Easy Latin Stories/Part III/V

E Wikisource

 IV VI 
V.THE SPICE TRADE.
Frankincense and cassia.

122.Extrema habitatarum regionum Arabia est. In hac vero una omnium regionum tus nascitur, et myrrha, et casia, et cinnamomum. Haec quidem omnia, myrrham si excipias, non sine labore nanciscuntur Arabes. Tus quidem colligunt quum styracem adoluerunt, qui in Graeciam a Phoenicibus importatur. Styrace incenso tus nanciscuntur; arbores enim turiferas custodiunt alati serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem quamque circumsedentes. Nulla vero alia re nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis abiguntur. Dei autem providentia vere est sapiens. Nam, et quae timidae indolis sunt animalia, et quae esculenta, ea omnia fecunda fecit, ne genus eorum intereat; quae vero prava et malefica, parum fecunda. Tus igitur ista ratione Arabes nanciscuntur: casiam vero hoc modo. Toto corpore atque facie, solis oculis exceptis, bubulis aliisve coriis tecti, exeunt ut casiam colligant. Nascitur haec autem in palude non admodum alta, circa quam vivunt bestiae alatae, vespertilionibus maxime similes, diro modo stridentes, et viribus praevalentes. Has quum ab oculis abegerunt, casiam metunt.

How to procure cinnamon.

123.Cinnamomum vero mirabiliori etiam modo colligunt. In iis regionibus nasci creditur, in quibus Bacchus educatus est. Narrantur autem ingentes aves afferre hos bacillos, quos nos a Phoenicibus edocti cinnamomum vocamus. Hi bacilli inferuntur ab illis avibus in nidos, e luto astructos ad montium praecipitia, ne quis homini accessus pateat. Tali igitur artificio utuntur Arabes. Boum et asinorum aliorumque iumentorum cadavera, in frusta grandi magnitudine dissecta, congerunt in haec loca. Haec quum in vicinia nidorum deposuerunt, procul inde recedunt: tum volucres descendentes iumentorum illorum membra tollunt et in nidos comportant. Hi autem, quum sustinere onus non possint, rumpuntur et in terram decidunt. Tunc accurrentes homines, cinnamomum colligunt, quod in alias regiones portatur.

 IV VI