Eclogae latinae/XIII. Samuel Fridericus Nathanaël Morus.

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Samuel Fridericus Nathanaël Morus 1736—1792.
______
CXV.
De vita et studiis Ioannis Iacobi Reiskii.

(Sam. Frid. Nath. Mori de vita I. I. Reiskii libellus edit. Lips. 1777. 8. Friedemann. Vit. hominum eruditiss. ab eloquentiss.

viris script. vol. II. p. 1. Brunsv. 1825.)

Omnis fere Reiskianae vitae summa fuit, non cedere malis, sed audentiorem contra ire. Quantacunque intelligi potest paupertatis foeditas, eam omnem Reiskius expertus est. Quidquid cruciatus habet ille morbus sedentariae vitae proprius, id diu noctuque animum et corpus eius laceravit, cum post vicesimum fere aetatis annum saepenumero omnis cogitandi acies hebetaretur, et post diurnas iactationes aut insomnes essent noctes, aut tumultuosis somniis anxiae; unde malum ad eam saevitiem processit, ut interdum se plane destitutum existimaret, ut nullum senectutis diem doloris sensu vacuum ageret, ut summa tristitia eum ad litteras, amicos, munera, res domesticas comitaretur, ut anxietas et metus adstantibus lacrimas extorquerent. Adde his iacturam parentum, incepta centies irrita, multa multorum odia aliosque per omnem vitam gravissimos casus. Poteritne maior hac calamitas fingi, aut litterarum studio tristius impedimentum obiici? Etiamsi vero tanta sunt haec mala, ut singula singulorum vitam satis reddere possint aerumnosam, tamen Reiskius, his omnibus unus obrutus, multarum litterarum scientiam perfecit, multos libros scripsit, multis hominibus inserviit, muneribus cum fide functus est, et, copiolis suis omnibus in librorum editiones impensis, novo plane modo erga viros doctos liberalis fuit. Huius ergo viri vitam propius nosse, et ipsius et litterarum caussa fas est.

Misenensis fuit, in oppidulo Zoerbigensi anno superioris saeculi sexto atque decimo, die quinto et vicesimo Decembris natus e Ioanne Balthasaro coriario et Ioanna Christiana Klossia; a quibus filius decennis, usus aliquamdiu privata Meisneri disciplina, in orphanotropheum Halense deductus est, ubi quinquennium exegit, interque alios praeceptorem nactus est Sigismundum Iacobum Baumgartenium, theologum Halensem longe celeberrimum et eruditissimum, cuius memoria tam grata fuit Reiskio, ut, si quid molesti habuisset illud tirocinii tempus, id omne suavitate nominis Baumgarteniani compensaretur. Saepius vero dolebat, se non ab omnibus illius scholae praeceptoribus eo ductum esse, quo debebat, hoc est, ad eas artes, quibus reliquarum disciplinarum commentatio continetur; cum plerumque in recentiorum quorundam epistolis Latinis detineretur, raro veterem Latinitatis genuinae scriptorem cognosceret, aut, si quem attigisset, non tam bona eius, quam verba externamque speciem intueri et admirari iuberetur. Nec fuerat ea philosophiae et matheseos scientia imbutus, quam illius aetatis intelligentia commode capit, carebatque multis, quae eum academiae maturum redderent.

Igitur anno tertio ac tricesimo Lipsiam profectus, cum certam litterarum viam neque ingressus esset antea, neque ingredi sciret, ab alio ad aliud delatus tandem in libris magistrorum Iudaicorum et litteris Arabicis haesit, incuriosus de reliquo, qua re eas et quo modo disceret; satis erat, eo sequi, quo nescio quis impetus animi fluctuantem abstulisset; quamquam senex confessus est, adolescentiam suam in hac quidem re stimulis gloriae ac famae potissimum concitatam esse. Unde etiam curtam supellectilem Arabicis et Rabbinicis libris coëmendis impendit, nec ullum aliud vitae sustentandae praesidium aut oblatum accepit, aut sponte quaesivit, modo sitim istam expleret, ac totus in adamatis litteris esset. Nec reprehendimus hunc ardorem, sine quo nihil egregium exsistere potest, miramur tamen, multos in aliquo genere excellentes viros ab initio fere sine duce, sine ordine, sine consilio et dilectu versatos esse et temporis viriumque magnam iacturam fecisse, donec redirent ad se, cognita digererent et studium ordine prudentiaque moderarentur; qui si statim perito monitore usi essent, incredibiles videntur facturi fuisse progressus seque ipsos superaturi. Sed quem semel acerrimum honoris et gloriae studium agitare coepit, ei, praesertim iuveni, vel umma festinatio tardior videtur.

Inter haec accepit a Wolfio, theologo Hamburgensi meritissimo, librum Arabicum Haririi, manu scriptum, quem cupidissime cognitum anno septimo et tricesimo Lipsiae edidit. Qua re studium illud tantopere confirmatum est, ut, cum magnam Arabicorum librorum multitudinem passim in bibliothecis, Leidensi nominatim, latere inaudiisset, occasionem iis utendi quovis modo quaerendam esse existimaret. Decrevit ergo, quamquam nemini apud exteros notus, et cum maxime multo gravioribus, quam antea, rei familiaris difficultatibus impeditus, Leidam petere, ut praeter codices Arabicos etiam viros doctissimos, qui Bataviam orientalium litterarum excellenti disciplina illustrabant, cognosceret, Tanta vis cupiditatis fuit, in eo praesertim ingenio, quod rem inchoatam deponere nesciebat. Ingressus est iter anno duodequadragesimo, in quo Raphelium vidit et Wolfium, de quo diximus, qui et omnino animum iuvenis confirmavit et laetiorem incepti spem ei obtulit. Dorvillio enim, apud quem amicitia plurimum valebat, ita tradidit Reiskium, ut commendationis fructus mox enasceretur; quamquam in ipso Reiskii ardore, quem omni modo testatum faciebat, haud exiguum fuit ad conciliandam Dorvillii voluntatem momen- tum. Promisit nempe Dorvillius sexcenorum florenorum stipendium, si Reiskius ipsi in conferendis ac describendis codicibus operam amicam addicere vellet. Quam quidem conditionem noster renuit, non quo fugeret huiusmodi negotia, aut lucrum tale sibi necessarium esse dubitaret, sed quoniam incredibilis Arabicorum codicum amor urgebat, ut Leidae mallet Arabica pauper discere, quam alibi, securus egestatis, in aliis litteris tempus et operam collocare. Leidae igitur, victis tandem obscuritatis difficultatibus, Schultensio patri innotuit, per eumque veniam codicibus bibliothecae publicae Arabicis utendi impetravit, in quibus legendis ac describendis quinquennium fere versatus est. Edito inter haec carmine Arabico (Tharaphae Moallakah), multo etiam magis se in gratiam Schultensii insinuavit, ab eoque iussus est catalogum codicum Arabicorum Leidensis bibliothecae conficere. Premebat vero Reiskium gravissima paupertatis moles. Nam labor catalogi conficiendi non fuerat magnopere fructuosus, et cetera, quibus adlevare onus egestatis solebat, partim operosiora quam pro magni lucri exspectatione fuerunt, partim non omnino prospere cesserunt. Cum enim errores typographorum correctoris nomine notaret, nominatim in Petronio Burmanniano et glossarii Hesychiani tomo priore, coeperat subinde in textu Petronii quaedam sponte mutare, iustoque longius emendandi studio progressus et gravem sibi contraxerat reprehensionem, et alios ad mandandum sibi tale munus cunctantiores reddiderat. Una occupatio laetior fuit, cum Graecarum litterarum studiosos, in his Schultensium filium, privatim erudivit.

In omnibus tamen his vicissitudinibus Dorvilliana amicitia non modo integra mansit, sed artius adeo copulata est, perpetuaque studiorum societate ad suavissimam familiaritatem progressa. Scilicet Reiskius, in villam Dorvillianam Leida vocatus, saepius mensem unum et alterum cum amico vixit, codices in eius usum contulit, Charitonis codicem Florentinum descripsit, ipsumque opus, quamquam paullo breviore temporis spatio, Latinum fecit et alia a Dorvillio sibi demandata curavit, atque interdum haud parvam eius liberalitatem expertus est. Huius amicitiae insigne monumentum exstat in praefatione Anthologiae Graecae a Reiskio editae. Nemo enim videtur maiore erga aliquem veneratione uti posse, quam illo in loco erga Dorvillium Reiskius; adeo se ei postponit, adeo observanter veniam rogat, quod edenda Anthologia succedere in locum praestantissimi Dorvillii sustinuerit. Sed cum ab imo amico omnia vitae fortunarumque praesidia neque peti possent neque exspectari, et Reiskius tamen, omnibus copiis destitutus, multis indigeret, praesertim qui ceteris, quondam amicis, nunc uteretur paullo alienioribus, munusque conrectoris Campensis oblatum sibi declinasset, et monitus est ab amicis et ipse decrevit in patriam reverti. —


CXVI.
(Ibid. p. 16 sqq.)

Dicendum videtur, priusquam reliqua persequamur, quos fructus aut ipsi Reiskio, aut litteris tulerit illa linguae Arabicae scientia, tredecim annorum continuo studio parta, codicibus omnis generis veluti nutrita, auctoritate et exemplo summorum virorum gubernata et omnis vitae tenore exculta. Ac cetera quidem praemia, quae ipse tulit, fuere pauca, nec ullum illustre, praeter munus professoris linguae Arabicae in academia Lipsiensi; sed ipse tanto plus aliis profuit, honestissimamque recte factorum mercedem meruit. Si enim non spernendum est ab omnibus in aliquo genere excellentem haberi, non quia fama sic ferat, sed intelligentissimi viri ita esse et sibi et aliis persuadeant, quis tandem neget, Reiskium hac existimatione felicem fuisse, quem plerique in Arabicis consulerent et audirent, cuius cognoscendi caussa exteri Lipsiam ventitarent, cuius essent per omnem Germaniam discipuli multi, qui, quae a ceteris essent desperata, explicaret commode, qui, quod indolem linguae e divitiis codicum, grammaticorum ac scriptorum omnis generis hausisset, non e lexicis paucisque librorum nonnullorum fragmentis prae ceteris audiendus videretur, qui plures codices Arabicos sua manu descripsisset, quam aliis legere contigisset, qui ornatam quoque Arabum scripturam, quam quidem calligraphiam apud illos in parte doctrinae et lectu difficillimam esse constat, expedite legere atque extricare posset. Cum enim Niebuhrius Danus, ex Arabico itinere redux, Reiskium salutasset, tanta viri admiratione captus est, ut in Descriptione Arabiae, quae anno superioris saeculi secundo et quadragesimo Hafniae prodiit, profiteretur, neminem se vidisse, cuius in hoc genere scientia Reiskianam aequaret, cum ea adeo, quae in Arabia nemo sibi detegere potuisset, Lipsiae patefecisset Reiskius. Vidimus ipsi Reiskium periculi faciendi caussa illas Niebuhrianas tabulas ex tempore explicantem, non celeriter modo, sed et docte, cum vel de lingua, vel de formis litterarum et compendiis, vel de ritibus Arabiae, de antiquitate et historia uberius dissereret, quam in magna diligentia commentarii, labore multo consignati, exspectari potuisset. Tantum erat orationis flumen, tanta rerum copia. Et in hac Scientia, in hac laude tamen Arabicis litteris parvum statuere solebat pretium. Nemo fere eius disciplinam expetiit, quin ab eo graviter deterreretur, non quidem augendis difficultatibus, quarum cogitatio neminem debet a discendi si)e conatuque depellere, sed quod homines putaret plus adiumenti inde sperare, quam ipsa res pateretur; nam nisi quis historiam Arabiae spectaret, cetera libris Arabicis tradita non tanti videri, ut iis multum temporis consecraretur. Sed fortasse huius animi alienioris caussae fuerunt in taedio repetendi centies eadem illa elementa, quae ingenio acriori diu placere nequeunt, aut in casibus adversis, inter quos ipse ad illud peritiae fastigium adscenderat; quorum quanta sit vis ad minuendam rerum iucundissimarum oblectationem, quis ignorat? praesertim si cui paullo mollius sit ac humanius pectus, quod alios, simili studio deditos, in similis miseriae societatem venturos esse frustra quidem, sed amanter veretur. Nihilo minus, quem nactus fuerat discipulum, hunc tanta cum fide et comitate adiuvit, quasi ipse eum advocasset, eiusque constantiam blanditiis demerendam putaret. Neque enim tempus modo, matutinum pariter ac vespertinum, et horam, quam ceteri fere oblectationi et honestae quieti tribuunt, discipulorum arbitrio indulsit, sed praeterea facillimos habuit aditus, sermonesque, quandocunque vellent, cum iis conseruit, longe amicissimos illos et utilissimos. Atque his discipulis suis omnem apparatum librorum Arabicorum manuscriptorum, ex Batavia allatorum, liberalissime concessit, eos tractare docuit, describi permisit, etiam typis imprimi, sine ulla invidiae significatione aut lucri cupiditate, notis item additis suam sententiam discipulorum interpretationibus adiunxit. —

CXVII.
(Ibid. p. 22 sq.)

Sed veniamus ad reliquum vitae decursum. Dum ergo Reiskius Batavos relinquit, Zwollae salutat Abreschium, virum doctissimum, cuius in se excipiendo ornandoque humanitatem singularem saepe praedicavit. In Germania adiit viros earum urbium, quas transibat, celeberrimos, multosque eorum deinde amicos habuit et constantia et integritate probatos, Reimarum imprimis Hamburgensem, cui notas ad Cassium Dionem, Reimarianae editioni insertas, exhibuit, quas ipse tamen in volumine Animadversionum ad scriptores Graecos severe castigavit. Tandem Lipsiae substitit, unde fuerat ad Batavos egressus; in qua quidem urbe se reperturum sperabat, quo modo in litteris doctorumque virorum consuetudine acquiesceret, nec vitae praesidia, quibus ipsa illa Lipsia tot alios instruxisset, sibi uni defutura. Sed altera haec spes eum diu frustrata est. Nam medicinae faciendae consilium abiecerat, cum ipse sibi diffideret, nec medicum haberet exercitatum, cuius consiliis et commendatione adiuvaretur. Itaque ut vitam quomodocunque toleraret, molestissimos labores subire coactus est, indices maiorum operum conficere, mendas typographicas emendare, Francogallicos libros ad arbitrium bibliopolarum facere Germanicos. Sed incredibile est, quas interea molestias pertulerit, famem, vigilias, frigus, quae item sibi negaverit, neglectis propemodum omnibus, in quibus spes tuendae vitae atque sanitatis posita est. Itaque per hos annos exiguas roboris reliquias ita exhausit, ut nunquam ad iustam valetudinem rediret. Nihilo minus, ut erat litterarum amantissimus, eodem tempore non modo volumina Animadversionum ad scriptores Graecos inchoavit et Anthologiam Graecam edidit, sed e libris etiam recens editis summam excerpsit inserendam Actis eruditorum, bibliothecae Britannicae aliisque huiusmodi libris, multis item accessionibus Miscellanea Lipsiensia auxit. Duo tamen commoda calamitatem illius temporis minuerunt: alterum, munus professoris Arabicae linguae in academia Lipsiensi cuù annuo salario, alterum, Ernestii humanitas, quae integro biennio Reiskium consuetudine et convictu quotidiano ita exhilaravit, ut anxia de vitae necessitatibus sollicitudo evanesceret. Sic transactis pluribus annis, a senatu Lipsiensi muneri rectoris scholae Nicolaitanae anno duodesexagesimo praefectus est, habuitque ad finem vitae, unde commodius viveret. In eo munere hoc egit, ut discipulos ad facultatem intelligendi scribendique proveheret, nec diutius in eodem loco detineret, sed, multis omissis, quae vel ad minutias referebat, vel perfectioni reservanda iudicabat, ad familiaritatem cum scriptoribus ipsis adduceret, omninoque fide et assiduitate satisfecit officio. Quidquid autem temporis reliqui fuit, id impendit legendo ac scribendo. Nam continuavit Animadversiones ad scriptores Graecos, edidit Theocritum, vertit in vernaculum sermonem Thucydideas contiones et Demosthenem, instituitque inde ab anno sexto et sexagesimo editionem oratorum Graecorum.

___________________