Jump to content

Edita typis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Edita typis
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 69

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR DE RETRACTATA GERMANICA BIBLIORUM

VERSIONE ALLIOLIANA EAQUE IN VULGUS SPARGENDA*

DILECTO FILIO

AUGUSTINO ARNDT SACERDOTI E SOC. IESU


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Edita typis Friderici Pustet, reddita sunt Nobis volumina, quae Francisci Allioli, canonici Augustani, germanicam Bibliorum versionem a te cum adiectis commentariis retractatam continent: opportunum sane opus, quodque doctrinam, iudicium pietatemque tuam non vulgarem testetur. Novimus enim te apud prudentes in sacris litteris viros laudari, quod Alliolianam lucubrationem ita reconcinnaris, ut nihil iam in ea desideretur, quod aut hodierna horum studiorum ratio exigat, aut ad fructuosam divinarum sententiarum intelligentiam faciat. Hoc autem labore tuo pergratum Nobis accidit praeclaras christiano populo quaeri utilitates, spargendis in vulgus, ut intelligimus, tenui pretio libellis, qui Novum Testamentum Veterisve partes exhibeant. Vehementer cupimus huiusmodi urgeri industriae genus, quo animarum non minus incolumitati quam emolumento consulitur in re gravissima: quippe prohibetur ne in lectione Scripturarum, quales ab heterodoxis diffundi solent, imperiti homines perniciem pro salute inveniant. Tu vero, dilecte fili, gratae voluntatis Nostrae significatione fruere; ex eaque porro sume animum, ut in sacris doctrinis bonos facultatis tuae fructus efferre, Deo iuvante, pergas. Interea caelestium munerum auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam tibi Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VI Maii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 69-70.