Eclogae de officio missae

E Wikisource

Eclogae de officio missae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne INCIPIUNT ECLOGAE DE ORDINE ROMANO ET DE QUATUOR ORATIONIBUS EPISCOPORUM SIVE POPULI IN MISSA. (1315B) Capitula sequentis opusculi praenotamus ut si forte quis ignarus exstans de ignobilitate hujus operis, aggrediensque illud quasi dignum, ac postea reperiens vile, ne poenitentia ductus dicat apud semetipsum vel apud suos astantes: Si cognovissem rusticitatem hujus operis, nullatenus in eo laborem oculorum meorum impenderem: videat modo in capite quae sequuntur usque in finem. Et si lectionis causa in aliquam nausiam incurrerit, non illi qui ordinavit tantum ingratus existat, sed et sibi, qui cognita ignobilitate, magis eam elegit rimari usque ad calcem.

I. Illud vero intimandum est quod ea quae celebramus (1315C)in officio missae ante lectum evangelium respicientia sunt ad primum adventum Domini usque ad illud tempus quando properabat Hierusalem passurus. II. Introitus vero ad chorum prophetarum respicit, et merito hos tangimus hic, quoniam, ut Augustinus ait, Moyses minister fuit Veteris Testamenti. III. Kyrie eleison ad eos prophetas respicit qui circa adventum Domini erant; de quibus erat Zacharias, necnon et filius ejus Joannes. IV. Gloria in excelsis Deo ad coetum angelorum respicit, qui gaudium nativitatis Domini pastoribus annuntiaverunt. V. Prima collecta ad hoc respicit quod Dominus agebat circa duodecimum annum quando ascendit (1315D)Hierosolymam, et sedebat in templo inter medios doctorum, et audiebat illos atque interrogabat. VI. Epistola ad praedicationem Joannis pertinet. VII. Responsorium ad benevolentiam apostolorum, quando vocati a Domino, et secuti sunt. VIII. Alleluia ad laetitiam mentis eorum quam habebant de promissionibus ejus, vel de miraculis quae videbant fieri ab eo sive per nomen ejus. IX. Evangelium ad suam praedicationem usque ad praedictum tempus.(1316B) X. Deinceps vero quod agitur in officio missae, ad illud tempus respicit quod est a Dominica, quando pueri obviaverunt ei usque ad Ascensionem ejus sive Pentecosten. XI. Oratio vero quam presbyter dicit a secreta usque Nobis quoque peccatoribus, hanc orationem designat quam Jesus exercebat in monte Oliveti. XII. Et illud quod postea agitur, illud tempus significat quando Dominus in sepulcro jacuit. XIII. Et quando panis mittitur in vinum, animam Domini ad corpus redire demonstrat. XIV. Et quod postea celebratur, significat illas salutationes quas Christus fecit discipulis suis. XV. Et fractio oblatarum illam fractionem significat quam duobus Dominus fecit discipulis suis in (1316C)Emaus. De Romano ordine et de statione in Ecclesia. Masculi stant ad australem partem, et feminae ad borealem, ut ostendatur per perfectiorem sexum firmiores sanctos semper constitui in majoribus tentationibus aestus hujus mundi, et per infirmiorem fragilioremque sexum infirmiores in aptiore loco. Ad hoc etiam pertinet quod et Joannes in Apocalypsi sua vidit angelum fortem qui posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. Fortiora etenim membra in majoribus periculis, altera in competentibus sistuntur.

De introitu episcopi. Episcopus a laeva ingreditur, et transit ad dexteram. Christi unum corpus nos sumus omnes; ideoque (1316D)fas est quod episcopus intrans ecclesiam imitetur suum caput Christum ingredientem in mundum. Laevam partem tetigit Salvator noster, quia temporalem assumpsit; sed tendebat ad dexteram et docebat id ipsum Ecclesiam facere, quoniam resurrectione carnem quam assumpsit ad dexteram Dei elevavit, et Ecclesiam suam secum fecit consedere in coelestibus, sicut dicit Paulus apostolus, quia simul excitavit et simul sedere fecit in coelestibus. Audi quid dicit Salomon de dextera et (1317A)laeva: Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinisera illius divitiae et gloria. Si longo tempore vivere cupimus, ad dexteram, id est ad futuram vitam tendamus, et in sinistra habebimus divitias et gloriam, id est, sufficientiam praesentis vitae.

De diaconibus et caeteris ministris episcopi. Intrant cum eo non amplius quam septem diaconi, totidem subdiaconi, totidem acolythi cum thuribulis non amplius quam ternis. Saepe scriptum est et in multis locis apertum quod septenario numero universitas Ecclesiae designatur, quoniam multiplicatis partibus suis facit duodecim, id est ter quatuor duodecim, et quater tria duodecim, et ex duodenario numero patriarcharum et apostolorum universa Ecclesia propagatur. Si interrogaveris quare non possint (1317B)esse in eo ordine sex aut quatuor aut duo, respondebo quia Deus impari numero gaudet. Cur, inquis, Deus gaudet impari numero? Dico, quia impar numerus dividi non potest, et divisionem non vult Deus recipere in Ecclesia sua. Par numerus dividi potest sicut est sex in tres, et quatuor in duo, et duo in unum. Et unum ideo parem numerum non suscipimus in ordine supradicto, quia divisionem et schisma non vult Deus recipere in Ecclesia sua. Quamvis tacuissent de septem diaconibus ab apostolis ordinatis, ex hinc decreverunt apostoli vel successores apostolorum per omnes Ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu essent caeteris, et proximi circa aram quasi columnae altaris assisterent, septem propter septem viros perfectos, quinque (1317C)propter quinque libros Moysi, tres propter spem, fidem et charitatem, unus propter unitatem Ecclesiae.

De portatione cereorum. Quot diaconi sunt, tot candelabra portantur, quia omni Ecclesiae laboranti et imitanti Christum promittitur gaudium aeternae vitae et lux perpetua Quod manifeste declaratur in Apocalypsi Joannis, dicente Domino negligenti: Age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II), id est, promissae lucis munere, si poenitentiam non egeris, te privabo.

De portatione thuribuli. Portatur et thuribulum, quod Christi corpus significat, sicut scriptum est in eadem Apocalypsi: Alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum (1317D)aureum (Apoc. VIII). Quod sic expositum est. In conspectu scilicet apparuit Ecclesiae, factus ipse thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit, et propitius factus est mundo.

De episcopo jam praesentato altari. Episcopus veniens ante altare adorat primo sancta, et postea pacem dat presbyteris et diaconibus, quia illum imitatur de quo propheta scripsit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis (Isa. IX). Primo episcopus adorat sancta, quia primo illius misericordia impertienda est a quo pax et concordia et regnum Christi intra nos regnat. Duos sacerdotes osculatur, quia ipse est lapis angularis qui conjunxit duos in unum parietem altrinsecus venientes, (1318A)et dedit pacem his qui fuerant longe et his qui prope.

De Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

Post datam pacem concordat sanctae Trinitati gloriam, quasi dicat: Gloriam referimus Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto, quia pacem quam prophetavit per sanctos suos prophetas nobis in novissimis temporibus dignatus est ostendere. Quando dicit, Sicut erat, diaconi procedunt ad altare et iterum revertuntur ad episcopum et stant erecti. Hoc significat quod ideo morti se tradiderunt, subauditur apostoli, ut Christi corpori adunarentur. In quo versu varietas multiplicium temporum demonstratur, id est, sicut erat in principio, praeteritum et nunc praesens, et semper futurum et aeternum, et in saecula (1318B)saeculorum longitudo magna. Unde Origenes: Quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse licet ignotus nobis, tamen a Domino status aliquis terminus indicatur, quasi superiora tria circa tempus referantur, et ista inferiora circa saecula fidelium transeuntium. Altare pro testatione nominis Christi vidi sub altare per hyperbaton dictum est; non sub ara vidi occidere, sed qui sub ara fuerunt occisi, id est, sub testificatione nominis Christi, eorum animas vidi. Quando dicitur prophetalis versus, episcopus vadit ad altare, et osculatur eum; quia per ora prophetarum Christus venit in mundum, et transivit ad Passionem.

De statione diaconorum. Diaconi primo stant inclinati ante altare cum episcopo (1318C)usque sicut erat, quia chorus martyrum sanctorum ante novissimam tribulationem in convalle lacrymarum manet. Postea martyrio coronati erecti stant liberati, et securi jam ab omni persecutione, quorum Deus oculos abstersit ab omnibus lacrymis et ab omni dolore et ab omni esurie; ideoque stant ante Dominum semper.

De statione episcopi. Episcopus vero semper stat inclinatus usque ad prophetalem versum; quia Christus non anticipavit tempus quo praenuntiatus est per ora prophetarum. Tempore enim quo prophetae praedixerunt venit in mundum ad Passionem, et ideo cum versu prophetali vadit ad altare, quia Christum imitatur, ut ostendat populo omnia quae prophetae praedixerunt de (1318D)Christi passione vera esse et in tempore suo consummata; sicut aperte legitur in prophetia Danielis: Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et unguatur Sanctus sanctorum (Daniel IX). Et iterum inferius: Confirmabit autem pactum multis hebdomadis una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium (Ibid.). Quod dicit adducatur justitia sempiterna, de Christi adventu dicit. Quod dicit unguatur Sanctus sanctorum, de ejus baptismo dicit. Quod dicit confirmabit autem pactum multis hebdomadis una, de Joannis (1319A)praeconatu et de Christi praedicatione et de vocatione apostolorum dicit. Quod dicit et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, de Christi passione et resurrectione dicit. Quod autem dicit septuaginta hebdomadas, id sunt anni solares quadraginti septuaginta quinque. Septem enim anni ponuntur in una hebdomada. Abbreviatas ideo dicit quia de quadragintis septuaginta quinque facit quadragintos nonaginta. Aufert embolismos de solaribus annis quadringentis septuaginta quinque, et ponit seorsum hos menses et annos quos facere potest ex embolismis. Embolismi fiunt in tanto numero annorum centum septuaginta quinque: quos oportet partiri per duodecim, quia duodecim menses in anno fiunt. Duodecies enim decatessera fiunt centum sexaginta octo, (1319B)id sunt quatuordecim anni; quos quatuordecim annos debes adjicere ad supradictos quadringentos septuaginta quinque, et fiunt quadringenti octuaginta novem. Remanserunt menses de centum septuaginta quinque septem super centum sexaginta octo. Hos septem adde ad quadringentos octuaginta novem annos, et fit inchoatio nonagesimi anni, in quo anno Dominus crucem ascendit. Et ideo dixit propheta: Confirmabit pactum multis hebdomadis una, quia in ea Joannes praedicabat, et apostoli ad fidem convenerunt, et in dimidio hebdomadis occisus est Christus Jesus. Septem menses qui additi sunt ad annos quadringentos octuaginta novem, idem ipse qui se subdidit Patri usque ad mortem, de hac exspectatione matri intulit dicens: Quid tibi et mihi est, mulier? (1319C)Nondum venit hora mea (Joan. II). Episcopus statim postquam adoraverit sancta, pergit ad dexteram altaris, et stat rectus versus ad orientem; et diaconi retro illum unus post unum, plures ad dexteram, pauciores ad sinistram. Episcopus ad dexteram altaris stat, quia Christus regnum praedicabat, in quo totum dextrum est, et nihil sinistrum habet. Stat et rectus, quia venit regere suos in virga ferrea, id est, in inflexibili justitia. Stat versus ad Orientem, quia, ut ipse indicat, non quaerebat voluntatem suam facere, sed ejus qui illum misit, sicut scriptum est: Quia descendit de coelo, non ut faciat voluntatem suam (Joan. VI), et reliqua. Nunquam retrorsum versus, sed semper faciem patris intuetur. Unde ipse Dominus in Evangelio: Scio unde veni et quo (1319D)vado (Joan. VIII). Sic namque oportet Christum et regnum praedicare coeleste et peccata sub pedibus sternere, respicere aeterna, et temporalia retro habere. Diaconi retro stant, quia, sicut diximus, bene martyrum choro aptari possunt, qui et ministrantes sunt in sancto altari, et dalmaticas portant quas solebat militaris usus portare. Ipsi diaconi praecesserunt ad altare, quia in Veteri Testamento martyres exstiterunt, et modo retro stant, quia post nativitatem Domini nihil minus martyrio digne coronantur. Aliqui ex ipsis stant ad dexteram, et aliqui ad sinistram, quia multi de contemplativa vita martyrio coronati sunt, et multi de activa vita ad coronam martyrii procedunt. De utrisque modis in duobus hominibus (1320A)contentum exemplum potest poni. Scribens namque Clemens Alexandrinus de Jacobo fratre Joannis historiam quamdam dignam memoriae refert (Euseb., lib. II, c. 9, ex versione Rufini). « Et is, inquit, qui obtulerat eum judici ad martyrium, motus etiam ipse confessus est se esse Christianum. Ducti sunt ambo ad supplicium pariter; et cum ducerentur, in via rogavit Jacobum dari sibi remissionem. At ille parumper deliberans, Pax tibi, inquit, et osculatus est eum; et ita ambo simul capite plexi sunt. » Jacobus contemplativam vitam ducebat, quia nemo eorum suum aliquid esse dicebat. Socius vero suus nullus dubitat quin praesentem vitam duceret, quamvis una cum illo ad gloriam regni coelestis martyrio candidatus intraret. Hi namque qui contemplativam (1320B)vitam ducunt, vigent majore numero virtutum quam hi qui activam in quo sufficere possunt ad exempla Marthae et Mariae, una ministrans activam vitam, altera sedens contemplativam.

Candelae primo ab acolythis illuminantur extra ecclesiam, et per acolythos portantur in ecclesiam. Primo candelae praecedunt, et postquam ventum fuerit ad altare, postponuntur. Utrumque demonstrant et doctores ecclesiae, id est illuminatores exstitisse ante nativitatem Domini, et postea. Acolythi namque accensores luminum dicuntur. Portantur manibus; quia quos scientia replent, bonis exemplis erigere nullatenus cessare debent. Eaedem candelae usque ad Kyrie eleison acolythorum manibus tenentur; et tunc ponuntur in pavimentum, et stant fixo (1320C)gradu. Sic oportet doctores ut rudem populum nullatenus de manibus relinquant antequam populus subjectus sciat dicere: Domine, miserere mei peccatoris. Quod est opere dicere, prout doctus sum a didascalo: miserum me recognosco, et ideo misericordiam Domini implorare oportet. Stantque tunc per se in ecclesia et illuminant ecclesiam, quoniam fas est ut qui jam doctus est a doctore doceat Ecclesiam pro vice doctoris. Quae similiter, ut diximus, de diaconibus plura stant a dextris, et pauca a sinistris. De quo idipsum significare velle intelligimus quod superius diximus de diaconibus. Post primam namque orationem ponuntur candelae ante altare, non jam altrinsecus ut antea, sed mistim per ordinem unaquaeque post alteram (1320D)usque ad novissimam; quia sunt quidam qui omnia relinquunt et sese ad vitam contemplativam constringunt. Plerique activam vitam ducunt, et habent curam terrenarum rerum. Tamen quantum possunt eleemosynas faciendo, vigilias exercendo, satagunt properare ad Ecclesiam. Quos utrosque nostra Ecclesia mistim tenet. Et quamvis ideo possit intelligi candelas per ordinem ante altare poni ut expedite possint ministri ad ambonem currere et circa altaria ministrare. Evangelium quod portatur propius episcopo ostendit quod ipsum est nobis via eundi ad regnum Dei.

De sessione episcopi. Quod requiem animarum significet post aetam (1321A)orationem, et quid significet quod presbyteri cum eo sedent, et de eo quod versus sit ad populum, ostendit datam esse illi potestatem eorum acta scrutari. Episcopus quidem, post primam orationem quam precationem nominamus, sedet versus ad populum, et presbyteri cum eo. In ipsa vero precatione optationem bonam Ecclesiae intelligimus, quasi dicat populo: Optavi bonum Ecclesiae, et ideo sedeo. Et vos quidem, si delectat requiem possidere animarum, quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et aeterna necessaria adjicientur vobis, et post invenietis requiem. Stare namque est adhuc in certamine posito et orare. Post victoriam vero sedere ac judicare. Sedent et presbyteri cum eo, quorum ministerium est idipsum enuntiare; de quibus Paulus: (1321B)Presbyteri duplici honore habeantur, maxime qui laborant in verbo Dei (I Timoth. V). Post primam orationem stat versus ad populum, ut se monstret populo postquam Domino se manifestavit et sua acta, oravit pro se suisque et pro populo bona precatus est, et laudem Deo retulit habere in ministerium opera populorum suorum examinare quis inter eos dignus habeatur vel quis indignus.

De sede episcopali Nam ideo altior locus positus est episcopis ut ipsi superintendant et tanquam custodiant populum. Nam et Graece quod dicitur episcopus, hoc Latine superintentor interpretatur, quia superintendit, quia supervidet. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus (1321C)factus est. Et de isto periculoso loco et alto periculosa ratio redditur, nisi eo corde stemus hic ut humilitate sub pedibus vestris simus et pro vobis oremus.

De Epistola. Christus enim minister fuit, qui dixit: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Joannes nempe subminister, qui dixit: Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, qui ante me factus est, qui non ascendit ad superiorem gradum quem solus solet ascendere qui Evangelium lecturus est, ut ostendat se subministrum esse, quia non est Joannes dignus solvere corrigiam calceamentorum, cujus verba in eo leguntur. Cantor vero ascendere potest indifferenter. Ascendit superius, quia Christus praelatus est Joanni. Stat in eodem, quia aestimabatur Joannes. (1321D)Stat inferius, quia venit ab eo baptizari. Non ascendit superius qui responsorium cantat quam qui lectionem legit, sed stat in eodem loco. Et si ascendit superius, secundum supradictos modos intelligitur. Responsorium ideo dicitur eo quod uno cantante caeteri respondeant. Cantavit unus Christus, id est, vocavit Petrum et caeteros apostolos. Illi responderunt, quia Christum imitati sunt. Et ideo responsorium convocationi apostolorum convenit. Ipse idem solus versum cantat, quia Christus seorsum pernoctans solus orabat, sicut in Evangelio: Ipse autem erat pernoctans in oratione (Luc. VI). Diaconus cum ascendit ad legendum, petit benedictionem ab episcopo, et accipit Evangelium de altari; et praecedunt (1322A)ante eum duo candelebra et duo thuribula sive unum. Illud quidem quid significet dictum est. Diaconus vero stat versus ad meridiem. Ad quam partem viri solent confluere. Petit prius benedictionem ab episcopo. Episcopus dat illi: Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis. Incensum quod ponitur in thuribulum, orationem designat sanctorum. Unde dicit Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Diaconus dicit, Dominus vobiscum. Et populus se vertit ad orientem, orat Deum ut possit digne intelligere quae auditurus est, et singuli faciunt signum sanctae crucis in frontibus eorum, ut per signum sanctae crucis sint loricati, quatenus nulla phantasia diabolicae fraudis aditum inveniat introeundi in corda eorum, et auferre possit semen (1322B)Evangelii de animabus eorum. Post haec baculi deponuntur e manibus. Judaei namque arundinem in dexteram Jesu dabant, et spineam coronam capiti ejus imposuerunt, et salutabant eum, atque genua ponentes adorabant eum illudentes. Nos vero fugientes consensum eorum, deponamus baculum quem illi erexerunt ob superbiam, neque coronam neque aliud operimentum super caput eadem hora tenentes. Si intraverit quis subito eadem hora in Ecclesiam, non salutamus eum, neque genua ponimus ad orationem donec lectum sit Evangelium.

Aliter baculum possumus intelligere humanum adjutorium. Unde et Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine (Jerem. XVII). Et reliqua. Sacerdotes namque in Ecclesia possunt esse baculi (1322C)nostri, qui pro nobis debent orare. Quam orationem pro baculo ponimus. Est aliquoties ut eo baculo utamur, aliquando non. Quando Christum in promptu habemus, non est necesse ullo baculo. Si quando propter peccata nostra discesserit, necesse est quaerere baculum, id est, orationes sanctorum. Quapropter quando sacerdos orat atque celebrat aliorum doctorum officia, baculos tenemus in manibus. Et quando ipsius Christi verba nobis loquuntur, baculos non tenemus in manibus. Ut ostendatur non difficile esse Christo per se docere posse populum suum. Quoniam ubi in promptu Christus loquitur, non ibi necesse habemus Petrum neque Paulum neque alium doctorem; quia ipse est unus magister qui in coelis est.

Cur sit diaconus in ambone versus ad meridiem. (1322D)Diaconus pronuntians verba Evangelii ad meridiem stat versus, quoniam illis loquitur de quibus dicebat Paulus: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. VI). Quando enim sol ad meridiem vergitur, ferventior solet existere et altior. Significat namque Ecclesiam ferventem animo in amore Dei, elevatam esse in magno culmine virtutum. De qua parte sic fatur in Canticis canticorum: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I). In eadem parte illum requirit sponsa qua recognoscit illum cubare, in meridie, id est, in eis quorum cor ardens est in dilectione Dei et dilectione proximi, ipsis de quibus loquitur Evangelium qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, (1323A)et fructum afferent in patientia. Sane quando solemus sedere ad lectionem magistrorum, facies magistri nostri amplius intenta in eum qui perfectius potest discere quam in eos qui minus perfecte discunt; non eo quod illi soli optet suam doctrinam, sed quia illos qui tardiorem sensum habent vult iterum doceri ab illo qui citius veram rationem invenire potest in doctrina magistri. Non dicimus ita ut hi qui post tergum sunt extorres sint a sancto Evangelio, sed ut per doctores minus eruditi erudiantur. Tu qui scandisti culmen sublime minister, Quanto excelsa petis, tanto moderatior esto. Quantum prona solo, tantum fit proxima coelo Mens etenim quae celsa petit. Haec ima tenebit, Interiorque gradus quo vult descendere surgit. Laetatur serpens inimicus si cadis, alme, (1323B)Angelus altithroni si non gaudet quia tu sis. Pocula celsa jubes tu scandere limen olympi.

De exstinctione cereorum. Post lectum Evangelium candelae exstinguuntur. Per candelas signantur doctores Ecclesiae. Et quid vult istud quod post Evangelium exstinguuntur nisi quod nemo doctorum transcendere potest verba sancti Evangelii? Aperte etiam monstratur clauso sancto Evangelio exstinctam esse doctrinam doctorum.

De Credo in Deum. Postquam Christus locus [ Legend. locutus] est populo suo, fas est ut dulcius et intentius profiteatur credulitatem suam; sicque convenit populo post Evangelium, quia Christi verba audivit, intentionem credulitatis suae praeclaro ore proferre. Christiana (1323C)religio ut salva maneat corde creditur ad justitiam, oris autem confessio fit in salutem.

De praesentatione corporalis et calicis ad altare. Post lectum Evangelium venit subdiaconus ferens in brachio sinistro calicem, in quo recipiantur amulae populorum, et super calicem corporale, quod accipiens diaconus ponit super altare, similiter calicem post receptas amulas. Dominus Jesus ipse [est subdiaconus et] diaconus. Subdiaconus quando aperuit librum et legit; diaconus quando dixit: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Ipse ferens calicem et corporale. Nullo cogente venit Jerosolymam, appropinquante hora passionis suae, habens in sinistro brachio calicem et desuper corporale: quoniam quod passus est temporale (1323D)fuit, non aeternale. Non licet fieri de altero panno corporale nisi de lineo. Linteum namque per multas exercitationes venit ad candorem suum. Significat vero ipsam intentionem Dominicae passionis. Calix ipsam passionem, in qua suscepit amulas nostras.

Recapitulatio de passione Domini. Bis enim narratur in ista scedula de passione Domini, unum quod fit in Evangelio, et alterum quod adhuc restat et agitur in altari. Cur hoc? Quoniam bis crucifixus est Jesus. Primo linguis Judaeorum, et postea cruce. Inde est quod Marcus hora tertia, id est, linguis Judaeorum; sed sicut alii Evangelistae narrant, manibus, hora sexta.

De oblatione. (1324A) Christus Dominus sacerdos est in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui rex Salem, id est, rex pacis, obtulit panem et vinum in praefiguratione veri sacerdotis Christi, qui obtulit Deo Patri verum panem, id est, corpus immaculatum, et vinum, id est, sanguinem suum; in cujus typo hodie nostra Ecclesia panem et vinum offert in consecratione corporis et sanguinis Domini. Et qui dedignantur oblationes offerre, dedignantur, quamvis non viva voce, confiteri se Christi passione non esse redemptos, et eamdem passionem memoriae suae mandare, ita tamen se non sit aliqua causa quae forte ad tempus impediat. Cum fanonibus offerunt, quoniam legimus in passione (1324B)Domini sudarium usurpatum esse. Aliter quippe fanones de lino efficiuntur. Et linum multis modis sanctae Scripturae pro exercitio passionis ponitur. Atque ideo fanonibus puris oblationes tenent ut se ostendant religione sancta et catholica accepisse pro fratribus animam ponere, et non solum animas, sed et puras, ut non sint aliqua haeresi pollutae, sed charitate mundatae. Unde dicit Apostolus: Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Novissime omnium sacerdotes offerunt et diaconi, sed solum panem. Solus autem archidiaconus solet implere oblationes priorum, infundens aquam in calicem et amulam pontificis, ut ostendatur Christi corpus unum esse, et quod iste fecit pro omnibus fecit, sicut (1324C)Petrus in Evangelio Dominum discipulos interrogantem: Vos quem me esse dicitis (Matth. XVI), pro universitate discipulorum solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc quod omnes responderunt animo, viva voce solus Petrus protulit. Quod presbyteri in novissimo loco offerunt, non vacat a mysterio, quando Joannes in Apocalypsi sua vidit similem filio hominis in medio septem candelabrorum, et in eo vidit statum omnis Ecclesiae praesentis qualis esset. Et cum hoc descripsisset, Pedes, inquit, ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti (Apoc. I). Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae eminentius est examinanda et probanda pressuris. Presbyteri ministerium est fortem esse in Ecclesia, ut pro se possit orare et pro populo. (1324D)Et isti, ideo quia fortiores sunt in Ecclesia, novissime offerunt, ut significent Ecclesiam; quoniam in novissimo tempore erit Antichristus, videlicet multo plures injuria sustinere quam praesente. Sed et si delectat audire cur viri ante feminas offerant, dicitur quia et primitiva Ecclesia in pressura, quando nondum pleniter Christiani erant, plures injurias sustinuerunt quam modo sustineat praesens Ecclesia. Feminae in medio offerunt, quia, sicut liquido patet, silentium est magnum in Ecclesia. Deo enim gratias, Christianitas maxime in istis temporibus viget, praecipue quoniam sublimis potestas Christiana est. Presbyterorum ministerium est et diaconorum in altari et circa altare ministrare; ideoque (1325A)ipsi soli accedunt ad altare, quorum ministerium est circa altare.

Quomodo stent ministri episcopi, diaconi et subdiaconi circa altare horae missae. De ministrantibus hora missae. --Eo namque tempore quo missa celebratur, diaconi stant retro episcopo, et subdiaconi ante faciem ejus. Notum est enim dixisse Christum discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte (Matth. XXVI); qui, sicuti Christus praedixit, eadem nocte relicto eo fugerunt. Ac per hoc modo eadem hora secundi Ministri altaris recedunt a facie episcopi, ut significetur ad tempus apostolos absentes fuisse et tamen retro exspectantes, quoniam post passionem illum secuti sunt. Quid est retro stare? Procul dubio sequi (1325B)anteriorem. Subdiaconi vero post angelicum hymnum stant inclinati usque dum dicitur: Nobis quoque peccatoribus. Tunc primo se erigunt, et stant in loco ubi ante steterunt; quoniam discipuli et mulieres sequentes erant Dominum usque ad locum crucifixionis, non solum sequentes, sed et plangentes. Conversus autem Jesus dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos et super filios vestros (Luc. XXIII). Mulieres flebant quasi pro peccatore; sed ipse Dominus ostendit non super illum debere flere, sed super ipsas quae peccatrices erant. Et quid vis dicere quale ministerium habeant subdiaconi, quando stant inclinati, si pro suis peccatis non orant et plorant? Per tropologiam subdiaconi inclinati sunt, quia declinaverunt. Stant erecti per confessionem, (1325C)et rursum aspiciunt in faciem pontificis, postquam dicit: Nobis quoque peccatoribus. Et quomodo poterant discipuli et mulieres claudere oculos suos ut non viderent Dominum in cruce pendentem quem tantum amabant? Subdiaconi in ipso aspectu perseverant usque dum fanone calix circumdatur. Tunc demum recedunt, ut praeparent calices in quo corpus Domini honorifice servetur. Audiet quandiu supra die steterint ad crucem. Lucas inquit: Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu, et depositum involvit in sindone. Subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt (Luc. XXIII). Mulieres quidem parant (1325D)aromata et unguenta unde condiatur corpus Domini, ne in pulverem redigatur. Subdiaconi quidem, postquam vident calicem circumdatum linteo, vadunt et praeparant calices sive sindones mundas in quibus recipiant corpus Domini, ne in terram cadat et in pulverem vertatur. Mulieres sabbato siluerunt. Scilicet et subdiaconi exspectant usque dum oratio Dominica compleatur et id quod pendet ad hanc orationem. Convenienter quippe sabbatum coaptatur orationi Dominicae, in qua sunt septem petitiones. Etenim per septimam sabbati septiformis spiritus intelligitur. Vel de oratione Dominica, quae sabbato aptatur. Vel silentium sabbati requiem mentis designat, quae datur per septem dona Spiritus sancti. (1326A)Et haec dona nos petimus in oratione Dominica. Unde ministri Ecclesiae eadem hora quiescunt. Plane diaconi inclinati permanent usque dum compleatur oratio Dominica. Et Subdiaconi erigunt se cum audiunt: Nobis quoque peccatoribus, per quos designantur illi quibus Christus dixit: Vos autem sedete in civitate donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV), scilicet apostoli. Sed istorum declinatio perseverans eorum perseverantiam in oratione designat ut acciperent promissum Domini. Quibus utique praecepit specialiter exspectare promissum Spiritus sancti in Jerusalem usque ad Pentecosten, illi stant inclinati usque dum compleantur septem petitiones orationis Dominicae, et de quibus supra legitur quod ministrantes ei erant usque ad sepulcrum, et postea praeparantes (1326B)aromata. Illi qui horum typum tenent, recedunt de altari ad ministerium praeparandum quando audiunt: Per omnia saecula saeculorum. Amen.

Versus.

Ecce habes hic tumulum Christi quam conspicis aram. Hinc sursum mente culmina celsa pete. Lintea mirantur pariter flagrantia precans Concordes Domino. Haec tu meditare pie. Discipuli vultum in terram deponite vestrum, Hoc vobis monstrant agmina sancta matrum. Astemus humiles nos cum mulieribus omnes Ante pias facies angelicas jugiter. De Te igitur, cur secreto cantetur. Consuetudo namque Patrum nostrorum habebas ut qui orationem facerent, laudem Deo referrent. Igitur quod excelsa voce dicimus ante Te igitur, ad laudem pertinet Creatoris nostri, ut manifeste omnibus (1326C)demonstretur qui hanc valent distinguere, ubi et nos Deo gratias referendas esse refertur et angelicam creaturam pronuntiat unamquamque in ministerio apto laudare Creatorem suum. Postea namque sequitur Te igitur, oratio videlicet specialis sacerdotum, in qua orat et specialiter pro aliquibus, ut facit pro Apostolico, et postea ubi dicit famulorum famularumque tuarum, et illico postquam pro propriis orationem fundit, generaliter se convertit pro omnibus orare adjungens: Et omnium circum astantium, et caetera his similia. In eo videlicet quo ista oratio specialiter ad sacerdotem pertinet, solus Sacerdos in eadem intrat, secreto eam decantat. Sequitur magistri sui praecepta qui dicit: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum (Matth. VI), et (1326D)caetera. Iste namque mos apud nostram Ecclesiam usque hodie manet ut si quis orationem facit, specialiter facit. Hanc ita exaltat voce ut se ipsum admoneat quid in secreto cordis sui postulare debeat. Neque ab re est quare mos iste apud Christianos teneatur. Procul dubio quia Christus solus orabat. Unde Matthaeus: Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare (Matth. XIV).

De crucibus in Te igitur. Cruces in hac oratione senario numero perficiuntur, ut sicut Dei opera perfecta sunt, ita et ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi corpus perfectum intelligatur. Senarius enim numerus partibus suis commutatus perfectus est. Hoc significat quod novissima (1327A)crux cum oblatione celebratur, quod pro tota Ecclesia venerat is pati cujus corpus passioni succubuit usque ad tactum crucis.

Aliter.

Quinque etiam ordines crucium quae fiunt ante sextum, quando cum oblata tangitur calix, significat quinque aetates mundi ante nativitatem Domini, sextus vero tempus illud quod restat a nativitate Domini usque in finem mundi. Significat enim semel tactus calix oblata semel Dominum ascendisse crucem, ut finem haberet cruciatus qui fiebat per quinque aetates mundi. Per oblatam quae exaltatur in manu signantur prophetae, qui in manibus exaltabant verum panem Christum quando ejus Incarnationem aperta voce prophetabant. Unde Isaias: Ecce, (1327B)inquit, virgo concipiet et pariet filium (Isa. VII). Cum ipsam crucem videt diaconus facere et incipere, calicem exaltare vadit, et tenet calicem simul cum episcopo exaltatum usque dum dicit: Per omnia saecula saeculorum, et postea ponit calicem in altare, et involvit eum sudario. Nempe Joseph, accepto corpore Jesu, involvit illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo. Hunc praesentem diaconum propter conveniens ministerium in typo ponimus Joseph, sive generaliter in typo eorum qui casto corde mysteria Christi suscipiunt. Diaconus siquidem qui tenet calicem exaltatum cum Pontifice, ponit illum in altare, quia Joseph deposuit de cruce corpus dominicum, et posuit in monumentum. Diaconus, sicut diximus, involvit cum sudario calicem, (1327C)quoniam Joseph involvit in sindone munda. In ipso altari, id est, in sepulcro, corporale jacet. Per quod intelligitur ipsum linteum majus quo totum corpus Domini tegebatur in sepulcro. Et per illud quod aliquam partem calicis tegit sudarium, intelligimus quod aliquam partem capitis Domini tegebat et aliquam non tegebat, sicut mos Judaeis est facere, et remanet in altari, id est, in sepulcro. Hoc opus usque dum tria capitula compleantur, id est, prologus de oratione sequenti: Pater noster, et Libera nos quaesumus, Domine. Etenim tres dies in sepulcro Dominus quievit. Postea namque commistum corpus Domini cum vino, simulque pace annuntiata, aufertur Dominicum corpus de altari, quoniam in tertia die anima quae descendit ad inferna ut liberaret (1327D)justos, corporis vivificaret membra, rediit ad corpus, et non est amplius inventum Dominicum corpus in sepulcro. Et ideo quoniam totus homo surrexit simul, fas est ut illico cum oblatione calix Domini auferatur de altari.

De nominibus quatuor orationum episcoporum sive populi in missa. Prima oratio, aliquando oratio dicitur, aliquando collecta. Manifestum est quod ideo oratio dicitur, quia precantur bona pro populo. Collecta vero, quia populus inchoatur colligere in unum. Libeat fraternitatem tuam mihi, frater charissime, uti auctoritate sancti Augustini in hoc opusculo. Istud officium namque in quatuor species dividit, id est, in precationes, (1328A)in orationes, in postulationes, in gratiarum actiones, ita commemorans. Quidquid agitur in officio missae, antequam oblatae ponantur in altari, precatio nominatur. Et hanc distantiam facit inter precationem et deprecationem et imprecationem quod precatio sit quando bona optat populo, deprecatio quando orat ut devitet malum et desinat a peccatis, imprecatio quando mala optat, id est, maledicit. Prima vero oratio quam dicit episcopus precatio nominatur, id est, optatio bona pro populo. Diximus namque quod introitus foret ad officium prophetarum, quoniam per ora prophetarum Christus intravit in mundum, et non solum intravit, sed et carnem assumpsit, et homo factus est, ducens originem secundum carnem de sanctis patriarchis, quorum unus (1328B)valde optat et commendat exspectationem ejus populo ejus dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Et iterum: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid.). Itemque: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV). Hoc bonum optat sancta Maria Virgo Dei genitrix, quando Angelo respondit: Fiat mihi, ecce ancilla Domini, secundum verbum tuum, ut ipse procedat ex meo virginali utero qui salvet populum suum a peccatis eorum (Luc. I).

De secreta. Secreta dicitur eo quod secretam orationem dat episcopus super oblationem, ut Deus velit respicere super oblationem propositam et deputare eam futurae (1328C)consecrationi. Notum est enim ideo secretam orationem facere super oblationem ut possit ex ea fieri corpus Christi.

De fractione oblatarum. Fractio oblatarum illam fractionem significat quam Dominus duobus fecit in Emaus. Qua de re solent aliqui episcoporum, quando invicem communicant, tres portiones facere de una oblata in typo horum trium, id est, Christi et Cleopae et, ut dicunt, Lucae. Sicut enim multae Ecclesiae sunt per universum orbem terrarum propter diversa loca, et tamen una sancta est catholica propter unam fidem, sic et multae oblatae propter vota offerentium unus panis est propter unitatem corporis Christi. Si enim requiris (1328D)quare non integra oblata ponatur in calicem, cum constet integrum corpus Domini resurrexisse, partim resurrecturum, partim jam vivit, ut ultra non moriatur, partim mortale est, et tamen in coelo. Unde dicit Apostolus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III).

De pace annuntiata antequam commisceatur corpus et sanguis Domini. Duobus enim modis potest accipi pax dicta ab episcopo sive presbytero antequam corpus Domini mittatur in sanguinem. Scilicet et illa pax per istam intelligi potest quae justis eodem tempore data est, quando anima Christi descendit ad infernum, et eruit inde omnes fideles, et abstersit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, ut amplius eis non sit (1329A)dolor neque luctus, sed in pace Dei, qua angeli pacati sunt cum eo ut vivant in aeternum. Vel certe ea pax per istam intelligi potest quae data est Christi corpori quando anima ad illud rediit; ut sicut neque anima unquam turbata est pro sua morte, ita nec corpus ultra turbetur de sua mutatione; sed ea pace fruantur utraque ut semper gaudeant de aeterna immortalitate. Non enim ab re est si per tactum quo tanguntur labia calicis eodem tempore scripturam illam accipiamus: Et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II), ut eo membro restauratio vitae legatur cui primo ut viveret legitur data. Sane et illud rationi congruit ut quatuor sensus sunt in capite, per quatuor partes labia calicis tangantur, sive quia per quatuor partes mundi Christi resurrectio (1329B)speratur. Inde scriptum est: A quatuor ventis veni, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant (Ezech. XXXVII). Sicut enim postquam pueri clamaverunt Osanna benedictus qui venit, Gentiles quidam, qui nondum erant Dei, quaerebant per Philippum, qui erat os lampadis, videre Jesum, in quo significatum est Gentiles futuros corpus Domini per fidem, ita et iste panis quando primum ponitur in altari, datur intelligi futurum de eo fieri corpus Domini. Audiamus quid de jam commemoratis gentilibus respondeat Dominus: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). In quo profecto ostenditur, nisi ipse moriatur, gentilitatem non fieri corpus suum. Sic sane et panis purus corpus suum antea fieri non poterat, nisi ad (1329C)memoriam reducatur Sacerdotis sacramentum passionis Domini, et crucis signaculum super eo celebretur.

Item de secreta. Christus solitudinem quaesivit in oratione. Quanto magis non oportet quaerere, qui undique circumdamur tumultibus vitiorum et consuetudine saeculari. Utile namque est omnem orationem specialem sacerdotum secretam esse, ut non cogitemus quomodo placeat vox et compositio oris populo terreno, sed tantummodo cogitemus qualiter mens soli Deo concordet, quem orat. Ab illo loco ubi secretam dicit episcopus usque ad Agnus Dei, totum illud vocat Augustinus orationes.

De praefatione. (1329D)Praefatio namque dicitur quasi praelocutio. Haec namque oratio quae praefatio dicitur, praelocutio est totius secuturae orationis quae inchoatur. Te igitur pervenit usque ad Agnus Dei. Hanc consuetudinem haec oratio tenet quam habuit oratio patrum nostrorum, qui solebant laudes Domino referre in oratione. Ita namque Daniel oravit: Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc (Dan. IX). Et paulo post: Avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua, etc. Primo namque laudavit Dominum in eo quod eduxerit populum suum de servitute gravi. Et postea deprecatus est de praesenti tribulatione.

De benedictione post communionem. (1330A) Post communionem hanc orationem Augustinus postulationem vocat. Post communionem namque dicit quia postquam populus communicat haec sequitur. Super populum vero, quia tunc benedicitur populus ut nostro sancto conveniant Evangelio. Post orationem et communicationem benedictio sequitur, quoniam postquam Christus in cruce oravit et coram discipulis manducavit et reliquias eis dedit, elevatis manibus suis benedixit eos (Luc. XXIV): et factum est cum benediceret eos, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Nostra quippe benedictio postulatio est apud Dominum ut benedicere dignetur. Episcopus namque data benedictione revertitur ad propria. Postea annuntiat diaconus, Ite Missa est. (1330B)In angelorum typo loquitur populo, qui dixerunt apostolis: Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum (Act. I). Et reliqua. Quid est namque: Ite Missa est, frater mi, nisi: Ite cum pace ad domos vestras. Legata est pro vobis oratio ad Dominum, et per angelos, qui nuntii dicuntur, allata est in conspectum divinae majestatis. Populus respondit: Deo gratias. Hanc responsionem Augustinus vocat gratiarum actiones. Hoc agit sancta Ecclesia more apostolico, qui erant adorantes Jesum, et regressi sunt Jerosolymam cum gaudio magno (Luc. XXIV). Audi qualiter apostoli Deo gratias referant, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Qualiter quaedam orationes et cruces in Te igitur agendae sunt. (1330C) Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas. Hic signat oblationem et calicem tribus vicibus, non tamen sub una cruce, sed separatim singulis singulas faciens cruces. Haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo. Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum illorum et illarum (Hic nomina vivorum memorentur, si volueris, sed non Dominica die, nisi caeteris diebus) et omnium circum astantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio, (1330D)qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis atque incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis, et Tathaei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani. Si fuerit natale sanctorum, hic dicat: Sed et diem natalitii beati illius vel beatorum illorum celebrantes, et omnium sanctorum tuorum, (1331A)quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio per Christum Dominum nostrum. Hic inclinat se usque ad altare, dicens: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari, per Christum Dominum nostrum. Hic erigit se sursum, solam oblatam hic benedicit. Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam +, adscriptam +, ratam +, rationabilem, acceptabilemque facere dignare, (hic ambos signat, id est, oblationem et calicem) ut nobis corpus + et sanguis + fiat dilectissimi filii tui Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur (1331B)accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit +, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. Simili modo postea quam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit +, dedit discipulis suis, dicens: Accipite et bibite ex hoc omnes. Hic est enim calix sanguinis mei Novi et aeterni Testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Unde et memores, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta, Christi Filii tui Domini Dei nostri, tam (1331C)beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis (hic quatuor vicibus solam oblationem signat, et in quinta vice super calicem solum crucem faciens) hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, panem + sanctum vitae aeternae, et calicem + salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Hic inclinat se iterum juxta altare, dicens: Supplices te rogamus, omnipotens Deus. Hic orat apud se quod voluerit. Deinde dicit: Jube (1331D)haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae. Hic se erigit, haec verba dicens: Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. Hic orationes duae dicuntur, una super dyptitios [ Forte, diptycha], altera post lectionem nominum. Et hoc quotidianis vel in agendis tantummodo diebus. Memento etiam, Domine, et eorum nominum qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Et recitantur. Deinde postquam recitata fuerint, dicit: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis, et pacis ut indulgeas deprecamur (1332A)per Christum Dominum nostrum. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agathe, Lucia, Agne, Caecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae quaesumus largitor admitte per Christum Dominum nostrum. Hic archidiaconus erigens se venit, et involvens calicem mappula, levat illum contra domnum papam. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Hic ambo signat, id est, oblationem et calicem, tribus vicibus, singulis singulas facies cruces, sanctificas +, (1332B)vivificas +, benedicis +, et praestas nobis. Hic levat domnus papa oblationes duas usque ad oram calicis; et tangens eum de oblationibus, tenente illum archidiacono. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. Tunc dicit in altum: Per omnia saecula saeculorum. Respondent: Amen. Tunc reponit oblationes in altare, et dicit in altum. Oremus. Deinde dicit: Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere, Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat. Usque libera nos a malo. Tunc dicit domnus papa, interveniente nullo sono, hanc orationem: Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper (1332C)virgine Dei genitrice Maria et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, et sancto Stephano protomartyre tuo, et beatis confessoribus tuis Hilario, Martino, atque Benedicto, (hic nominat quales voluerit sanctos vel quantos commemorat) cum omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Deinde dicit: Pax Domini nostri Jesu Christi sit semper vobiscum. Respondent, et cum spiritu tuo. Deinde dat pacem altario vel patenae. Et sic populus dat sibi pacem. Dum vero domnus papa dicit: Pax Domini sit semper vobiscum, non mittit partem sanctam in calicem, sicut caeteris sacerdotibus mos est dum confringunt, (1332D)et Agnus Dei dicunt. Et expleta confractione communicat domnus apostolicus, partem sibi mordet, et reliquam in calicem mittit, faciens crucem de ea tribus vicibus super calicem nihil dicens; et sic confirmat de calice, tenente calicem archidiacono. Quando vero domnus apostolicus descendit ab altari, incipit communicare populus. Dicitur Antiphona ad communionem; et expleta communione et antiphona, tum surgit domnus papa, et veniens ad altare salutat altius, dicens: Dominus vobiscum. Respondent, et cum spiritu tuo. Deinde dat orationem: Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum per Dominum nostrum Jesum Christum.

(no apparatus)