Jump to content

Eclogae latinae/XII, Ioannes Nicolaus Niclasius.

Unchecked
E Wikisource

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Ioannes Nicolaus Niclasius
1733—1808.
_________
CXII.
Memorabilia quaedam e Ioannis Matthiae Gesneri vita.

Io. Nicol. Niclasii epistola familiaris de Io. Matth. Gesnero ad

Eyringium in Biographia Acad. Gotting. Vol. III. p. 8 sqq.)

Gesnerus antequam in academia Ienensi iustam nancisceretur staturam, non modo corpore fuit brevi, adeo ut vulgo in patria audiret parvulus Gesnerus sed et multa erant alia, quae impedirent, quo minus opinari quis potuerit, illum caput olim tanto esse opere elaturum. Imprimis paupertas dura, sed honesta atque adeo gloriosa, diu illi obstitit vehementer. Scilicet pater, qui sacra curavit in oppidulo Anspacensi, cum morbo conflictaretur gravi et nimis diutino, pia mater omnes opes impendit ad malum exquisitis remediis propulsandum, sed studio irrito sine effectu. Nam exhausta re familiari, paullo post moriens vir optimus piissimam coniugem cum quatuor filiis, quorum minimus erat noster Matthias, in summa reliquit egestate. Quae caussa fuit, cur duro admodum initio usus sit adolescentiae. Scis, Eyringi, in Germania superiori duo esse genera discipulorum, canendo sibi suisque studiis aliqua quaerentium praesidia, quorum alteri vocantur chorus symphoniacus; alteros vero, quoniam non, ut illi, per plateas animos beatiorum cantibus permulcent statariis, sed vicos urbium perambulando gradu concitatiori canunt, discipulos dicunt currentes. Quorum conditio cum minus sit honorata, quam istorum, cumque munia iis sustinenda sint onerosiora, nemo temere in illorum se cooptari collegium patitur, nisi sit pauperrimus. Sed in horum numero fuit aliquamdiu Gesnerus. Et cum ibi mos esset, ut operae suae praemia caperent non nummulos solum, sed panes quoque, quos novissimus deberet colligere ostiatim, ipse quoque hoc munere functus est. Aliquoties illum inter discipulos memini dicere, non tristi aut acerbo vultu, sed, ut erat venerabundus divinae cultor providentiae, exhilarato: Ego et Salomo Gesnerus Vittebergensium theologus ille, diebus Domino nostro sacris panarium portavimus in tergo. Etiam Ienae per duos annos vixit in inopia, sed ita, ut severam istam amicam pateretur facillime. Saepe, Gesneri verba repeto, spatia ante portas urbis facturus, non nisi grossi, quem Misnicum vocant, possessor fui unici, et cum mendici me longe pecuniosiores mihi obviam fierent, dedi illis nummum meum, hac quidem lege, ut redderetur dimidiatus, unde deinde poma ad vitam aliquot per dies tolerandam emi. Mos tum fuit, utrum adhuc sit, non habeo dicere, sed tum fuit mos, ut in familiis, quacunque de caussa honoratioribus, natales et funera carminibus celebrarentur. Hoc institutum Gesnero poetae, ut tum tempora erant, etiam cum patria lingua caneret, valde probabili, admodum salubre fuit et quaestuosum, adeo ut aliquoties, cum iam ad incitas redactus esset, inde praeter opinionem subito pusillum nactus sit laxamenti. Reliquis vero, quibus in academia illa litteris operam dedit, tribus annis, in domo et sinu adeo celeberrimi istius theologi Buddei, primum assecutus est fortunae lautioris gradum. Per illum innotuit Duci Vinariensium serenissimo, qui eum ad se vocavit, ut gymnasium suum regeret loco secundo. Adeptus deinde est honores ceteros, eo, quem nosti, ordine.

Etiam coniugium illud, omnium, quae noverim, fortunatissimum, diu comitem habuit paupertatem, quae tamen sensim alienata locum fecit Pluto. Quibus artibus dissuta sit arta ista cum pauperie amicitia, et quibus conglutinata altera illa, quae felicior vulgo putatur et optabilior, si quaeris, sic habeto. Est virtus, quae civibus nostris ne nomine quidem innotuit patrio, et quae hoc saeculo ita fere disparuit, ut necesse habeamus illius descriptiones ex libris Graecorum Romanorumque anxie conquirere antiquissimis. Frugalitas Romanis est. Haec cum Gesneria, quamdiu illa vixit, individua habitavit, illamque pro hospitio praemiis amplissimis decoravit atque splendore. Huius illa viva erat imago. Documenta ex infinitis duo tantum proferam, sed ea, quae sint instar omnium. Cum mater facta esset, non faciebat, quod reliquae, quae nutrices emunt famulis augent familiam, sumptibusque faciendis fatigant maritos. Ipsa, quod pepererat, non nutrivit modo ac diligenti cura fovit et educavit per se, sed eodem tempore negotia quoque domestica tractavit alia. Et ne, dum ipsa rebus esset suis intenta, aliquid inde detrimenti caperent parvi abiecti aut neglecti certe, illos linteo adstrinxit suo ipsius corpori, et sic expedivit res. Lutherum divum, cum aliquando vidisset mulierculam, quae infanti mammam praebens puerulo ante se stanti alteri preces et verba sacra praeiret, neretque simul insuper, Bone deus! exclamasse dicunt, tam diligentem nunquam vidi, quae tres labores uno tempore profligaret. Dive heros! in domo Gesneri nostri pulcherrimum spectaculum hoc, sed rarissimum idem, poterat tum videri quotidie. Vidisses hic quoque Gesnerum, tanquam alterum Philippum tuum, una manu vel libros vel calamum tractare, altera vero movere cunas. O vos felices! quibus talis contigit pater et mater talis. Scilicet inter alia bona hoc quoque debebat domui Buddeanae non leve nec ultimum, quod poterat non inter ploratus modo parvulorum, sed inter strepitus adeo et tumultus maiores sine perturbatione suis vacare litterulis. Nam cum in illa sic habitasset, ut eius cubiculum quotidie quingenti et amplius auditores Buddei praeterirent aliquoties, eum habitum induerat, ut nunquam quidem sensibus ea, quae extra fierent, non perciperet, sed ut animo posset imperare, ne se invito abduci se a rebus agendis aut turbari pateretur. Inde etiam habebat hoc, quod eodem tempore non legere tantum poterat et audire, verum scribere quoque et docere. Neptis quotidie hora sua inveniebatur in cubiculo avi vel imitans chirographum, vel litterarum tractans rudimenta, ubi, sive legeret, sive scriberet ipse, eam subinde nunc monebat, nunc eius interpellabatur interrogatiunculis.

At nunc redeo ad exemplar illud Sabinae frugalitatis atque disciplinae, Gesneriam. Nam hi coniuges, qui per totam vitam fuerunt coniunctissimi, neque hic vel possunt vel debent esse seiuncti. Leve est, quod dicam, et omnino iudicarem relatu indignum, nisi testaretur de amoenitate ingenii muliebris, et quandam haberet iucunditatem. Munditiei erat studiosissima, sed non sumptuosae. Igitur parvulos suos non, ut nunc est saeculum, auro et argento ornabat, neque volebat eos plumatos; sed, quoties sine dignitatis imminutione fieri poterat, induebat illis vestes puerili agitatione discissas, a se vero resartas. Has ut gererent animo lubentissimo et ultro optarent liberi sui, effecit mater prudentissima persuadendo illis, haec vestimenta, tali distincta modo, caeli esse stellati picturas. Hoc muliebre strategema multifariam profuit. Non enim fecit solum ad rem tuendam familiarem, sed placuit etiam viris honestissimis, si forte ex improviso opprimerent Gesnerum domi suae, et filiolum inter ludos suos audirent matrem laudare eo nomine, quod sibi solem, lunam falcatam, Venerem stellasque alias vesti inseruisset suae. Quae res cum iocis dedit occasionem amoenissimis, tum leporem habuit maiorem, quam si puerulum

ornatum offendissent splendidissime.
CXIII.
(Ibid. p. 52 sqq.)

Gesnerus scholae Thomanae affulsit tanquam novum sidus, quae sub eius moderamine velut a stirpibus laetius renata est feliciusque. Non enim est modo splendide aedificata, sed accepit quoque, quantum in ipso fuit, formam plane novam. Disciplinae nimirum scholasticae, quae erat corruptissima, et morum dissolutorum omni ex parte corrector fuit ita, ut, licet omnium exspectatio fuisset maxima, ille tamen hanc longe superarit. Ex documentis infinitis hoc habe. Fovebat illa liberalis bonarum mentium nutrix multos nebulones in sinu suo, Cretensibus simillimos, qui essent ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί, quique, Musarum cultum mentientes, suam curarent cuticulam. Morbos fingentes nescio quos efficiebant, ut alerentur lautius, semperque haberent ferias, menstruas interdum, immo trimestres ac semestres. Medicorum vero, quae dabantur, potiones aut proiiciebant foras per fenestras in fossam, qua circumdata est urbs, aut ferebant eo, quo saturi ire solent. Si rationes vidisses annuas expensorum quae ante Gesnerum medicis, pharmacopolis et iis, qui aegrotos curarent, lata sunt, hanc non scholam esse dixisses, sed valetudinarium. Verum magna fuit ludi tam pestilentis felicitas, quod isti datus est Gesnerus, qui, tanquam esset Hippocrates, remedia proposuit tam celeria, tam potentia, ut brevi, morbis fugatis omnibus, omnia essent saluberrima. En, quibus hoc effectum est, remedia. Quoties aliquem aegrotare audivit, illico accedens ad illum blande cum eo colloquitur; sciscitatur de valetudine; dicit: nondum liquere, quodnam morbi genus sit; interim dum cernatur, abstinendum esse omni cibo, praeter iusculum tenue, et lecto utendum. Tum apposuit custodem, qui eum lecto contineret curaretque, ut feriae, quas ipse indixerat, esuriales rite celebrarentur. Si, aliquot diebus sic actis, nondum convaluisset, tum nihil subesse fraudis credens, aegrotum cura complectebatur paterna; quod tamen vix semel aut iterum factum est. Nam plerumque intra biduum curati sic bene confirmati assurrexerunt ex morbo, quem, sive fictus ille fuisset, sive verus, inedia et taedium ex otiandi et cubandi imposita necessitate ortum, depulerant.

CXIV.
(Ibid. p. 57. et p. 95 sqq.)

Ingenium, studium, exercitatio, longusque usus, quantum efficere queant, cum vellet aliquando demonstrare, Schlegelium, cuius in Caritatis suae memoria mentionem fecit, citabat ad testimonium. Hunc Gesnerus hospitio blande ac benigne acceptum vino primae notae honoraverat, quod non hilaritatis modo dulce seminarium esset, sed ebrietatis etiam hospiti. Quod tamen σύμπτωμα non insolenter plane in eo tum exstitit. Igitur saucius mero affectusque fatigatione itineris nummorum interpres, fulciens gravatum caput brachiis, obdormiverat ad mensam. Hic ita stertebat, ut, cum hora sua in lectum vocaret patrem familias, hospitem ad eodem beneficio utendum nemo posset excitare, ne vi quidem leniter adhibita. Gesnerus ergo eum per dolum aggreditur, sumit nummum antiquum, oblitteratum adeo, ut in illo Gesnerus et amici reliqui, quamvis acute cernentes, nihil agnoscerent Tum acclamat numismatum explanatori: Hic teneo nunmumm quem omnes dicunt inexplicabilem. An tu forte, mi affinis qualia ille sit, potes divinare? Ad haec ille dicta caput paullulum erigens et, vix allevatis aegreque diductis oculis, uno eorum coniectu, procul in manu Gesneri, nam ipse non mutaverat brachiorum positum, nummo vix bene viso, oscitans, somno torpidus, crapula et capitis errore lapsans, titubante lingua, Est, ait, nummus Antonini, Cum hoc dicto redit ad stertendum. Gesnerus serio credens, eum nummos somniantem haec dixisse, postero die denuo profert suum nummum. At Schlegelius, quae temulentus dixerat, eadem dicit crapula exhalata sibique redditus, nummum esse Antonini, repetens: Heri iam ex me audisti. Hic vero Gesnerus plane obstupuit. Allatis deinde signis iis, quae dubitare non sinerent vere a Schlegelio pronuntiatum esse, intellexit haud ambigue, se domi suae Sphinga habere, quae per somnum menteque obnubilata non minus, quam serena ac vigilans soluta daret aenigmata. —

Solebat inter alia id operam dare, ut hospites inter colloquendum sensim traduceret ad illam scientiam, cui potissimum essent dediti, ut hac ratione eius fierent doctores. Aut, si horae consumerentur sermone, paciscebatur sibi hoc, ut impertirent sibi de suis aliquid, peterent deinde a se, quae viderentur. Venit aliquando alumnus Neptuni, homo, qui omnibus maribus, mediterraneo autem diutissime esset iactatus. Quos misceret Gesnerus sermones cum nauta, cui Proteus suis cum pecudibus innotuisset quidem, rebusque maritimis qui esset exercitatissimus, Musas autem nunquam, ne e longinquo quidem salutasset? Commode occurrit, quod audiverat de linguae commercio peculiaris, quod illo in mari nautae inter se habent Vulgo cluit lingua Franca estque conflata ex linguis Arabica, Italica, Gallica, Hispanica, Anglicana, maxime autem Gallica et Itala. De hac igitur nascuntur sermones. Cumque affirmasset navita, esse illam naturae maxime convenientem, facilemque adeo, ut vel Arabes nullo negotio illam intelligant, plurima ab illo expiscatur vocabula, in his, interpretem esse Miparlitiparli quasi tu dicas, qui ad me, qui ad te loquitur. Ita describitur officium eius, quem nos vocamus einen Dolmetscher, Nosse haec et scitari humanum est et philologo dignum; sed eadem a curiositate traducere ad utilitatem, Gesnerianum est. —

Fuit autem bibliotheca Goettingensis Gesnero non doctrinae modo, sed prudentiae quoque schola. Ac ne longum sit, imo defungar exemplo. Aperiens illam quodam tempore viro venerabili, dum caedunt sermones, facit quod semper facere solebat: vultum et oculos diligenter observat, tanquam animam per fenestras suas perspecturus, illiusque hausturus imaginem. Quod dum facit, ora sentit hospitis eo suffundi rubore, qui proditor est iracundiae. Miratur hoc quid sit, et magis etiam intendit oculos. Tum alter ille aperte conqueri et accusare Gesnerum; dicere inter alia: satis et abunde miseriae esse, quod altero oculo captus esset casu acerbo: non cadere in eius humanitatem hanc infortunii exprobrationem. At Gesnerus satisfacere illi et affirmare liquido omnique ratione: se nisi ipse dixisset, hoc fuisse ignoraturrum. Et sic facile sarta gratia denuo coiit. Inde vero didicit et, quod didicerat, docuit, prudentiae esse et humanitatis adeo, avertere oculos a mutilatis aliorum membris et dissimulare ea, quasi non videas. Esse enim hoc infelicium tanquam proprium, ut se semper putent contemni.