Dudum siquidem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Sexto kalendas Octobris 1493


Alexander episcopus, servus servorum Dei : carissimo in Christo filio Ferdinando regi et carissime in Christo filie Elisabeth regine Castelle, Legionis, Aragonum, et Granate, illustribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Dudum siquidem omnes et singulas insulas et terras firmas, inventas et inveniendas versus occidentem et meridiem, que sub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Christianorum constitute non essent, vobis heredibusque et subcessoribus vestris Castelle et Legionis regibus, imperpetuum, motu proprio et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine donavimus, concessimus, et assignavimus, vosque ac heredes et successores prefatos de illis investivimus, illarumque dominos cum plena, libera, et omnimoda potestate, auctoritate, et jurisdictione, constituimus et deputavimus, prout in nostris inde confectis litteris, quarum tenores, ac si de verbo ad verbum, presentibus insererentur haberi volumus pro sufficienter expressis, plenius continetur.

Cum autem contingere posset quod nuntii et capitanei aut vassalli vestri, versus occidentem aut meridiem navigantes, ad partes orientales applicarent, ac insulas et terras firmas que Indie fuissent vel essent, repperirent, nos, volentes etiam vos favoribus prosequi gratiosis, motu et scientia ac potestatis plenitudine similibus, donationem, concessionem, assignationem, et litteras predictas, cum omnibus et singulis in eisdem litteris contentis clausulis, ad omnes et singulas insulas et terras firmas, inventas et inveniendas ac detectas et detegendas, que navigando aut itinerando versus occidentem aut meridiem hujusmodi sint vel fuerint aut apparuerint, sive in partibus occidentalibus vel meridionalibus et orientalibus et Indie existant, auctoritate apostolica, tenore presentium, in omnibus et per omnia, perinde ac si in litteris predictis de eis plena et expressa mentio facta fuisset, extendimus pariter et ampliamus, vobis ac heredibus et successoribus vestris predictis, per vos vel alium seu alios, corporalem insularum ac terrarum predictarum possessionem, propria auctoritate libere apprehendendi ac perpetuo retinendi, illasque adversus quoscunque impedientes etiam defendendi, plenam et liberam facultatem concedentes, ac quibuscunque personis etiam cujuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel condicionis, sub excommunicationis late sententie pena, quam contrafacientes eo ipso incurrant, districtius inhibentes, ne ad partes predictas ad navigandum, piscandum, vel inquirendum insulas vel terras firmas aut quovis alio respectu seu colore ire vel mittere quoquo modo presumant absque expressa et spetiali vestra ac heredum et successorum predictorum licentia, Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac quibusvis donationibus, concessionibus, facultatibus, et assignationibus per nos vel predecessores nostros quibuscunque regibus, principibus, infantibus, aut quibusvis aliis personis aut ordinibus et miliciis, de predictis partibus, maribus, insulis, atque terris, vel aliqua eorum parte, etiam ex quibusvis causis, etiam pietatis vel fidei aut redemptionis captivorum, et aliis quantuncunque urgentissimis, et cum quibusvis clausulis etiam derogatoriarum derogatoriis, fortioribus, efficacioribus, et insolitis, etiam quascunque sententias, censuras, et penas in se continentibus, que suum per actualem et realem possessionem non essent sortite effectum, licet forsan aliquando illi quibus donationes et concessiones hujusmodi facte fuissent, aut eorum nuntii, ibidem navigassent, quas tenores illarum etiam presentibus pro sufficienter expressis et insertis habentes, motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus, omnino revocamus, ac quo ad terras et insulas per eos actualiter non possessas pro infectis haberi volumus, nec non omnibus illis que in litteris predictis voluimus non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, sexto kalendas Octobris, pontificatus nostri anno secundo.

Gratis de mandato sanctissimi domini nostri pape.

JO[HANNES] NlLIS.

P. GORMAZ

Sept[embri].