Laurentii Falerii praetoris iussu hodie eum essem accersitus, recitatae mihi sunt litterae vestrae; deinde gravis et vehemens illius cohortatio subsecuta est, ut munus interpretandi persequerer. Quibus omnibus sic movebar, ut eodem tempore illius voluntas et contentio, vestra auctoritas, reipublicae Venetae maiestas mihi occurrerent. Accedebat ad haec naturalis quaedam propensio atque affectio in haec loca, ubi natus, ubi educatus, ubi magna ex parte institutus essem. Quam ob causam Patavinam academiam tamquam portum mihi delegeram, in quo, quod reliquum mihi vitae est, conquiescerem. Sed in hoc meo tamen tanto gaudio erga vos nomenque ipsum Venetum respondi praetori, quae dignitas mea, quae aequitas, quae ratio litterarum, quas profitemur, cogebant respondere. Atque illa initia breviter attigi, ut a Laurentio Bragadeno aliisque nonnullis saepe rogatus hanc desertam et prope depositam provinciam susceperim, ut biennio confecto amplissima cum dignitate a Bononiensibus XL virorum cunctis suffragiis, enitentibus omnium nationum scholasticis, conductus, Gaspare Contareno, singulari viro et praestantissimo cive, ad collegium senatumque referente, ne dimidio quidem stipendii Bononiae mihi propositi, Patavii retentus fuerim. De Clemente VII. adiunxi, pontifice maximo, quem dux amplissimus, omni virtute ornatissimus, immortalitate dignissimus, Andreas Gritius, mei incredibili desiderio ardere cognovit, cum per Hieronymum Alexandrum tum legatum egit, ut mihi per vos liceret Romam ire et meam, quantulacunque est, sibi operam dare. Summi me beneficii tantus ac tam divinus princeps sempiterna memoria obligavit, cum respondit, Venetam rem publicam suorum hominum, qualis ego essem, opera uti malle, quam aliis quibuscunque concedere. Commemoravi proventum HS XXXVI M. et amplius, hoc est octingentorum Pannonicorum nummum, mihi delatum, ut essem in comitatu regis Ferdinandi, et magno animo sine ulla cunctatione repudiatum. Quibus rebus videbar declarasse, quanti rempublicam vestram otiumque litterarum fecerim, modo cum dignitate in eo esse possem.
Sed, an possem, iubebam illum etiam atque etiam considerare. Quod idem ut faciatis, vehementer a vobis peto, clarissimi atque optimi viri. Biennio iam provinciam, quam iudicio senatus gerebam, ex consuetudine aliorum renunciaram, non arroganter, ut multi, sed pro pudore ac modestia mea proque ea reverentia, quam vestris magistratibus adhibendam semper putavi. Adii eos, qui in eodem magistratu ante vos fuerunt; aperui animum meum; rationes omnes vel officii mei, vel illorum aequitatis explicavi; omnia in unum caput conieci, cum dicerem aut esse unde stipendium aliis augeretur, aut deesse; si deesset, meam me in omni fortuna voluntatem ad suam accommodaturum et eodem contentum stipendio futurum quoad viverem; sin esset, me non videre, quo modo aut illi iusti esse possent, si in pari industria ac labore, ne dicam multo maiore aliis accessio stipendii atque honoris fieret; aut ego vir bonus, si cum aeque atque alii Patavinae vestrae academiae utilis esse nequirem, alteri non libenter cederem, qui existimationem assequeretur et gratia apud vos florentium et auctoritate. Ab eo sermone ita discessi, ut singulo quoque anno integrum mihi esset operare aliquid, nec deteriore conditione esse quam alii, qui vobis honestissime servirent. Nam et vobis potestas erat alterum substituendi, si quis forte magis probaretur, et mihi accipiendae conditionis, si qua uberior atque honestior oblata esset. Quod tamen non feci ac ne cogitavi quidem, cum possem vel maxime; in quo stultitiae fui accusatus a nonnullis. Ego vero non stultum sed bonum virum esse arbitror, qui fide ac pietate suos principes amplectatur multoque plus his tribuat quam ceteris. A quibus tamen si se videat contemni aliosque quosvis sibi anteferri, eiusdem ignoscerem iustissimo dolori, si, cum ab illis desereretur, se ipse non desereret et in omni vita virtutem sequeretur et decus.
Hic velim vos, qui ex omni senatu academiae constituendae causa delecti estis selectissimi viri, iudicare, cuiusmodi fuerit ius postulationis meae, quale testimonium egregiae meae in rempublicam Venetam voluntatis. Omitto, feriantibus aliis, interpretationes saepe meas. Non iacto duarum et amplius horarum quotidianum prope laborem meum, qui a me uno suscipitur, praeterea nemine. Alia non praedico, quae possem. Quid autem per vos a senatu decretum sit, discrucior, cum recordor. Aliis stipendii honor habitus: non reprehendo; commeriti sunt. Mihi non est habitus: feremus et hoc aequo animo; esse enim audio, qui mirentur aut querantur potius tantum huic generi litterarum tributum esse; qui iudicio fortasse, non voluntate, falluntur. De me nihil dico; neque enim est quod dicam; et si esset, non dicerem. Satis mihi sit quodcumque opinionis est de me, diuturnis vigiliis multoque sudore collectum. De ipso genere studiorum loquor, de quibus me nonnumquam cogitantem subit tacita quaedam temporum miseratio. Querunturne tantum tribui eloquentiae studiis? per quam populi Romani atque omnium gentium nomen exstat atque illustratum est, qua omnis magna atque ampla respublica recte et ordine administrata est, Rhodiorum, Atheniensium, Romanorum. Huius lumine ac splendore cunctae artes et disciplinae et lucent ipsae per se et ad communis vitae usum transferuntur; per hanc leges latae, abrogatae aliae, aliae antiquatae sunt. Bella e republica suscepta, pax facta, foedera icta, optima quaeque constituta. Quod si hoc superiorique tempore suus honor ei tributus non est, fuerit vel iniquitas haec vel caecitas temporum; apud veteres certe in illa ingeniorum eruditionisque felicitate tribuebatur et hoc studium ceteris studiis anteponebatur.
At nemo ante te eodem pretio conductus fuit. Quid nihil novi instituendum, nihil corrigendum etiam veteri consuetudine usurpatum? Semper temporum ratio consilia prudentum gubernavit. Hispanus philosophus quanto praemio accitus est Patavium a vobis? multo maiore quidem, quam alii ante se. Si nemo ante me tantum praemii est consecutus, nemini ante me duplex interpretandi onus impositum est. Bononiae unius lectionis professori tantundem fere mercedis persolvitur. Florentiae, in tanta tenuitate atque oppressione civitatis, quantum decretum sit hoc anno his studiis non ignoramus. Venetiis vero, in tanta dignitate atque amplitudine imperii, quis erit qui se ab illis laude vinci patiatur?
Sed sit, ut quisque velit et iudicat de hoc genere studiorum. In petitione honoris omnes mihi praeferri aequo, ut dixi, patiamur animo; tempus certe, quod liberum hactenus mihi fuit, relinquatur. Quod cum ex illo senatus consulto, quod vobis referentibus proxime factum est, concessum non sit, quid aliud fuit, quam hoc toto triennio rationem sperandi aliquid a vobis mihi adimere et omnes quasi nervos industriae cum dedecore atque ignominia praecidere? Vos non accuso; fortunam meam incuso, negligentiam condemno. Sed tamen sine voluntate mea nec fieri debuit illud, nec potuit. Itaque illud decretum senatus tanquam ratum non agnosco; rescindo, antiquatum volo; in quo non solum voluntas mea non adfuit, sed etiam repugnavit. Vestrae tamen, ornatissimi viri, senatusque auctoritati et imperii Veneti maiestati hoc dabo, ut sponte, non aliquo decreto conditioneve alia vestra obligatus, sed omni vinculo solutus, honoris tantum atque amplitudinis reipublicae vestrae causa, quo possum studio et labore, academiae vestrae succurram, vestramque voluntatem non solum meae sed honori etiam meo anteponam. Vestrum erit pro pudentia et bonitate vestra statuere, quo modo decreto senatus non tenear; deque eo aliquid ad me scribere, quo et meam hanc voluntatem vobis gratam esse intelligam, et sperare posthac possim magnae vobis curae fore honorem meum, quem vobis magnopere commendo et trado. Patavii VII. idus Novembr. MDXXXVIII.