes meos, et dirige in semitam rectam gressus meos. In die mala libera me, Domine, ut ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus Dei; quia tu es Deus meus et fortitudo mea. Ne declines gressus meos a via tua: ut diligam justitiam, et odiam iniquitatem. Esto mihi refugium et virtus, quia tu es rex magnus super omnem terram. Qui regis omnes in saecula, libera animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Tu autem cum manifestus fueris ad judicandum nos, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Averte, piissime Domine, in hora illa faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis: ut sicut oliva fructifera in paradiso Dei mei oleum sanctitatis accipiar, et ibi exsultem cum Jacob, et in aeternum laeter cum Israel. Salva me in tuo nomine, tuaque virtute libera me. Ne despexeris deprecationem meam, sed miserere mei. Mitte de coelo, et libera me, et da in opprobrium conculcantes me: contere dentes eorum in ore ipsorum, et confringe molas leonum. Deus meus es tu et misericordia mea; salvum me faciat dextera tua, et protegar a velamento alarum tuarum, cum reddideris singulis secundum opera ipsorum. Dum sitit in te anima mea, protege me a conventu malignantium. Cum ad te omnis caro venerit, non amoveas a me misericordiam tuam, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me; sed illumina faciem tuam super me. Prosperum iter fac mihi, Deus salutaris meus: ut non absorbeat me profundum, neque aperiat super me puteus os suum. Adjutor et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. Quoniam in te spero, Domine, non confundar in aeternum. Cum judicaveris populum tuum, et hi qui se elongant a te peribunt, ne avertar ego humilis factus confusus. Quoniam justus judex es, humilias et exaltas, nimis terribilis, et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Tu es Deus qui facis mirabilia magna solus. Sicut populum tuum pane aluisti in deserto, et desiderio suo non fraudasti eum; ita me esurientem gratia tua reficiat, et cito praeveniat misericordia tua. Et tu mihi tutor, panem lacrymarum et amaritudinem compunctionum tribue in tempore tribulationis: et da de petra mellis dulcedinem capiam internae suavitatis. Deus qui inter justos et peccatores cuncta discernis, qui solus es altissimus super omnes gentes, miserere mei, et tribue mihi benedictionem, qui legem dedisti: remitte iniquitatem cordis mei, et dimitte omnia peccata mea: et salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te. Deus qui fundasti Ecclesiam tuam in montibus sanctis, inclina aurem tuam ad precem meam. Manus ergo tua mihi auxilietur, ne avertar in humilitate; sed libera me de laqueo venantium, et a ruina, et daemonio meridiano: ut plantatus in domo Domini sicut palma floream, et sicut cedrus, quae est in Libano, merear multiplicari in longitudinem dierum. Esto mihi refugium, et auxilium spei meae, Deus meus, et rex magnus super omnem terram. Cum judicaveris orbem terrae in aequitate, et populos in veritate tua, luce perenni perfruar cum justis, et cum rectis corde laetitia: salvet me dextera tua, et brachium sanctum tuum. Qui sedes super Cherubim, fac me esse in conspectu tuo cum exsultatione: ut perambulem in innocentia cordis mei in medio domus meae. Non adhaereat mihi cor pravum: sed sint oculi mei super fideles sanctos tuos, ut sedeam cum eis ambulans per viam immaculatam, cum disperdideris per judicium de civitate tua omnes qui nunc operantur iniquitatem. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. Propitius esto omnibus iniquitatibus meis, redimeque de interitu vitam meam. Satia in bonis desiderium meum. Qui respicis in terram, et facis eam tremere, qui eduxisti populum tuum in exsultatione, et electos in laetitia, fac me custodire judicium et justitiam in omni tempore: educ me de tenebris et umbra mortis, ut parato corde cantem, et psalmum dicam tibi. Fac mecum signum in bonum propter misericordiam et nomen tuum: ut in splendoribus sanctorum, in consilio justorum et congregatione, justitia mea maneat in saeculum saeculi, et cornu meum exaltetur in gloria. Et dum me suscitari jusseris de terra inopem, et de stercore erexeris pauperem, benedicam te ex hoc et usque in saeculum, et tunc placeam tibi in regione vivorum; disrumpe vincula mea, et confirma me in misericordia tua. Cum in tribulatione invocavero te, Domine, exaudi me in latitudine. Legem pone mihi, Domine, ut vivam, et vias justitiae tuae exquiram semper. Da mihi intellectum, ut perscruter legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Erravi sicut ovis quae perierat, requirens libera animam meam. Custodi introitum meum et exitum meum; ut in domo tua stantes sint pedes mei in atriis Jerusalem. Ad te levavi animam meam et oculos meos, qui habitas in coelis: eripe animam meam de muscipula venantium, ut non extendam ad iniquitatem manus meas. Reple gaudio os meum, et linguam meam exsultatione. Imple desiderium meum de bono, et benedic me ex Sion; ut videam bona quae sunt in Jerusalem: longe fac me ab iniquitate. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis servi tui, Domine. Non sit exaltatum cor meum in superbia, neque elati sint oculi mei: sed humiliter sentiam, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ubi mandasti benedictionem et vitam usque in saeculum; ibi extollam manus meas ad Sancta, et benedicam te qui judicas populum tuum, et in servis tuis consolaberis. Deus deorum et Dominus dominorum, deflentem me et adorantem ad templum sanctum tuum, proba me, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas, et deduc me in via aeterna. Conserva me, Domine, et erue me de manu peccatoris, et ab omnibus iniquis libera me. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine. Exaudi me in tua justitia, et non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Velociter exaudi me, Domine, ne deficiat spiritus meus: quoniam tu es Deus meus, misericordia mea, refugium meum et susceptor meus. Quoniam magnus es et laudabilis nimis, et magnitudinis tuae non est finis; erige elisum, solve compeditum, illumina caecum, qui aedificas Jerusalem. Cum autem confortaveris seras portarum tuarum, intrinsecus cum filiis tuis copulatus sim. Sicut te laudant Angeli, et omnes Virtutes tuae in regno coelorum: ibi et ego ita exsultans cum gloria in choro sanctorum, laudem et glorificem nomen tuum in cymbalis labiorum, quod est sanctum et gloriosum, et regnat semper per infinita saeculorum saecula. Amen.