Jump to content

Eclogae latinae/VII. Petrus Ioannes Perpinianus.

Unchecked
E Wikisource
Saeculo XVI

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Petrus Ioannes Perpinianus 1530—1566.
__________
LXXXI.
Petrus Ioannes Perpinianus M. Antonio Mureto S. P. D
.
(Mur. Opp. T. II. Epp. I, 38.)

Onus Aetna gravius mihi videntur sustinere, qui alteri fidem suam adstrinxerunt, nisi eius, aut cui, aut pro quo spoponderunt, humanitate subleventur. Scis, credo, quid velim. De versibus illis in D. Mariam Lauretanam, qui eos a te optabat propter singularem exspectationem elegantiae et doctrinae tuae, is me urgere non cessat. Ego, tametsi inscio et inconsulto te, me temere recepisse intelligo; tamen hanc temeritatem in spondendo meam tua eximia in re perficienda humanitate compensatum iri confido. Si quid possunt fontes et pomaria Tiburtia, si quid iste secessus otii a quotidianis occupationibus tuis attulit, oro te atque obsecro, ut ostendas, me nonnullum apud te gratiae locum obtinere. Quaedam tecum communicare cupiebam; sed ea melius, ut spero, coram, ubi ad nos redieris. Nam summus nostrae Societatis magister statuit, ut Romae anno

proximo manerem. Nostri omnes te salutant. Vale. Ex Urbe, XVIII. Kalend. Sept. MDLXIV.
LXXXII. (Mureti responsum.)
M. Antonius Muretus S. D. Petro Ioanni Perpiniano
Societatis Iesu.
(Opp. T. II. Epp. I, 39.)

Cupio equidem et meam et tuam fidem liberare; sed mihi adhuc multa, ne id facere possem, obstiterunt Primum quod, quem locum quodque tempus otii et quietis plenissimum putabam fore, in eo me et multa et longissime a studiis meis abhorrentia negotia occupatum atque exercitatum habuerunt. Nam, ut cetera taceam, his paucis diebus bis mihi Romam eundum fuit; quod etsi leve videri potest, tamen eae mihi profectiones octo amplius dies abstulerunt. Deinde quod multos iam et menses et annos intermisi poetica studia, ut, etiamsi quid olim fuisset in me eius facultatis, quod sane aut nihil aut pertenue quiddam et perexiguum fuit, effluxisse id tamen et exaruisse necesse sit. Postremo (δεῖ γὰρ τἀληθῆ λέγειν) tardiorem me ac timidiorem facit exspectatio illa, quam de meis versibus concitatam esse scribis. Scis enim, quam inutilis ea atque aliena sit placere cupientibus. Nam si illud a me postulatur, ut tuorum elegantiam aequem, a te ipso mihi versura faciunda fuerit. Utut est, meditabor tamen propediem aliquid. Sed si me amas (quod quidem ita mihi perspexisse videor, ut, quia ita sit, dubitare non debeam) minue, obsecro, quantum potes, istam exspectationem ac perfice, ut ille amicus tuus a me, tamquam a malo nomine, ut nummos, ita versus, etiamsi neque optimae notae erunt neque iusti ponderis, aequo tamen animo accipiendos putet.

Bene factum, quod te Societatis vestrae magister Romae retinendum iudicavit. Mihi crede: magnam molestiam cepissem e discessu tuo. Nunc spero fore, cum istuc rediero, ut fruar tua suavissima mihique optatissima consuetudine, quam ego quanti faciam, spero te re ipsa aliquando cogniturum. Vale. Tibure, XVI. Kalend. Sept. MDLXIV.