Elegia in sepulcreto rustico conscripta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Elegia in sepulcreto rustico conscripta
Latina versio a Joanne Costa scripta
1775
editio: incognita
fons: incognitus
E L E G I A


IN SEPULCRETO RUSTICO CONSCRIPTA.


<poem> ÆS[1] triste ingeminat cedentis signa diei,

    Mugit tardigradum per loca sola pecus;

Tecta petens, mundo tenebrisque mihique relicto,

    Sollicitum fessus carpit arator iter;

Deficiens oculis regio se subtrahit: æthram        5

    Augustus late, mutus et horror habet.

Solum raucisonis melolonthe[2] se rotat alis,

    Et mulcet clausas semisopitus oves

Tinnitus longe; solum illa ex turre corymbis

    Vestita, ad lunam secum habitans queritur        10

Secretos bubo deserta in sede recessus

    Turbari inviso, regna vetusta, pede.

Illis sub scabris ulmis, taxique sub umbra,

    Pulvis ubi molles tollitur in cumulos,
Rurigenæ, quicumque sua, clauduntur in arcta        15
    Sopiti cella tempus in omne Patres.

Non Vox thuriferæ Auroræ spirantis in aura,

    Non quæ de culmis trinsat hirundo casæ,

Non galli clangor, non jam resonabile cornu

    Eriget ex humili pectora strata toro.        20

Non illis focus ardent, non sedula sero

    Uxor adibit opus, nee patris ad reditum

Accurrent balbi nati, nee basia circum

    Genua adrepentes invidiosa petent.

Illis sæpe seges cessit ub falce resecta,        25

    Sæpe illis duro gleba refracta, solo est.

Ut læti junctis petierunt arva juvencis!

    Ut gemuit validis ictibus omne nemus!

Non almi Ambitio spernat benefacta laboris,

    Gaudia & ilia domus, fataque tecta situ:        30

Non dedignanti subridens audiat aure

    Fastus simplicium parvula gesta virum.

Splendorem generis, prælustria Nomina, Opesque,

    Quidquid et ipse Decor, Divitiæque ferunt

Occupat atra æque non evitabilis Hora,        35

    Gloriaque in tumulum dirigit alta vias.

At Tu ne vitio Gens verte superba, quod illis

    Mnemosyne in bustum nulla tropæa levet

Sub Iongis alis, crustati et fornice templi,

    Laudis ubi resonis intonat aura modis .        40

An primas animam in sedes revocare fugacem

    Artifices urnæ, saxave viva queant?

An tacitos cineres Honor excitet ore, placensve

    Blandities gelida Mortis in aure sonet ?

Fors Cor neglectus premit angulus ille repostum,        45

    Quod plenum ætheriis ignibus intus erat,

Fors Dextram imperi data sceptra tenere valentem,

    Aut vivas œstro sollicitare fides.

Ast ampla his nunquam Doctrina Volumina lapsi.

    Ditata exuviis Temporis explicuit        50

Frigida Paupertas rabiem compressit, et acrem

    Cursum Animæ inducto strinxit acuta gelu.

Sic tegitur late radianti luce serena

    Oceani cæcis plurima gemma vadis,

Invisusque rubet flos plurimus, atque profuso        55

    Desertas redolens implet odore plagas.

Rusticus Hampdenus[3] fors hic, quem pectore vidit

    Se contra intrepido stare Tyrannus agri,

Miltonusve[4] jacet mutus sine nomine, puras

    Aut Cromuel[5] gaudens cædis habere manus.        60

Patribus eloquio captis indicere plausus, ,

    Nil pœnæ, exitii nil timuisse minas,

Spargere ridentem fœcundo munere terram,

    Atque sua in populi cernere picta oculis

Sors Acta hos vetuit: nec jam crescentia solum        65

    Germina Virtutum, sed Vitia omne genus

Repressit simul, ad solium ne in sanguine narent,

    Ne miserum objicerent pectora clausa malis,

Neve graves simulans tegeret Mens conscia motus,

    Ingenuo extinctus vel Pudor ore foret,        70

Vel thura ad flammas Musarum accensa sonarent

    Luxus & Fastus accumulata focis.

Hi, stulti abjecto procul a certamine Vulgi,

    Haud unquam votis edidicere suis

Errare, egelida fed Vitæ in valle reducti,        75

    Et soli tacita semper iere via.

Ossibus hisce tamen monumenta caduca tuendis

    Addita, & abnormi carmina sculpta manu

Suspiri unius, quicumque accesserit isthuc,

    Munere donari prætereunte rogant;        80

Nominaque, atque Anni, quos Musa inscripsit agrestis,

    Pro Fama, & Numeris sunt, Elegia, tuis,

Et lecta e Sacris sententia plurima Chartis

    Circumfusa, docet rustica corda Mori.

Nam muti Oblivi quis præda futurus, ab illo        85

    Optato cessit, quo viget, estque, Bono,

Et læti liquit tepefactas Luminis oras,

    Nec retro ardentes flexit amans oculos ?

Dulce super pectus jam jam exhalanda quiescit

    Vis Animæ, atque pias lumina lacrimulas        90

Claudenda exposcunt: Naturæ clamat ab ipso

    Vox tumulo, & vivax Flamma tenet cineres.

At de Te, Vates[6], qui nunc ingloria vita

    Functorum memori carmine Facta colis,

Huc aliquis solo meditandi ductus amore,        95

    Et tibi persimilis si tua Fata roget,

Fors illi canus tum pastor dicet: „in ipso

    Vidimus Hunc albi limine sæpe Die

Verrentem celeri pede rores, Solis ut orti

    Obvius exciperet, qua patet ora, jubar.        100

Illo nutantis fagi sub tegmine, cujus

    Radicum ingenium tortile ludit humi,

Projectus medio, lentusque jacebat in æstu,

    Spectabatque caput lene fluentis aquæ.

Juxta illum errabat lucum spernente renidens        105

    Nunc ore, & tenui murmure vana crepans,

Nunc languens, mæstusque, et pallidus, ut miser, amens,

    Et qui transverso pressus amore jacet.

Una Dies venit; solito nec Colle, nec ipsum

    Vidi ego dilectos Arboris ante pedes:        110

Altera succeffit; nec fontis Lympha, nec ipsum

    Amplius illa placens Ora, Nemusve dedit:

Proxima cum luxit, meritæ mæsto ordine Pompæ

    Elatum sacra vidimus ire Via.

Accede, et legito (legere est tibi copia) Carmen,        115

    Sub spino veteri quod rude marmor habet:


EPITAPHIUM

Hic Forti ignotus Juvenis, Famæque, reclivem

    Cervicem Terræ detinet in gremio:

Non humili Doctrina loco pulcherrima natum

    Sprevit, Tristities composuitque suum.        120

carga olli Bonitas sincero in pectore; at inde

    Æque ille a Cælo præmia larga tulit:

Ærumnæ (hoc habuit) lacrimam dedit ille; Sodalem

    Illi (hoc optat) Numen habere dedit.

Ne merita ulterius quras cognoscere, parva        125

    Neu Vitia horrenda e Sede vocare velis.

In spe cucncta illic pariter trepidante quiescunt,

    Illius inque Sinu stant Patris, atque Dei. <poem>


  1. Ad cujus certos tinnitus Wilhelmus Rex, occupata Anglia, extingui ubique ignem, et nocturna lumina jussit.
  2. Genus scarabæi flavi, μελολόνθη apud Aristophanem in Nub. Metri autem gratia η longum in e breve convertitur.
  3. Patriæ Libertatis acerrimus vindex regnante Carolo I
  4. Poeta insignis, et auctor Poematis Paradisi amissi.
  5. Cromuelm Tyrannum Angliæ referens non crudelitate, sed virtute
  6. Loquitur Auctor de seipso sub persona Pastoris