Jump to content

Edictum (Recaredus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Edictum
saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

RecVis.Edictu 72 Reccaredus Visigothorum Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Edictum

Gloriosissimus et piissimus dominus noster Reccaredus rex.

Universorum sub regni nostri potestate consistentium amatores nos suos divina faciens veritas, nostris principaliter sensibus inspiravit, ut causa instaurandae fidei ac disciplinae ecclesiasticae, episcopos omnes Hispaniae nostro praesentandos culmini juberemus. Praecedenti autem diligenti et canta deliberatione, sive quae ad fidem conveniunt [pro fide vera faciunt], seu quae ad morum correctionem respiciunt; cum enim sensus maturitate et intelligentiae gravitate constant esse digesta, nostra proinde auctoritas id omnibus hominibus ad regnum nostrum pertinentibus jubet, ut si qua definita sunt in hoc sancto concilio, habito in urbe Toletana, anno regni nostri feliciter quarto, nulli contemnere liceat, nullus praeterire praesumat; capitula enim quae nostris sensibus placita et disciplinae congrua a praesenti conscripta sunt synodo, in omni auctoritate, sive clericorum, sive laicorum, sive quorumcunque omnium observentur et maneant. Id est, primum, de observatione priorum canonum; alterum, de symbolo proferendo a populis in ecclesia (Vid. Mansi Con. t. IX, col. 993).

Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim, breviterque perstrinximus (sicut plenius in canone continentur) manere perenni stabilitate sancimus. Si quis vero clericus, aut laicus harum sanctionum obediens esse noluerit [obediens observator esse noluerit, superba fronte majorum statutis repugnans]; si episcopus, presbyter, diaconus, aut clericus fuerit, ab omni concilio excommunicationi subjaceat; si vero laicus fuerit, et honestioris loci persona est, medietatem facultatum suarum amittat, fisci juribus profuturam; si vero inferioris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exsilio deputetur. Sequuntur subscriptiones.