Eclogae latinae/IX. Petrus Burmannus.

E Wikisource
< Eclogae latinae

Jump to navigation Jump to search
Saeculo XVIII

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Petrus Burmannus 1688—1741.
__________________
LXXXIV.
Ioannes Georgius Graevius.
(Petr. Burmanni orat. funebris in obitum Graevii, dicta Traj. ad Rhen. 1703. in Burmanni Oratt. coll., Hagae Comitis. 1759. Etiam in Graevii praefatt. et epist. CXX. ed. a Io. Alberto Fabricio. Hamb. et Lips. 1713. p. 559 sqq.)

In patria urbe postquam primis litterarum elementis imbutus esset, ad Latinas Graecasque arripiendas in celebre tota Germania gymnasium Portense mittitur. Saepe defunctum narrantem audivi, quam egregia cura et disciplina laudabili teneriores ibi formarentur mentes. Electores enim Saxoniae, discussis falsorum errorum tenebris, ex libidinis latebris ignavissimos ventres et sola ignorantia turgentes monachos extraxerant et coenobia regiis vectigalibus dotata in bonae mentis palaestras converterant. Inter ea celeberrimum erat, quod ab Udone XI., Naumburgensium episcopo, ad Salam conditum Porta Mariae dicebatur. Hunc ludum omnibus popularibus communem sapientissimi principes, in quem parentes felicioris ingenii pueros sumptu publico erudiendos mitterent, aperuerant. Nullo sanguinis aut fortunarum discrimine comitum, baronum et civium filii ibi severissima lege proficere iubentur. A quinta hora matutina, sive aestas dierum spatia extendit, sive hiems contrahit, ad solem occidentem continuo labore et exercitatione, modica modo intermissione data, occupantur. Non crudelis matrum indulgentia, non prava patrum facilitas flexibilem et proclivem ad ignaviam et otium iuventutem corrumpit. Credite, quotquot hic adestis, patres, non mihi, sed omnis aevi sapientibus viris, sed ipsis proavis vestris, antiquae severitatis et disciplinae hominibus, non aliam huius sa^culi infelicitatis et bonorum virorum penuriae caussam esse, quam perversam illam lenitatem et educationis mollitiem, qua, dum puerorum tergis et corporibus metuimus, secure mentem corrumpi permittimus; dum stulta nos torquet sollicitudo, ne delicati nostri filioli assiduo labore studiorum taedium et fastidium capiant, facile illos patimur deliciis et voluptatum illecebris infici et immergi. An rusticum laus diligentiae consequetur, qui ne seges, dum herbescenti viriditate messem uberrimam pollicetur, in flore laedatur, omni cura providet, nobis sine crimine indolem puerorum, quae, si paterna cura erigatur, summa quaeque promittit, negligere licebit? Non ita parentis Graevii nostri erat institutum, qui prudentissime, si qua difficultas tenerrimo puero esset exhaurienda, brevi hanc in consuetudinem abituram iudicabat. Sed vix egebat ignei spiritus puer his calcaribus, qui sponte ad industriam inclinans, non contentus praescripta a magistris pensa absolvisse, in seram noctem non iussus vigilabat, ut, si ingenio acriori forte pauci condiscipulorum illum praeterirent, ille omnes labore et diligentia superaret. Saepe senem suavissima illius temporis, quod in eo gymnasio egit, recordatione delectatum memorare memini, maximam noctis partem Ho- meri et Hesiodi lectioni se impendisse, tantamque inde Graecae linguae facultatem adeptum, ut sine molestia versus ad istorum principum poetarum exemplar funderet. Hinc quoque consuetudinem illam lucubrandi, quam constantis- sime ad fatalem usque horam servavit, sibi natam dicebat, ita ut a gymnasio dimissus ab eius moderatore hoc singulare diligentiae testimonium tulerit, illum non modo diurni laboris descriptione feliciter et gnaviter functum, sed lucubrationum etiam fumos bibisse. Graecis igitur et Latinis litteris imbutus in optimis ingeniis florentissimam Lipsiensem academiam migrabat, ubi duce Andrea Rivino, magni tunc nominis litteratore, et cuius doctrinae egregia adhuc supersunt monumenta, ad interiora litterarum sacra admittebatur. Utebatur etiam familiarissime splendidissimo illo Germaniae lumine, Thoma Keinesio, qui in vicino Lipsiae oppido Altenburgo in summa dignatione vivens iuvenem, quoties ad illum invisebat, ad alta surgentem singulari cura et amore fovebat.

Quamvis autem naturali mentis propensione ad sola humanitatis studia ferretur, parentis tamen monitu et auctoritate Strauchii, matris suae consobrini, permotus coepit iurisprudentiae operari. Sed cum animadverteret, ingratam illam et indotatam esse disciplinam, quae sine litterarum elegantiorum ornamento neminem, nisi viles quasdam animas, quae ex forensi et venali opera quaestum petunt, attrahere posset, fastidium eius cito, meliori gustatione iam initiatus, contrahebat. Itaque divinitus paene ipsi accidit, ut pater, qui per negotia domo abesse non poterat, eum in Frisiam orientalem mittere decerneret, ut a comite istius tractus, qui, ut principibus fere mos est, lentum erat nomen, non exiguam pecuniae a longo tempore debitae summam exigeret. Nihil magis prima specie ad abducendum a studiis videri accommodatum poterat quam molestis negotiis implicare iuvenem, sed haec ipsa profectio caussa futurae magnitudinis, quam inter doctos postea consecutus est, fuit. Nam fideliter expedito nomine capit impetum vicinam Bataviam, quae viris, quorum nunc exempla perierunt, summis, Salmasio, Heinsio et Gronovio fulgebat, videndi. Daventriam, quam primam nostri iuris urbem attingebat, transiens, nihil aliud cogitans, quam post diei unius aut alterius moram recta Lugdunum contendere, salutatum accedebat I. F. Gronovium, cuius humanitate e|t praeclara simul eruditione inter sermones primos captus mutare consilium et eo doctore perversam studiorum rationem, quam in patria inierat, emendare constituit. Afflaverat enim pestilens quoddam sidus omnes fere Germaniae academias, quarum professores a nativo Latini sermonis nitore desciscentes et deserto optimo bene loquendi magistro, Cicerone, ad ineptam quandam scriptionem se applicaverant. Eius corruptelae auctor fuerat 120 Petrus Burmannus. Iustus Lipsius, qui, cum in reliquis, eruditionis partibus facile omnes sui temporis doctos praeteriret, sola stili et dictionis elegantia Manutio, Mureto et paucis quibusdam aliis se inferiorem esse dolebat. Quare, ne cum aliis in ordinem cogeretur, relicto illis Cicerone eos imitari ex Romanis scriptoribus coepit, quos alii in exemplum proponendos negabant. Sed quod in eo viro, omnibus doctrinae copiis instructo, felix quaedam temeritas, et quam ipse aliis ne tentandam quidem monebat, videri poterat, in servo pecore, imitatoribus eius, qui litteris inanes sub onere labebantur, summa erat ineptia et cum ignorantia coniuncta fatuitas. Ex Ennii sterquilinio, ex Pacuvii sordibus antiqua et obsoleta verba eruebantur, Plauti plebeiae, et quae summam modo caveam olim delectaverant, voces et locutiones gravissimis etiam rebus accommodabantur. Argutis sententiis et ridiculis acuminibus enervabatur omnis vis orationis, et affectata periodorum brevitate ieiuna per se et macra dictio ut Absyrti corpus lacerabatur. Abstulerant in partes sua incautum Graevium Lipsianae simiae, qui antequam pectus plenissimo doctrinae et omnis antiquitatis fonte inundasset, laudem ex stili exercitatione perverso ordine ante omnia captandam sibi cum reliquis persuaserat.

Periculum erat, nisi divinitus ad Gronovium accessisset, ne fons ille, qui limpidissima puritate Ciceronis flumen aliquando aequaret, limo et sordibus obductus exaruisset vel in tenuissimas venas derivatus evanuisset. Gronovius ex sermonibus privatis morbo iuvenis animadverso, et simul vim ingenii ad meliora nati perspiciens, rogabat eum, an etiam Latine loqui aut scribere calleret? Iniuriam sibi fieri credens iuvenis, qui non modo humanioris disciplinae curriculum absolverat, sed et ad legum studium accesserat, sibi eius linguae satis idoneam facultatem esse respondit. Ergone, inquit Gronovius, Ciceronis epistolas iam tibi planas et intellectas credis? Magis miratus Graevius, sibi controversiam de facillimi, ut iactari a suis audiverat, scriptoris et in quo legendo nunquam haeserat, intellectu moveri, periculum faceret, respondet. Allato volumine primam statim inter epistolas, quae vulgo familiares appellantur praelegere iubetur. Cuius verba Latina cum totidem Germanis redderet, se non falsum iudicio, Graeviumque grammatice, non Latine scire animadvertebat Gronovius. Coepit itaque pressius de vera vocabulorum vi et efficacia, quae ex plena historiae et rituum Romanorum cognitione dependet, cum eo agere et ea stupenti enarrare, quae ille nunquam audiverat, adeo ut vi veri- tatis victus et ad doctissimi viri suadam obmutescens, nihil se scire fateretur, sed telam, quam absolvisse iam ante crediderat, hoc magistro se retexere paratum esse ostenderet.

Discite ab illustri hoc exemplo, iuvenes, quam male de vobis mereantur iuventutis corruptores, qui, cum ipsi veram ad eruditionem viam ignorent, inutili labore adolescentiam vestram exercent et irreparabilis iacturae et primae aetatis male collocatae vobis auctores exsistunt.

Abiecto Graevius consilio in Hollandiam pergendi, et eiurato sterili legum studio, Daventriae manere constituit. Neque istius morae eum unquam postea poenituit, sed Gronovium deinde ut alterum parentem et unicum eruditionis, quam deinde est consecutus, auctorem semper est veneratus.

_____________