Jump to content

Elegiae (Propertius)/Liber I/12

Unchecked
E Wikisource
 XI XIII 


Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen
    quod faciat nobis, Pontice, Roma moram?
tam multa illa meo divisast milia lecto
    quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
    Cynthia, nec nostra dulcis in aures sonat.

olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
    contigit ut simili posset amare fide
invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
    lecta Prometheis dividit herba iugis?

non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
    quantus in exiguo tempore fugit amor!
nunc primum longas solus cognoscere noctes
    cogor et ipse meis auribus esse gravis.

felix qui potuit praesenti flere puellae
    (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
aut, si despectus, potuit mutare calores
    (sunt quoque translato gaudia servitio).
mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
    Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.



 XI XIII