Ecloga in principis Galliarum Delphini admirandam nativitatem

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search
Poesie (1915)
1915

ECLOGA
in principis Galliarum Delphini
admirandam nativitatem
vaticiniis et divinis et humanis
celeberrimam



Pierides Calabrae 1, quae lactavere Maronem2,
me senio spolient, iubeantque redire iuventam
magna sonaturo. Redeunt Saturnia regna,
et nova progenies coelo demittitur alto 3,
       5vatum ut praedixit sanctum ac venerabile carmen 4,
signaque5de Superis praedicta patentia monstrant.
Aethereum mutant solium, terraeque propinquant
Phoebus et asseclae, astronomorum lege revulsa,
myriadem undecimam millenorum (aspice!) passuum
       10insolitas fruges Arctos, Gnomonque dat umbras6.
Hinc Tropici strinxere viam 7, metamque vagantum
circulus obliquus iam intersecat aequidialem 8
ante gradus plures, quam sueverat 9; unde videmus
cardineos punctos signum praecesse fere unum;
       15tantumdemque vices anni invertuntur10, et ultra
absidum eorum sedes fixarumque figurae.
Haec 11, nascente Deo, sensit ciani machina mundi
temporibus12facienda palam 13, cum maximus Heros
surgeret et cunctos populos confiaret in unum
       20Christiadum: hunc nobis orientem et signa ferentem
certa sui adventus tandem fatalia pando 14,
Cassiopes Cycnique novis pridem excitus astris,
ille ego fatorum explorator notus in orbe 15.
Quo die ego natus66, venisti in luminis oras,

       25instaurare ego Musas, tu nova saecula rerum,
portentose puer, quem expectavere parentes
ante diu et praeter spem 17, cum sterilesceret aetas,
anxietasque hominum peteret miracula Divos18,
quo meliores anni tristia fata levarent,
       30quando medelas iam tellus defoeta negabat,
illaque praesertim, quae afflictis gaudia rebus
Christigenarum nunquam non adduxerat olim,
Gallia bellipotens 19, decorata charismate sceptrum 20,
quo durante queat nemo spem ponere21. Iamque
       35affulges, spes nostra, puer. Ludovicus et Anna
(«Iustitia» illi agnomen, buie dat «Gratia» nomen22)
te genuere pii, cum mundus utramque cupiret.
Hoc donum Aeterni Ratio23dat, Patris imago,
per quam saecla creat, recreatque cadentia, per quam
       40olim homines rationales natura creavit,
gratia Christicolas fecit 24. Regemque supremum
tu istorum signas proprio ter nomine, Christe 25:
Christe Deus, qui christum hominem de chrismate26coeli
Sequanicis facis in terris, remanente per aevum
       45(queis iactare potest se donis natio nulla 27).
Tu addis, ne soboles sit delectura per aevum,
restituisque tuis charis solamina Gallis.
«Gloria, laus et honor!», tibi cantent omne per aevum
Gallia, et illius reparandus viribus orbis.
       50Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem28:
bis denis mater te suspiraverat annis;
deflexit praecibus Coelum Superosque coégit.
Incipe, parve puer, risu cognoscere patrem:
seditione dolis ictus pater intus et extra,
       55victor semper, victus nunquam: huic tu alta laborum
finis, virtutum haeres sexaginta piorum
et quatuor regum, felici sidere natus.
Imperii fines genitor gazasque superbas
quadragies auxit tibi 29, materiamque paravit;
       60ceu Salomoni David 30, vates musicus et rex,

conderet ut templum, populosque vocaret in unum.
Tanta figura notat31te mox, labentibus annis,
amplificare Dei cultum, regnumque beatum,
non modo de Solymis, cunctis de gentibus auctum32,
       65Laetum Urbanum, orbis pastorem, hinc cerno ferentem
munera sacra tibi; eius enim mens conscia fati est.
At summi regis Richelieus fidus Achates
praeparat imperio prudens molimina tanto;
cuius in ingenio coéunt ventura peractis
       70omnia quae possint, si scirent posse, ministri 33.
Campanella novum Musarum consecrat agmen.
Gallia festivos ludos accendit et ignes;
spesque suas Itali munus dant; Roma triumphos;
palmarum augurium, offert gens exosa pavores,
       75addit amicitiam lustrandique orbis elenchos.
Auroramque suae noctis Germania miscet
multiplicesque ictus reboantia fulmina belli 34.
Vah, formidatus Mahometes, tempus adesse,
cum sibi Gallorum promittunt arma ruinam 35,
       80dinumerans crebro, propria in formidine sentit.
Dicite: «Io!», populi, quibus aurea saecula redditi
angelus ecce novus celso de sidere Martis,
iustorum Ecclesiae lumen, defensor et ordo,
Numine ab aeterno egressae Rationis amator,
       85poena tyrannorum atrox. haereseosque flagellimi,
Turcarum exitium, vitiorum terror, et ingens
virtutis templum, cuius pio limine scriptum est:
«Bellorum finis pax. Per me iam itur in illain:
itur et in quo laetentur moerentia saecla,
       90dum feliccm sperant regressum ossa animorum».
Tunc nostra invenient veracia dieta quietem:
ipse, triumphatis Capitolia ad alta sophistis,
victor agam currus Musarum, vindice Gallo.
Nunc patriam fugimus: sed non sine numine divúm.
       95Dum canerem fato titubantia moenia mundi,
territa me afflixit senis Hispania36lustris

(regibus haud rarum!) immeritis decepta ministris
(felix si nostris aptasset vocibus aures!):
frustraque Italia (heu!) discors plorabat alumnum.
       100Radices altas dum egisset Palladis arbos,
veliere sacri Agni, Polyphemi tutus ab antro
efferor37( et Romam me traxit amator amantem
Orpheus aevi nostri, Melcnisedech et Apollo:
nec servare potest (obstabat coeca potestas)
       105tempore ab insano, noctis redeuntis amico.
Invidia, ambitio, ignorantia suscitat iras
monstrificas iterum, quatientes robora vitae.
Sic erat in fatis38; non hoc potuere maligni;
Galliam enim profugus, tutum virtutis asylum,
       110magni olim Caroli sedem fortisque Pepini,
cogor adire pii Ludovici sidere fausto:
libertas fugiens ubi me expectabat amantem
fatales nutus reserare et dona Minervae
iam renovata dare, et nascentem cernere prolem
       115instauraturam quicquid desiderat orbis.
Regibus Austriacis quae olim39instrumenta parabam
orbis ad imperium, ignarus, molesque superbas
deberi nato video de stirpe Pepini,
ut vates cecinere recens, repetita poétis40.
       120Et quam in vanum rex cupit aedificare Suecus
admirandam «urbem Solis» de nomine dictam 41,
me signasse tibi, puer, alto ex corde resigno.

Dicite, Pierides Calabrae, quae tempora rerum
tantarum signata manent in vertice Olympi42.
       125Tres curn dimidio postquam regnaverat annos,
cornibus invisis nunc extemploque videndis,
bestia sanctorum blasphemans nomina et aedes,
seria ridiculis maculans et sacra prophanis,
quae faciem est orcus, vulpis cor, Cerberus ora,
       130foeminei sceleris vis, cercopithecus Apella,
scurra, leves animos cerebroso aenigmate fallens,

omnibus arridens, dicteria dicit in omnes 43.
Quod Daniel scripsit 44, flatuque occidet Iesus,
tunc monstrum infoelix sacrata decidet arce:
       135monstrum horrendum, immane, ingens, cui lumen ademptum;
confundit tempus Christique et Abaddonis arma 45.
Contingentque Agno sextum reserante sigillum46.
Sospitat alma salus vitam, firmatque per annos
quinque animae sedem Herois floresque praeibunt
       140indolis egregiae, praeclarae vis animai
mirificat dotes, decimoque implentur in anno,
formosi ante omnes mortales corporis almi,
et speciosa dabunt aevo spectacula, nostro.
Ipse tamen castis tantum dabit oscula Musis:
       145bellorum ac pacis condiscet funditus artes;
quicquid coelum celat, tellus, humor aquai
producunt, animo leget, et systemata rerum
sentiet 47, astrorumque vias quincuplicis orbis
mirificos nexus48, fatum sortesque latentes.
       150Ter quinis vicibus remeat dttm Phoebus aD Austro
aut patris aut nati clanget fastidia Mavors.
At post mille dies heroica gesta replebunt
orbem terrarum; quibus usque verenda vetustas
fortis Alexandri, Poenorum, fama Quiritum,
       155cedet, et Herculeae palmae laudesque silebunt.
Monstra cadent, Geryonis opes, Maurusia regna
parebunt Gallis generosis; Graecia compos
libertatis erit, caute ne disceret ultra
fallere vel Francos, neve exsecrare Latinos 49.
       160prima sed Italiae stimulabit cura salutis
Christiadum ultorem, armipotentem, ubi Christus habenas
imperii statuit, fidei sophiaeque tribunal,
et Carolum supra reges erexit; ibidem
Francorum monumenta manent, et fama coruscat.
       165Terque novem vicibus fidei imperiique rebelles
barbariemque domant. Aequat victoria coelo,
te, Ludovice pater, cum Alpes glaciesque pererras

supca aquilas velox, fortis supraque leones,
Italiae libertatem fulcire ruentem 50.
       170Exempla impellent natum virtutis avitae;
adde, quod ingenio pollent et robore nostri;
gesta tua illustrare valent et reddere firma:
vis est Italiae quicquid splendescit Iberus.
Quam grati fuerint Gallis, docuere poétae
       175Ausonii 51: en nostros Pompeios atque Metellos
Caesareosque tacent fastos, et Gallia tantum
cumque suis Carolis, Orlandis atque Rinaldis
et Godofredis dicitur ipsorum ore rotundo.
O me, si tunc vixero, terque quaterque beatum!
       180Adiiciam stimulos primos conatibus altis.
At, si me rapient Superi, te, Maxime, posco
per genitorem, per Coelum, per Numina sancta,
vulnera, scissuras, discordia membra reiunge
sub Patre apostolico. Ah, Pietas, permitte canentes
       185fatidicos animosi quo me rapis, Itala mater?
Praestantem aspicio uxorem formaque virilem
adscitam iuveni, non tempore prorsus eodem:
munere Coelicolum tua semper lilia florent.
Et cum signiferum vicies peragrabit Apollo,
       190pellet ab Europa Mahometem Gallica virtus,
Deltaque et Aethiopes prisco de more piabunt.
Suspensam cytharam repetet Iudaea salictis 52
quae incepere pii reges, compiente nepote.
Hunc post bis denos octávo fortiter anno
       195cerno repurgantem mundum; ritusque profanos
Tartarus, et Persa, Chinarum rex et Eoi
sub duce deponent Gallo, Christumque sequentur
Tunc Calabras pinus Sylae, abietesque superbas,
aequora sulcantes sine vento et remige proris 53,
       200vectantes iustorum vim procul ambitus orbis
undique conspiciet; tellusque reperta Columbo,
dieta ab Americo, Ausoniis heroibus, addet
diligere asseclas Christi, exonerata dolore

quo natis effossa suis cruciata tremiscit 54.
       205At cum terrarum fines penetraverit omnes
Christifera classis longe lateque potestas,
littore Erythreo Solymis vicina quiescet,
denaque principio finem tua lustra reiungent 55.
Exultant Libani colles, Iordanis et undae,
       210et carmen Davidis recinit celeberrima Sion.
Cantabit Gallus, sua Petrus corriget ultro:
cantabit Petrus, Gallus super evolat orbem,
subiicit et Petro, et Petri aurigatur habenis.
Vae, qui inter Petrum et Gallum zizania miscent!
       215Felices animae, quas aetas illa moratur
cernere apostolicos Petri Paulique triumphos
Ecclesiaeque resurgentis fulgentia regna
angelico candore novae, gestamine Franco56.
Cui non aurea saecula, quae aurea liba monstrant,
       220purpureae vestes, quae mutabuntur in albas,
forte repugnabunt, si quis bene mystica sentit.

O pietas, o prisca fides, o candida corda
lugentum ignorantumque, atri abiere colores.
Exulet impietas, fraudes, mendacia, lites;
       225nec tiineant agnive lupum, aut armenta leonem,
inque bonum populi discent regnare tyranni:
ocia cessar unt et cessa vere labores.
Nani labor est iocus, in multos partitus amice,
quippe unum agnoscent omnes patremque Deumque.
       230Conciliabit amor fraternus cognitus omnes;
gentium enim historicus communis surget 57, et omnes
historias mundi conflabit: natio quaeque
qua serie ab Noe et Adam pervenere priores
cuique sui ad nos, quae fuerit inutatio rerum,
       235undeque relligio passa est discrimina tanta,
audiet, et suavi lachrymantur amore vicissim.
Convenient reges, populorumque agmina in urbem
(«Heliacam» dicent), quam construet inclytus heros.

Et templum in medio statuet coelestis ad instar:
       240praesulis aulam summi, regificumque senatum,
sceptraque regnorum Christi deponet ad aras,
illaque iura dabit, quae olim docuere prophetae:
«Divini cultus reges decet esse ministros:
fas erit et pax, si plebs inferiora capessit.
       245Plebem animo dico: studiosi coetera norunt».
Sic ait et, grates referens Christumque precatus,
clavigerum venerans patrem, exhortabitur omnes.
Unanimes populi cantantes «Gloria Patri»,
perpetuum alleluia sonent pacemque beatam.
       250His pius exactis, persolvet vota parentum 58 .

1. Idest Musae Ennii Calabri: Hor., Od., iv, 8 [20] et Ovid. [Art. am., in, 409].

2. Quoniam Maro Ennii lector assiduus etimitator, ex Vita Virg.

3. Versus Virg., in Ecloga, iv [6-7], consimilis huic.

4. Sibyllae et prophetae, a Balaam usque ad nos, vaticinantur de Christi Dei ortu, vita et fine, cuius eventa Virgilius in Augustum aut in natum Pollionis ignarus transtulit. De Christo vaticinia verificantur in suo ortu inchoative; in corpore suo, quod est Ecclesia, consecutive et completive: etenim priores passiones et posteriores glorias praedixerunt: 1. Pktr., i [ii].

5. Ex observatione Copernici et Regiomontani et Tychonis, ignarorum mysterii, sed non eventuum, sex signa interitus mundi, et illum praecedentis universalis mutationis rerum et Ecclesiae ampliationis per totum mundum.

6. Planetae sunt a Christo ad nos propiores facti telluri no millia passuum. Propterea foecundatum est solum boreale, producitque vinum et fruges, quae non ante: ex Plin., xviii [34]. Umbra nunc terrae amplificat lunae eclipses.

7. Solis via, quae sub Ptolomaeo, an. 139 post Messiam, spatiabatur a Zodiaco gradus 23, min. 52, nunc est 23 et 28.

8. Zodiacus aequatorem secabat in stella Arietis, nunc in secunda Piscium. Ergo cardines aequinoctii et solstitii anticipant gradus 28.

9. Annus diminutus est ex anticipatione et circulo viae solis angustiore facto.