Migne Patrologia Latina Tomus 78
Eglogae (Amalarius Fortunatus Trevirensis), J. P. Migne
Eglogae
(1371B)549 Capitula sequentis opusculi praenotamus, ut si forte quis ignarus exstans de ignobilitate hujus operis, aggrediensque illud quasi dignum, ac postea reperiens vile, ne poenitentia ductus dicat apud semetipsum, vel apud suos astantes: Si cognovissem rusticitatem hujus operis, nullatenus in eo laborem oculorum meorum impenderem. Videat modo in capite quae sequuntur usque in finem. Et si lectionis causa in aliquam nauseam incurrerit, non illi qui ordinavit, tantum ingratus existat, sed et sibi qui cognita ignobilitate magis eam elegit rimari usque ad calcem, etc.
De Romano Ordine.
- 1.
Masculi stant ad australem partem, et feminae ad borealem, ut ostendatur per fortiorem sexum firmiores sanctos semper constitui in majoribus tentationibus aestus hujus mundi, et per infirmiorem fragilioremque sexum infirmiores in aptiore loco, etc. 550
- 2.
Episcopus a laeva ingreditur, et transit ad dexteram. Christi enim corpus nos sumus omnes. (1371C)Ideoque fas est ut episcopus intrans ecclesiam imitetur suum caput Christum ingredientem in mundum; laevam partem tetigit Salvator noster, quia temporalem assumpsit, etc.
- 3.
Intrant cum eo non amplius quam septem diaconi, totidem subdiaconi, totidem acolythi cum thuribulis non amplius, quam ternis. Saepe scriptum est, et in multis locis apertum, quod septenario numero universitas ecclesiae designatur, etc. Quamvis tacuissem de septem diaconibus ab apostolis ordinatis; ex hinc decreverunt apostoli vel successores apostolorum, per omnes ecclesias septem diaconos, qui sublimiori gradu essent caeteris, et proximi circa aram quasi columnae altaris assisterent; septem propter septem viros perfectos, quinque propter quinque libros Moysi, tres propter spem, fidem et charitatem.
- 4.
Quod diaconi sunt, tot candelabra portantur, quia omni ecclesiae laboranti et imitanti Christum (1371D)promittitur gaudium aeternae vitae, et lux perpetua, etc.
- 5.
Portatur et thuribulum, quod Christi corpus significat, sicut scriptum est in eadem Apocalypsi: Alius angelus venit et stetit ante altare, habens thuribulum aureum, etc.
- 6.
Episcopus veniens ante altare, adorat primo Sancta, et postea pacem dat presbyteris et diaconibus, quia illum imitatur, de quo propheta scripsit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis. Primo episcopus adorat Sancta, quia primo illius misericordia impertienda est, a quo pax et concordia, et regnum Christi intra nos regnat. Duos sacerdotes osculatur, quia ipse est lapis angularis, qui conjunxit duos in unum parietem altrinsecus venientes, et dedit pacem his qui fuerant longe et his qui prope.(1372B)
- 7.
Post datam pacem cantor dat sanctae Trinitati gloriam, quasi dicat: Gloriam referimus Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, quia pacem, quam prophetavit per sanctos suos prophetas, nobis in novissimis temporibus dignatus est ostendere. Quando dicit Sicut erat, diaconi procedunt ad altare, et iterum revertuntur ad episcopum, et stant erecti. Hoc significat quod ideo morti se tradiderunt, subauditur apostoli, ut Christi corpori adunarentur. In quo versu varietas multiplicium temporum demonstratur; id est, sicut erat in principio praeteritum, et nunc praesens, et semper futurum et aeternum, et in saecula saeculorum, longitudo magna. Unde Origenes: Quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse licet ignotus nobis, tamen a Domino status aliquis terminus indicatur, etc. Quando dicitur prophetalis Versus, episcopus vadit ad altare, et osculatur eum, quia per ora prophetarum Christus venit in mundum, et transivit ad passionem.
- 8.
Diaconi stant primo inclinati ante altare cum (1372C)episcopo, usque Sicut erat, quia chorus martyrum sanctorum ante novissimam tribulationem in convalle lacrymarum manet. Postea martyrio coronati erecti stant liberati, et securi jam ab omni persecutione, quorum Deus oculos abstersit ab omnibus lacrymis, et ab omni dolore, et ab omni esurie; ideoque stant ante Dominum semper. 551
- 9.
Episcopus vero semper stat inclinatus usque ad prophetalem versum, quia Christus non anticipavit tempus quo praenuntiatus est per ora prophetarum. Tempore enim quo prophetae praedixerunt, venit in mundum ad passionem. Et ideo cum versu prophetali vadit ad altare, quia Christum imitatur, ut ostendat populo omnia quae prophetae praedixerant de Christi passione vera esse, et in tempore suo consummata. Sicut aperte legitur in prophetia Danielis, Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, etc.
- 10.
Episcopus postquam adoraverit Sancta, pergit (1372D)ad dexteram altaris, et stat erectus versus ad Orientem: et diaconi retro illum, unus post unum, plures ad dexteram, pauciores ad sinistram. Episcopus ad dexteram altaris stat, quia Christus regnum praedicabat, in quo totum dextrum est, et nihil sinistrum habet; stat et erectus, quia venit regere suos in virga ferrea, id est, in inflexibili justitia; stat versus ad Orientem, quia, ut ipse indicat, non quaerebat voluntatem suam facere, sed ejus qui misit illum, sicut scriptum est, quia descendit de coelo, non ut faciat voluntatem suam, et reliqua. Nunquam retrorsum versus, sed semper faciam Patris intuetur. Unde ipse Dominus in Evangelio: Scio unde veni, et quo vado. Sic namque oportet Christum et regnum praedicare coeleste, et peccata sub pedibus sternere; respicere aeterna, et temporalia retro habere. Diaconi retro stant, quia, sicut diximus, bene (1373A)martyrum choro aptari possunt, qui et ministrantes sunt in sancto altari; et dalmaticas portant, quas solebat militaris usus portare. Ipsi diaconi praecesserunt ad altare, quia in veteri testamento martyres exstiterunt; et modo retro stant, quia post Nativitatem Domini nihilominus martyrio digne coronantur. Aliqui ex ipsis stant ad dexteram, et aliqui ad sinistram, quia multi de contemplativa vita martyrio coronati sunt, et multi de activa vita ad coronam martyrii procedunt, etc.
- 11.
Candelae primo illuminantur extra ecclesiam, et per acolythos portantur in ecclesiam. Primo candelae procedunt, et postquam ventum fuerit ad altare, postponuntur. Utrumque demonstrant et doctores ecclesiae, id est illuminatores, exstitisse ante nativitatem Domini, et postea. Acolythi namque accensores luminum dicuntur. Portantur manibus, quia quos scientia replent bonis exemplis erigere nullatenus cessare debent. Eaedem candelae usque ad Kyrie, eleison acolythorum manibus tenentur, et tunc ponuntur (1373B)in pavimentum, et stant fixo gradu. Sic oportet doctores ut rudem populum nullatenus de manibus relinquant, antequam populus subjectus sciat dicere: Domine, miserere mei peccatoris. Quod est opere dicere, prout doctus sum a didascalo; Miserum me recognosco, et ideo misericordiam Dei implorare oportet. Stantque tunc per se in ecclesia, et illuminant ecclesiam, quoniam fas est ut qui jam doctus est a doctore doceat ecclesiam pro vice doctoris. Quae similiter, ut diximus de diaconibus, plura a dextris stant, et pauca a sinistris; de quo idipsum significare velle intelligimus, quod superius diximus de diaconibus. Post primam namque Orationem ponuntur candelae ante altare, non jam altrinsecus, ut antea, sed mistim per ordinem unaquaeque post alteram usque ad novissimam, quia sunt quidam qui omnia relinquunt et sese ad vitam contemplativam constringunt, plerique activam vitam ducunt et habent curam terrenarum rerum; tamen 552 quantum (1373C)possunt eleemosynas faciendo, vigilias exercendo, satagunt properare ad ecclesiam. Quos utrosque nostra Ecclesia mistim tenet. Quamvis et ideo possit intelligi candelas per ordinem ante altare poni, ut expedite possint ministri ad ambonem currere, et circa altaria ministrare. Evangelium quod portatur propius episcopo ostendit quod ipsum est nobis via eundi ad regnum Dei.
- 12.
De sessione episcopi. Quod requiem animarum significet post actam Orationem; et quid significet quod presbyteri cum eo sedent; et de eo quod versus sit ad populum; ostendit datam esse illi potestatem eorum acta scrutari. Episcopus quidem post primam Orationem, quam precationem nominamus, sedet versus ad populum, et presbyteri cum eo. In ipsa vero precatione optationem bonam ecclesiae intelligimus, quasi dicat populo: Optavi bonum ecclesiae, et ideo sedeo. Et vos quidem si delectat requiem possidere animarum, quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et ad aeterna necessaria adjicientur (1373D)vobis, et post invenietis requiem. Stare namque est adhuc in certamine posito et orare; post victoriam vero sedere ac judicare. Sedent et presbyteri cum eo, quorum ministerium est idipsum enuntiare. De quibus Paulus: Presbyteri duplici honore habeantur, maxime qui laborant in verbo Dei. Post primam orationem stat versus ad populum, ut demonstret populo postquam Deo se manifestavit et sua acta, oravit pro se suisque, et populo bona precatus est, et laudem Deo retulit, habere ministerium opera populorum suorum examinare, quis inter eos dignus habeatur, vel quis indignus.
- 13.
Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tanquam custodiant populum. Nam et Graece quod dicitur episcopus, hoc Latine superintentor interpretatur, quia supervidet, quia superintendit. Quomodo enim vinitori altior sit locus ad custodiendam vineam, sic episcopis altior (1374A)locus factus est. Et de isto periculoso loco et alto periculosa ratio redditur, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus.
- 14.
Episcopus enim minister fuit qui dixit: Non veni ministrari, sed ministrare. Joannes nempe subminister, qui dixit: Hic erat quem dixi, quia post me venit vir, qui ante me factus est. Qui non ascendit ad superiorem gradum, quem solus solet ascendere qui Evangelium lecturus est, ut ostendat se subministrum esse, quia non est Joannes dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus, cujus verba in eo leguntur. Cantor vero ascendere potest indifferenter. Ascendit superius, quia Christus praelatus est Joanni. Stat in eodem, quia aestimatur Joannes. Stat inferius, quia venit ab eo baptizari. Non ascendit superius qui Responsorium cantat, quam qui lectionem legit, sed stat in eodem loco; et si ascendit superius, secundum superius dictos modos intelligitur. Responsorium (1374B)ideo dicitur, eo quod uno cantante caeteri respondeant. Cantavit unus Christus, id est vocavit Petrum et caeteros apostolos; illi responderunt, quia Christum imitati sunt. Et ideo Responsorium convocationi apostolorum convenit. Ipse idem solus Versum cantat, quia Christus seorsum pernoctans solus orabat, sicut in Evangelio: Ipse autem erat pernoctans in Oratione.
553 Diaconus cum ascendit ad legendum, petit Benedictionem ab episcopo, et accipit Evangelium ab altari; et praecedunt ante eum duo candelabra, et duo thuribula, sive unum. Illud quid significet, dictum est. Diaconus vero stat versus ad Meridiem, ad quam partem viri solent confluere. Petit prius Benedictionem ab episcopo; episcopus dat illi: Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis. Incensum quod ponitur in thuribulum orationem designat sanctorum. Unde dicit Propheta: Dirigatur Oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Diaconus dicit Dominus vobiscum. Et populus (1374C)se vertit ad Orientem, orat Deum ut possit digne intelligere quae auditurus est; et signum sanctae crucis singuli faciunt in frontibus suis, ut per signum sanctae crucis sint loricati, quatenus nulla phantasia diabolicae fraudis aditum inveniat introeundi in corda eorum, et auferre possit semen Evangelii de manibus eorum. Post haec baculi deponuntur e manibus. Judaei namque arundinem in dextera Jesu dabant, et spineam coronam capiti ejus imposuerunt, et salutabant eum, atque genua ponentes adorabant eum illudentes. Nos vero fugientes consensum eorum deponamus baculum, quem illi erexerunt ob superbiam. Neque coronam, neque aliud operimentum super caput eadem hora tenentes. Si intraverit quis subito eadem hora in ecclesiam, non salutamus eum, neque genua ponimus ad Orationem, donec lectum sit evangelium. Aliter baculum possumus intelligere, etc.
- 15.
Diaconus pronuntians verba Evangelii, ad Meridiem stat versus, quoniam illis loquitur, de quibus (1374D)Paulus dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos. Quando enim sol ad Meridiem vergit, ferventior solet existere, et altior. Significat namque ecclesiam ferventem animo in amore Dei elevatam esse in magno culmine virtutum. Sane quando solemus sedere ad lectionem magistrorum, facies magistri nostri amplius est intenta in eum qui perfectius potest discere, quam in eos qui minus perfecte discunt. Non eo quod illi soli optet suam doctrinam, sed quia illos qui tardiorem sensum habent vult iterum doceri ab illo qui citius veram rationem invenire potest in doctrina magistri. Non dicimus ita ut hi qui post tergum sunt extorres sint a sancto Evangelio, sed ut per doctiores minus eruditi erudiantur, etc.
- 16.
Post lectum Evangelium candelae exstinguuntur. Per candelas signantur doctores Ecclesiae. Et quid vult istud, quod post Evangelium exstinguuntur, nisi quod nemo doctorum transcendere potest verba (1375A)sancti Evangelii? Aperte etiam monstratur clauso sancto Evangelio exstinctam esse doctrinam doctorum.
- 17.
De credo in Deum. Postquam Christus locutus est populo suo, fas est ut dulcius et intentius profiteatur credulitatem suam. Sicque convenit populo post Evangelium, quia Christi verba audivit, intentionem credulitatis suae praeclaro ore proferre. Christiana religio ut salva maneat, corde creditur ad justitiam; oris autem confessio fit ad salutem.
- 18.
Post lectum Evangelium venit subdiaconus ferens in brachio sinistro calicem, 554 in quo recipiantur amulae populorum, et super calicem corporale. Quod accipiens diaconus, ponit super altare. Similiter calicem post receptas amulas. Dominus Jesus ipse diaconus et subdiaconus, etc.
- 19.
De oblatione. Christus Dominus sacerdos est in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui rex Salem, id est pacis rex, obtulit panem et vinum, in praefiguratione vera sacerdotii Christi, qui obtulit domino (1375B)Patri verum panem, id est corpus immaculatum, et vinum, id est sanguinem suum. In cujus typo hodie nostra Ecclesia panem et vinum offert, in consideratione corporis et sanguinis Domini; et qui dedignantur oblationes offerre, dedignantur, quamvis non viva voce, confiteri se Christi passione esse redemptos; et eamdem passionem memoriae suae mandare. Ita tamen si non sit aliqua causa, quae forte ad tempus impediat. Cum fanonibus offerunt, quoniam legimus in passione Domini sudarium usurpatum esse. Aliter quippe fanones de lino efficiuntur; et linum multis modis sanctae Scripturae pro exhortatione passionis ponitur. Atque ideo fanonibus puris oblationes tenent, ut se ostendant religione sancta et catholica accepisse pro fratribus animam ponere, et non solum animas, sed et puras, ut non sint aliqua haeresi pollutae, sed et charitate mundatae. Unde dicit Apostolus: Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Novissime (1375C)omnium sacerdotes offerunt et diaconi, sed solum panem. Solus autem archidiaconus solet implere oblationes priorum, infundens aquam in calicem et amulam pontificis, ut ostendatur Christi corpus unum esse, et quod iste fecit, pro omnibus fecit. Sicut Petrus in Evangelio, Domino discipulos interrogante: Vos quem me esse dicitis? pro universitate discipulorum solus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc quod omnes responderunt animo, viva voce solus Petrus protulit. Quod presbyteri in novissimo loco offerunt, non vacat a mysterio. Quando Joannes in Apocalypsi sua vidit similem Filio hominis in medio septem candelabrorum, et in eo vidit statum omnis Ecclesiae praesentis qualis esset; et cum hoc descripsisset: Pedes, inquit, ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae eminentius est examinanda et probanda pressuris. Presbyteri ministerium est fortem esse in Ecclesia, ut pro se possit orare et pro populo. Et isti, ideo quia fortiores sunt in Ecclesia, (1375D)novissime offerunt, ut significent Ecclesiam, quoniam in novissimo tempore erit antichristus, videlicet multo plures injurias sustinere quam praesentem. Sed et si delectet audire cur viri ante feminas offerant, dicatur quia et primitiva Ecclesia in pressura, quando nondum pleniter christiani erant, plures injurias sustinuerunt, 555 quam modo sustineat praesens Ecclesia. Feminae in medio offerunt, quia sicut liquido patet, silentium est magnum in Ecclesia. Deo enim gratias, christianitas, maxime in istis temporibus, viget praecipue, quoniam sublimis potestas christiana est. Presbyterorum ministerium est et diaconorum in (1376A)altari et circa altare ministrare. Ideoque ipsi soli accedunt ad altare, quorum ministerium est circa altare.
- 20.
Eo namque tempore quo Missa celebratur diaconi stant retro episcopo, et subdiaconi ante faciem ejus. Notum est enim dixisse Christum discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Qui, sicuti Christus praedixit eadem nocte, relicto eo, fugerunt. Atque hoc modo eadem hora secundi ministri altaris recedunt a facie episcopi, ut significetur ad tempus apostolos absentes fuisse, et tamen retro exspectantes, quoniam post passionem illum secuti sunt. Quid est retro stare? procul dubio sequi anteriorem. Subdiaconi vero post Angelicum Hymnum stant inclinati usquedum dicitur: Nobis quoque peccatoribus. Tunc primo se erigunt. et stant in loco ubi ante steterunt, quoniam discipuli et mulieres sequentes erant Dominum, usque ad locum crucifixionis, non solum sequentes, sed etiam plangentes. Conversus autem Jesus dixit: Filiae Jerusalem, (1376B)nolite flere super me, sed super vos et super filios vestros. Mulieres flebant quasi pro peccatore; sed ipse Dominus ostendit, non super illum debere flere, sed super ipsas flere. Et quid vis dicere, quale ministerium habeant subdiaconi, quando stant inclinati, si pro suis peccatis non orant et plorant? Per tropologiam subdiaconi inclinati sunt, quia declinaverunt. Stant erecti per confessionem, et sursum aspiciunt in faciem pontificis, postquam dicit Nobis quoque peccatoribus. Et quomodo poterant discipuli et mulieres claudere oculos suos, ut non viderent Dominum pendentem in cruce, quem tantum amabant? Subdiaconi in ipso aspectu perseverant, usquedum fanone calix circumdatur. Tunc demum recedunt ut praeparent calices, in quo corpus Domini honorifice servetur. Audiet quandiu supra die steterint ad crucem. Lucas inquit: Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu, et depositum involvit in sindone. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso (1376C)venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus; et revertentes paraverunt aromata et unguenta; et Sabbato quidem siluerunt. Mulieres quidem parant aromata et unguenta, unde condiatur corpus Domini, ne in pulverem redigatur. Subdiaconi quidem postquam vident calicem circumdatum linteo, vadunt ut praeparent calicem sive sindones mundas, in quibus recipiant corpus Domini, ne in terra cadat, et in pulverem vertatur. Mulieres Sabbato siluerunt, scilicet, subdiaconi exspectant, usquedum Oratio Dominica compleatur, et id quod pendet ad hanc Orationem. Convenienter quippe Sabbatum coaptatur Orationi Dominicae, in qua sunt septem petitiones. Etenim per septimam Sabbati septiformis spiritus intelligitur. De Oratione Dominica, 556 quae Sabbato aptatur, silentium Sabbati requiem mentis designat, quae datur per septem dona Spiritus sancti; et haec dona ministri nos petimus in Oratione Dominica: Unde ecclesiae eadem hora quiescunt. Plane diaconi inclinati permanent (1376D)usque dum compleatur Oratio Dominica; et subdiaconi erigunt se cum audiunt Nobis quoque peccatoribus. Per quos designantur illi quibus Christus dixit: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto, scilicet apostoli. Sed istorum declinatio perseverans eorum perseverantiam in Oratione designat, ut acciperent promissum Domini. Quibus utique praecepit specialiter exspectare promissum Spiritus sancti in Jerusalem usque ad Pentecosten. Illi stant inclinati usquedum compleantur septem petitiones Orationis Dominicae, et de quibus superius legitur quod ministrantes ei erant usque ad sepulcrum; (1377A)et postea praeparantes aromata. Illi qui horum typum tenent recedunt de altari ad ministerium praeparandum, quando audiunt Per omnia saecula saeculorum. Amen.
- 21.
De Te igitur, cur secreto cantetur. Consuetudo namque patrum nostrorum habebat ut qui Orationem facerent laudem Deo referrent. Igitur quod excelsa voce dicimus ante Te igitur, ad laudem pertinet Creatoris nostri, ut manifeste omnibus demonstretur, qui hanc valent distinguere; ubi et nos Deo gratias referendas esse refertur, et angelicam creaturam pronuntiat unamquamque in ministerio apto laudare Creatorem suum. Postea namque sequitur Te igitur, Oratio, videlicet, specialis sacerdotum, in qua orat, et specialiter pro aliquibus, ut facit pro apostolico. Et postea ubi dicit Famulorum famularumque tuarum. Et illico postquam pro propriis Orationem fudit, generaliter se convertit pro omnibus orare, adjungens Et omnium circum astantium, et caetera his similia. In eo, videlicet, quo ista Oratio specialiter ad sacerdotem (1377B)pertinet, solus sacerdos in eadem intrat, secreto eam decantat. Sequitur magistri sui praecepta, qui dicit: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et caetera. Iste namque mos apud nostram Ecclesiam usque hodie manet, ut si quis Orationem facit, specialiter faciat. Hanc ita exaltat voce, ut se ipsum admoneat quid in secreto cordis sui postulare debeat. Neque ab re est quare mos iste apud christianos teneatur: procul dubio quia Christus solus orabat. Unde Matthaeus: Et dimissa turba ascendit in montem, solus orare.
- 22.
De crucibus in Te igitur. Cruces in hac Oratione senario numero perficiuntur, ut sicut Dei opera perfecta sunt, ita et ejusdem Dei et domini nostri Jesu Christi corpus perfectum intelligatur. Senarius enim numerus partibus suis computatus perfectus est; hoc significat quod novissima crux cum oblatione celebratur, quod pro tota Ecclesia venerat is pati, cujus corpus passioni succubuit usque ad tactum crucis. Quinque etiam ordines crucium, quae fiunt ante sextum, (1377C)quando cum oblata tangitur calix, significant quinque aetates mundi ante nativitatem Domini; sextus vero tempus illud quod restat a nativitate Domini usque in finem mundi. Significat enim semel tactus calix oblata semel Dominum ascendisse crucem, 557 ut finem haberet cruciatus qui fiebat per quinque aetates mundi. Per oblatam quae exaltatur in manu signantur prophetae, qui in manibus exaltabant verum panem Christum, quando ejus incarnationem aperta voce prophetabant. Unde Isaias: Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium. Cum ipsam crucem videt diaconus facere et incipere calicem exaltare, vadit et tenet calicem simul cum episcopo exaltatum usque dum dicit Per omnia saecula saeculorum; et postea ponit calicem in altare, et involvit eum in sudario. Nempe Joseph, accepto corpore Jesu, involvit in sindone munda, et posuit illud in monumento suo. Hunc diaconum praesentem propter conveniens ministerium ponimus in typo Joseph, sive generaliter (1377D)in typo eorum qui casto corde mysteria Christi suscipiunt. Diaconus siquidem qui tenet calicem exaltatum cum pontifice ponit illum in altare, quia Joseph, deposuit de cruce corpus dominicum, et posuit in monumentum. Diaconus, sicut diximus, involvit cum sudario calicem, quemadmodum Joseph involvit sindone munda. In ipso altari, id est in sepulcro, corporale jacet: per quod intelligitur ipsum linteum majus quo totum corpus tegebatur in sepulcro; et per illud quod aliquam partem calicis tegit, sudarium intelligimus, quod aliquam partem capitis Domini tegebat, et aliquam non tegebat, sicut mos Judaeis est facere. Et remanet in altari, id est in sepulcro, hoc opus, usquedum tria capitula compleantur, id est prologus de Oratione sequenti, Pater noster, et Libera nos Domine. Etenim tres dies in sepulcro Dominus quievit. Postea namque commistum corpus dominicum vino, simulque pace annuntiata aufertur dominicum corpus (1378A)de altari, quemadmodum in tertia die anima quae descendit ad inferna ut liberaret justos, ut corporis vivificaret membra, rediit ad corpus, et non est amplius inventum dominicum corpus in sepulcro. Et ideo quia totus homo surrexit, simul fas est ut illico cum oblatione calix Domini auferatur de altari.
- 23.
De nominibus quatuor Orationum episcoporum sive populi. Prima Oratio dicitur aliquando Oratio, aliquando Collecta. Manifestum est quod ideo Oratio dicitur, quia precantur bona populo; collecta vero, quia populus inchoatur in unum. Libeat fraternitatem tuam, frater charissime, uti auctoritate sancti Augustini in hoc opusculo. Istud officium namque in quatuor species dividit, id est in precationes, in Orationes, in postulationes, in gratiarum actiones; ita commemorans. Quidquid agitur in officio Missae, antequam oblatae ponantur in altari, precatio nominatur. Et hanc differentiam facit inter precationem, et deprecationem, et imprecationem, quod precatio sit quando bona optat populo; deprecatio, quando orat, ut devitet (1378B)malum, et desinat a peccatis; imprecatio, quando mala optat, id est maledicit. Prima vero Oratio quam dicit episcopus precatio nominatur, id est optatio bona populo. Diximus namque quod Introitus foret ad officium prophetarum, quoniam per ora prophetarum Christus introivit in mundum; et non solum intravit, sed et carnem assumpsit, et homo factus est, 558 ducens originem secundum carnem de sanctis patriarchis; quorum unus valde optat et commendat exspectationem ejus populo dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, etc.
- 24.
De Secreta. Secreta dicitur, eo quod secretam Orationem dat episcopus super oblationem, ut velit respicere Deus super oblationem propositam, et deputare eam futurae consecrationi. Notum est enim ideo secretam Orationem facere super oblatam, ut possit ex ea fieri corpus Domini.
- 25.
Fractio oblatarum illam fractionem significat quam Dominus duobus discipulis fecit in Emmaus. Qua de re solent aliqui episcoporum, quando invicem (1378C)communicant, tres portiones facere de una oblata, in typo horum trium, id est Christi et Cleophae, et, ut dicunt, Lucae. Sicut enim multae Ecclesiae sunt per universum orbem terrarum, propter diversa loca, et tamen una sancta est catholica, propter unam fidem, sic et multae oblatae, propter vota offerentium, unus panis est, propter unitatem Corporis Christi. Si enim requiris quare non integra oblata ponatur in calicem, cum constat integrum corpus Domini resurrexisse: Partim resurrecturum, partim jam vivit, ut ultra non moriatur; partim mortale est, et tamen in coelo. Unde dicit Apostolus: Nostra autem conversatio in coelis est.
- 26.
De pace annuntiata antequam commisceatur corpus et sanguis Domini. Duobus enim modis potest accipi pax dicta ab episcopo sive presbytero, antequam corpus Domini mittatur in sanguinem: scilicet, et illa pax per istam intelligi potest, quae justis eodem tempore data est, quando anima Christi descendit (1378D)ad infernum, et eruit inde omnes fideles, etc. Vel certe ea pax per istam intelligi potest quae data est Christi corpori, quando anima ad illud rediit, ut sicut neque anima unquam turbata est pro sua morte, ita nec corpus ultra turbetur de sua mutatione; sed ea pace fruantur utraque, ut semper gaudeant de aeterna immortalitate. Non enim ab re est si per tactum quo tanguntur labia calicis eodem tempore Scripturam illam accipiamus: Et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae; ut in eo membro restauratio vitae intelligatur, cui primo ut viveret, legitur data. Sane et illud rationi congruit, ut quatuor sensus sunt in capite, per quatuor partes mundi labia calicis tangantur, etc. Gentiles quidam, qui nondum erant Dei, quaerebant per Philippum, qui erat os lampadis, videre Jesum. In quo significatum est gentiles futuros corpus Domini per fidem; ita et iste panis, quando primum ponitur in altari, datur intelligi (1379A)futurum de eo fieri corpus Domini. Audiamus quid de jam commemoratis gentilibus respondeat Dominus. Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. In quo profecto ostenditur, nisi ipse moriatur, gentilitatem non fieri corpus suum. Sic sane ut panis purus corpus suum antea fieri non poterat, nisi ad memoriam reducatur sacerdotis sacramentum passionis Domini, et crucis signaculum pro eo celebretur.
- 27.
Item de Secretu. Christus solitudinem quaesivit in Oratione; 559 quanto magis nos oportet quaerere, qui undique circumdamur tumultibus vitiorum, et consuetudine saeculari? Utile namque est omnem Orationem specialem sacerdotum secretam esse, ut non cogitemus quomodo placeat vox et compositio oris populo terreno, sed tantummodo cogitemus qualiter mens soli Deo concordet quem orat. Ab illo loco ubi Secretam dicit episcopus, usque ad Agnus Dei, totum illud vocat Augustinus Orationes.
- 28.
De Praefatione. Praefatio namque dicitur, quasi (1379B)praelocutio. Haec namque Oratio quae Praefatio dicitur, praelocutio est totius secuturae Orationis quae inchoatur ante Te igitur, pervenitque usque ad Agnus Dei. Hanc igitur consuetudinem haec Oratio tenet, quam habuit Oratio Patrum nostrorum qui solebant laudes Deo referre in Oratione. Ita namque Daniel oravit: Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti, etc.
- 29.
De Benedictione post communionem. Postcommunionem hanc Orationem Augustinus postulationem vocat. Postcommunionem namque dicit, quia postquam populus communicat, haec sequitur; super populum vero, quia tunc benedicitur populus, ut nostro sancto conveniant Evangelio. Post Orationem et communicationem Benedictio sequitur, quoniam postquam Christus in cruce oravit, et coram discipulis manducavit, et reliquias eis dedit, et elevatis manibus suis benedixit eos: Et factum est cum benediceret eos, recessit ab illis, et ferebatur in coelum. (1379C)Nostra quippe Benedictio postulatio est apud Deum, ut benedicere dignetur. Episcopus namque, data Benedictione, revertitur ad propria. Postea annuntiat diaconus Ite, Missa est. In angelorum typo loquitur populo, qui dixerunt apostolis: Hic Jesus (1380A)qui assumptus est a vobis in coelum, et reliqua. Quid est namque Ite, Missa est, frater mi? nisi, Ite cum pace ad domos vestras. Legata est pro vobis Oratio ad Dominum, et per angelos, qui nuntii dicuntur, allata est in conspectu divinae Majestatis. Populus respondet Deo gratias. Hanc responsionem Augustinus vocat gratiarum actiones. Hoc agit sancta Ecclesia more apostolico, qui erant adorantes Jesum, et regressi sunt Jerusalem cum gaudio magno. Audi qualiter apostoli Deo gratias referant: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Qualiter quaedam Orationes et cruces in Te igitur agendae sunt
Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum dominum nostrum supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas. Hic signat (1380B)oblationem et calicem tribus vicibus; non tamen sub una cruce, sed separatim singulis singulas faciens cruces. Haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia, illibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro ill. Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum. 560 Hic nomina vivorum nominentur si volueris, sed non Dominica die, nisi certis diebus. Et omnium circum astantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis atque incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero. Communicantes et diem venerantes . . . . . . Cosmae et Damiani. Si fuerit natale sanctorum, hic dicat: Sed et diem natalitii beati ill., vel beatorum ill., celebrantes, et omnium sanctorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis (1380C)tuae muniamur auxilio per Christum Dominum nostrum. Hic inclinat se usque ad altare, dicens: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae . . . et in electorum tuorum jubeas grege numerari per Christum Dominum nostrum. Caetera habes superius, pag. 61.