Jump to content

Egregium sane

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Egregium sane
1895

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 385-387

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

AD SAC. LAMBERTUM EYGENRAAM,
MODERATOREM EPHEMERIDIS - DE TIJD

EIUSQUE SOCIOS SCRIPTORES*


Egregium sane id est atque bonorum comprobatione dignum, quod anno iam exeunte quinquagesimo ex quo istius Ephemeridis initia sunt posita, hanc vos memoriam habere et celebrare faustam velitis. Nuncius rei accidit Nobis iucundus. Novimus enim quae proposita, inde a primordiis, scriptores eius tenuerint et quas ediderint multis modis utilitates. In observantia nimirum ac disciplina Ecclesiae matris omni fide constantes, sic rationes dignitatemque rei catholicae assidue speraverunt, ut ea simul studiose curarint quaecumque ad rei civilis vel honestatem vel prosperitatem conducerent. Ipsorumque praeclara est laus, tum de Hierarchia instauranda, gravissimo quidem negotio, prudenter feliciterque contendisse, tum pro veritate institutisque catholicis adversus multiplicem errorem saeculi magno opere propugnasse. — Haec autem quae dicimus, superiora praesertim tempora respicientes, volumus eadem ad vos pari iure conversa, dilecti filii, qui priorum vestigiis religiose ingressi, eadem atque illi studia animo erecto profitemini aemulaque actione iamdiu probatis. Et quoniam vobis est optatissimum, expectationi Nostrae cumulatiore in dies fructu respondere, hoc ipsum minime profecto defuerit, si vos causa religionis, quae boni communis eadem est causa, defensores habere pergat non modo ardore animi strenuos, sed etiam iis praesidiis maxime confidentes quae divina Evangelii praescripta atque huiusce Apostolicae Sedis documenta peropportune suppeditant.— In quo facile quidem videtis, res ut sunt apud vos, muneris vestri officium non ultimum esse, omni occasione diligenter uti qua liceat firmamentum admovere lumenque afferre animis de religione sollicitis. Hinc spem bonam Nosmetipsi alimus, vestram iudicii operaeque sollertiam haud minimum habere virtutis posse ad Nostra quoque provehenda consilia; qua videlicet parte nunc impensius nitimur reconciliationem fovere in christianis gentibus quae unitatis catholicae sunt expertes. Hoc autem doctrinae caput, de unitate fidei et communionis quam in Ecclesia inesse sua Christus omnino constituit, satis crebram et convenientem tractationem, sive ad tuendum sive ad illustrandum, exposcit. Quippe hoc est quod variis artibus antiquus humani generis hostis impugnare acrius consuevit, nefarie fidens se, sectatorum Christi discissis animis, Christum ipsum eiusque redemptionis opus usquequaque eversurum: nullo enim pacto neque in se neque in mystico suo corpore divisus est Christus. — Ita vos similesque homines catholicos, qui scriptis vel quotidie vel ex intervallo mittendis dant operam, coeptis velle Nostris maiorem in modum obsecundare pro certo habemus. Quo rectius id vero utiliusque eveniat, studete naviter vos aeque et illi, vehementer hortamur, cum doctrinae sincerae solidaeque instructu copiam coniungere prudentiae, aequitatis, concordiae; quarum munere laudum, et omnia devitentur quae offensiones in nostris contentionesque serere possint, et multo augeantur eorumdem vires ac decus, cum alienis agentium. Hoc amplius, talium scriptorum prorsus esse debet, sacrorum Antistitum vereri maxime auctoritatem, persequi ductum, desideriis ipsis concedere; id quod adhuc vos praestitisse, dilecti filii, iure gratulamur, perindeque agnoscimus quasi argumentum uberioris gratiae quae laboribus vestris sit apud Deum itemque apud homines in posterum obventura. — Nos interea, ut fateamur quod in animo est, erga nationem vestram, generosam ingenio gestisque rebus nobilem, voluntate admodum propensa movemur, nec unquam de ipsa nisi magno cum desiderio recordamur. Memoria nempe subit quum eam Willibrordus, apostolici exempli vir, a Sergio I decessore Nostro Archiepiscopus Frisiorum consecratus sacroque pallio insignitus, velut felicem agrum subegit Christo ac diu multumque excoluit; quam eamdem non pauca saecula et integritate fidei et digna praestantia operum florentem, Ecclesia catholica habuit carissimam. Qui deinceps successere casus! Quae autem miserentis Dei in Neerlandiam benignitas! Est enim pergratum videre in ea ut, acres post hiemes ac procellas, lux veritatis et gratiae pristina sensim recepta sit, quotidieque, in iuris potestatisque publicae aequitate, increscat. At vero quantum in communibus votis supersit, probe intelligitis, dilecti filii, ac sentitis ipsi, pro ea quae vos tenet urgetque patria et christiana caritas. Agite igitur, cursum auspiciis novis repetentes, instate propositis, alacritatem intendite: ut optimos vestrae operae fructus cives omnes largius percipiant, ii in primis qui de fide dissentiunt. Quorum in causa hoc habetote tamquam documentorum summam, studia vestra non tam esse oportere de adversariis coarguendis et revincendis, quam de fratribus, eisque non una spectatis laude, ad veritatem in vitandis, ad sinumque reducendis eiusdem matris. — Iam vobis, prout valde precamur, aspiret Deus et adsit continua ope; cuius accipite pignus in Apostolica benedictione quam singulis effusa caritate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV decembris anno MDCCCXCV, Pontificatus Nostri decimo octavo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 385-387.