Easy Latin Stories/Part IV/I

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part IV
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Part IV II Fairytale right blue.png
I.SOME BARBAROUS CUSTOMS.

136.Certior factus sum esse in Asia gentes, quae talibus institutis utantur. Quem primum ex hostibus occidit vir, eius sanguinem potat. Quotquot in proelio interf ecit, horum capita ad regem perfert: allato enim capite, fit praedae particeps: non allato, partem nullam capit. Dicunt autem caput pelle nudari hoc modo: cutem in orbem circumcidere solent circa aures: dein excutere de capite: tum, postquam camem deterserunt, subigere pellem manibus: atque ita mollita uti tanquam mantili, et ex freno equi, ubi venantur, suspendere. Nam qui plurima mantilia ex hostium pellibus habet, is fortissimus censetur. Narrant etiam multos excoriare totos homines, et super ligno extentos equis circumducere.

Cannibals and other curious people.

137.Narrant autem habitari montes in Scythica terra ab hominibus capripedibus: tum ultra hos vivere alios homines, qui per sex menses dormiant. Issedonas autem huiusmodi uti institutis narrant. Quando cuipiam pater mortuus est, propinqui cuncti adducentes pecudes ad eum conveniunt. Quibus mactatis et in frusta concisis, mortuum etiam patrem hominis in frusta concidunt, mixtisque cunctis carnibus epulas exhibent. Dicunt etiam caput depilatum expurgatumque inaurare, eoque pro sacro vase uti, quum magna sacrificia peragant. Issedones autem narrant esse homines unoculos, et gryphas, qui auri thesauros custodiant in montibus.

Fairytale left blue.png Part IV II Fairytale right blue.png