Eclogae latinae/XI. Davides Ruhnkenius..

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Saeculo XVIII

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Davides Ruhnkenius 1723—1798.
A.
EPISTOLAE.
______
XC.
Henrico Gally, Canonico Norwicensi etc.,
S. P. D. David Ruhnkenius.
(Dedicatio alterius editionis Lexici Timaei.)
(Dav. Ruhnkenii orationes, dissertationes et epistolae. Ed. Frid. Traug. Friedemann. Brunswigae, 1828. p. 66 sqq.)

Quadriennium prope est, cum Ioannem Albertum, V. Cl., tum gravi morbo misere afflictum, pro artissima, quae mihi cum eo intercedit, necessitudine ad Fontes Spadanos comitabar. Cuius itineris duplicem uberrimumque fructum me cepisse, non mediocri cum voluptate recordor. Nam primum, quid iucundius mihi magisque exoptatum esse poterat, quam carissimum Musis animoque meo hominem corporis vires, quas vis morbi fregerat et debilitarat, salutarium aquarum usu recuperasse? Tum, quanta in felicitatis parte me ponere existimas, per hanc occasionem auspicato notitiam inter nos esse contractam? Profecto nunquam ille dies memoria excidet mea, cum casu et fortuitu in te incidens, ignotus in ignotum, nescio quem de litteris sermonem inferrem, tuque statim oculis, vultu, oratione eum laudatarum artium amorem ac scientiam proderes, nihil ut tam ardenter cuperem, quam ad intimam tuam, si fieri posset, consuetudinem et familiaritatem admitti. Ac facilem mihi aditum reddidit sive prompta humanitas tua, sive morum studiorumque similitudo. Ex eo tempore nullus temere dies praeteriit, quin, quoad licuit, in amoenissimis ad fontem Geronsteram ambulacris de divinis humanisque litteris sermones inter nos haberemus. Hic in te cognovi admirabilem quandam doctrinae de Graecis Latinisque fontibus ductae copiam, eandemque cum acerrimo omnis elegantiae sensu coniunctam. Quod meum de te iudicium alter congressus noster, cum superiore anno Bataviam visebas, plane confirmavit. Iam quid dicam de singulari, quo flagras, bene de litteris merendi studio, in quo tibi comparare possum perpaucos, anteponere neminem? Non est, quod huius rei argumenta repetam altius. Vel hunc Timaeum testem cito, quem, nullo merito meo provocatus, cum Parisiis ageres, ex bibliothecarum latebris protractum et, quam fieri poterat, accuratissime descriptum mihi edendum concessisti. Ac tantum abest, ut aut studium litteras iuvandi tuum, aut erga me liberalitatem intra hos fines continueris, ut subinde alias veteris aevi reliquias, cum ex tua, tum ex publicis Angliae bibliothecis depromptas, non mihi tantum, sed amicis etiam meis earundem litterarum amore captis, prolixe suppeditaris. Plurimum quidem ornamenti tibi aliquando debebunt Herodotus, Orpheus, Phalaris aliique. Ego vero cum nihil aliud habeam, quo tot tam luculenta in me collata beneficia remunerer, tuum tibi remitto Timaeum, a me, ut facultas tulit, expolitum. Hunc igitur explicata fronte velim accipias, tibique persuadeas, neminem esse vel unquam fore, qui liberalitatem tuam aut gratiore animo prosequatur, aut libentius crebriusque dilaudet. Vale.

Dab. Lugduni Batavorum, Kalendis Maii MDCCLIV.
XCI.
Eximio eruditissimoque viro W. F. van der Wilp
S. F. D. David Ruhnkenius.
(Ibid. p. 702 sqq.)

Etsi nimis audacter facere videor, cum te, vir doctissime, tot tamque variis negotiis distentum litteris meis interpello, tamen ab insigni tua, quam optimus quisque celebrat, humanitate facile me veniam impetraturum confido. Ut vero ratio, quae me ad scribendum impulit, penitus a te intelligatur, rem omnem, quam potero brevissime, exponam. Accidit nuper, ut Ioannes van der Linden, verum librariorum ornamentum, et Daniel Goedval, vir nec ipse laude sua fraudandus, me convenirent, quaeritantes, num rationes meae ita ferrent, ut studiis illustris florentissimique iuvenis Sixii praeesse possem? Quam quidem conditionem cum cupidissime amplexarer, de laudatorum virorum sententia nihil prius faciendum fuit, quam ut tibi, vir eximie, cui idonei praeceptoris eligendi cura omnis demandata est, qui essem, quave studiorum ratione uterer, bona fide indicarem; ut nimirum tu ex iis iudicium facere possis, repudiandusne sim, an studiis tanti adolescentis praeficiendus? Quamquam, ut verum fatear, vix a pudore, quem mea mihi natura tribuit, impetravi, ut has ad te litteras darem. Nescio enim, quomodo animus ab iis proferendis abhorreat, quae cum mea aliqua laude videantur esse coniuncta. Diu igitur tergiversantem vicit tandem obstinata amicorum voluntas, mihique hoc, quidquid est, litterarum extorsit. Atque ut hinc ordiar, scito, vir praestantissime, me honestis parentibus in Pomerania Borussica natum esse, iisque in primo aetatis flore eruditum artibus, quibus pueriUs aetas impertiri solet. Annum agens sextum decimum, patria valere iussa, in celeberrimas Germaniae academias me contuli, ibique per quadriennium et quod excurrit, ita sum versatus, ut nonnihil quidem temporis philosophiae, plurimum vero iurisprudentiae, historiae et antiquitati tam Graecae, quam Romanae tribuerem. Eodem tempore ad moderanda studia generosissimi iuvenis ab Uffenbach eligebar, quocum aliquanto post, perlustratis nobilissimis Germaniae et Belgii regionibus, in hanc academiam sum delatus. Ex quo vero ille morte patris conturbatus in patriam remigravit, ego litterarum humaniorum dulcedine et praestantium magistrorum doctrina captus, in Batavia, vera omnis humanitatis nutrice, permanere ibique fortunam meam, si fieri posset, stabilire animum induxi. Interea in hac Musarum sede ita litteris vacavi, ut et meam auxerim doctrinam, et gratiam apud multos inierim sane quam luculentam. Obtigerunt autem mihi duces auctoresque complures, quos si vel voto fingendi fuissent, neque elegantiores neque doctiores optare potuissem, in iurisprudentia quidem Gerlacus Scheltinga, in antiquit. et histor. Fr. Oudendorpius, in Graecis Ioannes Alberti et imprimis vir summus Tiber. Hemsterhusius, in quo ego colendo patriam mihi constitui pietatem. Horum omnium testimonia mihi non desunt, si haec vel a te, vel ab ipso illustri consule exigantur. Quamquam vix privatis elogiis opus videtur, cum nuper reverendus Alberti in praefat. ad Hesychium publica me laude dignum putavit. Sed ego profecto rubore suffundor, qui ea de me scribere cogor, quae tibi magnificentius quam verius dicta videri possunt. Verum prohibeat a me Deus Thrasonum insolentiam, ut prohibet certe. Interim in hac academia horas subsicivas Constantini Harmenopuli Graeco promtuario iuris Romani emendando et illustrando dicavi, invitatus ad id cum mss., quae bibliotheca publica asservat, copia, tum vero magni Hemsterhusii mei voluntate. Haec fere sunt, vir praestantissime, quae ad studiorum meorum rationem pertinent, quaeque te ignorare nolui. De moribus meis mallem alios iudicium ferre, quam me ipsum. Brevi tamen sic habeto, me, fastiditis saeculi deliciis, soli mihi et Musis vivere, et cuiusvis potius rei laude, quam integritate vitae et candore vere Germanico cuiquam mortalium concedere. Quodsi haec erudiendi generosissimi Sixii provincia tua mihi commendatione obtigerit, te ego tanquam fortunae meae auctorem et amplificatorem nunquam non suspiciam, cultuque prosequar sempiterno. Atqui hic finem facerem scribendo, nisi scire cuperem, num forte praesentia mea adiumento mihi esse posset. Quodsi te ita iudicare intellexero, quam primum me in viam dabo. Etiam atque etiam vale, vir eximie, mihique benevolentia tua, qua nemini deesse soles, quaeso, subvenias. Lugd. Batav. d. 30. Dec. MDCCXLV.

XCII.
Viro eximio Io. Dan. Rittero David Ruhnnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 551. sqq.)

Quoties de te beneficiisque tuis in me collatis cogito (cogito autem saepissime) toties mihi ipse succenseo, quod, te haud salutato, e Saxonia discessi. Sed haec atque alia ineuntis adolescentiae vitia, cum iam praeclaris, ut mihi blandior, virtutibus sint emendata, non dicam tu, quem ego longe omnium humanissimum aequissimumque cognovi, sed ne alii quidem rugosa mihi fronte exprobrabunt. Tibi quidem, o Rittere suavissime, semper iucundum erit, eiusmodi discipulum finxisse, qui et gratum piumque se praebeat, et immortalem laudem tuam aliarum etiam gentium eruditis enarret. Diu multumque dubitavi, compellaremne te litteris, an tacitus merita tua, ut feci adhuc, in posterum quoque venerarer. Sed vicit tandem pietas pudorem.

Equidem fateor, hoc litterarum commercium tibi apud Vitembergenses nulli esse honori ; at erit voluptati, et, nisi me omnia fallunt, alicui etiam emolumento. Quod si inde dedecus ad te perventurum putes, dissimules, quaeso, amicitiam nostram quasi postliminio restitutam. Cupio enim et ipse, nomen ut meum in istorum hominum animis exstinguatur. Iam scopulum illum, ad quem ne adhaeresceret meus pudor verebar, praetervectus, quid mihi ex eo tempore, quo a te discessi, obtigerit, ordine quidem, sed breviter referam. Vix in Bataviam, liberalem illam ingeniorum altricem, perveneram, cum ecce! celsi ingenii iuvenis, tuique imprimis studiosus, Gerardus Meermanus, mihi θεὸς ἐκ μηκανῆς appareret. Hic, postquam incredibile discendi studium, quo ardebam, animadvertisset, statim me studiis fratris sui minoris praefecit, ac, ne quid beneficiorum deesset, ita parentibus suis commendavit, ut eius pater, vir illustris, quoad vixit, mihi patris loco fuerit, et mater etiam nunc matris loco sit. Cum Meermano igitur iuniori tres fere annos in academia Leidensi suavissime traduxi, ita quidem, ut et illi viam in litteris praeirem, et magnam diei partem summorum virorum lectionibus, mihi ipse consulens, tribuerem In iure civili mihi dux et auctor obtigit Gerlacus Scheltinga, doctus et acutus ICtus, in quo facile Schultingii discipulum agnoscas; in historia et antiquitate Romana Franciscus Oudendorpius; in Graecis litteris, deliciis nunc meis, Ioannes Alberti, imprimisque δαιμονίος ille Hemsterhusius. Hunc virum docentem audivisse et cognovisse familiarius, in maxima felicitatis meae parte pono. Hic enim mente supra humanam sortem evecta, et immensa reconditae eruditionis copia Leidensi academiae Scaligerum, Sahnasium et quidquid alias praeclari habuit, solus reddit. Triennio prope hic transacto, lautissimis conditionibus propositis, me in contubernium suum adscivit vir praestantissimus, Iac. Philippus d'Orvillius, in quo adhuc, Musis meis laetantibus, vivo. Interim tamen, indulgente hoc Maecenate, fere singulis hebdomadibus Amstelodamo Leidam excurro, quo me non solum lux academiae, sed bibliotheca etiam publica, antiquis membranis mirum quantum referta, invitat. Ex hoc thesauro potiora Constantino Harmenopulo ornamenta deprompsi; cuius ego πρόχειριον νόμον cum plurimis mss. et basilicis horumque synopsi collatum in dies magis Wolfff Eclogae Latinae. XO ac magis perpolio, ut aliquando digni quid et tua, mi Rittere, et ceterorum doctorum disciplina edere possim. Multae mihi praeterea in mundo sunt in Graecos Latinosque auctores animadversiones; sed in nullum plures, quam in illa toties mihi a te commendata Cyrilli et Philoxeni glossaria, quibus ego partim ingenio, partim mss. glossariorum ope, amplius sexcentis locis feliciter medicinam feci.

Sed satis de vitae studiorumque meorum ratione. Nam omnia si persequi vellem, charta me deficeret. Tuis scriptis, mi Rittere, scias, nusquam terrarum dignius, quam hic, statui pretium. Ac licet Batavi nostri te iam antea summis laudibus tulerint, nuper tamen, edito ultimo cod. Theodos. volumine, insigne incrementum cepit fama tua. In quo opere cum alii alia mirantur, ego nihil tantopere miror, quam εὐστοχίαν illam criticam, qua locis depositis ac prope desperatis Novellarum Theodosii, Valentiniani etc. et lucem et medelam attulisti. Quantisne laudibus Observationum libri ornabuntur, quorum desiderium vix ferunt harum litterarum studiosi? Omnino sunt Batavi nostri acerrimi ingeniorum censores. Quo fit, ut ex immensa ista Germanorum eruditorum turba vix novem decemve aliquo numero ab iis habeantur. Horum in censum, cum tu, χαριέστατε Rittere, imprimis referaris, merito tibi de tanta felicitate gratulamur. Nullum hominum genus magis detestantur, quam impudentes istos compilatores, vel etiam eos, qui, etsi aliqua tradunt haud contemnenda, tamen, ut liber fiat, ipsis dupondiis nota inculcant. Dii boni! quoties illa Germaniae lumina (sic enim a suis celebrantur) et ego et homines amicissimi, Wesselingius, Alberti, Wetstenius, alii, ridemus. Cui risui utinam et tibi interesse liceret! Novimus enim, quantum tibi supra cives tuos sapias animoque divinitus excitato agites altiora. Cum igitur tu, vir egregie, (huc enim revertor) iam illustre nomen apud Belgas nostros consecutus sis, noli in posterum concedere, ut scripta tua limatissima Lipsiensibus typis foedentur. Et nomen tuum, et qualiscunque in hac regione auctoritas mea cuivis, quod paras, operi excudendo eiusmodi tibi bibliopolam parabunt, qui et pro opera impensa liberaliter tibi satisfaciat, et opus ipsum splendidis typis exscribendum curet. Historia certe iuris ut nitidissime et accuratissime excudatur, non Verbeekii solum, sed et ego operam sumus daturi. Neque ipse iis diebus, quibus Leidae versor, emendationem defugiam. Gestit animus cum totum opus videre, tum illam imprimis partem, qua iuris Graeci historia explicatur, quam te multo accuratius tradere et posse et velle scio. Latent etiam in Adversariis meis, quibus Suaresii Notitia non mediocriter et suppleri et emendari possit.

Meministi fortasse, optime Rittere, me tibi adhuc Minerval debere. Hoc debito ut me exsolvam, constitui ad te mittere quosdam libros recens hic editos edendosve, qui ad artem nostram pertinere videantur. — — Quodsi forte unus et alter horum librorum tibi iam obtigerit, velim me certiorem facias, ut alius in eius locum substitui possit. — Atque hic scribendi finem facerem, nisi te scire vellem, quam me nunc puderet diss. de Galla Placidia Aug., non quod tuas tu partes minus bene egeris (omnia enim docte et luculenter exposuisti), sed quod ego praeclare a te inventa Bergeriano, i. e. declamatorum more ita calamistris inussi, ut eius, quod in historica narratione naturale esse debet, nec vola nec vestigium supersit. Quare, si quando illam una cum aliis edere constitueris, quod tuum est, tibi vindica, nomen meum dele, habitum orationis muta et tuo naturali nec affectato scribendi genere omnia exorna. — Nunc tandem desino; quamquam plura, quae tua scire refert, sunt praetermittenda. Vale igitur, virorum, quos novi, doctissime et integerrime, ac pientissimum nec indignum fortasse te discipulum, ut quondam amasti, ama.

Scribeb. Lugduni Batavorum ex aedibus fratrum Verbeekiorum d. 29. Iul. 1747.
XCIII.
Viro summo Io. Aug. Ernesto David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 651 sq.)

Magnum, mihi crede, dolorem capio ex rebus adversis, quibus Saxonia cum maxime conflictatur, et intimis saepe sensibus angor, vel de te cogitans, vel de Rittero nostro. Nec tibi unquam vitio verterim, si hoc tali tempore, non dicam Callimachi, sed mei etiam sit memoria a te abiecta. Sed cum nulla res aeque sollicita sit atque amor, facile tibi est ad existimandum, quanta cupiditate flagrem aliquid de te rebusque tuis audiendi. Cui desiderio meo si vel tribus verbis satisfeceris, maximo me a te beneficio affectum existimabo.

Obtigit enim tandem vitae meae studiisque portus maxime tranquillus et optatus. Namque mense proxime elapso illustrissimi academiae Leidensis Curatores, Hemsterhusii commendatione adducti, me publicum Graecarum litterarum praelectorem (Germani professorem extraordinarium dicunt) proposito satis luculento stipendio, crearunt. Cessit igitur mihi summus magister ob aetatem ingravescentem Graecae linguae docendae provinciam; historiae enarrationem sibi servavit.

Spanhemianum Commentarium operae prope totum exscripsere. Ultimam, quam vocant, revisionem legens, infinitos errores sustuli, a superioribus operis, Spanhemii maniun minus assecutis, temere invectos. Vel sic tamen restant aliquot loci, ex quibus nullum idoneum sensum elicias. Integrae enim periodi loco suo turbatae videntur.

Heusingerus, cuius amicitiam litteris humanissime scriptis ambieram, cui tu etiam me de meliori nota commendaras, nihildum mihi respondere dignatus est. Cupio scire, quid de eo tam male meritus sim, ut ne tralaticio quidem honore me dignum putet. Amico utitur Fischero, ex quo tibi facile erit silentii caussam indagare.

Plura scribam, si litteras tuas accepero. Interim vale, vir eximie animoque meo carissime, et Bachium nostrum meo nomine saluta. Dab. Lugduni Batavorum d. 8. Mart. 1757.

XCIV.
Carissimo Rittero suo D. Ruhnkenius S. D.
(Ibid. p. 583 sqq.)

Ex litteris Ernesti nostri satis, ut opinor, intellexisti, me omnem lapidem ab aliquo tempore movisse, ut te ex misera nunc Saxonia in beatiorem Bataviam transferrem. Quos conatus meos cum fortuna semel atque iterum destituerit, nunc incredibilem in modum gaudeo, exoptatissimam huius rei consequendae opportunitatem mihi ostendi. Andreas Weissius, praeclarus iuris naturalis et publici doctor, qui hanc academiam per quindecim annos ingenio et doctrina sua illustravit, superiore anno ab Ordinibus Hagam Comitum evocatus est, ut Principem Arausionensem bonis artibus erudiat. Huic successor quaeritur ab illustrissimis Curatoribus. Aliis alios commendantibus, ego usus adiutoribus Hemsterhusio, Gaubio et Alberto, excellenti virtute ac doctrina tua commemoranda rem eo perduxi, ut maxima spes sit, te ab illustrissimis Curatoribus, postquam voluntatem tuam intellexerint, huc vocatum iri. Muneris conditionibus nihil luculentius. Stipendium quidem huic professioni adsignatum tantum est duo mille florenorum Hollandicorum. Sed beneficia et emolumenta adeo superant stipendium, ut annui reditus quinque mille florenorum vel mille ducatorum aureorum summam conficiant. Impensae in migrationem faciendae a Curatoribus restituuntur. Quod a te exigitur, sane levissimum est. Duae perpetuae lectiones habendae sunt, altera in divinum Grotii opus de I. B. ac P., altera in ius publicum Germaniae. Grotianum collegium ita a iuventute Belgica et Britannica celebratur, ut inde tibi quotannis mille floreni redeant. Alias disciplinas tradere tibi non licet. Habes conditiones muneris; quibus pensitatis, quid consilii ceperis, quantocius ad me perscribe. Quamquam, si me audias, omni omissa deliberatione, statim ad nos evolabis. O! quam laetus ille mihi dies illucescet, quo te, carissimum caput, hic amplecti potero. Profecto etsi Batavia mihi semper iucundissima fuit, tamen multo est iucundior futura, si antiquam nostram consuetudinem hic instaurare, si tecum ima vivere, tecum seria et iocos miscere licuerit. Nec religionis negotium tibi ullum scrupulum iniicere debet. Quamvis enim in togato ordine solus, cui Lutherana formula probetur, futurus sis, omnes tamen collegae te tanquam fratrem amabunt et in oculis ferent. Reformati Belgae mitissimi sunt erga Lutheranos, eosque vix ullo discrimine a se differre credunt. Equidem matre natus Lutherana, at patre reformato, ex quo in Belgium veni, patris monitis adductus paternum exemplum secutus sum. Verum etiamsi matris partes praetulissem, nihil tamen illa res hic obstitisset rationibus meis. De aliis rebus scribam alias. Sed hoc tibi fidenter spondere ausim, te nusquam terrarum tantum antiquae probitatis, fidei, veritatis, quantum hic, reperturum. Quo quid magis consentaneum esse potest moribus tuis simplicibus, rectis, omni fuco carentibus? Binas ad me epistolas scribas velim, quarum altera mecum familiariter agat, altera tuam de migratione et muneris mutatione sententiam brevibus verbis expressam contineat, quae, si opus sit, etiam Curatoribus ostendi possit. Sed responsi celeritate opus est, ne alii consilium nostrum prensando impediant. Ubi, quid tibi animi sit, intellexerimus, cetera, quae apud proceres peragenda sunt, promptissime expedientur. Vale, mi optime Rittere. Si ad Ernestum scripseris, eum meo nomine salutes et de mittenda Callimachi praefatione admoneas. Dabam

Lugduni Batavorum d. 8. Decembr. 1760.
xcv.
Io. Dan. Rittero, amico singulari, David Ruhnkenius S.P. D.
(Ibid. p. 685 sqq.)

Ita tibi, quae optas, velim eveniant, ut mihi, quaecunque tua caussa suscepi, hactenus ex voto evenerunt. Reiecti sunt competitores, quorum imus, magni cuiusdam principis commendatione fretus, hanc professionem iam spe devoraverat. Omnium Curatorum suffragia in te designando conveniunt. Vix tamen sollemnis vocatio ad te mittetur ante primum diem Februarii. Nam nihil fere maioris momenti a Curatoribus agitur, nisi statis conventibus, quorum proximus incidit in diem, quem dixi. Muneris conditiones tibi placere, impense gaudeo; teque adeo nostrum esse, ita laetor, ut, quibus verbis hanc laetitiam exprimam, non inveniam. De emolumentis et immunitatibus quia tibi dubitationem exortam video, age paullisper ad calculos sedeamus. Ordinarium stipendium est 2000 florenorum; honorarium, quod ex lectionibus redit privatis, (publicae non habentur) quovis studioso pro quolibet collegio solvente triginta florenos, est 1300 florenorum. Honorarium saepe variat pro numero discipulorum. Reliqui articuli sunt multo certiores. Ex Doctorum promotionibus, quae hic singulis fere hebdomadibus celebrantur, tibi redeunt 1400 floreni. Immunitas ab omnibus vectigalibus tibi ad minimum valet 300 florenos. Quae omnia simul sumpta conficiunt summam quinque mille florenorum. Leviora emolumenta, licet satis multa et minime contemnenda, praetereo. Hunc autem calculum recte se habere, ipse Weissius mihi boni viri fide confirmavit. Iam ad singulos articulos tuos, quam possum brevissime, respondebo.

I. Omnia Latina lingua traduntur, in privatissimis tamen collegiis aliquando Gallica. Sic Weissius Duci Richemontio ius gentium Gallice praeivit. Verum etiam atque etiam a te peto, ut, posthabitis omnibus, aliquid temporis tribuas linguae Gallicae commodius pronuntiandae. Huius enim alterius linguae commercio utare cum Anglis, Gallis et plerisque Helvetiis, qui, ut Latine intelligant, tamen ne verbum quidem proferre possunt Praeterea omnes illustrioris loci viri feminaeque apud nos libentius Gallico quam Belgico sermone utuntur; Teutonicam linguam plerique professores propter frequentem cum Germanis usum intelligunt, procerum non adeo multi. Nullae hic conciones Teutonica lingua habentur.

II. Ius publicum Germaniae (ad Mascovii ductum) tum demum praelegitur, quando nobilium Germanorum frequentia est. Aliis explicatur Ottonis Notitia rerum publicarum tanquam Belgis utilior.

III. Ad commune aerarium ne teruncius quidem a te con- fertur. Nam, ut modo dixi, academia summam immunitatem habet. Vinum aliis civibus carissimo, tibi vilissimo pretio bibitur.

IV. Aedes vulgo a professoribus 600 florenis conducuntur; ancillarum opera 60 aut 70 floren. At quando illis emolumentum a studiosis accedit (ut tuis ancillis accedet) conducuntur 40 aut 50 florenis.

V. Etsi plures pingendi, cantandi et saltandi artifices Leidae reperies, quam Vitembergae, tamen pro viginti lectionibus solvendi sunt octo vel novem floreni.

VI. Professores utuntur simplici vestitu, atro maxime. Universim quo quis illustrior est in hac re publica et maiore auctoritate pollet, eo simplicior eius cultus est. At famuli fulgent auro et argento; aedes magnifice instructae, cooviviprum apparatus prope regius.

VII. Professorum uxores fere sunt modestae et domisedae. Si qua tamen malit in celebritate versari, spectacula frequentare etc., frui potest ingenio suo. Cultus harum matronarum non est splendidus, sed mundissimus. Nosti fortasse, omnes Batavas feminas munditiem ad insaniam usque amare. VIII. Filiarum gubernatrice, hic ducentis florenis conduci solita, tibi non opus est propter frequentiam scholarum Gallicarum, in quibus nobiliores virgines cunctis artibus, quae ad vitae elegantiam pertinent, erudiuntur.

IX. Auctor tibi sum, ut aedes tuas loces potius hoc tempore, quam vendas. Pacis tempus exspectandum est, quando melius per procuratorem vendentur. Nec quidquam vendere debes vel bibliothecae tuae vel pretiosioris suppellectilis. Nam haec omnia commodissime Hamburgum, inde Amstelodamum et hinc Leidam per navigia transportari possunt. Haud intelligo, cur de vectura sollicitus sis, quam tibi scripsi Curatores liberalissime et ultra id, quod petis, esse restituturos.

X. Aedes semper Leidae absque suppellectile locantur. Sed licet suppellectilem separatim conducere. Stragulas, pulvinaria, specula, etc. tecum transportabis. Stannum propter nimium pondus Vitembergae vendendum, praesertim cum parvo cum dispendio novum paretur. Vasa mensalia hic fere stannea sunt, rarissime porcellanea.

Dabitur tibi titulus professoris iuris publici et privati, non ut privatim ius doceas (quod ego sane vellem) sed ut iuris privati candidatos examinare possis. Ad libros scribendos plus tibi otii futurum est, quam votis fingere audeas; nam septem tantum menses cum dimidio academicis lectionibus tribuuntur; reliquum tempus vacationibus. Maiores, quas vocant, vacationes incipiunt sub finem Iunii et finiuntur die 17. Septembris; quo tempore poteris in vicinam Galliam vel Angliam excurrere vel revisere Saxones tuos. — Vale, decus nostrum et amor. Dabam Lugduni Batavorum d. 12. Ianuar, 1761.

His scriptis, amicissimus et tui etiam studiosissimus Weissius ad me venit, narrans, se Hagae Comitiun ex duobus Curatoribus audivisse, vocationem tuam non ad primum Februarii esse extrahendam, sed extraordinario conventu propediem expediendam. Qua quidem re nihil

nobis optatius contingere posset.
XCVI.
Mi suavissime Rittere!
(Ibid. p. 589.)

Quid tandem caussae est, quare nihil binis litteris ad te datis respondeas? Multa animum meum subeunt, eumque sollicitum habent. Nam modo pertinax hoc silentium tuum adversae valetudini tribuo, modo litteras tuas in his bellicis turbis intercidisse suspicor. Nolim enim existimare, quod multi iam hic faciunt, te, abiecto migrationis consilio, in Saxonia manere malle. Heri mihi redditae sunt litterae Cl. Emesti, quibus communis ille amicus noster deplorat mala tibi Vitembergae toleranda; at de tua in Leidensem academiam vocatione ne γρὺ quidem cognosse videtur; id quod vehementer miratus sum. Quaeso te atque obtestor, quam potest fieri citissime, hunc mihi scrupulum eripias. Plura scribere nunc non vacat. At simulatque responsum tuum accepero, verbosam a me epistolam habebis. Vale, mi optime Rittere, et ama tuum Ruhnkenium. Lugduni Batavorum d. 20. Februar. 1761.

XCVIL
Amicissimo viro, Io. Dan. Rittero David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 590 sq.)

Longissimae caussam morae, de qua quereris, tibi ipse imputare debes. Nam si fidem meam, ut scribis, secutus es, cur non statim vel verbo declarasti, gratam tibi accidisse illustrissimorum Curatorum electionem, aut cur non aedium conducendarum (quae res summam celeritatem desiderabat) mihi copiam fecisti? Interea cum amplissimus van Royen paullo serius Leidam rediret, tuque nihil ad me litterarum dares, hoc silentium tuum nonnullis ex Curatoribus suspectum esse coepit. Quid quaeris? Decreverunt Curatores, ut publicae vocationis tabulae ad te ante ne mitterentur, quam Secretarius ex tuis litteris ad me scriptis perspexisset, te in consilio, quod prioribus litteris significasses, perstare. Sic res silentio tuo ad hoc usque tempus extracta est. Publicarum tabularum duplex exemplum scribendum putavimus, ut, si alterum per cursorem, quem vocant, publicum ad te missum, forte in via periret, alterum certe, quod ad legatum Batavum Verelstium Berolinum missum est, ad te perveniret. Acceptis tabulis, non ad ipsos Curatores, sed ad amplissimum van Royen breves tibi litterae exarandae sunt, quibus gratum animum et obsequium Curatoribus debitum testeris. Cum nullus his diebus Curatorum conventus habitus fuerit, nec de auro tibi mittendo ad illos referri potuit. Sed, si ipse Lipsiam proficiscaris, aurum mutuum sumere poteris ab Amstelodamensibus mercatoribus, ad mercatum Lipsiensem profectis (Florus Crol und Compagnie, Rauchhändelars), quos ea de re certiores fecimus. Interea cogitationem suscipias orationis statim post adventum tuum publice habendae. Quodsi me audiendium putes, tibi auctor sum, ut ex iure gentium potius, quam ex iure Germanico materiam deligas, quae popularitate suavitateque sua omnium auditorum animos teneat. Vix credas, politici nostri quantopere contemnant totum illud ius publicum Germaniae , rempublicam Polonicam vocantes Germaniam, cuius leges ciun vindice careant, vanae ac ridiculae sint censendae; nec leges imperii tantum a potentioribus principibus, ut nunc a Borusso, sed ab ipso etiam imperatore, qui illarum vindex esse debebat, quotidie conculcari. Multum tua interest, te, ruptis omnibus moris, statim ad nos commigrare. Nam honorarium ex eo demum die, quo orationem solemniter habuisti, solvi incipit. De aedibus conducendis aliisve rebus proximis litteris ad me copiose scribes. Vale,

mi optime Rittere. Dab. Leidae d. 16. Mart. 1761.
XCVIII.
Viro amicissimo, Io. Dan. Rittero David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 597 sq.)

Mensem et amplius litteras tuas de die in diem avidissime exspecto, nec quae tam diuturni silentii caussa sit, ulla assequi coniectura possum. Nullus facile dies praeterit, quo non vel Curatores vel collegae ex me quaerant, quando ad nos venturus sis. Quibus cum nihil, quod respondeam, habeo, rursus variis suspicionibus locus datur. Me quidem sollicitum non esse sinit animi tui magnitudo et integritas, tot aliis rebus cognita et spectata. Non ii sunt mores tui, ut fidem, quam splendidissimis viris sancte et sollemniter dedisti, quocunque praetextu fallere possis. Sed forte te adhuc ludificantur Dresdenses, forte aulici Varsovienses litteras tuas supplices contemptim abiecere, altero anno, si commodum fuerit, illas inspecturi. Quin tu exire propera ex illis terris, ubi potentes nebulones liberum hominem, tanquam vile mancipium, risum iocumque faciunt. Quod si tibi rex ipse missionem negat, quid est, quare nos hac de re non certiores reddas. Nam quod tibi impetrare difficile est, facile Hollandiae Ordines per legatos suos impetrabunt. Dixit mihi Batavi nominis princeps, Comes Bentinkius, se eos in aula regis vestri amicos habere, facile ut quidvis ab iis impetrare possit. Aget etiam caussam tuam Lauterbachius, legatus Saxonicus; aget Comes Bruhlius iunior, qui hic est. Vides, quam dispar sit ratio nostra et tua. Nos de te quotidie laboramus. Tu nullius rei nobis notitiam impertis, et vero me etiam, quo meliorem amicum ne fingere quidem potes, litterarum tuarum suavitate privas. Fac igitur, quam primum ad nos de omnibus rebus quam accuratissime scribas. Vale, mi suavissime Rittere.

Dab. Lugduni Batavorum d. 26. Iunii 1761.
XCIX.
Io. Dan. Bittero, amico suavissimo, David Ruhnnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 598. sq.)

Incredibilem in modum gaudeo, te tandem missionem impetrasse. Rumpe igitur moras, et quam primum advola in amplexus nostros. Vellem hic potius esses medio mensis Augusti, quam circa finem. Nam initio Septembris iam habenda est oratio; quae ut ingenti, quam concitasti, ingenii et doctrinae famae respondeat, operam dabis. Solet hic ex orationibus augurium capi successus futuri. Sequenti hebdomade ad te mittam litteras publica fide munitas, quae tibi, uxori et filiabus securitatem praestent. Sed alteras, quas duo Comites tui secum ferant, mittere non possum propterea, quod nomina iuvenum in litteris exprimenda addere neglexisti. Nec, si quid video, talibus litteris opus habent. Nam qui Albi devehuntur Hamburgum, cum nullis occurrant Gallis aut Hanoveranis, satis muniti erunt litteris legati Verelstii. Ancilla, quae aedes praeparet et servet, conducetur. Iuvenes, cum hic venerint, me quaerent, ut illos in aedes deducam. Vinum etiam curabitur. Sellas pulchriores tecum feras; viliores facile parabuntur. Proximum iter tibi erit per Brunsvigam et Osnabrugam usque ad Amstelodamum; quo tibi obviam irem, si adventus tui dies mihi cognitus esset. Sed hunc definire ne ipse quidem poteris. Haec scripsi eodem die, quo litteras tuas accepi. Ernestum nostrum meo nomine saluta, et ex eo quaere, an ipsi redditae sint Collationes Orphicae cum Gesnero communicandae. Vale, mi optime Rittere. Dab. Leidae

d. 21. Iulii 1761.
C.
Carissimo Rittero suo David Ruhnkenius S. P. D.
(Ibid. p. 599. sqq.)

Magnas animo meo molestias litteras tuae abstersere. Nam, ut verum dicam, illud tam diuturnum silentium et mihi et Curatoribus suspectum esse incipiebat; id quod etiam testatus sum litteris ad Ernestum scriptis. Itaque nunc tanto magis gaudeo, te magno et constanti animo in consilio, quod semel suscepisti, perstare. Quid vero dicam de istis aulae mancipiis? Qui etsi belli calamitate ad satis humilem conditionem detrusi sunt, tamen non cessant tyrannica imperia in te exercere. O mi Rittere! quantocius ab his fugias et nobiscum auream Batavorum libertatem gustes. Nos hic omnes reges sumus, in quos nemo mortalium imperium habet. Legibus tantum aequissimis paremus. Quo tempore litterae tuae mihi redditae sunt, ad Allamandum, collegam meum, etiam Varsovia pervenere litterae VateUi. Is de missione tua cum Bruhlio ipso agens responsum tulit, te novo regis beneficio esse auctum et migrandi consilium iam abiecisse. Quod miranti Vatello alii etiam aulici confirmarunt. Ego vero hoc quam falsum et mendacii plenum sit, Curatoribus ex litteris tuis demonstravi. Heri Comes Bentinkius, Curatorum princeps, hac ipsa de re litteras ad Bruhlium dedit. Quodsi hoc tempore legatum Varsoviae haberemus, is Ordinum Hollandiae iussu negotium facile expediret. Neque enim, ut tu putas, Hollandiae Ordines privatorum res negligunt, sed non temere faciunt suas. Argentum, quod rex tibi debet, non sibi deberi dicent, sed tamen regem amice per legatos monebunt de residuo stipendio solvendo. Equidem, si diutius missio negetur, tibi auctor sum, ut aufugias, aedesque procuratori vendendas relinquas. Iurisiurandi quidem religione te absentem solvent Vitembergenses; regisque animus, si forte fuga offensus fuerit, a proceribus rei publicae nostrae lenietur. Paratus est tibi apud nos portus maxime tranquillus, in quem confugias tot adversae fortunae fluctibus iactatus. Si qua rei familiaris iactura facienda est, id pro nihilo ducas. Nam cum maxima tui per omnem Bataviam sit exspectatio, huc delatus brevissimo tempore colliges ingentem vim pecuniae. A Curatoribus vero maiora etiam, quam polliciti sunt, suo tempore exspectare debes. Illi omnes tibi unice favent, sed dolent et tua et academiae causa, negotium ita tardari. Profecto magnum academiae nostrae detrimentum absentia tua affert, propterea quod nemo hic est, qui ius publicum docere possit. Plura scribere, tempore exclusus, non possum. A te vero peto, ut in posterum minus negligens sis in litteris scribendis. Nam quotidie proceres ex me quaerunt, quo in loco sint res tuae. Vale, mi optime Rittere, et iter tuum matura. Dab. d. 9. Septembr. 1761.

Ancillam tibi nuper conduxi, nondum facturus, si illam moram praevidere potuissem. Emi etiam sellas quasdam viliores aliaque ad aedes verrendas et nitidandas pertinentia.

CI.
(Ibid. p. 609 sqq.)

O mi Rittere! quid in te commeruerunt Curatores Leidenses, summo splendore et singulari integritate viri, ut eos aperte fallas et ludibrio habeas? quid ego, ut mecum, cuius candorem novit Deus, parum candide agas? Accepi litteras tuas die 3. Decembr. scriptas, quibus alium colorem inducere conaris iis, quae hic litterae Varsovienses vulgarunt. Sed illa veriora esse, quam quae ex Apollinis tripode dicuntur, nos docuit ipse praeses Globigius. Adieci epistolam, quam, quanto ego cum stupore legi, tanto tu leges cum conscientiae aestu. Patefacta tandem sunt omnia consilia. Tu ipse, cum missione impetrata abire potuisses, mutato consilio Vitembergae restitisti, ut iuridicam professionem ambires. Hinc omnes, quae consecutae sunt, turbae. Bone Deus! in quam perniciem ruis uxoris blanditiis occaecatus. Vere divinavit iam dudum Ernestus noster, uxoris consilium te perditurum. Vides nunc, illos ipsos aulicos, quos tu patronos tuos credis, te apud nos prodere et detestari agendi rationem, qua adversus Curatores uteris. Quid Curatores, talibus litteris lectis, iudicent, facile est tibi ad existimandum. Scripsi tibi ante hos quindecim dies, illos terminum non prorogaturos. Quod multo aegrius facient post illas litteras Dresdenses, quarum hic exemplum habes. Res igitur prope perdita et conclamata est, nec restitui potest, nisi his modis, ut vel ipse statim solus huc advoles, uxore et liberis in Saxonia ad tempus relictis (ut nuper tibi scripsi) vel quam ocissime litteras supplices ad Curatores mittas, quibus denuo fidem tuam adstringas cum capitis devotione, si fallas, et Numinis immortalis obtestatione, sanctissimeque promittas, te brevi hic futurum, spretis et contemptis regis, Bruhlii, Dresdensium minis vel interdictis, addas denique, te ipsa praesentia tua ostensurum, omnia, quae de te vulgata sunt, calumniarum loco esse habenda. Nam si Curatores te hic viderint, facile ea, quae minus ingenue acta sunt, oblivioni tradent. Interea ego Curatorum praesidem, Comitem a Bentink, et illustriss. de Witt supplex orabo, ut tibi terminum paullo longiorem concedant. Fac igitur, litterae tuae quam citissime ad Curatores perferantur. Magna cum voluptate ex ultimis litteris intellexi, te ardere cupiditate ad nos migrandi. Utinam Deus hunc ardorem perpetuum esse iubeat. Verum ego etiam atque etiam vereor, ne, si interea Crelliana professio tibi offeratur, tu rursus nos ludas et Vitembergae maneas. Quod si tibi facere animus est, melius erit, nihil ad Curatores scribere et totum negotium pro deperdito habere. Nam etsi mirus simulandi artifex Bruhlius scribit, te bona cum venia sua abire posse, fieri tamen potest, ut aliter agat, quam scribit, tibique illam professionem deferendam curet. O te mortalium miserrimum! si hac offa obiecta dimittas lautissimam Leidensem conditionem. Equidem meliora ominor. Sed si forte migrandi ad nos consilium abiicias, quam primum me certiorem redde, ut aedes tibi conductas alii cedere possim, ne hinc tibi etiam maius, quam adhuc factum est, detrimentum nascatur. Ancillam iam ante duos menses dimisi. Facile enim, si veneris, aliam inveniam. Hic finem facio scribendi te obsecrans et obtestans per tuam et tuorum salutem, per amicitiam nostram sanctissime cultam, per quidquid denique tibi carum est, ut, ruptis omnibus impedimentis, huc quantocius confugias in tranquillum verae felicitatis portum. Vale, mi carissime Rittere, et ama tuum Ruhnkenium. Dab. Leidae d. 18. Decembr. 1761.

Viduae professorum hic etiam immunitate cum liberis gaudent. Hoc addo non per iocum, sed serio. Si filiae tuae pulchritudine excellant, hic illis paratae sunt conditiones luculentissimae. Nam multi omni tempore in Batavia iuvenes sunt regalibus divitiis abundantes, qui pulchras uxores in matrimonium quaerunt, nulla vel dotis vel religionis ratione habita.

CII.
Viro nobilissimo Francisco Fagel, praepotentium ordinum Belgii foederati Graphiario, S. P. D. David Ruhnkenius.
(Dedicatio Rutilii Lupi de figur. sententiar. et elocutionis, editi Lugd. Bat.1768. 8. Ruhnk. Oratt. etc. ed. Friedemann p. 282 sqq.)

Saepenumero in illius temporis iucundam sane memoriam redeo, quo tibi sive comes sive dux eram ad Graecas litteras cognoscendas. Veneras ad nos supra aetatem Latine doctus, Latinorum imprimis poetarum flagrantiore studio, quam quod expleri et satiari legendo posset. Verum cum patri tuo, cuius sapientiam in maximis reipublicae caussis spectatam tanta exornat ingenuarum artium scientia, quantam vix credibile sit in vita tam occupata comparari potuisse; cum igitur patri tuo credidisses, vim et venustatem Virgilii non nisi cognito Homero, Ciceronis non nisi Demosthene penitus percipi posse, nihil antiquius habuisti, quam ut Graecas litteras coniungeres cum Latinis. Itaque una legebamus ingeniorum principem, Homerum, eique, ut Atticam etiam elegantiam et suavitatem gustaremus, Xenophontem adiungebamus. Qua lectione confirmati non dubitabamus ad grandem et Homero in dispari genere similem poetam, Sophoclem, et dulcem subtilemque de scena philosophum, Euripidem accedere. Tum vero, qualis in te materia et indoles esset, intelligere coepi. Nihil dicam de docilitate, qua intra biennium consecutus es hoc, ut, qua facilitate Comelium et Racinium, eadem Sophoclem et Euripidem legeres. Maiorem admirationem mihi movebat vis iudicandi, quae in locis dubiis et obscuris cernebatur, imprimisque acerrimus pulchri et veri sensus, quo saepe magistrum praecurrens, ante latentes veneres deprehendebas, quam ipse earum demonstrandarum locum habuissem. Ex his et aliis, quae prodebas, excelsae indolis argumentis iam tum augurabar, talem te, qualis nunc es, futurum, et saepe alios loci tui iuvenes monebam, in te intuerentur, de te sibi exemplum sumerent, qui, quamvis natalium splendore, fortunae opibus, maiorum meritis facile ad amplissimos honores adspirare posses, tamen in optimarum artium studiis ita versarere, ut nihil tibi praesidii in illis relictum esse, omnem ornamentorum spem in ingenii cultu et virtute sitam existimares. Decursis deinde pari cum laude graviorum disciplinarum spatiis, iter per cultiores Europae partes instituisti. Hic prima, sicut debuit, tibi cura fuit, ut regum principumque artes in continendis civitatibus cognosceres, et ex variorum populorum moribus, legibus, institutis caperes, quod aliquando ad utilitatem patriae transferres. Nec tamen frequentior eras in aulis quam in bibliothecis, aut magis purpuratos quam doctrina et ingenio claros appetebas. Imprimis autem proprio quodam studio rapiebaris ad priscarum artium miracula, quibus Italia referta est, contemplanda, quae maiorem, quam vulgus credat, cum humanioribus litteris cognationem habere, minime omnium ignorabas. Et eras intelligentissimus talium operum iudex, qui oculos exercitatos domo attulisses. Hoc iter praeclari operis tanquam perpolitio fuit. Reverso tibi in patriam praemia, quanta virtuti et doctrinae tribui possunt maxima, tributa sunt, et tributa maturius, quam cuiquam tali aetate contigisse aut meminimus, aut in patriis annalibus legimus. Non enim adscendisti ut ceteri, sed evolasti ad summos in republica honores, ut, adolescens cum sis, mirere, te annis tantum patri cedere, non amplitudine et dignitate. Ita consecutus omnia, quibus felicitas humana censetur, in maxime raro hominum genere merito numeraris. His vero ornamentis tuis quantopere Musae gaudeant et triumphent, per occasionem Rutilii Lupi in lucem revocandi, me interprete, tibi, vir nobilissime idemque eruditissime, declarari voluerunt. Et quidni sensus animi proferant in tam iustis laetandi caussis? Etenim, quae suis te manibus finxerunt, tecum habitarunt, tecum peregrinatae sunt, nunc in idem fastigium tecum escenderunt. Antea sibi timebant a barbarie et superstitione; nunc, tuo praesidio fretae, quos hostes fugiebant, fugant. Antea saepe nobilium hominum dictis vellicabantur; nunc ad nominis tui mentionem scurrilis dicacitas obmutescit. Quod si etiam optantibus sibi sic ceciderit, ut, quam sui tutelam nunc privato consilio sustines, eam aliquando publica auctoritate sustineas, nihil sibi ad summam felicitatem deesse iudicabunt. Haec tibi Musarum nomine significanda fuerunt. Vale. Scribebam Leidae a. d.

XX. Iuni MDCCLXVIII.
CIII.
Viro praestantissimo Fr. A. Wolfio David Ruhnkenius S. D.
(Ibid. p. 739 sq.)

Quanti summum ingenium tuum et parem ingenio doctrinam faciam, testem habeo Spaldingium nostrum, quicum, dum Leidae versabatur, tam frequens mihi de te sermo erat, ut facile intelligeret, me nullo in nomine libentius acquiescere. Postea quoque, non ignorans, quam parce et tenuiter professores Halenses habeantur, de te in Bataviam traducendo cogitavi; quod consilium ne nunc quidem rebus turbatis muto, si id tibi non displicuisse intellexero. Quae cum ita sint, quaeres, cur tribus, ut scribis, epistolis tuis et donis adeo provocatus, ne semel quidem responderim. Ad haec accipe. Epistolae istae una cum libris interciderunt; unus antehac ad me pervenit Demosthenes tuus cum litteris humanissimis. Sed is eo mihi tempore reddebatur, quo articulari morbo sive chiragra laborabam; quod morbi genus mihi, quamvis animo et corpore vigenti, saepe molestum est, et studia mea, praesertim in quibus dextrae celeritate opus est, vehementer retardat. Cum igitur ipse litteras pingere non possem, mandavi discipulorum meorum optimo, Wyttenbachio, ut tibi gratias meis verbis ageret, et, quantopere mihi Demosthenes tuus placuisset, significaret. Qui si id facere neglexit, defuit officio. Iam quid animi mihi fuisse censes ad conspectum Homeri tui cum tam honorifica nominis mei inscriptione? Profecto miratus sum indulgentiam et humanitatem tuam, qui ne sic quidem, quod iure facere potueras, mei amorem abiecisses, cuius constantiae ne te paeniteat, omni studiorum et officiorum genere, quantum in me erit, curabo. Prolegomena tua semel iterumque perlegi, captus tum exquisitae doctrinae copia, tum criseos historicae subtilitate. De disputatione autem adversus antiquitatem artis scriptoriae, accidit milii fere, quod illi Platonis Phaedonem legenti: dum lego librum, assentior; cum posui librum, prope omnis assensio illa elabitur. Sed hac de quaestione alias.

Academicam dissertationem, cuius mentionem facis, tuam de Antimacho nondum vidi. Quam si quando retractatam libelli forma proferre velis, relegam tua gratia grammaticos meos ineditos, ut inde tibi fragmenta quaedam excerpam.

Platonis scholiastes vereor ne exspectationem tuam fallat. Non affert ille eruditionem eam, quam Aristophanis aut Apollonii Rhodii, sed quam Pindari aut Nicandri. In posterum si quid librorum ad me mittere voles, nemini rectius eos commiseris quam Weidmanno, librario Lipsiensi; alia via missi pereunt, ut nuper Demosthenes Spaldingii; id quod ei quaeso significes.

Vale, vir eximie et mihi amorem tuum conserva. Leidae d. 3. Aug. 1795.

B.
COMMENTATIONES.
CIV.
(Praefatio editionis Mureti operum T. IV. Ruhnk. Or. etc. ed. Friedem. p. 487 sqq.)

Cum post depulsam saeculo XV. barbariam una cum bonis litteris vera eloquentia revocari coepisset, quicunque bene dicendi scribendique laudem appeterent, de Livii praecepto, quod Quinctilianus X. l.p. 493. ex eius epistola ad filium scripta commemorat: Legendi Demosthenes atque Cicero: tum ita, ut quisque est Demostheni et Ciceroni simillimus, unius Ciceronis imitandi studio et inter se contentione exarserunt. Tum altero, ut ita dicam, Latinitatis aureae saeculo in Italia exorti sunt, qui primum honesto, mox ob servilem quorundam imitationem invidioso nomine Ciceroniani vocarentur, Bembus, Sadoletus, Pogianus, Maioragius, Manutius, Palearius, Sigonius, alii, quorum hic locus non capit recensionem. Sed horum omnium luminibus dici vix potest, quantum offecerit M. Antonius Muretus, ea felicitate Tullianam exprimens eloquentiam, ut, nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares. Cuius facultatis praestantia non ab una doctrina aut a singulari quodam imitandi artificio, quod ceteros fefellerit, sed ab aliis caussis repetenda videtur. Plinius Caecilianus, ut hoc utar, et doctrina abundavit, et lingua Latina adhuc satis integra scripsit, et, ut ipse fatetur, nihil aliud quam Ciceronem imitando effinxit. Nec tamen ulla vel in Epistolis vel in Panegyrico periodus, quam Cicero pro sua vellet agnoscere, reperitur. Aliud exemplum aetas suppeditat recentior. Paulus Manutius nec eruditione, nec Latinitatis scientia Mureto cedebat, Ciceronis imitandi studio fortasse vincebat, quippe tota vita id unum egit aut optavit, ut Ciceroni quam simillimus videretur. Sed is quoque magis secutus Ciceronem quam assecutus est, et in hoc imitationis genere iacet cum Mureto comparatus. Quid ita? Nempe Mureto naturae beneficio idem, quod Ciceroni, obtigerat ingenium, Plinio et Manutio diversa ingenii forma. Ab hac indolis similitudine fluxit illa Mureti in qualibet re exprimenda felicitas, venustas in narrando, lepos in iocando, aurium denique sensus in oratione numerose struenda. Compar natura Muretum sponte in Ciceronis vestigia deducebat, at dispar Manutium invitum et reluctantem alio trahebat; ut non sit mirandum, nos Muretinis libris semel in manus sumptis ita teneri, ut eos vix deponamus, Manutianis autem, quamvis terse et polite scriptis, quod anxium imitandi studium produnt, cito satiari. Quo minus dubitamus Muretum cum ingenio, tum arte scribendi vere Ciceronianum dicere, quamvis ipse, nominis invidiam veritus, sic se appellari noluerit. Quin etiam Var. Lect. XV. 1., ut aetatis suae Ciceronianos ureret, profitetur, se interdum ab Appuleio, Cassiodoro, Sidonio Apollinari et similibus, verba loquendique genera sumere. Quae professio non vera, sed simulata videtur Caspari Scioppio de Stil.Hist. p. 64. 75., ut sic Muretus latebram paratam haberet, si quid sibi, cuius nullum idoneum auctorem laudare posset, excidisset Scioppio se non sine stomacho quodam opposuit Iacobus Thomasius Praef.ad Oration. p. 8. Sed Scioppianam rationem frustra oppugnari, hoc argumento intelligitur. Nimirum, si verum est, quod Muretus ait, se ne labentis quidem Latinitatis voces et locutiones refugere, eas necesse est in eius libris reperiri. Atqui tantum abest, ut quicquam ab istius aetatis scriptoribus mutuatus sit, ut ne a Seneca quidem, haud paullo meliore scriptore, quo mire eum delectatum fuisse scimus, multum traxisse videatur. Sed age, Mureto callide loquenti, ut tempori serviret, opponamus Muretum sincere et ex animo loquentem, Praef. ad Terent. T. II. p. 653. Alterum vitium est, quo Transalpini multi (fatendum enim est) laboramus, quod, cum in Latini sermonis elegantia excellere pulchrum putemus, non tamen fere callemus, quo ad eam itinere contendere oporteat; itaque de nostris pauciores hactenus, quam vellem, exstiterunt, qui se ad Ciceronis, Terentii, Caesaris imitationem componerent. Pervolutabant sine ullo discrimine omnes omnium scriptorum libros, et ex omnium commistione varium quoddam et multiforme pro suo quisque ingenio dicendi genus effingebant. Et paucis interiectis: Semper Latini sermonis puritatem magnum quoddam ac praeclarum bonum esse duxi: semper eam ex illorum, quos supra nominavi, eisque finitimorum scriptis, velut e purissimis fontibus, hauriendam sum ratus. Quod Muretus de Transalpinis hominibus dicit, etsi minus huc pertineat, tamen me admonet, ut, quod saepenumero miratus sum, hic expromam. Satis constat, laudem bene Latine scribendi iam inde a renatis litteris penes Italos fuisse. Quo quidem in studio, ne alia praesidia commemorem, multum adiuvabantur et patriae linguae similitudine, et vivendi sub caelo Latino conditione, et inde orta cum corporis, tum ingenii temperatura. Nec eam laudem aetate nostra consenuisse, documento sunt disertissimae orationes Iacobi Facciolati et Hieronymi Lagomarsini, quibus apud alias nationes perraro similes reperiuntur. Quo mirabilius debet videri, ipsos Italos in hac bene scribendi arte a duobus Transalpinis superatos esse. Alter est Muretus, ortu Gallus, de quo iam dudum loquimur; alter Petrus Ioannes Perpinianus, natione Hispanus, qui, nisi in medio spatio corruisset, ipsi Mureto palmam eloquentiae dubiam fecisset. Quamquam fateor, utrique doctorum Italorum, tanquam Corradi, Mafieii, Manutii, consuetudinem profuisse.


CV.
De vita, ingenio studiisque Tiberii Hemsterhusii.
(Elog. Tiberii Hemsterhusii ed. II. Ibid. p. 233. sqq.)

Puerulus litterarum initia Tiberius Hemsterhusius[1] cum ab idoneis magistris percepit, tum a patre Francisco Hemsterusio, qui salutarem artem, quam profitebatur, cum politioribus litteris coniunxerat et peregrinandi studio ductus omnem fere Europam lustrarat. Vis ingenii sic ante annos inHemsterhusio nostro eluxit, ut multi, quibus carus erat, timerent, ne non vitalis puer esset, aut ingenium tam praecox ad frugem perveniret. Quam sollicitudinem vanam fuisse, eventus docuit. Nam eundem mentis vigorem integrum et illibatum pertulit ad extremam usque senectutem, hoc est, ad aetatis annum octuagesimum secundum, qui vitae ultimus fuit. Una memoria, quamquam raro, lababat, ubi proprium hominis nomen subito edendum esset.

Decimum quartum annum agens, qua aetate plerique in tirociniis haerent, iam versabatur inter cives academiae Groninganae et praestantissimos quosque bonarum artium magistros audiebat.

Socrates apud Platonem omnia praeclara de Isocrate adolescente auguratur, quod natura philosophia quaedam inesset in eius mente. Simillimam Isocraticae indolem Ioannes Bernoullius, mathematicorum longe princeps, in Hemsterhusio adolescentulo, simulatque eum in disciplinam receperat, sagacissime perspexit. Iccirco nihil antiquius habuit, quam ut philosophiae semina, quae in eius mente laterent, proliceret et recta cultura firmaret. Nec Hemsterhusius Bernoullii augurium fefellit. Nam tanta celeritate altiorem geometriam percepit et in intimos philosophiae recessus penetravit, ut magister fateretur, se, quem cum eo compararet, inter discipulos habere neminem. Atque haud scio an multum fallamur, si altos illos et magnificos de rebus divinis humanisque sensus, qui postea se omnibus Hemsterhusii dietis factisque protulerunt, magnam partem a Bernoulliana disciplina repetamus. Ipse quidem Bernoullium divino munere sibi praeceptorem obtigisse, cum gaudio, quod vultu et oculis proderetur, fateri solebat.

Ita cum aliquot annos exegisset in academia patria, Leidam venit, invitatus praecipue fama Iacobi Perizonii, qui cum ceteras humanitatis partes egregie, tum veterem historiam elegantius, quam quisquam ante eum, tradebat. Leidae tum casu quodam disiecti erant publicae bibliothecae codices mss. Horum in ordinem redigendorum cura ab academiae curatoribus demandatur Hemsterhusio. Quod curatorum de tantulo adolescente iudicium tam felix omen in posterum tempus faciebat, ut nemo imus dubitaret, quin is aliquando Iacobo Gronovio in Graecamm litterarum professione successurus esset. Verum vacante illa provincia res secus cecidit, non Curatorum voluntate alienata, sed artibus eorum, qui ne luminibus suis obstrueretur, metuebant. Data est professio Havercampo, si minus academiae, at ipsorum rationibus accommodato. Sed haec latere melius est, quam cum auctorum ignominia et dedecore in lucem proferri. Leidae cum Hemsterhusius studiorum spatia decurrebat, vixdum expleto decimo nono aetatis anno, Amstelodamum, ut iuventuti studiosae viam ad mathesin et philosophiam praeiret, honorifice invitatur. Quis est, qui talem provinciam nactus non totam studiorum rationem commutasset? non humaniores litteras veluti crepundia abiecisset? Talis stultitia in alios, ab angustis doctrinae compendiis profectos, cadere poterat, in Hemsterhusium non poterat, qui praeclare sciret, quo societatis vinculo hae disciplinae inter se devinciantur. Ac reperit Amstelodami, quorum consuetudine elegantiorum litterarum studium non mediocriter aleret. Ornabat tum illam urbem ingeniosus poeta et disertus poetarum Latinorum interpres, Ianus Broukhusius. In eadem tum aliquot annos degebant Stephanus Berglerus et Ludolphus Kusterus, ille veteris philosophiae scientia, hic critica facultate, uterque Graecis litteris tam excellens, ut ambiguum posteris reliquerint, uter utri ea laude praestaret. Quorum amicitiam Hemsterhusius appetebat cupidissime, tenebatque eo constantius, quo magis ingenium talium virorum sermonibus ad omnis elegantiae sensum acuebatur. Hac tam felici velut contagione Broukhusius in eum transfudit Propertii, Kusterus Aristophanis amorem, salutarem deinceps utrique poetae futurum.

Sed iam ante intervenerat, quod Hemsterhusium cum Graecis Musis arctius coniungeret. Destituerat vir doctus (I. H. Lederlius) Iulii Pollucis editionem, quae Amstelodami parabatur. Quaeritur, qui destitutas partes excipiat. Itur ad Hemsterhusium. Is, Graevii auctoritate impulsus, operis curam suscipit, et commentatione, iuvenili illa quidem, verumtamen iuvenis Hemsterhusii, eruditissimorum hominum oculos animosque in se convertit. Ipse auctor (quis enim tali aetate se ipsum contemnat?) de hoc opere satis bene sentiebat. Brevi post a Richardo Bentleio, Britanniae Aristarcho, litteras accipit, quibus quidem opera Polluci navata eximie laudabatur; at eaedem litterae Bentleianas emendationes in comicorum loca, quibus Pollux a se dictis fidem et auctoritatem conciliasset, complectebantur. In quibus locis restituendis Hemsterhusius quoque consumpserat studii plurimum, pulchre intelligens, summam rei in illis verti. Enimvero lectis animadversionibus Bentleianis videt, inanem operam suam fuisse, alterum omnia divinitus expediisse. Quo tum animo Hemsterhusium fuisse putas? Ita conturbatus est, ita sibimet ipse displicuit, ut Graecas litteras in perpetuum repudiare statueret. Nec per mensem unum et item alterum ausus est scriptorem Graecum attingere. Hoc si alteri evenisset, quam astute id dissimulasset, quam cautionem et diligentiam, ne in vulgus emanaret, adhibuisset? At ille, callidum hominem! id narrare discipulis et crebris sermonibus usurpare solebat. Nescio, quid alii sentiant; mihi nunquam maior, quam cum haec de se ingenue fatebatur, visus est Hemsterhusius. Nam acer animi morsus indicat, quos quam altos et veram gloriam expetentes spiritus pectore gesserit, erroris confessio, quantam maximarum rerum fiduciam haberet. Eleganter et vere Celsus de simili Hippocratis confessione ait: Levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt; magno ingenio, multaque nihilominus hahituro convenit simplex veri erroris confessio.

Mox tamen Hemsterhusius, cum dolori successisset cogitatio, quam inique se adolescentem cum critico veterano, eodemque omnium principe, comparasset, et secum in gratiam rediit et cum litteris Graecis. At Bentleianae admonitionis haec vis fuit, ut apud animum constitueret, non ante se in hunc praecipitem locum committere, quam artium omnium copiam mente et cogitatione comprehendisset, et, quoniam in hoc maxime reprehendebatur, comicorum versus non ante tentare, quam varia metrorum genera comicis usitata penitus percepisset. Nec alium, nisi illum ipsum monitorem suum, sibi imitandum sumpsit; hunc enim mirabatur unum, hunc in oculis ferebat, hunc omnibus memoriae nostrae criticis anteponebat, ne dissimulans quidem offensionem, si quis talis viri magnitudinem, quam consequi nulla ratione posset, per invidiam allatraret.

Inito igitur eruditionis locupletandae consilio, veteres inde ab ingeniorum fonte, Homero, scriptores nunquam remisso studio legit; legit? immo vero excerpsit et in horrea sua congessit, ut, quicquid vel ad utriusque linguae rationem, vel ad historiam, vel ad ritus et mores gentium, vel ad priscam sapientiam pertineret, id paratum esset, ac, si res postularet, inde continuo depromeretur.

Quam consuetudinem ipse in legendo tenuerat, ut a veterrimo quoque scriptore gradum faceret ad eum, qui proximus esset aetate, eandem aliis etiam atque etiam commendabat. Nam primum, ut alias opportunitates omittam, si hac via progrediaris, non verborum tantum, sed etiam significationum, singulis verbis et formulis attributarum, tanquam tempora certius constituas, cuius rei diligens observatio in linguis omnibus valet plurimum. Deinde satis constat, nihil vel bene cogitatum esse, vel bene dictum ab antiquioribus illis, quorum libros velut recte cogitandi scribendique legem et normam probamus, quod non sit variis modis imitata posteriorum sollertia. Cuius imitationis venustatem nec sentias nec intelligas, nisi fontem, e quo profecta sit, cognoris. Thucydidis, ut hoc utar, reconditas exquisitasque sententias Hemsterhusius ita tritas notatasque habebat, ut, quid Polybius, quid Dionysius Halicarnassensis, quid Plutarchus, quid alii inde ad imitationem traxissent, e vestigio indicaret. Ex quo instituto quot quam praeclarae difficiliorum locorum et interpretationes natae sint et emendationes, vel me tacente intelligitur.

CVI.
(Ibid. p. 257. sqq.)

Hic forsitan dicat aliquis eorum, qui nolunt, eundem hominem pluribus rebus excellere: Sit sane ita; habuerit Hemsterhusius litterarum Graecarum scientia parem neminem. At Latinarum certe regnum penes alios est. Ego vero non dubitem contendere, eum Latine doctissimos non solum aequasse, sed, quod adiumenta quaedam haberet nec cognita illis nec usurpata, superasse. Recte vir magnus statuebat, Latinam linguam Graecae sic aptam et nexam esse, ut, qui alteram ab altera distrahat ac divellat, animi et corporis discidium inducere videatur. Quod cum sibi idoneis rationibus persuasisset, eandem Latinae quam Graecae operam dedit, atque adeo, quoniam eius proprium erat nihil mediocriter scire, talem Latinae, qualem Graecae facultatem consecutus est. Dicam, quod sentio, et, ut arbitror, dicam vere. Latinae linguae origines nemo mortalium ante Hemsterhusium recte cognovit. Viderant Varro et alii Romani, multa ex lingua Graeca in suam venisse. Aliquanto plura, quorum origo veteres fefellisset, ex eadem lingua repetierunt Scaliger et Salmasius. Sed adhuc dubia lux erat. Enimvero inventa Hemsterhusii ingenio Graecae linguae analogia simul etiam Latinae ratio diluxit, patuitque clarissime, quod pauci magis suspicati erant, quam intellexerant, totam fere Latinam linguam ab Aeolica fluxisse. Restat, fateor, pars quaedam, quae invecta aliunde videatur. Verum aut fallor, aut exorietur aliquando vir doctus et ingeniosus, qui, Hemsterhusiana analogia adiutus, eam quoque partem ad Graecam originem revocet planissimeque demonstret, omnem Latinam linguam pulchrae matris Graeeae pulchram filiam esse.

Sed mittamus origines. Quantum Hemsterhusio praesidii esse debuit in Graecae linguae scientia ad Latinos scriptores rectius intelligendos? Constat inter omnes, scriptores, quos diximus, maxime poetas, Graecam formam singulis prope verbis expressisse et innumerabiles lepores veneresque ex Graecis fontibus nunc apertius, nunc occultius derivasse. Nec M. Antonius Muretus dicere dubitavit, eos qui Graeci sermonis expertes sint ne Latine quidem scripta penitus percipere posse. Iam si cogitatione tibi fingendus sit harum elegantiarum interpres, an doctiorem Hemsterhusio reperias? Ipse vir summus sese in Latinis intelligendis sic a Graecis adiuvari sentiebat, ut interdum negaret, poetas eos, qui se totos ad Graecorum imitationem contulissent, nominatim Propertium et Horatium, Graece imperitis valde placere posse. Adeo multa, quae venustissima et exquisitissima sint, eorum sensum intelligentiamque fallere. Omnibus igitur modis bene a maioribus constitutam rationem, qua utriusque linguae studium coniungeretur, tuebatur, ab eaque non semel descitum esse vehementer dolebat. Sub ipsa academiae incunabula Leidae bonas litteras docuit Iustus Lipsius, perfectus litteris Latinis, Graecarum mediocriter peritus. Is dicere ausus est, Graecas litteras homini erudito decoras esse, necessarias non item. Quod stultissimum dictum Isaaco etiam Casaubono, quo non fuit lenioris naturae criticus, vehementer bilem movit. Sed bonum factum, quod tam perniciosa litteris opinio nullas radices egit. Mox enim tanquam caelo missus Iosephus Scaliger, cui Batavi prope omnem rectum ingenii cultum, quem ex eo tempore ceperint, si grati esse velint, acceptum referre debent, Scaliger igitur cum ceteras ingenuas artes, tum Graecas litteras, earumque cum Latinis coniunctionem in his regionibus fundavit. Scaligerana disciplina per Grotios, Heinsios, Gronovios et alios usque ad patrum nostrorum memoriam propagata est. Tum rursus plerique litteratores, Graecis vel neglectis vel leviter delibatis, in unis scriptoribus Latinis habitare coeperunt. Altero igitur Scaligero opus erat, qui Musas Graecas fugam parantes sisteret atque iterum cum Latinis artissimo foedere consociaret. Is fuit Hemsterhusius, quo bonarum litterarum tutelam suscipiente brevi tanta rerum commutatio facta est, ut Athenae in Bataviam commigrasse viderentur, nec tamen quicquam de summo Latinarum litterarum studio remitteretur.

Sed Latine quam doctus fuerit Hemsterhusius, etiam scribendi genus declarat, purum, emendatum, luminibus frequens, bene vinctum, imprimisque proprietatis studio et verborum delectu commendandum. Una orationi facilitas deest, non comparanda illa, nisi saepe multumque scribendo, cuius rei facultatem raro dabat Graecarum litterarum professio. In iuvene, velut in laetis herbis, se profundebat luxuries quaedam, quam postea ratio et anni depaverunt.

Hactenus virum egregium vidimus Graeciae Latiique monumenta ita tractantem, ut nunquam illa de manibus deponeret. Quo studio quantas eruditionis opes sibi compararit, supervacaneum sit dicere. Eas cum primum in animadversionibus ad Lucianum protulisset, homines eruditos in stuporem et admirationem rapuit expressitque omnibus confessionem hanc, ut dicerent, nihil simile ullam aetatem in hoc genere vidisse; magnam quidem copiam in Salmasii libris esse, sed ibi temere sacco fundi, hic omnia cum acerbo delectu, prope in mathematicorum modum, explicari.

CVII.
(Ibid. p. 278. sqq.)

Animus eius erat, qualem esse oportebat tot sapientum praeceptis conformatum, unius verae et solidae virtutis admirator, contemptor rerum fluxarum et humilium. Roboris quantum in eo fuerit, hoc documento cognoscere licet. Venerant ad eum Franequeram nobilissimi e primaria gente Wassenaria hospites, biduum hilare sumpturi. Cum omnes accubuissent, animis ad laetitiam remissis, ecce litteris fit certior, filium summae spei, Iacobum, qui sibi decus ex militia navali petebat, procul a patria morte immatura periisse. Quid ille? Vultu nihil mutato seponit litteras, simulat hilaritatem acerbissimumque dolorem per biduum pectore premit, quod iucunditatem, cui se hospites dederant, muliebri et nihil profutura eiulatione contaminari nolebat. Tali constantia germanus ille Socraticae disciplinae alumnus, Xenophon, nuntiata inter sacrificandum filii Grylli morte, luctum distulit, dum solemne sacrificium peregisset. 176 Davides Eulmkenius. Ostentationem et inanem pompam oderat cum in reliqua vita, tum in docendo, ut exteri, qui ad eius lectiones venissent, vix crederent, hunc esse illum Hemsterhusium, de quo tot ac tanta praedicari audivissent. Famae et magnae de se opinionis prope negligens erat, minime omnium curans plausum vulgi, cui propterea paene ignotus vixit. At quo minus gloriam venabatur, eo magis ad eum sponte veniebat. Quis enim nescit, omnes omnium gentium eruditos una voce ima sententia regnum in litteris ad ipsum detulisse?

Prudentia dubito an unquam maior et praestantior fuerit in ullo homine erudito. Credebat Epicharmo, nervos et artus prudentiae esse non temere credere, tenebatque, si quis alius, artem difficillimam tacendi suo tempore et loquendi. In consilio capiendo cautus, consideratus et, si quaeris, lentus; quippe omnes in utramque partem rationes videbat et magno iudicio ponderabat; sed idem, ubi semel quid decrevisset, constans et firmus. Alienus a suspicionibus, sed idem latebrarum, quae in animis hominum sunt, sagacissimus explorator.

Sed prudentia, quae vitam privatam attingit, si in eo summa et singularis fuit, forsitan minus mirum videatur. Unde vero ille, qui nullam rei publicae partem attigisset, tantam hauserat rerum civilium scientiam? Nempe cum eam non experiundo sibi comparare posset, usus et experientiae vicariam adscivit philosophiam, imprimisque omnis priscae et recentioris aetatis historiam. Ex qua virtute academia Batava uberrimum fructum tulit. Nactus enim amplissimum theatrum, in quo civilis illa prudentia spectaretur, foederatorum Belgarum historiam nova et inusitata ratione tradere coepit. Indagabat veras caussas, ex quibus res gestae penderent, remotis simulationum involucris, quibus tegerentur; consilia principum et populorum cur bene, cur secus cecidissent, explicabat; quid expetendum, quid fugiendum esset, demonstrabat, efficiebatque adeo, ut disciplina sua prudentiae civilis magistra et esset et haberetur. Imprimis heroum Batavorum ingenia et mores tanto artificio pingebat, ut non litterarum professorem, sed Polybium aut Tacitum cathedrae impositum dixisses.

Tali ingenio, doctrina et sapientia fuit Hemsterhusius, cuius similem criticum nos haud vidimus; posteri ut videant, bonarum litterarum caussa vehementer optamus.

CVIII.
De affectata orationis antiquitate Gellii et Appuleii.
(Praefatio Appuleii Oudendorpiani. Ibid. p. 480 sqq.)

Duo scriptores vel imprimis nobiles ex Antoninorum aetate, Gellius et Appuleius, cum eloquentia saeculi sui non contenti meliorem quaererent, iudicio lapsi in aliud genus magis vitiosum inciderunt. Cum enim omne recte scribendi consilium ad unius Ciceronis et, ut quisque ei simillimus est, normam dirigere debuissent, non ii quidem optimos illos omnino reliquerunt, sed tamen cum eorum imitatione scriptores ex ultima antiquitate repetitos ita coniunxerunt, ut modo cum Cicerone, Caesare, Livio et similibus, modo cum Evandri matre loqui viderentur. Ac Gellius quidem in hac κακοζηλίᾳ paullo moderatius versatus est, nec temere et passim verba exoleta arripuit, sed e solis fere comicis priscis voces ac formulas exquisitiores, quibus orationem suam distingueret, libavit. Quod pulchre vidit Lipsius praefat. ad Senecam: Tu, A. Gelli, non nisi veteres comicos et Latii puritatem sectaris, et exprimis; fatendum est. Quod iudicium cum verissimum sit, nec obscuro loco positum, mirari subit, ne imum quidem ex tot Gellii interpretibus, nisi forte I. F. Gronovium excipias, ad tam perspicuam et tot vestigiis impressam comicorum imitationem attendisse. Quo minus dubito futuros eius editores quasi praetereundo admonere, ut, si in eo recensendo operae pretium facere velint, in Plauto, Terentio et antiquiorum comicorum reliquiis tractandis assidui sint, et in hac comparatione Gellii vel explicandi vel corrigendi caput esse arbitrentur. Sed Gellius nihil ad nos, aut, si ad nos, nihil ad hunc locum. De Appuleio res postulat, ut dicamus. Is igitur tantum abfuit, ut sibi in hoc genere temperaret, ut potius e casca vetustate eam orationem conflaret, quam nemo, nisi qui multum temporis in ea Latinitate cognoscenda contriverit, sese speret assecuturum. Scio, viros eruditos esse, qui non omnia huiusmodi verba ab antiquis scriptoribus sumpta, sed temere et pro libidine conficta putent; id quod Drakenborchius ad Liv. XLV. 36. de Gellio affirmare audet, de Apulleio Roaldus ad eius Metam. VIII. p. 550. Sed ego lubentius sequar Oudendorpium ad Metam. IV. p. 246. bene iudicantem, nihil Appuleium sine exemplo scripsisse. Etenim bona pars eorum, quae a Gellio et Appuleio licentius insolentiusque ficta videri possint, a grammaticis antiquis, maxime a glossographis conservata reperitur. Quidni igitur reliqua, quorum nullum apud grammaticos, qui nunc supersunt, vestigium est, pari auctoritate niti dicamus? Qua de re liquidius iudicari poterit tum, cum quis iuniorum litteratorum, qui nunc subitariis coniecturis edendis famam venantur, sese ad eam laboris, etsi non nimis grati, tamen litteris et laudi suae magis profuturi, ad eam igitur laboris patientiam sese durarit, ut glossaria Latina, in Leidensi bibliotheca latentia, quibus nihil usquam vel vetustate vel praestantia simile reperias, e tenebris in lucem vocet, linguamque Latinam, de cuius inopia vetus querela est, aliquot mille vocabulis ac formis nondum cognitis locupletet. Quamquam, quae iuventutis nostrae mollities est, magnopere vereor, ne haec surdis auribus canam. Sed redeat, unde deflexit oratio. Est sane ista antiquitatis affectatio molesta Appuleium legentibus. Nescio tamen an molestior sit tumor Africanus, quo orationem in iis quidem libris, quos a doctis legi voluit, praeter modum et pudorem inflavit, ceteroqui minime hebes ad id, quod rectius esset, intelligendum. Quippe in Apologia, quae non in umbraculis eruditorum legenda, sed in fori luce habenda esset, tam vacuus est his ineptiis scholasticis, ut eius orationi nihil, aut certe non multum, ad summam sanitatem deesse videatur. Ad quem modum si ceteros libros scripsisset, eum, sine ulla exceptione, cum Mureto eruditum imprimis et venustum scriptorem vocarem.

lam scriptor tam eruditus ac tantus eruditionis ostentator cum non unum de multis, sed longe doctissimum interpretem postularet, bonis avibus accidit, ut Franciscus Oudendorpius ingenium et doctrinam suam ad eum illustrandum expoliendumque conferret. Erat ille omnibus praesidiis ad rem bene gerendam necessariis instructus et paratus, exquisita Latinitatis universae scientia, eruditione accurata et recondita, quae non de Latinis tantum fontibus, sed, ut Perizonii discipulum agnoscas, etiam de Graecis esset derivata, summa scriptorum excusorumque librorum copia, usu denique horum instrumentorum totiusque rei criticae tanto, quantus intelligi maximus potest in accuratissimo tot veterum scriptorum editore. Triginta circiter annos in Appuleio emendando versatus est, nec tamen opera continenti, sed aliquoties per alias curas, imprimis per Suetonii editionem, interpellata. Ac potuisset ipse opus prodere, et vivus gloria sua frui, nisi librarii dubitantes, an ex Appuleio tam pingue et paratum lucrum venturum sit, quam ex aliis scriptoribus, qui quotidie in scholis teruntur, rem tergiversando in longum traxissent. —

CIX.
De recentissimis lezicorum Latinorom oonditoribus.
(Praefatio ad Schelleri Lexicon Latino-Belgicimi. Ruhnk. Oratt. etc. ed. Friedemann. p. 500 sqq.)

Quattuor praestanti doctrina viri lexicorum Latinorum curam, quae vehementer desiderabatur, aetate nostra susceperunt, in iisque emendandis et augendis tanta cum laude versati sunt, ut multorum iudicio nihil admodum aliis, quod agerent, reliquisse viderentur. Primus Ioannes Matthias Gesnerus, quid in hoc genere efficere posset, Basilii Fabri Thesauro reficiendo et amplificando ostendit, et aliquanto post maius opus aggressus novum Latinae linguae Thesaurum construxit. Sub idem tempus Iacobus Facciolatus, cui Latinitatis scientia et Latine scribendi elegantia comparo paucos, antepono neminem, egregium lexicon condere instituit, Aegidio Forcellino, quem ipse ad hoc studium formarat, adiutore usus, qui tandem solus, sed sub Facciolati auspiciis opus perfecit. Adhuc haec erant. Duodecim annis interiectis, ad eandem Latinitatis recensionem ex disciplina Ernestina venit I. I. G. Schellerus, Latinarum litterarum laude excellens, cuius libri ad grammaticam rationem pertinentes non solum in Germania, sed etiam in Belgio vigent.

Hi viri doctissimi tametsi superioris aetatis lexica sic obruerunt, ut vix amplius appareant, tamen quicunque eorum libros excusserit accuratius, quantum iis ad perfectionem, quam in hoc genere expetimus, desit, facile animadvertat.

Primum in delectu scriptorum, unde verba et loquendi formae ducuntur, non mediocriter errant. Etenim cum inter omnes, quorum de his rebus iudicium est, satis constet, illibatam illam et unam hoc nomine dignam Latinam linguam iis scriptoribus, qui usque ad Antoninorum tempora floruerunt, contineri, nec eos terminos ultra esse proferendos, lexicographi nostri, credo, veriti, ne lingua, si ex optimis tantum sumeretur, inopia laboraret, per omnes aetates vagati, quidquid lexicis constipandis inserviret, arripuerunt et prorsus, ut proverbio dicitur, de faece hauserut. Ita tanquam idonei testes citantur Ammianus Marcellinus, Marcianus Capella, Sidonius Apollinaris, Cassiodorus etc., id est, scriptores Latine balbutientes. Ventum est adeo ad theologos Christianos, nunquam somniantes, fore aliquando, ut a se quoque symbolae ad Latinitatem probandam corrogarentur. Ac fuit nescio quis in istis, quorum diligentia Fabrianus Thesaurus ad hanc magnitudinem crevit, qui se pulchre de Latina lingua meriturum speraret, si verba et verborum constructiones ex Tertulliano, quod is ceteris theologis Latinis antiquior esset, in lexicon referret. A cuius sententia dici vix potest, quantopere dissentiam. Sit Tertullianus, quam velis, eruditus, sit omnis peritus antiquitatis, nihil impedio, Latinitatis certe pessimum auctorem esse aio et confirmo. At usus est sermone eo, quo tum omnes Afri Latine loquentes utebantur. Δωρίσδεν δ' ἔξεστι, δοκῶ, τοῖς Δωριέεσσι. Ne hoc quidem concesserim. Nam si talis Afrorum sermo fuit, cur, non dicam Appuleius et Arnobius, scriptores priscae elegantiae studiosi, sed Cyprianus, Augustinus et alii ex eadem gente aliter locuti reperiuntur? Quid ergo? Fecit hic, quod ante eum arbitror fecisse neminem. Etenim cum in aliorum vel summa infantia tamen appareat voluntas et conatus bene loquendi, hic, nescio qua ingenii perversitate, cum melioribus loqui noluit et sibimet ipse linguam finxit, duram, horridam Latinisque inauditam, ut non mirum sit, per eum unum plura monstra in linguam Latinam, quam per omnes scriptores semibarbaros, esse invecta. Ecce tibi indicem atrum paucorum e multis verborum, quae viros doctos non puduit in lexica recepisse. Accendo pro lanista, captatela pro captatio, diminoro pro diminuo, extremissimus, inuxorus, irremissibilis, libidinosus gloriae pro cupidus gloriae, linguatus, multinubentia pro polygamia, multivorantia, nascibilis, nolentia, nullificamen pro contemptus, obsoleto pro obsoletum reddo, olentia pro odor, pigrissimus, postumo pro posterior sum, potentator, recapitulo, renidentia, speciatus, templatim, temporalitas, virginor, visualitas pro facultas videndi, viriosus pro viribus praestans etc.

Sed Tertullianum mittamus et ad rem redeamus. Quanta sub Antoninis facta sit linguae conversio, vix attinet dicere. Vel sic tamen fuerunt, qui non quidem aetatis beneficio, sed veterum imitatione prorsus bene loquerentur, ut Gellius et Appuleius, de quibus diximus in praefatione ad Appuleium. Huc adde iurisconsultos, quorum fragmenta in Pandectis supersunt. Qui etsi labente Latinitate vixerunt, tamen ex Mucii Scaevolae, Servii Sulpicii, Alfeni Vari et aliorum veterum libris, quos legendo conterebant, et ex ipso Edicto Perpetuo, quod memoria tenebant, talem orationis nitorem duxerunt, ut in classicorum scriptorum numerum recipiendi videantur. Quod ipsum etiam intelligi velim de aliis paucis, imprimis de Claudiano, poëta illo quidem aetatis inficetae, sed meliorum imitatione id consecuto, ut, si minus in primis, certe in secundis cum dignitate stare possit. Talium igitur auctoritas, nihil impedit, quo minus in lexicis adhibeatur. Ac nescio an optandum sit, ut duplicis generis lexica conficiantur, alterum ad florentem, alterum ad cadentem Latinitatem cognoscendam accommodatum. Ut enim semibarbarorum scriptorum lectio nocet tironibus ingenium ad elegantiam formaturis, sic eadem maturiori aetati necessaria est ad eruditionis copiam et varietatem parandam. Quodsi forte dicas, eam aetatem, quae eruditionem venatur, satis per se sapere, nec tali praesidio indigere, fateare tamen necesse est, ea, quae diversae formae et aetatis sint, secerni et separatim tradi debere, non, ut vulgo fit, vetera cum recentibus, recta cum pravis misceri. Quis enim nescit, tirones, quibus lexicon omnia promiscue complexum in manibus sit, cum quid Latine scribere conantur, permulta vitiosa temere arripere, et semel arrepta per omnem vitam tenere, nec boni magistri admonitione aut libellis, qui de barbarismis scripti sunt, facile elui sordes tam mature contractas et tam alte haerentes.

Quo magis necessarium videtur, fontem, unde ista labes tam late dimanavit, obstruere, id est, iuventuti ad humanitatem informandae lexicon tradere, quod, sentina exhausta, solum Latinitatis florem habeat, et cum ad classicos scriptores intelligendos, tum ad bene scribendum satis adiumenti praestare videatur.

Paullo ante lexicographos in eo reprehendimus, quod iis, quibus nulla testimonii dictio est, testibus utantur. At quis credat, ab iisdem etiam tanquam fide dignos testes citari scriptores commenticios aut per lusum iocumque fictos? Sic bona fide laudant Supplementa Plautina, quae sunt Codri Urcei et aliorum recentiorum, Ciceronis Epistolas ad M. Brutum et Bruti ad Ciceronem, quas ab homine scholastico confictas esse Iacobus Tunstallus et leremias Marklandus tam perspicuis argumentis demonstrarunt, ut nihil dubitationis relinquerent; Cornelii Galli Elegias, dudum criticorum obelo confixas, Messalam denique Corvinum de Progenie Augusti, sive verius ex aetate barbara nugatorem.

Sed multo mirabilius est in praestantissimis etiam lexicis locum datum esse vocabulis, quae nullius, ne barbari quidem scriptoris, auctoritate nitantur. Ea quis primus in lexica intruserit, nec tanti est scire, nec quaerere vacat. Suspicor tamen, profecta esse vel a Calepino vel a mercenariis hominibus, qui Calepinum accessione undecunque corrasa amplificarunt. Huius notae sunt abditamentum, accessor, amasia, aversator, caespito, captabundus, defloro, demadeo, incertitudo, incurabilis, inductor, intergredior, mungo, alia. Quae in lexicis ponere et simul fateri, nullo in scriptore esse reperta, quid aliud est, nisi lectorem ludere et frustrari? Satis de scriptorum delectu a lexicographis neglecto.

Alterum, quod in iis requirimus, hoc est. Ex quo, discussis ignorantiae tenebris, initium factum erat classicorum scriptorum in lucem revocandorum, omnis criticorum cura eo conversa est, ut iis misere foedatis ac depravatis pristina integritas restitueretur. Ex quo consilio quam immensa vis criticarum observationum nata sit, quis est, qui ignoret? Iam nemo speret futurum, ut ante Latinae linguae lexicon iustum et omnibus numeris expletum habeamus, quam melior pars critici apparatus, quem diximus, eo sit perite et scienter collata. Gesnerus quidem criticorum commentarios excussit aliis diligentius. Verumtamen incredibile dictu est, quantum per festinationem vel longi laboris taedium praetermiserit. Schellerum excusatum habet fortunae locique conditio. Is enim dignus, si quis alius, cuius eruditio maiore theatro spectaretur, litteras tenui mercede docet in urbe Marti, quam Musis aptiore. Non item excusandi sunt Facciolatus et Forcellinus, quorum utrique publicae privataeque bibliothecae Patavii patebant.

Denique lexicorum conditores nulla in re peritioribus minus satisfecerunt, quam in significationibus πολυσήμων digerendis et ordine tradendis. Gesnerus, ut hoc iterum utar, unam alteramve notionem commemorasse satis habens, statim exempla nullo discrimine velut in saccum fundit, lectori huius farraginis secernendae curam delegans. Ita, quod facillimum est, sibi agendum sumpsit, quod difficillimum, aliis reliquit. At vero primus omnium Facciolatus praeclare ostendit, quo et ordine et modo multiplices vocum significationes a nativa et propria per varios gradus ducerentur. In qua distincta et bene digesta notionum explicatione, si verum quaerimus, posita sunt omnia. Eandem rationem a Facciolato acceptam Forcellinus tenuit, et utrumque imitatus Schellerus subtilius et prorsus ad tenue elimavit. Quo magis miror, nullam Facciolati, cui tantum debeat, mentionem ab eo factam esse.

CX.

(Praefatio editionis C. Velleii Paterculi. Ruhnk. Oratt. etc. ed.

Friedemann. p. 452 sqq.)

Quod a veterum scriptorum editoribus, qui criticam rationem sequantur, iure postulatur, ut in praefatione accuratam codicum et editionum, quarum in lectionum iudicio sit auctoritas, historiam contexant, id nobis in summa faciendi voluntate facere non licet. Est enim unus tantum huius scriptoris codex, una, quae auctoritatem habeat, editio. Unicus ille, et ne integer quidem mstus, qui Velleium conservavit, sub renascentium litterarum tempus, in coenobio Murbacensi repertus est; ex quo summa diligentia et pari fide per Beatum Rhenanum, felicem bonis libris proferendis virum, expressa editio prodiit Basileae apud Io. Frobenium 1520. fol. De codice ita scribit Rhenanus: Non satis erat, vetustatem utilissimum opum initio suo truncasse, nisi fine etiam suo mutilaretur; ut nihil dicam de vitiis, quibus in medio foedissime deformatum est, — Meus codex et unicus erat et mendosissimus. Ausim iurare, eum, qui illum descripserat, ne verbum quidem intellexisse; adeo omnia erant confusa absque ullis punctis aut distinctionibus, etc. In tanta igitur mendorum multitudine cum facile aliquid Rhenani, quamvis in membranis legendis exercitatos, oculos fefellisset, Io. Albertus Burerius recentem a prelo Velleium iterum ad eundem codicem, qui adhuc penes Frobenium esset, exegit, et discrepantes lectiones, quas enotasset, Rhenani editioni subiecit, tanta religione hac in re versatus, ut singulas syllabas minuta et anxia diligentia ad calculos vocaret. Quo magis miror, quid in mentem venerit Grutero ad Vellei. n. 49. et 68. fraudis nescio cuius suspicionem iacere; quamquam reperti sunt, qui huius iudicii levitatem temere sequerentur, Burmannus ad Vellei. II. 22. et in praef,, et Fabricius in Bibl. Lat. T. 11. p. 18. Equidem saepe optavi, ut mihi codicis iterum inspiciendi facultas contingeret, non quod me multa, quae Rhenani et Burerii diligentiam fugissent, inventurum sperabam, sed quo certius hominum de litteris bene meritorum fides confirmaretur. Quin etiam amicis quibusdam Alsatis negotium dedi, ut, si codex Murbacensis adhuc superesset, studiose inquirerent. Sed nullum inventum esse nuntiarunt, sive iam olim mala manu ablatus sit, sive nuper admodum perierit in monachorum ex sede Murbacensi in Gebenwilarensem migratione. Sic Murbacensi codice oculis nostris subtracto, relinquebatur, ut Rhenani et Burerii non dubia fide staremus. Hactenus de editione Rhenani, non solum principe reliquarum omnium, sed una etiam propter fidem et integritatem digna, cui nomen editionis tribuatur. Cum autem in hac editione innumerabiles loci, qui correctione indigerent, superessent, ut quisque mox ad Velleium edendum accessit, ita eius textum pro captu suo vel meliorem fecit, vel corrupit. Quorum editiones, etsi nullum suffragii ius habentes, tamen idcirco inspiciendae sunt, ut, quid quisque correctorum Velleio vel profuerit, vel obfuerit, cognoscatur. Primus, quantum indagare potuimus, in Velleio aliquid mutare instituit Iunta, a nemine superiorum interpretum adhibitus, cuius cura Velleius accessit Iustino et Nepoti, Florentiae 1525. 8. Huic successit Michael Vascosanus, Velleium addens Appiani Alexandrini versioni Latinae, Paris. 1538. fol., cuius item nulla ratio habita est ab interpretibus Velleii. Horum coniecturas diligenter commemoravimus, sicut alii ante nos fecerant in Bonhommaeo et Gryphio, qui et ipsi nonnihil in Velleio novarunt. Sed hi omnes priscam lectionem parce et modeste tentarunt. Mox exortus est, qui tot ac tantis primae editionis salebris offensus, insigni temeritate, prope novum et a Rhenaniano diversum Velleium protruderet, ac nihil moratus corruptae lectionis vestigia, id, quod ab omnibus intelligi posset, dandum existimaret. Quae Velleii editio subiecta est Scriptoribus Historiae Augustae, ante Erasmi cura editis, et mox repetitis Basileae, apud Frobenium, a. 1546. fol. Titulus hic est: Vitae Caesarum, quarum scriptores hi, C. Suetonius Tranquillus, Aelius Spartianus etc. Annotationes D. Erasmi Rot. et Bapt. Egnatii in vitas Caes. Accesserunt in hac editione Velleii Paterculi libri II. ah innumeris denuo vendicati erroribus. Basileae apud Froben. 1646. Quem titulum per festinationem legentes Vossius et Burmannus, quod de Scriptoribus H. A. ab Erasmo castigatis dicitur, etiam ad Velleium, qui post accessit, traxerunt. Enimvero Erasmum ignoret oportet, qui talem ei recensionem tribuat. Quis enim minus coniectandi libidini indulsit, aut quis antiqua monimenta tractavit religiosius? Puteanus ad n. 25. inter Velleii corruptores nominat Heleanum quendam, mihi incognitum: quod depravavit Heleanus, sive quisquis altus posterioribus editionibus manum admovit. Sed quicunque Basileensi illi editioni praefuit, fatearis necesse est, acutum et perdoctum hominem fuisse, in quo nihil, nisi effrenatam, de qua diximus, audaciam reprehendas. Cum igitur haec editio, si minus Velleii manum, at certe quod intelligi posset, exhiberet, quis miretur, eam a doctis indoctisque cupide arreptam esse, Rhenanianam autem, tot ulceribus scatentem, prorsus neglectam? Immo, quod magis mirere, sequentes Velleii editores, etiam qui critici dici haberique vellent, hanc adulterinam prae sincera Rhenani expresserunt. Iactat quidem Burmannus, se Velleium ad primam Rhenani editionem exegisse. Sed res non apparet. Ipse quoque Basileensem interpolationem plerisque locis secutus est, satis habens, primae editionis lectiones, quae in textu poni debebant, in notis commemorasse. Quo magis necessarium duxi, verum et germanum Velleium, qualis in Rhenani editione prodiit, tandem aliquando reducere. Quamquam vereor, ne mihi interdum irascantur artis criticae expertes, qui Velleii textum multis locis mendosiorem, quam erat in Burmanniana et aliis editionibus, dederim. Sed sic facere editorem conveniebat, qui non hominum eruditorum somnia dare vellet, sed prima editione, quae ad unius codicis exemplum formata esset, per omnia sequenda, summam lectionis veritatem quaerere statuisset. Ne orthographiam quidem, quamvis saepe vitiosam, mutare ausus sum, recte, ut opinor, iudicans, in scriptore, qui ex uno tantum codice prodiisset, nullam religionem posse nimiam videri. Nec tamen ita me primae editioni quasi in servitutem addixi, ut emendationibus sive aliorum, sive meis, tam liquidis et certis, ut qui dubitet, stuporis notam subeat, locum in textu denegarem. Tum autem diligenter vetus lectio indicata est, ut, qui novam minus probet, ingenio suo fruatur.

Quoniam vero de Iunta, Vascosano et editore Basileensi dicere incepimus, non alienum videtur de reliquis etiam, qui in Velleio recensendo elaborarint, iudicium nostrum interponere. In his alii nullum fere operae pretium fecerunt, ut Schegkius, Popma, Gruterus, Boeclerus. Quorum postremum, si mei res arbitrii fuisset, hac editione prorsus exclusissem, quod dudum explosa est a viris doctis, imprimis a cl. Ernesto in pulcherrima praefatione ad Tacitum pag. 49. eorum stultitia, qui historicos politica ratione interpretentur. Alii de Velleio praeclare meriti sunt, ut Acidalius, Puteanus, Lipsius, Vossius, Heinsius. Acidalianum nomen gravi invidia laborat, praesertim apud eos, qui nihil in veterum libris emendandis ingenio, omnia mstorum auctoritati tribui velint. Neque ego negaverim, Acidalium, iuventutis aestu ablatum, multa in notis ad Velleium, quorum ipsum postea paenituerit, effudisse. Sed idem tot tam desperata Velleii vulnera tanta felicitate sanavit, ut facile appareat, eum, si ad maturitatem pervenire potuisset, maiorem reprehensoribus suis criticum futurum fuisse. Puteano, cultissimi ingenii viro, quicquid bonae frugis Aldus nepos attulit, sublectum esse, Aldi ignavia credibile facit. Sed ut iste ab avita paternaque virtute descivit, ita Gerardus Vossius se dignissimum tanto patre filium in Velleio edendo praestitit. Omnium tamen Velleii interpretum longe longeque principem pono Iustum Lipsium, cuius miram sagacitatem in vitiis odorandis, et parem sollertiam in iisdem tollendis, non dubitem critices studiosis, tanquam praeclarum huius artis exemplum, commendare. Nec Heinsii in praef. iudicium discrepat a meo: Lipsius tot coniecturis pulcherrimis Paterculum emaculavit, ut, cum ubique sit in scriptis felix ac praestabilia , hic tamen semet videri possit post se reliquisse. At Burmannus hunc principatum Heinsio detulit. In quo iudicio plus, quam deberet, Heinsiani nominis favor, et Lipsiani odium valuit. Nos aequi simus, et suam cuique laudem tribuamus. Fuit Heinsius omnium, qui fuerunt, et erunt posthac, in poetis Latinis tractandis felicissimus. Sed haec tantopere celebrata felicitas illum destituit in prosae orationis scriptoribus, Velleio, Petronio, Curtio, Tacito, aliis. Ac, si dicendum, quod res est, discrimen inter sermonem prosaicum et poëticum non satis videtur tenuisse. Qui enim in accurata eius rei scientia fieri potuisset, ut tot formas poeticas Velleio et aliis, quos nominavi, scriptoribus obtruderet? Longius a Lipsii laude abest ultimus omnium Velleii editor, Petrus Burmannus, praesertim in eo scriptore recensendo, in quo, propter crebras corruptelas, res omnis ad acumen criticum, quo illum minus valuisse scimus, rediret. Sed quid quisque boni ad Velleium contulerit, perspicue apparebit ex notis nostris, ubi veras singulorum emendationes commemoravimus, falsas, quas refutare longum et molestum erat, silentio nostro condemnavimus. Hactenus de Velleii editoribus et nostrae editionis ratione. —


CXI.
(Ibid. p. 459 sqq.)

Maioris momenti est quaerere, quid tandem Velleium impulerit, ut, cum in priore historiae parte tot liberi spiritus documenta dedisset, in posteriore se ad humilem et servilem Tiberii adulationem demitteret? Utrum id gratiae captandae caussa fecerit, an metu diri tyranni subactus? Heinsius in epistola ad Casp. Fagelium, et Perizonius Anim. Hist. cap. VI. p. 211. sibi persuaserunt, Velleium hoc opusculum non alia de caussa scripsisse, nisi ut Tiberii, Seiani et aliorum hominum primariorum gratiam aucuparetur. Verum quis credat, Velleium tam stultum fuisse, ut, cum ad Tiberii amicitiam arrepere constituisset, id non compendiaria via faceret, libello, ut hoc utar, de rebus gestis Tiberii scribendo, sed antequam ad Tiberii laudes perveniret, per mille ambages infinita saeculorum spatia pervagaretur? Addit Heinsius, eundem non alio consilio res Romanas a Troiano excidio et erroribus Aeneae, qui Iuliae nobilitatis auctor fuisset, ad tempora sua deduxisse, nisi ut apud Tiberium, qui adoptione in gentem Iuliam transisset, gratiosus fieret. Sed hoc est fingere, non demonstrare. Nos, unde Velleius historiam orsus sit, nescimus, initio primi libri intercepto. Atqui, si Troianorum errores memoravit, id fecit eo consilio, quo Graecorum errores attigit, ut civitatum ab illis conditarum primordia demonstraret. Levior est Barthii ratio, nec digna, quae refellatur, cui Advers. LX, 6. Velleius tantum praeconem Romani nominis agere videtur, ut eo solo fine scripsisse videri possit. Si igitur haec adulatio a nullo gratiae profecta est aucupio, relinquitur, ut saevi et suspicacis domini metu sit expressa. A qua necessitate adulandi caussas Tacitus etiam repetit Ann. I, 1. forte Velleium respiciens: Tiberii Caiique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae. Dicat aliquis cum Lipsio Epist. Quaest. V, 11. Vera scribere si non licuit, falsa non debuit. Nemo silentii caussam reddit. At sic Velleio in otio inertissimo consenescendum fuisset; qualis vita magnis et gloriae cupiditate incensis ingeniis mors est; neque historia Romana attingenda. Et quis tam hospes est in Caesarum historia, quin sciat, ipsum silentium probis doctisque viris crimini fuisse? Haec tam misera scriptorum sub tyrannis conditio facit, ut si minus excusandum, certe lenius accusandum Velleium arbitrer, praesertim cum eiusdem culpae socios habeat, ne de poëtis dicam, Valerium Maximum, Senecam, Curtium, utrumque Plinium, Quinctilianum et alios. Atque hanc sententiam, praeter K. Bentleium ad Lucan. I. 33. maturiore aetate idem, qui iuvenis alia onmia senserat, Perizonius in Curtio vind. pag. 5. probavit. Alii alia in Velleio reprehendunt maiore cum iniquitate. Mitto Aldum nepotem, hominem nullo in his litteris sensu praeditum, qui ad II. 52. Velleium non optimum Latinitatis auctorem vocat. Barthio occurrendum est, qui Advers. XVI. 7. et ad Stat. 11. Achill. 146. orationis elegantiam Velleio facile concedens, tamen sibi in eo castrense dicendi genus visus est reperisse. Quis non atrum verborum et locutionum castrensium indicem, quo talis accusatio confirmaretur, exspectasset? At ille ridicule defungitur duobus exemplis verborum praescribere et praedicere pro supra dicere. quorum prius a mala manu Velleio insertum docuimus ad II. 21, posterius Trogi Pompeii, Columellae et aliorum auctoritate defendimus. Non minus falsum est, quod Burmannus dicit, Velleii dictionem multum a munditia Augustei aevi descivisse. Id non melius refelli a nobis potuit, quam locutione quaque, de qua talis dubitatio nasci posset, optimorum scriptorum exemplis confirmanda. Alia igitur Velleii vituperatores reprehendant, si volunt aut possunt; venustum et exquisitum loquendi genus carpere supersedeant, nisi veteris elegantiae inscitiam prodere velint;. Rectissime idoneus, si quis alius, huius rei arbiter, M. A. Muretus ad Cicer. Catil. III. 10. ait: historiam a Velleio terse imprimis atque eleganter explicatam esse, Ne tamen Velleium simpliciter et sine exceptione laudemus, ultro fatemur, perinde nobis ac Burmanno aliisque multis, nimis frequentatum videri istud acutarum festivarumque sententiarum aucupium, quod in prosam orationem primus invexit Trogus Pompeius, in ligatam Ovidius. Certe plus laudis ab intelligente posteritate tulisset, si hac quoque parte imitatus esset Sallustium suum. Hunc enim unum sibi imitatione effingendum sumpsit, ab hoc illud artificium indolis humanae describendae didicit, huius aemulatione efficax est et brevitate nervosus, ab hoc denique totus ita pendet cum in verbis, tum in orationis structura, ut magnopere mirandum sit, rem tam manifestam viros eruditos fefellisse. Hac imitatione semel animadversa, quo studio nos ad Velleium, eodem ad Sallustium cognoscendum dedimus. Ac profecto, si forte aliis felicius in Velleio corrigendo versati videmur, quamquam nobis non tantum sumimus, ut Lipsii feliUcitatem nos assecutos putemus, verumtamen si Velleius cura nostra castigatior prodit, illud non tam qualicunque ingenio nostro tribuendum est, quam summae familiaritati cum Sallustio contractae, et perpetuae utriusque scriptoris comparationi. Hic aliquis quaerat, quid sit, quare et Velleius et ceteri historiarum scriptores, deserto eloquentissimo Livio, sese certatim ad Sallustium imitandum contulerint? Sallustianus fuit, teste Seneca Ep. 114. Aruntius, belli Punici scriptor, qui dudum periit, Sallustiani, qui supersunt, Tacitus, Septimius, Sulpicius Severus, Pseudo-Hegesippus. Nempe ab his omnibus, sicut a Martiale XIV. Ep. 191. habitus est

Primus Romana Crispus in historia.
________________

  1. Natus est Groningae 1. Febr. 1685. Ab a. 1704. philosophiae et matheseos professor Amstelodami; ab a. 1717. linguae Graecae, post etiam historiae professor Franequerae, ab a. 1740. eiusdem linguae et historiae professor Leidae. Obiit 7. April. 1766.