Migne Patrologia Latina Tomus 138
Electio regis Bosonis (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.ElReBo, cc_idno: 9607
ELECTIO BOSONIS REGIS. 138.0787B| ¶
Cum convenissent sancti patres in nomine Domini salvatoris nostri, conventum celebraturi apud Mantalam territorii Viennensis, de multis ecclesiae negociis tractaturi, et sanctae sollicitudinis secretarium penetraturi, multis emergentibus, et suimet consideratione cogentibus, sacerdotalis affectus ex antiquo patrum cordibus infusus evidenter dictavit ei personae curam gerere, cujus adminiculo tam in veteri testamento, quam et in novo, consuevit populo condignum regimen exhiberi. Et quoniam jam olim ejusdem personae praesidiis tam ipsi patres, quos gratia divina episcopos vocari concessit, quam principes et totum vulgus carentes, nullis compatientis fulciebantur vel juvabantur auxiliis, 138.0787C| praesertim cum, rege communi morte recepto, nullus in eos sua viscera per caritatis largitatem intenderit, anxiari plurimum compulsi sunt, quia non solum in internis per invisibilem inimicum, sed etiam in apertis per visibiles inimicos, etiam ex his, quos ipsa Christi peperit sancta mater ecclesia, pessumdari funditus videbantur. Itaque dum mentis aciem usquequaque verterent, et simul cum nobilioribus ad hanc necessitatem submovendam idoneas personas considerarent, non invenientes qui sui consultationi respondere vellent, utpote negligentibus cunctis tantum laborem ob honorem Dei et sanctorum ejus et matris ecclesiae sumere, omnes inflammati Deum omnium principem pro hac angustia 138.0787D| medullitus exoraverunt, ut is qui curam singularem habet mortalium, et cujus dispositio curricula vergit omnium seculorum, et rectum daret consilium, et evidens consilii promeret indicium. Denique cui patet omne cor et omnis voluntas loquitur, fatigatos majorum et minorum inspiciens animos, quoddam clarescere fecit solatium, et quodammodo praesentavit suffragium. Sane omnibus unum sapientibus et per divinam visitationem idem indivisibiliter 138.0788B| ambientibus, cordi fuit exhibitus homo, jamdudum in principatu domni Karoli defensor et adjutor necessarius: cujus post se filius ejusdem imperatoris, cernens ejus insignem prudentiam, amplificare delegerat domnus rex Ludowicus. Ipse etiam non tantum in Galliis, sed et in Italia cunctis enituit, ut domnus apostolicus Joannes Romensis, instar filii complexus, ejusdem sinceritatem multis praeconiis extulerit, et ad suam tutelam, revertens ad sedem propriam, delegerit. Ergo nutu Dei, per suffragia sanctorum, ob instantem necessitatem, et eam, quam in eo compererunt, expetibilem utilitatem et prudentissimam atque providentissimam sagacitatem, communi animo, parique voto, et uno 138.0788C| consensu, clarissimum principem dominum Bosonem, Christo praeduce, ad hoc regale negotium petierunt, et unanimiter elegerunt. Qui etsi consideratione tanti laboris renuerit et abdixerit, oppositis his quae Dei sunt et ejus ecclesiae, tandem obedienter colla promittendo submisit. Electus autem Deo statuitur, preces funduntur, domini nostri Jesu Christi gratia, quae praecessit in velle, in certo perfecto satis efficax postulatur. Et ut haec electio praesentibus et futuris certius innotescat, omnium episcoporum subscriptio luce clarius indicat. Actum apud Mantalam publice, anno incarnationis dominicae 879, Idibus Octobris.
Et subscripserunt episcopi, Ottramnus archiepiscopus Viennensis, Aurelianus archiepiscopus Lugdunensis, 138.0788D| Teutrannus archiepiscopus Tarantasiensis, Rotbertus archiepiscopus Aquensis, Radbertus episcopus Valentiae, Bernarius episcopus Gratianopolitanus, Helias episcopus Vasionensis, Hemico episcopus Diensis, Adalbertus episcopus Mauriennae, Biraco episcopus Wapicensis, Eustorgius episcopus Tolonensis, Girbaldus episcopus Cabilonensis, Hieronymus episcopus Lausanensis, Richardus episcopus 138.0789A| Agathensis, Guntardus episcopus Matisconensis, Rostagnus archiepiscopus Arelatensis, Theodericus archiepiscopus Vesontionensis, Aetherius episcopus Vivariensis, Leodoinus episcopus Massiliensis, Germardus episcopus Arausicensis, Ratfridus episcopus Avenionensis, Walefridus episcopus Uceticensis, Edoldus episcopus Regiensis.
Synodi ad Bosonem regem designatum legatio.
Sacra synodus Mantalensis territorii Viennensis, in nomine Domini nostri congregata, simul cum primoribus, inspirante divinitate summae majestatis, sincera devotione vestram prudentiam, clarissime princeps, adit, petens addiscere vestra certissima responsione, qualem vos velitis in principatu, quo vos sublimari per divinam misericordiam optamus, 138.0789B| omnibus ostendere. Si videlicet honorem Dei omnipotentis et dilectionem in fide catholica veraciter quaesituri estis, et ecclesiam illius pro viribus exaltaturi. Si vultis omnibus, sicut boni principes qui vos praecesserunt, et quorum formam litteris et fama nostis, legem, justitiam et rectum concedere et servare; tenentes humilitatem, quae est fundamentum virtutum, cum patientia, et animo sereno, humillimo, ad damnandum incondito, sed in omnibus juste promissis stabili et certo, bene per Dei gratiam praeparato et ornato, sobrietate competenti venusto. Qui sitis accessibiles omnibus recta suggerentibus, et pro aliis intercedentibus, quaerentes magis prodesse quam praeesse, sequentes vestigia sanctorum principum, calcantes iram, saevitiam, 138.0789C| duritiam, avaritiam, cupiditatem, indignationem et superbiam: justus patricius vestris majoribus et minoribus apparentes, veritatem ore et opere praeferentes, salubre consilium libenter audientes, monstra vitiorum declinantes et persequentes, virtutes amantes, defensionem et mamburgium singulis exhibentes. Ut neque eadem sancta synodus et primates vestri cum ea sentientes, nunc de vobis in bonitate maledicantur vel detrahantur in futuro, neque sacro vestro principatui nobis, ut credimus, profuturo juste derogetur: sed sit pax et veritas sanctorum suffragiis, per divinam gratiam, praelatis et subditis, sacerdotibus et illis commissis primatibus, dum eis auctoritatem evangelicam et apostolicam cum justa lege humana consenseritis et observaveritis, 138.0789D| ut per omnia et in omnibus benedicatur Deus. Precatur etiam sacerdotalis et laicalis fidelitas, ut faciat vestra prudentia unumquemque in vestra domo suum vas possidere in sanctificatione et honore.
Bosonis regis electi ad synodum responsio.
Sacratissimae synodo et cunctis primoribus nostris fidelibus humilis Christi vernaculus Boso. Primum vestrae sincerissimae devotioni gratiarum actiones 138.0790A| corde et ore rependo, quod licet immerito, sola vestra benevolentia, per incommutabilem Dei gratiam, amplecti me visceribus vestris ad liquidum comperio. Pariter quoque, quod fervor vestrae caritatis ad id officium me promoveri divinitus optat, ut mea parvitas matri meae, quae ecclesia Dei vivi est, ob immortalem remunerationem decertare valeat. Ego autem, conscius meae conditionis et figmenti fragilis, imparem me judicans tanto negotio, omnimodis abnuissem, nisi per Dei nutum vobis cor unum datum, et animam unam in unum consensum advertissem. Obediendum itaque pro certo cognoscens inspiratis a Deo tam sacerdotibus quam nostris amicis et fidelibus, non reluctor, nec audeo, vestris jussionibus. Quod vero requisistis, qualem me praebere 138.0790B| vellem in committendo per Dei misericordiam in regimine futuro, et simul ostendistis normam, et instruxistis dogmate sacro, libentissime suscipio. Amplector catholicam fidem, in qua et nutritus sum, quam purissimo corde teneo, ore veracissimo pronuncio, pro qua paratus sum impendi et superimpendi, si sic placuerit domino Deo nostro. Ecclesiarum privilegia, juvante domino nostro Jesu Christo, restaurare et conservare, et justitiam per vestrum commune consilium curabo. Omnibus, ut monuistis, legem, justitiam et rectum mamburgium, auxillante Deo, conservabo et impendere curabo: quo sequens praecedentium bonorum principum vestigia, tam sacris ordinibus quam vobis, nostris fidelibus, consulere certem, aequitatem servando. 138.0790C| De moribus meis, licet me peccatorem prae omnibus sciam, voluntatem meam hanc esse veraciter assero, ut per omnia morigerum bonorum, et in nullo malorum ostendam. Si autem, quoniam homo sum, contra quemlibet animo excessero, secundum vestrum consilium corrigere curabo. In quo precor reverenter, ut quod justius et rationabilius inveneritis, mihi congrue pro tempore et loco suggerentes, vos ipsos in me honoretis: quoniam et ego, si quis vestrum in me deliquerit, emendationem rationabiliter accessibilis factus exspectabo. Evangelicam et apostolicam auctoritatem cum justa lege sequar humana, ut ipso praeduce et comite, per omnia et in omnibus benedicatur Deus. De domo nostra, sicut me monuistis, quia Deus in sanctis habitat, 138.0790D| sollicitudinem adhibebo, et ut decenter quisque incedat, studiosissime procurabo. Igitur, domini mei, sacrosancti pontifices, ecclesiae summi Dei nostri praesules, et vos omnes nostri fideles, primates et subprimates, confisus de Dei gratia et auxilio, per sanctorum ejus suffragia, quia vestris jussionibus faveo, precor vos et obsecro, ut per ipsum et cum ipso, tam piis ad ipsum interventibus, in tanto subeundo labore meam necessitatem et humilitatem 138.0791A| juvetis, quam etiam humanis adminiculis et auxiliis pro posse suffragari mihi certetis. Quod si cui displicet, et aliter animo tenet, quaeso patenter edicat, et se nobiscum in nullo decipiat. Simulque precor per caritatem qua fervetis, ut communi faventes utilitati, triduanis solemniter precibus dominum 138.0792A| Deum nostrum cum plebibus vobis commissis exoretis, ut propter peccata mea, vel levitatem meam, vos aut me ad deceptionem populi sui nequaquam errare permittat, sed suam ex hoc voluntatem misericorditer ostendat.