Migne Patrologia Latina Tomus 80
ClIiFr.EdDeSyP 80 Clotarius II Francorum Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Edictum de synodo Parisiensi
Felicitatem regni nostri in hoc magis magisque, divino intercedente suffragio, succrescere non dubium est, si quae in regno nostro, Deo propitio, bene acta, statuta, atque decreta sunt, inviolabiliter nostro studuerimus tempore custodire; et quae contra rationis ordinem acta vel ordinata sunt, ne inantea, quod avertat divinitas, contingant, disposuerimus, Christo praesule, per hujus edicti nostri tenorem, generaliter emendare. Ideoque definitionis nostrae est ut canonum statuta in omnibus conserventur, et quod per tempora ex hoc praetermissum est, vel dehinc, perpetualiter observetur. I. Ita ut, episcopo decedente, in loco ipsius, qui a metropolitano ordinari debet cum provincialibus, a clero et populo eligatur; et si persona condigna fuerit, per ordinationem principis ordinetur; vel certe si de palatio eligitur, per meritum personae et doctrinae ordinetur.
II. Ut nullus episcoporum, se vivente, eligat successorem; sed tunc alius ei substituatur, cum taliter afficeretur ut Ecclesiam suam nec clerum regere possit. Itemque ut nullus, vivente episcopo, adoptare locum ejus praesumat. Quod si petierit, ei minime tribuatur. III. Si quis clericus, quolibet honore munitus, contempto episcopo suo, vel praetermisso, ad principem aut ad potentiores quasque personas ambulare vel sibi patrocinium elegerit expetendum, non recipiatur, praeter si pro venia videtur expetere. Et si pro qualibet causa principem expetierit, et cum ipsius principis epistola ad episcopum suum fuerit reversus, excusatus recipiatur. Is qui ipsum, post admonitionem pontificis sui, retinere praesumpserit, sancta communione privetur. IV. Ut nullus judicum de quolibet ordine clericos de civilibus causis, praeter criminalia negotia, per se distringere aut damnare praesumat, nisi convincitur manifestus, excepto presbytero aut diacono. Qui vero convicti fuerint de crimine capitali, juxta canones distringantur, et cum pontificibus examinentur. V. Quod si causa inter personam publicam et homines ecclesiae steterit, pariter ab utraque parte praepositi ecclesiarum et judex publicus in audientia publica positi ea debeant judicare. VI. Cuicunque defuncto, si intestatus decesserit, propinqui absque contrarietate judicum in ejus facultate juxta legem succedant. VII. Libertos cujuscunque ingenuorum a sacerdotibus, juxta textus chartarum, ingenuitatis suae defensandos, nec absque praesentia episcopi aut praepositi Ecclesiae esse judicandos, vel ad publicum revocandos . VIII. Ut ubicunque census novus impie additus est, et a populo reclamatur, justa inquisitione misericorditer emendetur. IX. De teloneo, ut per ea loca debeat exigi, vel de speciebus ipsis de quibus praecedentium principum tempore, id est, usque ad transitum bonae memoriae domnorum parentum nostrorum Gunthramni, Chilperici, Sigeberti regum, est exactum. X. Judaei super Christianos actiones publicas agere non debeant. Quare qui se quaestuoso ordini sociare praesumpserit, severissimam legem ex canonica incurrat sententia. XI. Ut pax et disciplina in regno nostro sit, Christo propitiante, perpetua, rebellio vel insolentia malorum hominum severissime reprimatur. XII. Ut nullus judex de aliis provinciis aut regionibus in alia loca ordinetur; ut si aliquid mali de quibuslibet conditionibus perpetraverit, de suis propriis rebus exinde quod male abstulerit, juxta legis ordinem debeat restituere. XIII. Praeceptiones nostrae per omnia impleantur ( finis capitis deperdita. ) XIV. ( Textus deperditus. ) XV. ( Textus deperditus. ) XVI. Quidquid parentes nostri anteriores principes, vel nos, per justitiam visi sumus concessisse et confirmasse, in omnibus debeat confirmari. XVII. Et quae unus de fidelibus ac leodibus, suam fidem servando domino legitimo, interregno faciente, visus est perdidisse, generaliter absque aliquo incommodo de rebus sibi juste debitis praecepimus revestiri. XVIII. Puellas et viduas religiosas, aut sanctimoniales, quae se Deo voverunt, tam quae in propriis domibus resident, quam quae in monasteriis positae sunt, nullus nec per praeceptum nostrum competat, nec trahere, nec sibi in conjugio sociare penitus praesumat. Et si quis exinde praeceptum elicuerit, nullum sortiatur effectum. Et si quicunque aut per virtutem aut per quemlibet ordinem ipsas detrahere aut sibi in conjugium praesumpserit sociare, capitali sententia feriatur. Et si in ecclesia conjugium fecerint, et illa rapta aut rapienda in hoc consentire videbitur, sequestrati ab invicem in exsilio deportentur, et facultates eorum propinquis haeredibus socientur. XIX. Episcopi vero vel potentes, qui in aliis possident regionibus, judices vel missos discussores de aliis provinciis non instituant, nisi de loco, qui justitiam percipiant et aliis reddant. XX. Agentes igitur episcoporum aut potentum per potestatem nullius rei collecta solatia nec auferant, nec cujuscunque contemptum per se facere non praesumant. XXI. Porcarii fiscales in silvas ecclesiarum aut privatorum absque voluntate possessoris in silvas eorum ingredi non praesumant. XXII. Neque ingenuus, neque servus qui cum furto non deprehenditur, a judicibus, aut ad quemcunque interfici non debeat inauditus. XXIII. Et quando quidem pastio non fuerit, unde porci non debeant saginari, cellarinsis in publico non exigatur. XXIV. Quicunque vero hanc deliberationem, quam cum pontificibus, vel tam magnis viris optimatibus aut fidelibus nostris in synodali concilio instituimus, temerare praesumpserit, in ipsum capitali sententia judicetur, qualiter alii non debeant similia perpetrare. Quam auctoritatem vel edictum perpetuis temporibus valiturum manus nostrae subscriptionibus decrevimus roborandum.--Hamingus.--Chlotacharius, in Christi nomine rex, hanc definitionem subscripsi.
Data sub die XV Kalendas Novembris, anno 31 regni nostri Parisius.