Jump to content

Dubia alia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dubia alia
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101


Dubia alia (Auctor incertus (Alcuinus?)), J. P. Migne

I EPISTOLA AD LEONEM PAPAM III. (1161A) Eximio et orthodoxo a Deo coronato magno viro, gemma sacerdotum, Leoni praesuli sede summa aureaque Romana, cum gloria et omni honestate feliciter regente, ille vilissimus omnium servorum Dei servus immarcescibilis gloriae vestrae coronae beatitudinis salutem et gloriam deposcimus, humiliterque, quasi coram sanctissimis pedibus vestris humano [ Forte, humi prostratus] gloriam et gratiam vestram optamus, et servitium sanctissimum vestrum obnixe prece deposcimus; quia in quantum nobis vires electus Dei Filius dignatus est, in vestro cupimus permanere servitio, sicut dignum et justum est tali vero angelico Deique servo. Nos enim humillimi (1161B)servuli vestri habemus dispositum orationis causa, Domino adjuvante, Romam pergere, et pia oscula ejus ostias [ F., pio osculo . . . ostia] salutare; et ad sanctissimum Petrum calidis buccis oscula in pavimento figere, et veniam delictorum [praeteritorum] indulgentiam rogare. Nunc vero scit almitas vestra, quia propter longitudinem terrae nostrae, et impedimentum paganorum huc ita, ut dispositum [habemus] die pro consule habuimus, occurrere minime valuimus, sicut nobis magna necessitas fragilitatis nostrae expetiit [ Cod. Sal., expetit]. Propterea vestram sanctam postulamus clementiam, ut pro nobis in ejus beatissimam confessionem veniam rogare velitis [ Cod. Sal., rogare delictis], ut per vestram (1162A)intercessionem a vinculis nostrorum delictorum absolutionem aliquantulum nobis pius Dominus largiri dignetur. Nos autem digni non sumus vestrum in aliquibus exercere servitium. Scimus a Deo et sancto Petro vobis retributionem et in hoc saeculo et in futuro mercedem et gloriam adipisci. Alma Trinitas et inseparabilis unitas custodiat Domnum Leonem summum sacerdotem, nunc et semper et in aeternum feliciter cum Dei gloria.

II. 449 CARMEN ANONYMUM PRO AMICIS POETAE.

Castula perge cito pelagi trans aequora cursu
Ostia piscosi flatis pete fortia Rheni,
Ingrediens rapidis pontum qua volvitur undis;
(1162B)Tunc tua praelongo ducatur prora remulco,
Nec cito retrorsum rapiatur flumine puppis
Si meus Albricus veniens occurrat in amne,
Vaccipotens praesul properans tu dicito, salve.
Nam tibi Hadda prior nocte non amplius unum
In traject. mel, compultimque buturque ministrat,
Ut pote non oleum, nec vinum Fresia fundit.
Hinc tua vela leva, fugiens Dorsdrada relinque,
Non tibi forte niger Hrotberct parat hospita tecta;
Non amat ecce tuum carmen mercator avarus;
Sed diverte mei vatis tu littora Jonae;
Est nam certa quies fessis venientibus illuc:
Hic olus hospitibus, piscis, hic panis abundat
Urbs Agripina tibi pandit sua tecta benigne:
(1163A)Hic humili Patrem Ricuulfum voce saluta;
Dic: Tua laus mecum semper, dilecte, manebit.
Hinc castella petes currenti nave per undas,
Donec ad optatae pertingas flustra Mosellae.
Remigio postquam spatium sulcaveris amnem,
Hic tunc siste ratem, puppis potiatur arena,
Et pete Wilbrordi Patris loca sancta pedester;
Atque sacerdotis Samuhelis tecta require,
Castalido portas plectro pulsare memento
Constanter puero pithea dic voce ministro:
Publius Albinus me misit ab orbe Britanno,
Praedulci dulcem Patri perferre salutem.
Si tibi praesentis fuerit data copia verbi
Fusa solo supplex plantas tu lambe sacratas,
Dicque: Valeto parens Samuhel; dic: Vive sacerdos.
(1163B)Detege jam gremium, patres et profer honestos
Priscianum, Focam, talique munere gaudet,
Si non Neptunus pelago demerserit illos.
Si te forte velit regis deducere ad aulam,
Hic proceres, patres, fratres percurre, saluta.
Ante pedes regis totas expande camoenas
Dicito multoties: Salve, rex optime, salve:
Tu mihi protector, tutor, defensor adesto,
Invida ne valeat me carpere lingua nocendo,
Paulini, Petri, Albrici, Samuhelis, Ionae,
Vel quicunque velit mea rodere viscera morsu,
Te terrente procul fugiat, discedat inanis.
Murmete dic tacito: Cathegita Petre valeto,
Herculeo saevus clavo ferit ille, caveto.
Paulini gaudens complectere dona magistri,
(1163C)Oscula melligeris decies de blanda labellis.
Ricuulfum, Raefgot, Radonem rite saluta,
Auriculas horum pedetentim tange canendo.
Dic: Socii, fratres laeti salvete, valete.
Egregiam forsan venies Magensis ad urbem
Perpetuumque vale doctori dicito Lullo:
Ecclesiae specimen, sophiae splendor habetur,
Moribus et vita tanto condignus honore.
O Bassine, bonae Spirensis gloria plebis,
(1164A)Me, rogo, commenda Paulo, Pater alme, patrono,
Cujus et alma domus fratres nos fecerat ambos.
Quis, Fulcrade pius, lyrico te tangere plectro
Audebit? meritis musarum carmina vincis.
450 Nunc tamen hanc hederam circum, sine tempora serva [ F., sacra]
Serpere, summe Pater, tibimet bonitatis suetae [bonitate sueta]
Vel demitte semel memet tibi dicere salve.
Eja, age, casta [charta] cito navem conscende paratam;
Occanum Rhenum sub te natet unca carina.
Materies auri non te, rogo, fulva retardet,
Accola quam fessus profert de viscere terrae:
Non castella, domus, urbes, nec florida rura
(1164B)Detineant stupidam spatio nec unius horae;
Sed fuge, rumpe moras, propera, percurre volando,
Incolumes, sanos, gaudentes atque vigentes
Invenies utinam nostros gratanter amicos.
Det Deus omnipotens illis per saecla salutem,
Postea coelestem laetos deducat in aulam.
Omnibus his actis patriam tu certa reverte,
Et quot quisque tibi dicat, narrare memento;
Et cum vere rubrae . . . . . de cortice gemmae
Erumpant, nostris videant te ludere tectis,
Atque novas iterum nobis adferre camoenas.
Tum tibi serta novis de floribus aurea fingam
Et sociata mihi pratis pausabis amoenis.
III. POEMA DE CAROLO MAGNO, ET LEONIS PAPAE AD EUMDEM ADVENTU.
(1164C)
Carmen hoc videsis inter Appendices ad Caroli Magni Opera, hujusce Patrologiae tomo XCVIII, col. 1433.

IV. 456 VERSUS DE CELLA CORMARICENSI.

O mea cella, mihi habitatio dulcis amata,
Semper in aeternum, o mea cella vale!
(1165A)Undique te cingit ramis resonantibus arbos,
Silvula florigeris semper onusta comis.
Prata salutiferis florebunt omnia et herbis,
Quas medici quaerit dextra salutis ope [ Ed., ore].
Flumina te cingunt florentibus undique ripis,
Retia piscator qua sua tendit ovans.
Pomiferis redolent ramis tua claustra per hortos,
Lilia cum rosulis candida mixta rubris.
Omne genus volucrum matutinas personat odas,
Atque Creatorem laudat in ore Deum.
In te personuit quondam vox alma magistri
Quae sacro sophiae tradidit ore libros.
In te temporibus certis laus sancta tonantis
Pacificis [ Ed. pacificos] sonuit vocibus atque animis.
(1165B)Te mea cella modo lacrymosis plango camoenis,
Atque gemens casus pectore plango tuos.
Tu subito quoniam fugisti carmina vatum [ Edit., fatum; Mabill., fato],
Atque ignota manus te modo tota tenet.
Te modo nec Flaccus, nec vatis [ Ed., fatis] Homerus habebit,
Nec pueri musas per tua tecta canunt.
Vertitur omne decus saecli sic namque repente,
Omnia mutantur ordinibus variis.
Nil manet aeternum, nihil immutabile vere est,
Obscurat sacrum nox tenebrosa diem.
Decutit et flores subito hiems frigida pulchros,
Perturbat placidum et tristior aura mare.
(1165C)Quae campis cervos agitabat sacra juventus,
Incumbit fessus nunc baculo senior.
Nos miseri! cur te fugitivum, mundus, amamus?
Tu fugis a nobis semper ubique ruens.
Tu fugiens fugias, Christum nos semper amemus,
Semper amor teneat pectora nostra Dei.
Ille pius famulus [ F., pios famulos] diro defendat ab hoste,
Ad coelum rapiens pectora nostra suos;
Pectore quem pariter toto laudemus, amemus;
Nostra est ille pius gloria, vita, salus.
V. VERSUS ALCUINI
In fronte codicis isti versus scribentur, ubi imago Christi et quatuor evangelistarum et quatuor prophetarum imagines continentur.
(1165D)Ordine quadrato variis depicta figuris
(1166A)Agmina sanctorum gaudia magna vident.
Ex quibus Isaias praecelso dogmate fretus,
Jeremias pariter Domini miracula psallunt;
Jezechiel sedemque Dei describit et ista
Et Daniel Christum narrat de monte recisum.
[ Humanum Christi describit Matthaeus ortum;
More boat Marcus frendentis voce leonis.
Mugit amore pio Lucas in carmine Christi.
Scribendo penetras coelum tu mente Joannes].

Isti in altera pagina, ubi agnus pictus et XXIIII seniores et terra et mare.
Omnia quae praesens tellus producit alendo,
Et maris haec facies limbo circumvenit amplo.
Agne Deum solio semper venerantur in alto,
Sanguine qui fuso tersisti crimina saecli
(1166B)457 In cruce, tu Caroli detergas vulnera regis.
[ Cana caterva cluens vatum et venerabilis ordo,
Coetus apostolicus sertis coelestibus instans
Laudat, adorat, amat, devoto pectore timet.
Et princeps Carolus vultu speculatur aperto,
Orans, ut tecum vivat longaevus in aevum].

In alio loco ubi agnus solus pictus habetur.
Hunc Moyses agnum monstravit lege futurum,
Cunctis pro populis perferri vulnera mortis.

Ubi dextera Christi est picta.
Dextera quae Patris mundum ditione gubernat,
Et natum coelos proprium transvexit in altos.

In fine Joannis evangelistae.
Et princeps Carolus, sancto qui more benignus,
(1166C)Illius hic codex enitet actus ope.

In fine libri loquuntur scriptores.
Hactenus in sanctum sulcando movimus aequor
Littoris ad finem nostra carina venit.

VI. AD CANDIDUM ROMAM ABEUNTEM.

Te mea mens sequitur, charissime Candide, tristis;
Me tua mens secum portet ubique precor.
Per loca cuncta Dei Christi comitetur euntem
Gratia te, nate dulcis, ab arce poli.
Et tibi per terras, silvas et flumina, montes,
Felici rectum tramite donet iter.
Ut te optata dies jam cernat in arcibus Urbis
Egregiae, in qua sunt limina sancta Petri,
Qui tua vota ferat Christo super ardua coeli
(1166D)Culmina, clementer primus in orbe Pater,
(1167A)Quae tibi cum lacrymis, prostrato corpore terris
Ante altare Dei, cordis ab ore fluant.
Inde per aereas ruituris moenibus arces
Ad Pauli veniens tecta sacrata pii,
In crucis extensus, gemebundo pectore, signum,
Qua patris et nati crimina plange simul.
Moxque per ecclesias devotus curre viator
Sanctorum, laudans semper in ore Deum,
Qui mundo tales concessit habere patronos,
Ante poli stantes Patris in arce thronum,
Sanguine qui roseo vicerunt regna per orbem,
Portantes Christi per pia colla crucem.
Hos iterum atque iterum devoto pectore posce,
Clementer precibus semper adesse tuis.
Ante pios cineres lacrymarum signa tuarum
(1167B)In sacris sistant semper ubique petris.
Te quoque sacratis studiosa mente per urbem
Ordinibus, festis, inter et esse precor.
Quid cui conveniat personae et tempore cerne,
Ut Patri valeas cuncta referre memor;
Et prodesse tuis monitis et moribus almis,
Per te sancta Dei ut floreat Ecclesia.
Si te praeveniat clementis gratia Christi
Ante oculos sacros Patris apostolici,
Posce Patrum cineres, vestes, vel forte capillos
Sanctorum, sacrae aut gaudia magna crucis.
Ut sit subsidium nostrae per saecula vitae,
Et nostris pariter, semper ubique pium.
Omnibus his rite, Christo miserante, peractis,
Ad Patrem rediens prospere, perge cito.
(1167C)Non te pausantem videat jam Phoebus in Aula,
Sed cum Lucifero surge, viator ovans.
Non sol flammivolus, ventus, non frigora, nimbi,
Ad Patrem tardet jam properantis iter.
Omnia vincit amor, pedibus velocior Euro
Festine perge, curre, vola, propera.
Ut laetus videat Jacob jam Joseph ocellis,
Ante diem dirae mortis, in urbe sua.
Quid tibi plura canam? felix feliciter omnes,
Nate, vias vade nunc, miserante Deo.
Prospera concedat mundi tibi cuncta Creator.
Dulcis amate tuo, nate, valeto Patri.
VII. ALBINI ORATIONES AD DEUM ET APOSTOLOS.
(1167D)
Auctoris mundi maxima, deprecamur suffragia,
Qui cum esset in gloria, carnem sumpsit ex Maria.
Qui descendens coelitus, donator vitae vividus,
Crucem passus pro omnibus, dedit dona hominibus
Legislator largissimus, Deus et Dei Filius.
Qui post peractos agios victor ascendens triumphos,
Binos bisquinos candidos, mundo misit Apostolos,
Quorum immensa gloria refulgebit in saecula.
Benedictus primitus haeres Christi vicarius,
Sanctus Petrus apostolus sancti gregis primarius.
(1168A)Bar-Jona alta columna, poli scandens sublimia,
Petrus de petra solida sequens Christi vestigia.
Puro perfecto labore, absque laetali merore.
Romae pausat in honore, crucem passus sub Nerone.
Cujus virtutum fulgida refulsere miracula.
Cunctis claruit gentibus praedicator egregius,
Refulsit non videntibus clarus ceu fulgor Phoebus,
Sanctus Paulus apostolus electus non hominibus.
Sancti Spiritus fructibus repletus dignabilibus.
Raptus ad coelum tertium, dignatus doctor gentium
Solidator inertium, consolator lugentium.
Igne probatus vario . . . . . triumpho.
Cujus inexplicabilem sonant saecula sophiam.
Dignus valde fulgidus, doctor docuit gentibus,
Sanctus Andreas optimus, Christi regis apostolus.
(1168B)Organum sancti Spiritus, ornatus charismatibus.
Frater Petri apostoli, dictator legis Domini.
Mente et vultu herili, decus in statu virili:
Praedicans in Achaja, crucem passus sub Egea.
Modo regnat in gloria, regni habilis Helia.
Quem Deus de laboribus vitae reddidit floribus
458 Electus in cacumine honoris apostolice,
Claro illuxit lumine doctrinae evangelicae,
Jacobus excelsissimae Christi ascensor gloriae,
Summi Regis egregiae consummator victoriae.
Frater Joannis Agiae, praeclaraeque memoriae.
Decapitatus gladio, coronatus martyrio
VIII. EPITAPHIUM S. RICHARII ABBATIS, SEU VERSUS METRICI JUSSU CAROLI MAGNI IN EADEM CAPSA AUREA IN QUAM REPOSITUM FUIT CORPUS SANCTI RICHARII, LITTERIS AUREIS SCULPTI.
(1168C)
In fronte sepulcri.
Aurea coelestem thesaurum contegit urna,
Cultorem Domini, nomine Richarium
Stemmate praecelso quem Centula protulit ista,
Quique loci pastor floruit egregius.

In dextero latere.
Postposito mundi quo grandi fulsit honore
Amplas divitias sprevit amore Dei.
Hic corpus proprium frangens certamine duro,
Vir pius et magnus semper in orbe cluit.

In culmine arcae desuper.
Hic vitam functis reparavit, lumina caecis
(1168D)Leprosisque salus hoc refovente redit.
Plenus apostolicis virtutibus atque loquelis
Coelestes tenuit semper in ore dapes.

In sinistro latere.
Huic Carolus princeps condignum mente benigna
Perficiens templum condidit, et tumulum
Post sexagenos et centum circiter annos
Cum Domini famulus integer exstat adhuc.

In fronte pedum.
Ipsius ut meritis capiat coelestia regna,
Regnaque Francorum pace quietus agat.

IX. ALBINUS DE SEPTEM SIGILLIS.

(1169A) Primum sigillum, nativitas. Secundum, baptismum. Tertium, crux. Quartum, sepulcrum. Quintum, resurrectio. Sextum, ascensio. Septimum, judicium. Haec sunt VII dona Spiritus sancti. Primum fuit sapientia, ut Christus de Virgine nasceretur sine virili semine. Secundum spiritus intellectus fuit, ut in baptismo per illas tres undas dimitterentur peccata, ut dicitur: Exspoliantes veterem hominem, induentes novum (Col. III, 9). Tertium consilii fuit, ut Caiphas ait: Melius est ut unus moriatur homo quam tota gens pereat (Joan. XI, 50). Quartum spiritus fortitudinis fuit, quia corpus in sepulcro fuit, et (1169B)Christus alligavit diabolum in inferno, et illas animas quae ibi injuste detinebantur, reduxit ad regnum, et Dominus momordit infernum. Quintum spiritus scientiae fuit, quia cum resurrexisset a mortuis, nos fecit credere et resurgere, quia omnes resurgemus, ut dicitur: Exsurge, Domine, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8). Sextum spiritus pietatis fuit, quia cum Christus ascendit ad coelum, et animae justorum ascendunt ad eum, ut Paulus dicit: Optabam (1170A)dissolvi et cum Christo esse (Phil. I, 23). Septimum spiritus timoris fuit, quia quando Christus venturus erit ad judicium, remuneraturus justos, grandis timor peccatoribus erit, ut dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Et reliqua.

Ista septem dona Spiritus sancti fuerunt in septem patriarchis. Sapientia in Adam, quia ad omnes feras, vel bestias, et volatilia coeli, et pisces maris posuit nomina, et primus propheta fuit, ut dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Intellectus in Noe, qui arcam fabricavit in diluvio et gubernavit. Consilium in Abraham ut dicitur: Exi de terra tua et de cognatione tua, et de domo Patris tui (Gen. XII, 1). Fortitudo in Isaac, (1170B)quia inimicos dilexit. Scientia in Jacob, quia benedixit eum angelus Domini, et dixit ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 28). Pietas in Moysen, quia dixit: Dele me de libro viventium (Exod. XXXII, 32), ubi me scripsisti. Timor in David, quia timuit Deum, quando Saul in speluncam introivit ventrem purgare, et ipse dixit: Absit, ut mittam manum meum in unctum Domini (I Reg. XXVI, 11).