Jump to content

Editae Saepe

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Editae Saepe
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S. 1910 pp. 357-380

LITTERAE ENCYCLICAE

EDITAE SAEPE

VENERABILIBUS FRATRIBUS

PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS,
EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM

CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:

PIUS PP. X

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM


Editae saepe Dei ore sententiae et sacris expressae litteris in hunc fere modum, iusti memoriam fore cum laudibus sempiternam eundemque loqui etiam defunctum [1], diuturna Ecclesiae opera et voce maxime comprobantur. Haec namque sanctitatis parens et altrix, iuvenili robore vigens ac Numinis afflatu semper acta propter inhabitantem spiritum eius in nobis [2], quemadmodum iustorum sobolem nobilissimam ipsa una gignit, enutrit, ulnisque complectitur suis, ita materni amoris instinctu de ipsorum retinenda memoria atque honore instaurando se praebet apprime sollicitam. Ex ea recordatione superna quadam suavitate perfunditur et a mortalis huius peregrinationis miseriis contuendis abducitur, quod beatos illos caelicolas gaudium suum et coronam esse iam cernat; quod in ipsis eminentem agnoscat Sponsi caelestis imaginem; quod novo testimonio suis filiis antiqua dicta confirmet: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti [3]. Horum autem praeclara facinora, non modo sunt ad commemorandum iucunda, sed etiam ad imitandum illustria, et magnus virtutis excitator est concentus ille sanctorum Paullinae resonans voci: imitatores mei estote sicut et ego Christi [4].

Ob haec, Venerabiles Fratres, Nos, qui vixdum suscepto pontificatu maximo, propositum significavimus enitendi constanter ut « omnia instaurarentur in Christo »; datis primum encyclicis litteris [5] impense curavimus ut Nobiscum omnes intuerentur in apostolum et pontificem confessionis nostrae, ... in auctorem fidei et consummatorem Iesum [6]. At quoniam ea fere est infirmitas nostra, ut tanti exemplaris amplitudine facile deterreamur, providentis Dei numine, aliud a nobis est exemplar propositum, quod quum Christo sit proximum, quantum humanae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate nostra, Beatissima Virgo Augusta Dei Mater [7]. Varias denique nancti occasiones recolendae memoriae sanctorum caelitum, communi admirationi obiecimus fideles hosce servos ac dispensatores in domo Domini, et, prout suus cuique locus est, Eius amicos ac domesticos, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones [8], ut illorum exemplis adducti, iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia qui est caput Christus [9].

Altissimum hoc divinae Providentiae consilium in tribus maxime viris perfectum fuisse docuimus, quos magnos pastores eosdemque doctores diversa quidem aetas tulit, sed aeque propemodum Ecclesiae calamitosa. Hi sunt Gregorius Magnus, Ioannes Chrysostomus et Augustanus Anselmus, quorum saecularia solemnia celebrari contigit per hos annos. Binis praeterea Encyclicis Litteris datis IV Idus Martias anno MCMIV et IX Calend. Maias MCMIX, doctrinae capita et christianae vitae praecepta, quotquot opportuna cadere in haec tempora visa sunt, e sanctorum exemplis monitisque decerpta, fusius evolvimus.

At quoniam persuasum Nobis est, ad impellendos homines, illustria Christi militum exempla longe magis valitura quam verba exquisitasque, disceptationes [10]; oblata feliciter opportunitate libentes utimur saluberrima instituta ab alio pastore sanctissimo accepta commendandi, quem huic aetati propiorem iisdemque paene iactatum fructibus Deus excitavit, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, Mediolanensium Antistitem, ante annos CCC a sa. me. Paulo V in sanctorum album relatum, Carolum Borromeum. Nec id minus ad rem; siquidem,, ut memorati Decessoris Nostri verba usurpemus: « Dominus, qui facit mirabilia magna solus, magnificavit novissime facere nobiscum, ac miro dispensationis suae opere statuit super Apostolicae petrae arcem grande luminare, eligens sibi e gremio sacrosanctae Romanae Ecclesiae Carolum, sacerdotem fidelem, servum bonum, formam gregis, formam Pastorum. Qui videlicet multiplici fulgore sanctorum operum universam decorando Ecclesiam, sacerdotibus et populo praeluceret quasi Abel in innocentia, quasi Enoch in munditia, quasi Iacob in laborum tolerantia, quasi Moyses in mansuetudine, quasi Elias in ardenti zelo, quique imitandum exhiberet inter affluentes delicias Hieronymi corporis castigationem, Martini in sublimioribus gradibus humilitatem, Gregorii pastoralem sollicitudinem, libertatem Ambrosii, Paulini caritatem, ac demum videndum ac perspiciendum ostenderet oculis nostris, manibus nostris contrectandum hominem, mundo maxime blandiente, crucifixum mundo, viventem spiritu, terrena calcantem, caelestia iugiter lum substitutum, ita etiam mente et opere vitam angelorum in terris aemulantem » [11].

Haec Decessor ille Noster exactis quinque lustris ab obitu Caroli. Nunc vero, expleto anno tercentesimo ab impertitis eidem sacris honoribus, « merito repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione in insigni die solemnitatis « nostrae,... in qua... Carolo S. R. E., cui, auctore Domino, praesidemus, Presbytero Cardinali sacris decernendis honoribus, unicae Sponsae suae nova imponeretur corona, ornata omni lapide pretioso ». Communis autem cum Decessore Nostro fiducia Nobis est, ex contemplatione gloriae sancti Viri, multoque magis ex eiusdem documentis et exemplis, debilitari posse impiorum proterviam et confundi omnes qui « gloriantur in simulacris errorum » [12]. Itaque renovati Carolo honores, qui gregis ac pastorum huius aetatis exstitit forma, sacraeque disciplinae in melius corrigendae impiger fuit propugnator et auctor adversus novos homines, quibus, non fidei morumque restitutio proposita erat, sed potius deformatio atque restinctio, quum solario ac documento erunt catholicis universis, tum iisdem stimulos addent, ut in opus, cui tam impense studemus, instaurationis rerum omnium in Christo, strenue conspirent.

Exploratum profecto vobis est, Venerabiles Fratres, perpetuo exagitatam Ecclesiam deseri a Deo nunquam omni consolatione destitutam. Eam namque Christus dilexit... et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret et exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata [13]. Quin etiam, quo effusior licentia, quo acrior hostilis impetus, quo erroris insidiae callidiores afferre illi supremum videntur exitium, usque adeo, ut filios non paucos de gremio eius avulsos in vitiorum et impietatis gurgitem transversos agant, eo praesentiorem experitur tutelam Numinis. Efficit enim Deus ut error ipse, velint nolint improbi, in triumphum cedat veritatis, cui custodiendae Ecclesia advigilat; corruptio in incrementum sanctitatis, cuius altrix ipsa est atque magistra; vexatio in mirabiliorem salutem ex inimicis nostris. Ita fit ut, quo tempore Ecclesia profanis oculis videtur saevioribus iactata fructibus ac paene demersa, tunc nempe pulchrior, validior, purior emergat, maximarum emicans fulgore virtutum.

Sic Dei summa benignitas novis argumentis confirmat, Ecclesiam opus esse divinum; sive quod in causa suscipiendi doloris maxima, ob irrepentes in ipsa eius membra errores et noxas, ei det superandum discrimen; sive quod ratum efficiat Christi verbum: Portae inferi non praevalebunt adversus eam [14]; sive quod eventibus illud comprobet: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [15]; sive denique quod arcanae virtutis testimonium perhibeat, qua promissus a Christo, maturo huius in caelum reditu, alius Paraclitus in ipsam iugiter effunditur, ipsam tuetur et in omni tribulatione solatur; spiritus, qui cum ipsa maneat in aeternum; spiritus veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum, quia apud vos manebit et apud vos erit [16]. Hoc ex fonte vita et robur Ecclesiae derivatur; hinc quod eadem, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum habet, manifestis notis instructa et « tamquam signum levatum in nationes », a quavis alia societate secernitur [17].

Nec sane absque divinae potentiae prodigio fieri potest ut, diffluente licentia et passim deficientibus membris, Ecclesia, quatenus est corpus Christi mysticum, a doctrinae, legum finisque sui sanctitate nunquam desciscat; ex iisdem rerum causis pares consecutiones et utilitates derivet; ex complurium filiorum fide ac iustitia fructus capiat salutis uberrimos. Nec minus perspicuum haustae a Deo vitae habet indicium, quod in tam foeda pravarum opinionum colluvie, in tanto perduellium numero, in errorum facie adeo multiplici, constans et immutabilis perseveret, columna et firmamentum veritatis, in unius professione doctrinae, in eadem communione sacramentorum, in divina sui constitutione, in regimine, in disciplina morum.

Idque eo pius habet admirationis, quod ipsa, non solum resistit malo, sed etiam vincit in bono malum, nec bene precari desinit amicis atque inimicis, de eo tota laborans idque assequi cupiens, ut et communitas hominum et seorsim singuli christianis institutis renoventur. Est enim hoc proprium eius munus in terris, cuius beneficia vel ipsi eius inimici sentiunt.

Mirabilis hic Dei providentia influxus in instaurationis opus ab Ecclesia provectum luculenter apparet ea maxime aetate, quae ad bonorum solacium dedit Carolum Borromeum. In eo dominatu cupiditatum, omni fere perturbata et offusa cognitione veritatis, perpetua erat cum erroribus dimicatio, hominumque societas in pessima quaeque mens, gravem videbatur sibi conflare perniciem. Inter haec superbi ac rebelles homines consurgebant, inimici Crucis Christi... qui terrena sapiunt... quorum Deus venter est [18]. Hi non moribus corrigendis, sed negandis Fidei capitibus animum intendentes, omnia miscebant, latiorem sibi aliisque muniebant licentiae viam, aut certe auctoritatem Ecclesiae ductumque defugientes, pro lubitu corruptissimi cuiusque principis populive, quasi imposito iugo, doctrinam eius, constitutionem, disciplinam in excidium petebant. Deinde, iniquorum imitati morem, ad quos pertinet comminatio: Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum [19], rebellium tumultum et illam fidei morumque cladem appellarunt instaurationem, sese autem disciplinae veteris restitutores. Re tamen vera corruptores exstiterunt, quod, extenuatis Europae per contentiones et bella viribus, defectiones horum temporum et secessiones maturarunt, quibus uno velut impetu facto, triplex illud, antea disiunctum, dimicationis instauratum est genus, a quo invicta et sospes Ecclesia semper evaserat; hoc est, primae aetatis cruenta certamina; domesticam subinde pestem errorum; denique, per speciem sacrae libertatis vindicandae, eam vitiorum luem ac disciplinae eversionem, ad quam fortasse nec aetas media processerat.

Decipientium hominum turbae Deus opposuit veri nominis instauratores, eosque sanctissimos, qui aut cursum illum praecipitem retardarent ardoremque restinguerent, aut illata inde damna sarcirent. Quorum labor assiduus et multiplex in restituenda disciplina eo maiori solacio Ecclesiae fuit, quo graviori haec premebatur angustia, comprobavitque sententiam: Fidelis Deus, qui... faciet etiam cum tentatione proventum [20]. Iis in adiunctis laetitiam Ecclesiae cumulavit oblata divinitus Caroli Borromei singularis navitas vitaeque sanctitas.

Fuit autem in eius ministerio, Deo sic disponente, propria quaedam vis et efficientia, non solum ad infringendam audaciam factiosorum, sed etiam ad erudiendos Ecclesiae filios atque excitandos. Illorum namque et insanos cohibebat ausus, et inanes criminationes diluebat, eloquentia usus omnium potentissima, suae vitae et actionis exemplo; horum vero spem erigebat, alebat ardorem. Atque illud in ipso fuit plane mirabile, quod veri restauratoris dotes, quas in aliis disiunctas cernimus atque distinctas, ab iuvenili aetate in se omnes recepit in unum collectas, virtutem, consilium, doctrinam, auctoritatem, potentiam, alacritatem, effecitque ut in commissam sibi catholicae veritatis defensionem contra grassantes errores, quod idem erat Ecclesiae universae propositum, singulae conspirarent, intermortuam in multis ac paene restinctam excitans fidem, providis eam legibus institutisque communiens, collapsam disciplinam restituens, cleri populique mores ad christianae vitae rationem strenue revocans. Sic, dum partes instauratoris tuetur omnes, haud minus mature servi boni et fidelis fungitur muniis, ac deinde sacerdotis magni, qui in diebus suis placuit Deo et iuventus est iustus; plane dignus in quem cuiusvis generis homines tum e clero tum e populo, divites aeque ac inopes, tamquam in exemplar intueantur; cuius excellentiae summa in episcopi atque antistitis laude continetur, qua, Petri Apostoli dictis obtemperans, factus est forma gregis ex animo [21]. Nec minus movet admirationem quod Carolus, nondum exacto anno aetatis suae vicesimo, summos honores consecutus, magnis ac perarduis Ecclesiae negotiis tractandis adhibitus, ad perfectam cumulatamque virtutem, per contemplationem rerum divinarum, qua in sacro secessu animum renovaverat, in dies magis contender et, elucer et que spectaculum... mundo et angelis et hominibus.

Tum vere Dominus coepit, ut memorati Decessoris Pauli V verbis utamur, mirabilia sua in Carolo pandere; sapientiam, iustitiam, divini honoris et catholici provehendi nominis studium flagrantissimum, in primisque curam instaurandae Fidei Ecclesiaeque universae, quod opus in augusto illo Tridentino Consilio agitabatur. Cuius habiti laus ab eodem pontifice ab omnique posteritate sic tribuitur Carolo, quasi viro, qui, non ante illius exsequutor exstiterit fidelissimus, quam propugnator acerrimus. Nec enim sine multis eius vigiliis, angustiis, laboribus omne genus, res est ad exitum perducta.

Haec tamen omnia nihil erant aliud nisi praeparatio quaedam vitaeque tirocinium, quo et pietate animus et mens doctrina et labore corpus exercerentur, ita ut modestus iuvenis ac de se demisse sentiens instar esset argillae in manibus Domini eiusque in terris Vicarii. Hanc scilicet rationem ineundae viae novarum rerum fautores illi contemnebant eadem stultitia qua nostri, minime secum reputantes, mirabilia Dei ex umbra et silentio parentis animi pieque precantis in apricum proferri, in eaque exercitatione germen futuri adscensus, haud secus ac in semente spem colligendae messis, includi.

Nihilominus, quod paullo superius attigimus, auspicata tam faustis initiis vitae sanctitas et actio tum se maxime explicuit effuditque fructus uberrimos, quum, « urbano splendore et amplitudine relictis, bonus operarius in messem quam susceperat (Mediolanum), discedit, ubi partes suas in dies magis implendo, agrum illum, malitia temporum, vepribus turpiter deformem ac silvescentem, in eum restituit nitorem, ut Ecclesiam Mediolanensem, praeclarum exemplum redderet ecclesiasticae disciplinae » [22]. Tam multa tamque praeclara is est consequutus conformando instaurationis opus ad normas, a Concilio Tridentino paullo ante propositas.

Enimvero Ecclesia, probe intelligens, quam sint sensus et cogitatio humani cordis in malum prona [23], cum vitiis et erroribus dimicare nunquam destitit, ut destruatur corpus peccati et ultra non serviamus peccato [24]. Qua in contentione, quemadmodum ipsa sibi magistra est et impellitur gratia, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum; ita cogitandi agendique normam sumit a Doctore gentium, aiente: Renovamini spiritu mentis vestrae [25]. - Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta [26].

Quam quidem se metam contigisse Ecclesiae filius atque instaurator non rictus, existimat nunquam; ad eam tantummodo niti profitetur cum eodem apostolo; quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu [27].

Inde consequitur ut et nos cum Christo in Ecclesia coniuncti crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex qua totum corpus... augmentum facit in aedificationem sui in charitate [28], et Ecclesia Mater in dies magis efficiat ratum sacramentum divinae voluntatis, hoc est, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo [29].

Ad haec animum non intenderunt auctores illi redintegrandae suo marte fidei ac disciplinae, quorum conatibus restitit Borromeus; nec ea nostri melius vident, quibuscum strenue nobis, Venerabiles Fratres, est dimicandum. Nam et hi Ecclesiae doctrinam, leges, instituta subvertunt, habentes in lingua promptum cultioris humanitatis studium, non quod eo de negotio valde laborant, sed quo titulis ad ostentationem paratis pravitatem consiliorum queant facilius obtegere.

Quid autem re agant, quid moliantur, quod iter affectent, neminem vestrum fugit, eorumque consilia denuntiata per Nos fuerunt atque damnata. Proposita namque ipsis est communis omnium ab Ecclesiae fide ac disciplina secessio, eo vetere illa deterior quae Caroli aetatem in discrimen adduxit, quo callidius in ipsis fere Ecclesiae venis delitescit ac serpit, et quo subtilius ab absurde positis extrema deducuntur.

Utriusque pestis origo eadem; inimicus homo, qui ad humanae gentis perniciem haud sane exsomnis, superseminavit zizaniam in medio tritici [30]; idem abditum iter ac tenebricosum; eadem progressio, idem appulsus. Etenim, quemadmodum prior illa olim, qua fortuna rem daret eo vires inclinans, optimatium partes aut popularium alteram adversus alteram constabat, ut utramque tandem ludificaret atque pessumdaret; sic recentior ista clades mutuam exacuit invidiam egentium ac locupletium, ut sua quisque sorte non contentus vitam trahat usque miserrimam luatque poenam iis irrogatam, qui non regnum Dei et iustitiam eius quaerunt, sed caducis his rebus fluxisque adhaerescunt. Atque illud etiam graviorem facit praesentem conflictationem, quod, quum superiorum temporum turbulenti homines e doctrinae divinitus revelatae thesauro certa quaedam et fixa plerumque retinerent, hodierni non ante quieturi videantur quam excisa omnia conspexerint. Everso autem religionis fundamento, et ipsam civilem coniunctionem disrumpi necesse est. Luctuosum sane spectaculum in praesens, formidolosum in posterum; non quod Ecclesiae incolumitati timendum sit, de qua dubitare divina promissa non sinunt, sed ob impendentia familiis gentibusque pericula, maxime quae pestiferum impietatis afflatum aut impensius fovent aut ferunt patientius.

In hoc tam nefario stultoque bello, cui commovendo dilatando socii et adiutores potentes accedunt interdum vel ipsi, qui Nobiscum facere Nostrasque tueri res deberent prae ceteris; in forma errorum adeo multiplici vitiorumque illecebris tam variis, quibus utrisque haud pauci etiam e nostris blandiuntur, capti specie novitatis ac doctrinae, aut inani spe ducti, Ecclesiam posse cum aevi placitis amice componi, plane intelligitis, Venerabiles Fratres, nobis esse strenue obsistendum, iisdemque nunc armis excipiendum impetum hostium, quibus olim usus est Borromeus. Primum igitur, quoniam ipsam, veluti arcem, impetunt fidem, vel eam aperte denegando, vel impugnando subdole, vel doctrinae capita pervertendo, haec a Carolo saepe commendata meminerimus: « Prima et maxima Pastorum cura versari debet in iis quae ad fidem catholicam, quam S. Romana Ecclesia et colit et docet, et sine qua impossibile est placere Deo, integre inviolateque servandam pertinent » [31]. Et rursus: « In eo genere... nullum tantum studium, quantum certe maximum requiritur, adhiberi possit » [32]. - Quapropter « haereticae pravitatis fermento », quod nisi cohibeatur totam massam corrumpit, hoc est pravis opinionibus ementita specie irrepentibus, quas in unum collectas modernismus profitetur, sanitas est opponenda doctrinae et reputandum cum Carolo: « quam summum in haeresis crimine profligando studium et cura quam longe omnium diligentissima episcopi esse debeat » [33].

Haud opus est equidem cetera verba referre sancti viri commemorantis Romanorum Pontificum sanctiones, leges, poenas in eos antistites constitutas, quibus purgandae dioecesis ab « haereticae pravitatis fermento » esset cura remissior. Nonnihil tamen iuverit ad ea quae inde concludit diligenter attendere. « Proinde, inquit, in ea perenni sollicitudine perpetuaque vigilia episcopus versari in primis debet, ut, non modo pestilentissimus ille haeresis morbus nusquam in gregem sibi commissum irrepat, sed omnis plane suspicio ab eo quam longissime absit. Si vero fortasse, quod pro sua pietate et misericordia Christus Dominus avertat, irrepserit, in eo maxime elaboret omni ope, ut quam celerrime depellatur: quique ea labe infecti erunt, vel suspecti, cum illis agatur ad canonum sanctionumque pontificiarum praescriptum » [34].

Verum nec propulsari possunt errorum contagia nec praecaveri, nisi in recta cleri populique institutione pars curarum ponatur maxima. Nam fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi [35]. Veri autem omnium auribus inculcandi necessitas nunc magis imponitur, quum per omnes reipublicae venas, atque etiam qua minime crederes, serpere cernimus malum virus; adeo ut ad omnes hodie pertineant adductae a Carolo causae hisce verbis: « Haereticis finitimi nisi in fidei fundamentis firmi fuerint ac stabiles, summopere verendum esset, ne forte ab eis in aliquam impietatis ac nefariae doctrinae fraudem facilius adducerentur » [36]. Nunc enim, expeditioribus itineribus, quemadmodum ceterarum rerum, ita etiam errorum sunt aucta commercia, proiectisque ad licentiam cupiditatibus, in prava societate versamur, ubi non est veritas... et non est scientia Dei [37]; in terra quae desolata est... quia nullus est qui recogitet corde [38]. Quamobrem Nos, ut Caroli verba usurpemus: « multam hactenus diligentiam adhibuimus, ut omnes ac singuli Christi fideles in fidei christianae rudimentorum institutione erudirentur » [39]; eademque de re, tamquam de negotio gravissimo scripsimus Encyclicas Litteras [40]. Etsi vero nolumus et illa Nobis aptare, quibus inexplebili desiderio flagrans Borromeus queritur, « parum huc usque proferisse tanta in re »; nihilominus eadem, qua ipse, « negotii periculique magnitudine adducti », addere stimulos velimus omnibus, ut, Caroli similitudinem arripientes, pro suo quisque munere aut viribus, in christianae restaurationis opus conspirent. Quare meminerint patres familias ac domini, quo studio pastor ille sanctissimus eosdem constanter monuerit ut liberis, domesticis, famulis addiscendae christianae doctrinae, non solum copiam facerent, sed etiam onus imponerent. Clericis pariter memoria ne excidat, in fidei rudimentis tradendis a se operam dandam esse curioni; huic vero studendum, ut eiusmodi scholae suppetant plures, christifidelium numero ac necessitati pares et magistrorum probitate commendabiles, quibus adiutores adsciscantur honesti viri aut mulieres, prout Mediolanensis ipse praescribit antistes [41].

Christianae huius institutionis aucta necessitas, quum ex reliquo nostrorum temporum morumque decursu eminet, tum vero potissimum ex publicis discendi ludis, omnis religionis expertibus, ubi sanctissime quaeque rideri voluptatis loco fere ducitur, aeque pronis ad impietatem et magistrorum labiis et auribus auditorum. Scholam dicimus, quam neutram, seu laicam per summam iniuriam appellant, quum non sit aliud nisi tenebricosae sectae dominatus praepotens. Novum hoc praeposterae libertatis iugum magna quidem voce et bonis lateribus denuntiastis vos, Venerabiles Fratres, praesertim in locis ubi audacius proculcata sunt iura religionis ac familiae et oppressa naturae vox imperantis ut adolescentium candori fideique parcatur. Cui calamitati ab iis illatae, qui, quam ab aliis obedientiam exigunt, eandem supremo rerum Domino recusant, quantum in Nobis est medendum rati, auctores fuimus ut scholae religionis opportune per urbes institueretur. Quod opus quamquam hactenus, adnitentibus vobis, satis bene prospereque processit, nihilominus magnopere expetendum est ut in dies latius proferatur, hoc est ut eiusmodi magisteria et pateant ubique complura et praeceptoribus abundent doctrinae laude vitaeque integritate commendatis.

Cum hac primordiorum saluberrima disciplina valde coniuncta est officium sacri oratoris, in quo memoratae virtutes multo magis requiruntur. Itaque Caroli studia et consilia provincialibus in Synodis ac dioecesanis eo potissimum fuere conversa ut concionatores fingerentur, qui in ministerio verbi versari sancte atque utiliter possent. Quod idem, ac forte gravius, quae modo sunt tempora postulare a nobis videntur, quum tot hominum nutet fides, nec desint qui, captandae gloriolae cupidine, ingenio aetatis indulgeant, adulterantes verbum Dei, vitaeque cibum subducentes fidelibus.

Quamobrem summa vigilantia cavendum nobis est, Venerabiles Fratres, ne per vanos homines ac leves vento pascatur grex; sed ut vitali alimento roboretur per ministros verbi, ad quos illa pertinent: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: reconciliamini Deo [42]; - per ministros et legatos non ambulantes in astutis, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatane veritatis, commendantes semet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo [43]; - operarios inconfusibiles tractantes verbum veritatis [44]. Nec minus usui nobis erunt normae illae sanctissimae maximeque frugiferae, quas mediolanensis antistes, Paullinis verbis expressas, commendare solebat fidelibus: Cum accepissetis a nobis verbum, auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis [45].

Ita sermo Dei vivus et efficax et penetrabilior omni gladio [46], non solum ad fidei conservationem ac tutelam adducet, sed etiam ad virtutum proposita mire animos inflammabit; quia fides sine operibus mortua est [47], et non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [48].

Atque hac etiam in re cernere licet, utriusque instaurationis quam sit ratio dissimilis. Nam qui falsam propugnane ii stultorum imitati inconstantiam, praecipiti cursu solent ad extrema decurrere, sive fidem sic efferentes, ut ab ea recte agendi necessitatem seiungant, sive in sola natura excellentiam omnem virtutis collocantes, remotis fidei ac divinae gratiae praesidiis. Quo fit ut, quae a naturali honestate ducuntur officia nihil sint aliud nisi simulacra virtutis, nec diuturna illa quidem, nec ad salutem satis idonea. Horum igitur actio, non ad restaurationem disciplinae, sed ad fidei morumque eversionem est comparata.

Contra qui ad Caroli exemplum, veritatis amici minimeque fallaces, salutari rerum conversioni student, hi extrema devitant, neque certos excedunt fines, quos ultra nequit instauratio ulla consistere. Etenim Ecclesiae eiusque Capiti Christo firmissime adhaerentes, non modo inde robur vitae interioris hauriunt, sed exterioris etiam actionis metiuntur modum, ut sanandae hominum societatis opus tuto aggrediantur. Est autem proprium divinae huius missionis, in eos perpetuo transmissae qui Christi legatione functuri essent, docere omnes gentes, non solum ea quae ad credendum, sed etiam quae ad agendum pertinerent, hoc est, uti Christus edixit: servare omnia quaecumque mandavi vobis [49]. Ipse enim est via, veritas et vita [50], qui venit ut homines vitam habeant et abundantius habeant [51]. Quia vero officia illa retineri omnia duce tantum natura est difficillimum, quin etiam multo positum superius quam ut humanae vires ipsae per se consequi possint; idcirco Ecclesia magisterio suo adiunctum habet christianae regimen societatis eiusque ad omnem sanctitatem instituendae munus, dum per eos qui pro suo quisque statu et officio sese illi ministros adiutoresve praebent, apta et necessaria salutis instrumenta suppeditat. Quod plane intelligentes verae instaurationis auctores, non ii surculos, praeservandae radicis gratia, coercent, hoc est, non fidem a vitae sanctitate seiungunt, sed utramque aiunt foventque halitu caritatis, quae est vinculum perfectionis [52]. - Iidem, dicto audientes Apostolo, depositum custodiunt [53], non ut gentibus notitiam eius occulant lumenque subducant, sed quo deductos ex eo fonte veritatis ac vitae saluberrimos rivos latius recludant. In eaque copia doctrinam ad usum adiungunt, illa utentes ad praeripiendam circumventionem erroris, hoc ad praecepta in mores actionemque vitae deducenda. Quamobrem instrumenta omnia ad finem vel apta vel necessaria comparant, quum ad exstirpatione peccati, tum ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi [54]. Huc sane spectant Patrum et Conciliorum statuta, canones, leges; huc adiumenta illa doctrinae, regiminis, beneficentiae omne genus; huc denique disciplina et actio Ecclesiae universa. Hos fidei virtutisque magistros intentis oculis animoque intuetur verus Ecclesiae filius, cui sua ipsius emendatio proposita est atque aliorum. His auctoribus, quos crebro memorat, in instauranda Ecclesiae disciplina nititur Borromeus; ut quum scribit: « Nos veterem sanctorum Patrum sacrorumque Conciliorum consuetudinem et auctoritatem, in primis oecumenicae Synodi Tridentinae secuti, de iis ipsis multa superioribus nostris Conciliis Provincialibus constituimus ». - Idem ad consilia publicae corruptelae coercendae adductum se profitetur « et sacrorum canonum iure et sacrosanctis sanctionibus, et Concilii in primis Tridentini decretis » [55].

His non contentus, quo sibi melius caveret ne forte ab ea norma unquam discederet, a se statuta in Synodis provincialibus ita fere concludit: « Omnia et singula quae a nobis in hac provinciali Synodo decreta actaque sunt, qua debemus oboedientia et reverentia, auctoritati ac iudicio Sanctae Romanae Ecclesiae, omnium ecclesiarum matris et magistrae, semper emendanda et corrigenda subicimus » [56]. Quam quidem voluntatem ostendit eo propensiorem, quo in dies magis ad actuosae vitae perfectionem grassabatur; nec solum quamdiu cathedram Petri occupavit patruus, sed etiam sedentibus, qui ei successerunt, Pio V et Gregorio XIII, quibus quemadmodum strenue suffragatus est ad pontificatum, sic in rebus maximis validum se socium adiunxit eorumque exspectationi cumulate respondit.

Potissimum vero ipsorum voluntati est obsequutus instruendis rebus ad propositum sibi finem idoneis, hoc est ad sacrae disciplinae instaurationem. Qua in re prorsus abfuit ab illorum ingenio, qui speciem studii fervidioris imponunt contumaciae suae. Itaque, incipiens iudicium a domo Dei [57], primum omnium cleri disciplinae ad certas leges conformandae animum adiecit; cuius rei causa sacri ordinis alumnorum Seminaria excitavit, sacerdotum congregationes, queis nomen oblatis, instituit, religiosas familias tum veteres tum recentiores adscivit, concilia coegit, quaesitis undique praesidiis coeptum opus munivit auxitque. Mox emendandis populi moribus haud remissiorem admovit manum, sibi dictum reputans quod olim prophetae: Ecce constitui te hodie... ut evellas et destruas, ut disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [58]. Quare bonus pastor ecclesias provinciae ipse per se nec sine magno labore lustrans, arrepta similitudine divini Magistri, pertransiit bene faciendo et sanando gregis vulnera; quae passim deprehenderet incommoda, sive ex inscitia sive ex neglectu legum profecta, tollere atque eradere summa ope contendit; opinionum pravitati et exundanti coeno libidinum quasi aggerem obierit a se apertos puerilis institutionis ludos et epheborum convictus; auctas, quas in Urbe primum excitatas noverat, consociationes Mariales; reclusa orbitati adolescentium hospitia; mulierculis periclitantibus, viduis, aliisque, tum viris tum feminis, egenis aut morbo seniove confectis, patefacta perfugia; pauperum tutelam ab impotentia dominorum, ab iniquo foenore, ab exportatione puerorum, aliaque id genus quamplurima. Haec autem sic praestitit, ut ab eorum consuetudine toto caelo abhorreret, qui, in renovanda suo marte christiana republica, omnia cient agitantque vanissimo strepitu, divinae vocis immemores: non in commotione Dominus [59].

Hac nempe altera nota, prout vos experiendo didicistis, Venerabiles Fratres, veri nominis instauratores distinguuntur a fictis, quod illi quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi [60], pronisque auribus excipientes insidiosa dicta ad Magistrum divinum olim conversa: manifesta teipsum mundo [61], superbas iterant voces: Faciamus et ipsi nobis nomen. Cuius temeritatis causa, quod etiamnunc fieri saepe dolemus, ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium [62].

Contra qui societati hominum ad meliora deducendae sincero animo studet, is non propriam gloriam quaerit, sed gloriam eius qui misit eum [63]; seque ad Christi exemplum conformans, non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; - non erit tristis neque turbulentus [64], sed mitis et humilis corde [65]. Hic et probatus Deo erit et salutis fructus consequetur amplissimos.

In eo quoque secernuntur alter ab altero, quod ille, humanis tantum innixus viribus confidit in homine et ponit carnem brachium suum [66]; hic vero fiduciam omnem in Deo collocat; ab Ipso et a supernis opibus vim omnem et robur exspectat, iterans Apostoli verba: Omnia possum in eo qui me confortat [67].

Has opes, quarum uberem copiam Christus effudit, vir fidelis in media quaerit Ecclesia ad communem salutem, in primisque precandi studium, sacrificium, sacramenta, quae fiunt quasi fons aquae salientis in vitam aeternam [68]. Ea omnia inique ferentes qui, transversis itineribus et posthabito Deo, ad instaurationis opus contendunt, nunquam desinunt haustus illos purissimos, sin funditus exsiccare, at certe turbulentos facere, ut christianus grex inde arceatur. Qua in re profecto turpius agunt recentiores ipsorum asseclae, qui speciem quandam religionis nobilioris adhibentes, adminicula illa salutis pro minimo ducunt habentque ludibrio, praesertim sacramenta duo, quibus aut admissa paenitentium expiantur, aut caelesti dape roboratur animus. Quapropter optimus quisque summo studio curabit, ut collata tanti pretii dona maximo in honore habeantur, neve patietur in utrumque divinae caritatis opus hominum studia restingui.

Ita plane se gessit Borromeus, cuius inter cetera hoc scriptum legimus: « Quo maior et uberior est sacramentorum fructus quam ut eius vis explicari facile possit, eo diligentius et intima animi pietate et externo cultu ac veneratione tractanda ac percipienda sunt » [69]. Illa quoque memoratu dignissima, quibus curiones aliosque sacros concionatores vehementer hortatur, ut caelestis alimenti crebram gustationem in pristinam consuetudinem revocarent; quod idem Nos egimus decreto, cui initium: Tridentina Synodus. « Ad saluberrimum illum, ait sanctus Antistes, sacrae Eucharistiae frequenter sumendae usum, parochi... et concionatores item quam saepissime populum cohortentur, nascentis Ecclesiae institutis atque exemplis, et gravissimorum Patrum vocibus et uberrima hoc ipso de genere Catechismi romani doctrina, et sententia denique Tridentinae Synodi, quae optaret quidem fideles, in singulis Missis, non solum spirituali affectu, sed sacraci mentali etiam Eucharistiae perceptione communicare » [70]. Qua vero mente, quo animo adeundum sit sacrum convivium, docet his verbis: « Populus, cum ad frequentem SS.mi Sacramenti sumendi usum excitetur, tum etiam commonefiat, quam periculosum exitiosumque sit ad sacram divini illius cibi mensam indigne accedere » [71]. Quam quidem diligentiam postulare videntur maxime haec tempora nutantis fidei et languescentis caritatis, ne forte ex frequentare usu debita tanto mysterio reverentia minuatur, sed potius in hoc ipso sit causa cur probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat [72].

Ex iis fontibus dives gratiae vena manabit, unde succum trahant et alantur humanae quoque ac naturales industriae. Nec enim actio christiani viri quae usui sunt et adiumenta vitae despiciet, ab uno eodemque Deo, auctore gratiae ac naturae profecta; sed illud valde cavebit, ne in externis rebus bonisque corporis captandis fruendis totius vitae finis et quasi beatitas collocetur. His rebus igitur qui recte ac temperanter uti velit, eas conteret ad animorum utilitatem, Christi obtemperans dicto: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis [73].

Ordinatus et sapiens hic rerum usus tantum abest ut inferioris ordinis, idest societatis civilis bono adversetur, ut potius huius commoda maxime provehat; nec id inani verborum iactatione, qui mos est factiosorum hominum, sed re ipsa et summa contentione, usque ad bonorum, virium, vitaeque iacturam. Cuius exempla fortitudinis prae ceteris exhibent sacrorum antistites complures, qui, rebus Ecclesiae afflictis, Caroli ardorem aemulati, divini Magistri ratas efficiunt voces: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis [74]. Hi quidem, non gloriae cupidine, aut studio partium, aut privati alicuius commodi causa, ad se devovendos pro communi salute trahuntur, sed caritate illa quae nunquam excidit. Hac flamma, quae profanos oculos latet, incensus Borromeus, quum ob praestitam lue correptis operam se in mortis discrimen coniecisset, nihilominus praesentibus occurrisse malis non contentus, de futuris etiam sollicitum se sic ostendit: « Omni rationi plane consentaneum est, ut, quemadmodum parens optimus, qui filios unice diligit, cum in praesenti tum in futuro eis prospicit ac parat quae sunt ad vitae cultum necessaria; ita nos paternae charitatis officio adducti, omni praecautione fidelibus provinciae nostrae in hoc Concilio provinciali quinto consulamus provideamusque deinceps quae experiendo cognovimus, pestilentiae tempore, salutaria esse adiumenta » [75].

Eadem haec providentis animi studia et consilia, Venerabiles Fratres, per eam quam saepe commendavimus, catholicam actionem, in rem usumque deducuntur. In partem vero ministerii huius amplissimi, quod officia omnia misericordiae, sempiterno donanda regno complectitur [76], selecti etiam e populo advocantur viri. Qui, ubi semel id oneris in se receperint, parati et instructi esse debent ad se suaque omnia plane devovenda pro optima causa, ad obsistendum invidiae, obtrectationi et infenso quoque multorum animo, qui malefactis beneficia repensant, ad laborandum sicut bonus miles Christi [77], et currendum per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum [78]. Acerbum sane luctae genus, sed ad bonum civitatis apprime conducens, etiamsi plenam victoriam remoretur dies.

In his etiam, quae modo dicta sunt, illustria Caroli exempla intueri licet, atque inde sumere quae pro sua quisque conditione imitetur et quibus animum erigat. Etenim quem et singularis virtus et mira solertia et effusa caritas adeo spectabilem effecerunt, nec ipse tamen alienam sibi sensit hanc legem: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur [79]. Itaque quod asperioris vitae sectaretur genus, quod recta semper et honesta retineret, quod incorruptus legum iustitiaeque vindex exsisteret, hoc ipso primorum in se invidiam collegit; reipublicae gerendae peritorum vafris artibus est obiectus; magistratus habuit infensos; in optimatium, cleri populique suspicionem venit; flagitiosorum denique hominum capitale odium sibi conflavit, ad necem usque petitus. Quibus omnibus, quamvis miti esset suavique indole, invicto animo restitit. Nec modo nihil cessit in iis quae fidei ac moribus exitio forent, sed ne postulationes quidem excepit adversas disciplinae aut fideli populo graves, etiamsi allatas, ut creditur, a rege potentissimo et ceteroquin catholico. Idemque memor verbi Christi: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo [80], atque apostolorum vocis: oboedire oportet Deo magis quam hominibus [81], non de causa tantum religionis optime meruit, verum etiam de ipsa societate civili, quam insanientis prudentiae poenas luentem, commotisque suapte manu seditionum fluctibus paene submersam abduxit certissimae morti. Eadem sane laus et gratia debebitur catholicis huius temporis viris eorumque strenuis ducibus episcopis, quibus in utrisque nullae officiorum partes, quae civium sunt, desiderari poterunt unquam, sive agatur de servanda fide ac reverentia dominis etiam dyscolis iusta praecipientibus, sive de ipsorum iniquis imperiis detrectandis, aeque remota tum procaci licentia delabentium in seditiones ac turbas, tum servili abiezione excipientium quasi sacras leges impia statuta pessimorum hominum, qui mentito libertatis nomine iura omnia pervertentes, durissimam imponunt servitutem.

Haec nempe in conspectu terrarum orbis et in media luce praesentis humanitatis geruntur penes quandam potissimum gentem, ubi principem sibi sedem constituisse videtur potestas tenebrarum. Quo praepotenti sub dominatu iura omnia filiorum Ecclesiae miserrime proculcantur, exstincto penitus in reipublicae rectoribus omni sensu magnanimitatis, urbanitatis ac fidei, quibus virtutibus eorum patres, christiano titulo insignes, tamdiu inclaruerunt. Adeo liquet, concepto semel in Deum et in Ecclesiam odio, retro sublapsa referri omnia, et ad antiquae libertatis ferociam, seu verius ad crudelissimum iugum, per unam Christi Familiam eiusque invectam disciplinam depulsum cervicibus, fieri cursum praecipitem. Aut, quod idem significavit Carolus, adeo est « certum atque exploratum, nulla alia re Deum gravius offendi, nullaque ad vehementiorem iram, quam haeresum labe provocari; nihilque rursus ad provinciarum regnorumque interitum maiores vires habere, quam teterrimam illam pestem » [82]. Quamquam multo etiam funestior existimanda est hodierna conspiratio ad christianas gentes ab Ecclesiae sinu avellendas. In summa enim dissensione sententiarum ac voluntatum, quae propria nota est aberrantium a vero, in una re inimici consentiunt, hoc est in pertinaci iustitiae ac veritatis oppugnatione; cuius utriusque quia custos est ac vindex Ecclesia, in hanc unam confertis ordinibus impetum faciunt. Cumque se neutris in partibus esse, aut etiam causam pacis fovere dictitent, mellitis quidem verbis, at non dissimulatis consiliis, nihil aliud revera agunt, nisi ut insidias locent, addentes damno ludibrium, fraudem violentiae. Novo igitur certaminis genere per hos dies christianum impetitur nomen; belli moles conflatur longe periculosior ac pugnae antea pugnatae, ex quibus tam amplam collegit gloriam Borromeus.

Inde exempla nobis omnibus ac documenta sumentes, pro rebus maximis, quibus et privata et publica salus continetur, pro fide ac religione, pro sanctitate publici iuris, alacri erectoque animo dimicabimus, dolenda quidem necessitate compulsi, sed suavi simul freti fiducia, omnipotentem Deum tam gloriosa in acie militantibus victoriam deproperaturum. Cui fiduciae robur addit Caroliani operis producta ad hanc usque aetatem vis et potentia, sive ad intemperantiam ingeniorum compescendam, sive ad obfirmandum animum in proposito sancto instaurandi omnia in Christo.

Licet nunc, Venerabiles Fratres, iisdem verbis dicendo finem imponere, quibus pluries memoratus Decessor Noster Paulus V Litteras absolvit decernentes Carolo supremos honores: aequum est igitur dare nos gloriam et honorem et benedictionem viventi in saecula saeculorum, qui benedixit conservum nostrum in omni benedictione spirituali, ut esset sanctus et immaculatus coram ipso, et cum illum dederit nobis Dominus tamquam fulgentem stellam in hac nocte peccatorum, tribulationum nostrarum, adeamus ad divinam clementiam ore et opere supplicantes, ut Carolus Ecclesiae quam vehe¬ menter dilexit, prosit etiam meritis et exemplo, adsit patrocinio et in tempore iracundiae fiat reconciliatio, per Christum Dominum, nostrum » [83].

Accedat his votis cumuletque communem spem Apostolicae benedictionis auspicium, quam vobis, Venerabiles Fratres, et vestro cuiusque clero populoque peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Maii, anno MDCCCCX, Pontificatus Nostri septimo.


PIUS PP. XI

  • A.A.S., vol. II (1910), n. 9, pp. 357-380

[1] Ps. CXI, 7; — Prov. X, 7; — Hebr. XI, 4.

[2] Rom. VIII, 11.

[3] Rom. VIII, 28.

[4] I Cor. IV, 16. 4.

[5] Litt. Encycl. « E supremi » die IV m. octobr. MCMIII.

[6] Hebr. III, 1; XII, 2-3.

[7] Litt. Encycl. « Ad diem illum », die II m. Februar. MCMIV.

[8] Hebr. XI, 33.

[9] Eph. IV, 11 seg.

[10] Encycl. « E supremi ».

[11] Ex Bulla « Unigenitus » Cal. Nov. anno MDCX.

[12] Ex eadem Balla « Unigenitus ».

[13] Eph. v, 25 sqq,

[14] MATTH. XVI, 18.

[15] MATTH. XXVIII, 20.

[16] IOAN. XIV, 16 sqq. - 26, sqq. - XVI, 7 sqq.

[17] Sessio III, Const. Dei Filius, cap. 3.

[18] Philip. III, 18, 19.

[19] Isai. V, 20.

[20] I. Cor. X, 13.

[21] I Petr. V, 3.

[22] Ex Bulla « Unigenitus ».

[23] Gen. VIII, 21.

[24] Rom. VI, 6.

[25] Eph. 1 v, 23.

[26] Rom. XII, 2.

[27] Philip. III, 13, 14.

[28] Ephes. IV, 15, 16.

[29] Ephes. I, 9, 10.

[30] MATTH. XIII, 25.

[31] Conc. Prov. I, sub initium.

[32] Conc. Prov. V, Pars. I.

[33] Conc. Prov. V, Pars. I.

[34] Ibid.

[35] Rom. X, 17.

[36] Conc. Prov. V, Pars. 1.

[37] Os. IV, 1.

[38] IEREM. XII, 11.

[39] Conc. Prov. V, Pars. I.

[40] Encycl. « Acerbo nimis » die XXV m. Aprilis MDCCCCV.

[41] Conc. Prov. V, Pars I.

[42] II Cor. V, 20.

[43] II Cor. IV, 2.

[44] II Tim. II, 15.

[45] I Thess. II, 13.

[46] Hebr. VI, 12.

[47] Iacob. II, 26. Rom. II, 13.

[48] MATTH. XXVIII, 18-20.

[49] IOAN. XIV, 6.

[50] IOAN. X, 10.

[51] Coloss. III, 14.

[52] I Tim. VI, 20.

[53] Eph. IV, 12.

[54] Conc. Prov. V, Pars I.

[55] Conc. Prov. VI, sub finem.

[56] I Petr. IV, 17.

[57] IER. I, 10.

[58] III Reg. XIX, 11.

[59] Philip. II, 21.

[60] IOAN. VII, 4.

[61] I MACHAB. V, 57, 67.

[62] IOAN. VII, 18.

[63] ISAI. XLII, 2 sq. - MATTH. XII, 19.

[64] MATTH. XI, 29.

[65] IER. XVII, 5.

[66] Philip. IV, 13.

[67] IOAN. IV, 14.

[68] Conc. Prov. I, Pars II.

[69] Conc. Prov. III, Pars I.

[70] Conc. Prov. IV, Pars II.

[71] I Cor. XI, 28.

[72] Luc. XII 31;

[733] MATTH. VI, 33.

[74] IOAN. X, 11.

[75]Conc. Prov. V, Pars II.

[76] MATTH. XXV, 34. sq. 3

[77] II Tim. II, 3.

[78]Hebr. XII, 1, 2.

[79] II Tim. III, 12.

[80] MATTH. XXII, 21.

[81] Act. V, 29.

[82] Conc. Prov. V, Pars I.

[83] Bulla « Unigenitus ».