Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/XVII

Checked
E Wikisource

 XVI XVIII 
XVII.THE BATTLE OF THE WHIPS.

86.Olim servi contra Scythas seditione facta, aciem commisere. Diu pugnatum est. Tandem unus e Scythis talia dixit: ‘Quid tandem facimus, Scythae? Cum servis nostris pugnantes interficimur ipsi: his etiam interfectis, pauciores deinde habebimus. Itaque omissis hastis et sagittis, capiamus flagella, et in servos impetum faciamus: putant enim se nobis aequales et similes; sumptis vero flagellis, servitutem recordabuntur.’ His dictis paruerunt Scythae: servi autem flagella videntes, in fugam se recepere.

 XVI XVIII