Domino Iohanni de Certaldo Barbatus de Sulmone

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Domino Iohanni de Certaldo Barbatus de Sulmone
epistula
c. 1362

editio: ex Boccaccii Opera latina minora, Bari, Gius. Laterza & Figli, 1928; Aldus Franciscus Massera recensuit
fons: librum vide


  Domino Iohanni de Certaldo Barbatus de Sulmone.
  Magna, vir doctiloque, tecum fidutia loquor, maxime super his in quorum votis sumus, ut arbitror, ex toto concordes. Iamdudum clari viri dominus magnus senescalius, comes Manuppelli logotheta et comes nolanus convenerunt apud Sulmonem in ortulo meo, ubi quandam ex epistolis domini nostri Laureati legimus; post cuius lectionem, ut omictam cetera, decreverunt dicti domini pro communi omnium parte dicto domino Laureato de puplicanda Africa scribere, dictusque magnus senescalius promisit faciendas inde licteras de Neapoli, quo tunc accessurus erat, transmictere. Que lictere facte fuerunt, sed non iuxta promissionem extemplo transmisse. Prius flebilis evenit obitus predicabilis viri domini Zenobii laureati: quapropter dictus dominus Magnus non ad puplicationem Africe, sed ad dicti domini Laureati adventum in Regnum animum suum vertit, super quo efficacissimas regias magnis promissionibus plenas fecit fieri scriptiones, quibus, prout reor et alias animum suum novi, non movebitur dictus dominus Laureatus. Interim autem solicitationem puplicationis Africe fieri cuperem, ad quam fortassis apud talem virum non minus efficatia verborum proficiet quam dignitas personarum. Micto igitur ecce tibi alligatam presentibus predictarum formam et copiam licterarum, ut curi tuis idem expetentibus, siquidem et prout saniori tue provisioni videbitur, dicto domino Laureato placeat destinare, qui lectis eis, spero, si Deus faverit, quod vel nos voti compotes faciet vel notabilem prorsus epistolam de negatione transmictet. Illud autem quod de spongia leges tractum est de Saturnalibus Macrobii, eo loco quo legitur quod Augustus Cesar, cum Aiacem traiediam quam ipse texuerat, quia minus exiverat placida, delevisset, interrogatus a Lutio Graio quid ageret Aiax suus, —In spongiam — inquit — incubuit. — Quapropter verendum est ne simile patiatur nostri Scipio Laureati, vel quod fere passus est Eneas dum nescio quid sibi Maro conscius Eneydem comburi iussisset, nisi fuisset vetitum Augusti sententia saniori. Sed nos, pro dolor! Augustum alterum non habemus, estque preterea dubitandum ac verisimiliter presumendum ne Laureatus ipse noster sua in dies excrescente scientia sit nimium sui poematis asper iudex. Illi quoque duo versiculi ex industria claudunt epistolam, ut sue principium Africe intelligeret iam vulgatum, quod venerabilis dominus Franciscus prior Sanctorum Apostolorum de Florentia michi retulit esse tale: «Et michi conspicuum meritis belloque tremendum, | Musa, virum referas», unde moveri poterit ad sequentia puplicanda. In quo quidem principio duo notavi: primum, quod invocationem suam tanquam poeta novissimus per dictionem copulativam et ab invocatione poete veteris Homeri dependentem facere et exaudibiliorem sperare videtur, qui Homerus secundum referentem Horatium sic incipit: «Dic michi, Musa, virum, capte post tempora Troye | qui mores hominum multorum vidit et urbes, etc.» secundum, quod humilitatis sue magne virtute, non imperativo verbo «refer» utitur, sed «referas» optativo. Nescio tamen in hoc exili iuditio meo fallor. Vale feliciter, et coneris ac studeas ut hoc in spongiam non incumbat.