Easy Latin Stories/Part IV/III

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part IV
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png
III.ANECDOTES.
A neat compliment.

141.Darius exercitui praefecit Megabazum, virum Persam: quem magnopere honoraverat, hoc in eum verbo coram Persis dicto. Mala punica comedere cupiverat Darius: qui postquam primum aperuit malum, quaesivit ex eo frater Artabanus, ‘quidnam esset, cuius tantum sibi numerum esse cuperet, quantus numerus granorum in malo esset?’ Cui Darius respondit: 'Velle se tot Megabazos habere; hoc enim malle, quam Graeciam suae potestati subiectam.’

The gold trade.

142.Narrant Carthaginienses esse locum Libyae extra Herculeas columnas, hominesque ibi habitantes: quos quando ipsi mercandi caussa adeant, expositas e navi merces in ipso maris litore a se disponi: tunc se, conscensis rursus navibus, excitare fumum. Indigenas, conspecto fumo, accedere ad mare, et deposito pro mercibus auro rursus procul a litore discedere. Tum Carthaginienses navibus egresses, rem inspicere; et si satis magnam auri copiam repererint, ablato auro abire: sin minus, redire in naves, donec satis auri repertum sit.

An odd remedy for a cold.

143.Narrant Nomadas Libyae hoc facere. Quum pueri quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice capitis lana ovium urunt, nonnulli etiam venas temporum. Idque hac caussa faciunt, ne insequente tempore unquam morbo ullo capitis afficiantur. Hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine. Revera enim Libyes prae omnibus hominibus, quos novimus, firmissima utuntur valetudine. Num hac de caussa hoc fiat, equidem pro certo non dico: sunt autem utique fortissimi. Refero autem quae ab ipsis Afris narrantur.

Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png