Ea que

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Ea que
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

JULIUS II

Julius, episcopus, servus servorum Dei: Venerabilibus fratribus, archiepiscopo Bracharensi et episcopo Visensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea que pro bono pacis et quietis inter personas quaslibet, presertim Catholicos reges, per concordiam terminata sunt, ne in redicive contencionis scrupulum relabantur, sed firma perpetuo et inconcussa permaneant, libenter, cum a nobis petitur, apostolico munimine roboramus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte carissimi in Christo filii nostri Emanuelis, Portugalie et Algarbiorum regis illustris, petitio continebat quod olim, postquam per Sedem Apostolicam clare memorie Johanni, regi Portugalie et Algarbiorum [concessum fuerat] quod ipse Johannes et rex Portugalie et Algarbiorum pro tempore existens, per mare occeanum navegare aut insulas et portus et loca firma infra dictum mare existencia, perquirere, et inventa sibi retinere liceret, ac omnibus aliis, sub excommunicationis et aliis penis tunc expressis, ne mare hujusmodi contra voluntatem prefati regis navigare, aut insulas et loca ibidem repperta occupare presumerent, inhibitum fuerat; cum inter prefatum Johannem Regem ex una, et carissimum in Christo filium nostrum Ferdinandum, Aragonum tunc Castelle et Legionis regem illustrem, super certis insulis Lasamillis nuncupatis, per prefatum regem inventas et occupatas, ex alia partibus, lis, controversia, et questionis materia exorte fuissent, partes ipse litibus, controversiis, et questianibus hujusmodi obviare, ac pacem et concordiam inter se pro subditorum suorum commoditate nutrire et vigere desiderantes, ad certas honestas concordiam, conventionem, et compositionem devenerunt, per quam inter cetera voluerunt quod Portugalie et Algarbiorum a certis Castelle vero et Legionis regibus pro tempore existentibus a certis aliis locis usque ad certa alia loca tunc expressa per dictum mare navigare et insulas novas perquirere et capere ac sibi retinere liceret, prout in quodam instrumento publico desuper confecto dicitur plenius contineri. Quare pro parte prefati Emanuelis Regis nobis fuit humiliter supplicatum, ut concordie, conventioni, et compositioni predictis pro illorum subsistencia firmiori robur apostolice confirmationis adjicere, ac alias in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur, qui inter personas quascumque, presertim regali dignitate fulgentes, pacem et concordiam vigere intensis desideriis affectamus, de premissis certam noticiam non habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel alter vestrum, si est ita, concordiam, conventionem, et compositionem predictas, ac prout illas concernunt, omnia et singula in dicto instrumento contenta, et inde secuta quecunque de utriusque regis consensu approbare et confirmare, illamque perpetue firmitatis robur obtinere decernentes, auctoritate nostra curetis, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerunt in eisdem. Et nichilominus, si confirmationem et approbationem predictas per vos vigere presencium fieri contigerit, ut prefertur, faciatis dictam concordiam inviolabiliter observari, ac eosdem reges concordia et illius confirmatione et approbatione predictis pacifice gaudere, non permittentes eos inter se, aut per quoscunque alios, desuper indebite molestari, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunque, aut si eisdem regibus vel quibusvis aliis, communiter vel divisim, ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.

Datum Rome apud Sanetum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo [quinto], nono kalendas Februarii, pontificattts nostri anno tercio.

Jo. De SALDANA