Jump to content

Ea, quae catholicae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ea, quae catholicae
1929

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, p. 590

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EA, QUAE CATHOLICAE*

EX VICARIATU APOSTOLICO DE WUHU SEIUNCTO TERRITORIO ERIGITUR VICARIATUS DE PENGPU IN SINIS.


Ad futuram rei memoriam. — Ea, quae catholicae Fidei propagandae aeternaeque hominum saluti feliciter eveniant, ut opportune praestemus Nos continenter admonet supremum munus quo Dei gratia, licet immeriti, in terris fungimur. Quapropter cum Vicarius Apostolicus de Wuhu in Sinis Nos enixe rogaverit ut, ad catholicam fidem aptius provehendam in vicariatus sui territorio latissimo, quasdam ab eodem separaremus partes, ex quibus nova ecclesiastica efformaretur circumscriptio aliis evangelicis operariis assignanda: Nos hisce supplicationibus, suffragio quoque auctis amplissimo venerabilis fratris Delegati Apostolici Nostri in Sinis, annuendum, quantum in Domino possumus, existimavimus. Omnibus igitur rei momentis sedulo attenteque studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis expediendis Sacrae Congregationis a Propaganda Fide praepositi sunt, Nos ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, subpraefecturas civiles nuncupatas de Chuantsiao, Chuchow, Chuyi Fengtai, Fengyang, Hwaiynan, Hwokiu, Kwoyang, Laian, Lingpi, Mengchen, Pochow, Sowchow, Buchow,Szechow, Taiho, Tienchang, Tingyuan, Wuho, Yingchow, Yingshang, quae huc usque intra limites vicariatus apostolici de Wuhu exsistebant, ab eodem vicariatu seiungimus, easdemque in novum apostolicum vicariatum de Pengpu nuncupandum erigimus ac constituimus. Volumus vero ut ipsius de Pengpu vicariatus cura, ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum presbyteris Societatis Jesu, tam de re catholica bene meritis in tota eadem Sinensi regione, concredita sit. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, p. 590