Incipit prologus
[recensere]Muaduuini Nasonis de libris suis.
Caesareis, Karolus sapiens, hec auribus hauri
Carmina, que nulla sunt peritura die,
Dum rapidis sol currit equis, vibramine terras
Inlustrat, gelidis dum mare fervet aquis,
5 Istis in geminis legitur tua fama libellis
Carmine velato cum seniore viro.
Nempe duos narrat pastores ille secundus:
Egregium recolit nomen uterque tuum.
Arguet archanis aliquis mea carmina dictis,
10 Forsan et obiciet crimina lingua nocens,
Livor edax tacito sic secum murmure dicat:
«Cur haec presumpsit arte referre rudis?»
Aut lacerare velit nostros molimine versus,
Furtivosve ferat me posuisse pedes,
15 Is modo, quisquis erit, veniet te iudice tantum,
Me quoque sollicito arguet ore suo.
Liber prior incipit
[recensere] PUER
Tu frondosa, senex vates, protectus opaca
Arbore, iam tandem victrici palma potitus,
Ludis habens nivea circumdata tempora lauro,
Arguto tenui modularis carmine musa.
5 Nulla senex pateris proclivi naufraga mundi,
Nulla pericla times paternis tutus in arvis.
Nos egra variis agitati mente procellis,
Fluctibus in mediis ferimur per naufraga ponti.
Litora nulla fuit mihimet spes certa videndi,
10 Non votis patriam neque pinguia rura meorum:
Tu cane, tu vatis meruisti nomen habere,
Mentitoque senex vocitaris nomine miles,
Depositis propriis veteranis victor in armis.
Magnus amor fesso fuerat contingere sedes
15 Davidicas, insigne caput nam cernere mundi.
Improba mens hominum! infelix ego saepe putavi,
Hoc satis esse, semel si David forte vidissem.
Credideram post haec nil duri posse laboris
Sentire: illi etenim bene cognita inertia nostra est.
20 Audierat nostros, heu, duros saepe labores;
Ille etiam quondam blando mea munera vultu,
Ut memini, accipiens grates persolvit opimas,
Saepius et nostris gaudebat denique votis.
Prospicit alta novae Romae meus arce Palemon,
25 Cuncta suo imperio consistere regna triumpho,
Rursus in antiquos mutataque secula mores.
Aurea Roma iterum renovata renascitur orbi.
SENEX
Hic, audax iuvenis, qui te cupis esse poetam,
Rustica raucisonae meditaris carmina Musae?
30 Huc tibi, stulte puer, quae causa palatia tanta,
Quae fuit alta novae cernendi moenia Romae?
Hic frustra in longum deducis carmina tractum:
Publica nulla canis, nulli tua carmina digna,
Sed cunctis despecta patent, vilissime vates.
35 Horrida precipuus nuper tua carmina David
Sprevit et ingratae delusit munera Musae,
Nec te, credo, velit tantus cognoscere Caesar.
PUER
O felix vates, senioris nomen adeptus,
Arboreis recubas formosus miles in umbris.
40 Quo caput orbis erit, Roma vocitare licebit
Forte locum: omnis erit huc, omnis sexus et aetas.
Hic requies fessis demum venientibus extat.
Ipse locus magnos modicosque ex ordine cunctos
Quippe receptat ovans, meritis pro premia reddit.
45 Spreta adeo domino non sunt mea carmina magno:
Ille solet calamo silvestri ludere saepe,
Nec vilem tantus iudex me iudicat esse.
Ante cadunt imis miscentia sidera terris
Sese aut ad summos extollunt flumina caelos,
50 Ante peregrinis errans ferus exul in arvis
Heridanus Nilo properet pugnantibus undis,
Aut Tigris Rhodanum furioso verberet ictu,
Inque vicem miscent famosa flumina rixas,
Ibimus aut vastum quaerentes regna per aequor,
55 Forte toris miserans tandem nos ultima Thile
Suscipiet, Thetis quo nos miserta videbit,
Ignotisque loci tribuet stipendia fessis,
Illius inmensas quam cesset fistula laudes
Promere nostra sacro gracili modulamine cantu.
SENEX
60 Dic, quae causa, puer, haec te cantare coegit,
Unde tibi venit modulandi tanta cupido?
Carmine Naso loquax iamdudum lusit inani,
Dicta peregrinis cumulavit plurima biblis,
Caesaris invisam demens delapsus in iram,
65 Nequicquam variis mulcebant carmina verbis.
Nulla suae tribuere sibi suffragia musae.
Unde venire putas igitur tibi premia tanta?
Quis te musarum tantus seduxerat error?
Rura colendo fuit melius tibi stiva tenere,
70 Agricolam patrio cantando imitarier usu.
PUER
Nonne senex nosti vates, post perdita rura
Romam Virgilium quendam venisse poetam?
Desperata suis hic dulcibus arva reduxit
Carminibus; post haec opibus florebat opimis,
75 Dux propriis vates generosus factus in oris.
Depositis quondam miles crudelibus armis,
Lucanus cecinit famosi Caesaris arma:
Idcrico pollebat opum ditissimus heros.
Carmine lusit item variis en maximus odis
80 Ennius, ingenuis scribens monimenta priorum;
Propterea in terris tenuit tum culmen honoris.
Ast alios plures simili cernemus honore
Ditatos, longum quos est tractare per omnes.
Sic iterum haec etiam nostro nunc tempore cerne:
85 Nam meus ecce solet magno facundus Homerus
Carminibus Karolo studiosis saepe placere.
Ni Flaccus calamo modulari carmina nosset,
Non tot presentis tenuisset premia vitae.
Theudulfus gracili iam dudum lusit avena:
90 Plurima cantando meruit commercia rerum.
Aonias vide solitus recitare camenas
Nardus ovans summo presenti pollet honore.
Cede, senex, victus dudum puerilibus armis.
Crede, satis gratas dominis consistere musas,
95 Praecipuis meritis hinc esse memento poetas.
[Liber posterior incipit.]
[recensere] [MICON]
Cantemus pariter fluviali carmina iunco;
Una duorum etenim cantum concordia iungat,
Paulatim lentos motus miscemus ovantes
Membrorum, alterno iactataque bracchia motu.
5 Forte deus pangat divinum dicere carmen,
Consona nostra terat nostrumque cicuta labellum.
Aurea rura, puer, ridentia flore videto:
Nunc apium omnis ager fervet passim agmine laeto;
Ore legunt flores, lentis stridentibus alis
10 Per tima summa volant, apibus populatur agellus,
His mixtis pariter nam murmurat ore susurro.
Frondea tecta canunt, ave silvae multa resultant,
Arboreis subeunt iamdudum animalia tectis.
Pallet ager rabido solis fervore perustus,
15 Aestuat indomito sol aureus igne calescens.
Monte pecus nemorosa petit loca, frigus opacum.
Rara vides nudis errare animalia campis.
Ardua tecta petunt neglectaque pascua tauri.
Laniger ast aries nimio sudore fatescit;
20 Saepius adductis lateri dat cornibus ictum:
In se forte furit multo cogente tabano.
Vicinumque nemus, frater, quaeramus opacum,
Quo tegit ulmus aquas, ventos ubi currere cernis,
Summatim blando foliis incumbere motu,
25 Herba comis viridis quo stat densata sub ipsis,
Molliter adspirans ubi se fert flatibus Eurus.
[NECTYLUS]
Fortunate, Micon, locuples, formose, venuste,
Deliciose, potens, opibus cumulate superbis:
Otia cuncta tibi licet exercere per orbem,
30 Quo tua cumque trahit, sequeris, te sola voluptas,
Nulla tuam rerum conturbant nubila mentem.
Diceris haec tantum dives non solus habere,
Quae sperare negat tibimet natura veterna.
Tu recubas lenta felix securus in umbra.
35 Carmina rara canis, respondent cetera silvae.
Auribus erectis adstant pecudesque feraeque,
Pascere desistunt, gaudent tua iubila tauri.
Descenduntque truces gelido de monte leones,
Blanda feraeque tua placantur fistula saevae.
40 Agna lupo properans, ovibus saevissimus ursus
Occurrit cum pace pia: nullae meditantur
Insidiae gregibusque doli, furtivaque nulla
Dampna ferunt; neque enim medio tua more vetusto
Hirsutis campo cinguntur ovilia virgis.
45 Quoque ferat se quisque, latet sub fronde retectus.
Nulla sequente manet tutus grex namque licisca.
Alpibus in gelidis errant tibi mille capellae:
Ad tua tecta die referent bis turgida sponte
Ubera, bis niveus premitur tibi caseus, Alcon.
50 Forsan et haec olim tibiment promissa tuisque
Grata quies fuerat rebusque futura secundis.
Nulla gregi insidiis aptantur dampna dolosis;
Sub qua quisque iacet crispanti in cortice, lectum est
Arbore, et hoc fas est divina falce notatum
55 Credere: pax terris pacem fert, arbuta et omne
Conclamant nemus, it vastus fragor undique, pacem
Convocat: «Arma procul fugite hinc iam saeva» resultat.
[MICON]
[N]ectyle, vera refert, satis est rumore colendum
Hoc opus, auratis dignumque referre cicutis,
60 Scripta Sophocleo cum sint memoranda coturno.
Digna magis mecum comitabere, Musa, canendo.
Hinc breviter notis pariter modulamur opimis,
Gnare puer, viridi quae in cortice pressa leguntur
Carmina, fagus adhuc quas servat celsaque rimas.
65 Non solitus pastor gelida recubare sub umbra,
Rusticus aut errans descripserat ista viator,
Sed divina manus titulo haec occulta notavit.
Annuit aeternam terris per secula pacem.
Aureus in medio rutilans sol emicat orbe,
70 Inque plagas mundi radios protendit in omnes,
Aestuat in totas placido vibramine partes,
Cedere nulla valent cui nusquam nubila vultu,
Ora neque imbrifera obscurantur nube serena,
Perpetuoque suam conservat sidere lucem.
75 Mitigat ille notho saevas surgente procellas:
Gaudet Arar, Rhodanus, Ligeris, Mosa, Rhenus, et horum
Laetitiam pariter fastu celebrate, coloni!
Aurea lux terris caelo demissa relucet,
Quae mare, quae et terras, quae totum mitigat orbem,
80 Quae saevos populos subigit gentesque refrenat
Legibus innumeras, totumque coherceat orbem,
Urbibus antiquis quae publica iura resolvet.
Oppida nulla timent rigidi discrimina ferri,
Seditio scelerata fugit tristisque tumultus.
85 Iam datur a tortore quies moderamine mundo.
Arma iacent imis furiosa inmersa tenebris,
Improba colla gemunt diris constricta catenis
Martis, nodosis vinctis post terga lacertis.
Carcere saeva furit cecis Bellona tenebris,
90 Victa fremit spoliata manus sine pondere ferri.
Proelia cuncta silent, pacem gens omnis amabit.
Aurea securis nascuntur regna Latinis.
Alta reversuros iam cernit Roma tropheos.
Gentibus una manet cunctis concordia pacis.
95 Foedera discusso servant molimine ferri.
Nulla timent urbes populique pericula mortis;
Omnibus una quies terris concessa resurgit.
Non freta aranda cavo meditantur cerula ligno,
Nulla peregrinas cognoscunt litora naves,
100 Terra neque ignotis quaerenda est fertilis oris.
Omnia fert omnis tellus commercia rerum,
Paupertas fugit ima petens terramque relinquens.
Nulla bono nostro nunc tempore surgit egestas,
Divitiis opibusque piis cumulabitur orbis.
105 Non iuga dura premunt furiosa cornua tauri,
Nam neque tellurem vomer proscindit aduncus:
Terra inarata suo producit sidere messem,
Sponte Ceres flava maturis surgit aristis.
Agricolis monstrabit opem pulcherrima virgo,
110 Tumque famem demum gulosus spernit avarus.
Gaudet omnis inops opibus divesque redundans,
Annua sacratis celebrantes gaudia festis.
Non tuba bella monet, sed nostros festa colonos
Concelebrare docet divinaque reddere vota.
115 Caesareo populum Karolus gentesque coercet
Tegmine, cuncta regit terrarum regna per orbem,
Imperioque pio toto dominabitur orbi.
Hunc ego iamdudum memini sub nomine solis,
Qui nitet in totum claro vibramine mundum.
120 Caesareas referet haec haec Melibeus ad aures,
Rustica raucisonae cecini quae carmina Musae.
[Incipit epilogus]
[recensere] Dilectus domini David benedictus in aevum,
Suscipe nunc famuli munera parva tui.
Ille ego Naso tuus tibi carmina mitto pusillus,
Quem sua paupertas vix sinet arcta loqui.
5 Haec tu si capias animo vultuque sereno,
Ordine cuncta volo gesta referre tua.
Nec te forte piget nostrum percurrere carmen,
Iam precor, ad finem rex pius usque legas.
Et tua, si quod erit vitium, clementia, factum,
10 Corrigat augusto hoc opus ore meum.