Domino meo et omnium Theodosio Augusto Ausonius Tuus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Praefatiunculae
Domino meo et omnium Theodosio Augusto Ausonius Tuus
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus
Fairytale left blue.png Epistula Theodosi Augusti

Agricolam si flava Ceres dare semina terrae,
     Gradivus iubeat si capere arma ducem,
solvere de portu classem Neptunus inermem:
     fidere tam fas est, quam dubitare nefas.
insanum quamvis hiemet mare crudaque tellus        5
     seminibus, bello nec satis apta manus,
nil dubites auctore bono. mortalia quaerunt
     consilium. certus iussa capesse diei.
scribere me Augustus iubet et mea carmina poscit
     paene rogans: blando vis latet imperio.        10
non habeo ingenium, Caesar sed iussit: habebo.
     cur me posse negem, posse quod ille putat?
invalidas vires ipse excitat et iuvat idem,
     qui iubet: obsequium sufficit esse meum.
non tutum renuisse deo. laudata pudoris        15
     saepe mora est, quotiens contra parem dubites.
Quin etiam non iussa parant erumpere dudum
     carmina. quis nolit Caesaris esse liber,
ne ferat indignum vatem centumque lituras,
     mutandas semper deteriore nota?        20
tu modo te iussisse, pater Romane, memento
     inque meis culpis da tibi tu veniam.