Jump to content

Eclogae latinae/VIII. Philippus Camerarius.

Unchecked
E Wikisource
1637—1624

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Philippus Camerarius 1637—1624.
_____
LXXXIII
De duobus furtis insignibus.
(Phil. Camerarii Oper. horarum subsicivarum Cent. I. p. 290 sq.)

In libro Gallico, cuius est titulus: Traité préparatif à l'apologie pour Hérodote, cum multa insignia furta recensentur, tum mihi nonnulla propemodum fidem excedere et propter audaciam et propter miram astutiam visa sunt. Quae sicut e Gallico sermone a me versa sunt, huc transscribere operae pretium duxi.

Accidit, inquit auctor istius libri, tempore regis Francisci I., ut quidam fur splendide vestitus, cum magna solemnitate celebraretur missa, Cardinali Lotharingo ex loculis, qui plerumque vestibus ad pecuniam vel alias res asservandas assuuntur, aliquid clanculum eximeret. Cumque iste fur astute animadvertisset, neminem hoc praeter regem idque intentis oculis observasse, tantum abfuit, ut absterreretur, ut ausus fuerit familiariter subridendo regi digito annuere, quasi ioco ista fierent. Rex, uti delectabatur iocis, existimans ista non serio, sed uti inter aulicos moris est, velut rem ludicram fieri, dissimulavit se vidisse hoc furtum. Finita autem missa, ut certius cognosceret, quid factum esset, inter colloquendum praebuit Cardinali occasionem, ut ad suos loculos respiceret. Is cum non amplius reperiret, quae ibi reposuerat, et ob eam rem valde commoveretur, rex in largiorem risum effusus est. Postquam autem satis risisset et seria tractanda occurrissent, iussit rex, ut ea, quae ablata Cardinali se vidente essent, restituerentur. Persuasum enim illi adhuc erat, ioco et animo restituendi istam rem a quodam nobili aulico subtractam esse. Verum cum explorata re compertum esset, insignem et veteranum furem in vestitu aulico serio abstulisse ea, quae in sacculo Cardinalis asservasset, et is admiraretur, cur rex alioqui iustitiae studiosissimus hoc impudentissimo praesertim inter sacra commisso furto ita delectaretur, rex audaciam furti detestatus, quid se connivente accidisset, enarravit, addito iuramento, hoc primum sibi accidere, quod fur familiaritatem et societatem suam expetiisset. Vel ut Gallice elegantius profertur: Le roy usant de son serment accoustumé, iura foy de gentilhomme, que c'estoit la première fois, qu'un larron l'avoit voulu faire compagnon. Alterum furtum non minus memorabile refert idem auctor istius libri fuisse commissum in praesentia Caroli V. Imp. Cum enim quodam tempore iussu imperatoris aulici omnes ad iter se pararent et singuli occupati essent in suis reculis convasandis, quidam ex genere furum audacissimus capta hac occasione ingressus est cubiculum imperatoris, accedensque propius ad imperatorem et genibus, uti aulicis mos est, flexis, mox magna festinatione coepit colligere tapetas et aulaea affixa et in unum fasciculum scite admodum, inspiciente hoc imperatore una cum suis familiaribus, complicare.