Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/XIX

Checked
E Wikisource

 XVIII XX 
XIX.TIT FOR TAT.

88.Scipio Nasica Ennio poeta amicissimo utebatur. Olim ad eum venit, et ad portam de eo quaesivit: ministra autem inquit: ‘Ennius domi non est.’ Videbat autem Ennium Nasica: nihil tamen dixit, sed domum reversus est. Paucis post diebus ad Nasicam venit Ennius. Huic ipse Nasica exclamavit, ‘Non sum domi’ Tum Ennius: ‘Quid? nonne cognosco vocem tuam?’ Nasica autem respondit: ‘Homo es impudens; ego enim ministrae tuae credidi: tu non mihi credis ipsi.’

 XVIII XX