Jump to content

Edictum (Otto III)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Edictum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Edictum (Otto III), J. P. Migne cc_id: cps_2.OttIii.Edictu4, cc_idno: 9726 c

138.0853C| Incipit kapitulum domni Ottonis tercii imperatoris piissimi Augusti.

Cotidie contra leges agitur, cotidie mali male facere non verentur. Ideo hac lege omne per aevum, divinitate propicia, valitura edicimus, ut toto anni tempore liceat judicibus causas agere, lites dirimere, tumultus quaestionum terminare et diffinire, ut qui cotidie leges offendunt, cotidie legis sententia feriantur. Nec enim tempore messium vel vindemiarum legis edictum debent effugere, qui nullo tempore peccare desierunt. Bene enim facere, verum dicere, justiciam amare, rectum judicare, omni tempore licet, semperque licebit, quia a 138.0854C| bonis numquam, a malis autem operibus semper requiescendum esse catholice didicimus et jugiter conservandum, Deo auctore et imperiali majestate, decrevimus. David autem rex et propheta dicit: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore. In natale vero Domini, in epiphania, in pascha, in ascensione Domini, in pentecosten, in diebus dominicis et in festis praecipuis et in constitutis jejuniorum diebus judiciarios motus exequi, publicas quaestiones appeti, ut cum omni vigilantia solennitates christianorum celebrentur, penitus prohibemus.