Dum transirem Danubium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Dum transirem Danubium
Rithmus jocularis
XII saeculum p.Ch.n.

editio: ex Carmina leodiensia
fons: incognitus

Dum transirem Danubium
Dubitando fluvium,
Propter magisterium
Faciens diffugium,
Fugiendo studium,
Studens foro navium;

Vidi quasdam ludere,
Ludum coepi cernere,
Cernens illuc tendere,
Tendens magis Venere,
Venerem per propere,
Propero concurrere.

Quaedam pulchra femina
Praesignabat carmina,
Manu ducens agmina
Per compagum fragmina;
Ad quam torquens lumina
Sic precabar numina:

O Deorum spiritus,
Qui spiratis coelitus,
Quibus est divinitus
Amor carnis creditus,
Visus iste subitus
Per vos fiat cognitus!

Tunc accedens propius,
Ardeo miserius,
Cremor infelicius,
Uror vehementius;
Quanto canit pulchrius,
Tanto mihi peius.

Tam dilecta lectio
Quo legatur nescio;
Ex hoc participio
Declinare cupio;
Sine magisterio
Scitur haec conjunctio.