Elegiarum libri IV, eiusdem Foricoenia sive epigrammatum libellus./ELEGIA V./ELEGIA V.

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

[ Joannis Cochanovii „Carmina Latina.”, emendavit, argumentis et notis instruxit Josephus Przyborowski., Varsaviae in officina Fratrum Jeżynsciorum, 1884, pp. 16-18, (Wikimedia Commons).]

 Argumentum. Joanni Tarnovio supremo exercituum duci nuntiat poeta, se malle amori quam armis vacare; scripta ante a. 1561.

Nalim te pudeat nostris si quando libellis,
      Tarnovi, nomen legeris ipse tuum.
Si mihi nec Thebae, nec Pergama celsa canuntur,
      Nec perfossus Athos, nec freta pulsa rotis;
Non me Castalio Phoebus tamen arcet ab antro,
      Qua Mimnermaoeo semita trita solo est.
Et mihi materna jam pridem e fronde coronam
      Nectit deposita nudus amor pharetra.
Quod si frote legas placido mea carmina vultu,
      Et faveas Musis ingenique meo:
Non ego desperam priscos heroas in arma
      Ducere et Aonia bella sonare tuba.
Teque adeo, qualem malefaustis Dacus in armis
      Fugit Obertini [1] per malefida vada.
Fugit Riphaeo [2] descendens vertice Moschus,
      Aversoque Scythes plus metuendus equo. [3]
Nunc sine me, primus dum sidat in osibus ignis,
      Qua coepi, cursus continuare meos.
Et procul a castris, procul a clangore tubarum,
      Ebria nocturnae signa referre fugae;
At vos interea Phoebeae crescite lauri,
      Nunc saris est myrto cingere posse comam.


  1. confer notam 3. ad elegiam I. [Contentus hoc note: "Dacos vocat poëta Valachos victoriam memorans Jo. Tarnovii ad Obertinum, urbem nunc Galiciae meridionalis, a. 1531 reportatam, quam uberius enarrat eleg 2 lib. IV v. 49-76, commemorat etiam v. 14 elegiae 5 hujus libri; cfr. Royzium 1. c. versu 49 seq. et versu 238; Biel. l. c. 565."]
  2. Riphei montes, cui nunc Uralienses audiunt, a veteribus scriptoribus ponuntur in ultimis finibus Moschorum; de eadem victoria dicit noster el. 2 lib. IV, qua luget mortem Tarnovii vers. 47: Testes Ripheis dejectae collibus arces, Qua tot Moschorum millia caesa iacent.
  3. eundem pugnandi modum apud Tartaros tan git Royzius 1. c. vers. 53. dicens: Nec Scyta promptus quo pharetraque arcuque timendus, Bella fuga meditans aversis noxius armis.